Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Salomon suum palatium multasque urbes ædificat; reliquias Chananæorum subjugat; sancit victimas statas impensis regis sacrificandas; sacerdotum et Levitarum officia juxta Davidis descriptionem distribuit: missa classe in Ophir, inde recipit 450 auri talenta.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 8:1-18
1. Expletis autem viginti annis, postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam: 2. civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israel. 3. Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4. Et ædificavit Palmiram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. 5. Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: 6. Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum, omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. 7. Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israel: 8. de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. 9. Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. 10. Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. 11. Filiam vero Pharaonis transtulit de Civitate David, in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. 12. Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, 13. ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est in solemnitate azymorum, et in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. 14. Et constituit juxta dispositionem David patris sui, officia Sacerdotum in ministeriis suis: et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram Sacerdotibus, juxta ritum uniuscujusque diei: et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. 15. Nec prætergressi sunt de mandatis regis, tam Sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum. 16. Omnes impensas præparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. 17. Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. 18. Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, et tulerunt inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
Hoc caput explicui III Reg. IX, 10 et seq.
Versus 2: Civitates Quas Dederat Hiram
2. CIVITATES QUAS DEDERAT (id est reddiderat) HIRAM SALOMONI.
Versus 17: Abiit Salomon In Asiongaber
17. ABIIT SALOMON (vel in persona vel per suos ministros et officiales) IN ASIONGABER. — Hic portus est maris Rubri, ex quo in Indiam Orientalem facilis et vicinus est trajectus; unde colligas Ophir fuisse in India Orientali, non Occidentali, scilicet in Pegu, non in Peru. Nec enim in Peru, sed in Pegu inveniuntur simiæ, pavones, ebur, gemmæ, aromata, ligna thyina, quæ classis hæc Ophirina detulit ad Salomonem. Portus hic a Josepho, lib. III Antiq. cap. vi, appellatur Berenice, a S. Hieronymo Effia, hodie Suez vocatur.