Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Jeremias, ait S. Hieronymus in cap. 1, hic, imminente captivitate, Dei clementia mittitur ad populum, ut eum ad poenitentiam excitet, itaque ipse captivitatem Babylonicam jam instantem evadat. Sub idem tempus prophetavit Ezechiel: sed Jeremias, quasi columna labentis urbis et regni, ut patet cap. 1, vers. 18, ante in Juda, Ezechiel post Jeremiam, anno 35, in Babylone captus, vaticinatus est.
Quaestio I: Quo anno coeperit prophetare, quo desierit Jeremias?
Quaestio I. Quaeres primo, quo anno coeperit prophetare, quo desierit Jeremias? Respondeo primo, ex cap. 1, 2, patet eum coepisse anno 13 Josiae regis, cum esset adhuc puer, ait S. Hieronymus et alii, idque patet cap. 1, 7. Coepit ergo prophetare existens annorum 14, aut 15, cum Medis, teste Eusebio, imperaret Phraortes, Romanis Ancus Martius, Aegyptiis Psammetichus Senior, Olympiade 36, anno mundi 3318; in hunc enim annum mundi incidit annus 13 Josiae, qui fuit ante Christi nativitatem annus 632. Hinc sequitur Jeremiam coepisse prophetare, post Isaiam anno 165; ante Ezechielem (qui coepit anno 5 transmigrationis Joachin, Ezech. 1, 2), anno 34; ante Danielem (qui coepit anno 5 ab excisa Jerusalem), anno 54.
Secundo, prophetavit Jeremias sub quinque regibus, scilicet sub Josia annos 19, sub Joachaz filio Josiae tres menses: sub Joakim fratre Joachaz, et filio Josiae, annos 11, sub Joachin filio Joakim tres menses: sub Sedecia fratre Joachaz et filio Josiae annos 11, usque ad mensem 5 anni illius undecimi, quo capta est a Chaldaeis Jerusalem, in qua et Jeremias captus est, sed liberaliter habitus a Nabuchodonosore; quia ejus victoriam contra Judaeos praedixerat, eisque suaserat ut ei se dederent, cap. xxxix, 11. Prophetavit ergo annis 41 in Judaea: in qua per Chaldaeos eversa remansit, ut reliquiis populi esset solatio.
Tertio, ex Judaea Judaeis fugientibus Chaldaeos contra jussum Domini in Aegyptum abductus est ab eis Jeremias, ibique in Taphnis (urbe regia, ubi Moses coram Pharaone fecit miracula) prophetavit, ut patet cap. XLIII et XLIV, per annos 4, scilicet usque ad annum 4 captivitatis et excidii Jerusalem, qui erat Nabuchodonosoris 23, quo praedixit Jeremias Pharaonem, qui dictus est Ephree, vel Vaphre, regem Aegypti, a Nabuchodonosore vincendum et occidendum, quod contigit anno sequenti, teste Josepho, X Antiq. xi. Quare universim prophetavit Jeremias annis 45, cumque coeperit puer 15 circiter annorum, sequitur eum occisum esse sexagenarium, anno mundi 3363.
Quarto, cum in Taphnis Jeremias suis Hebraeis et toti Aegypto cladem minaretur, quae mox per Nabuchodonosorem evenit, a suis concivibus lapidibus obrutus, martyr occubuit. Ita S. Hieronymus, Tertullianus, Dorotheus, Epiphanius, De Vita Prophetarum; Isidorus, De Vita et morte Sanctorum. Perperam ergo R. Salomon, ex cap. xxiv, 28, opinatur Jeremiam cum Baruch ex Aegypto in Judaeam rediisse.
Addunt Dorotheus, Epiphanius et Isidorus, penes quos sit fides, Jeremiam in Taphnis sepultum, et in magno honore ejus sepulcrum ab Aegyptiis habitum fuisse: eo quod ipse suis precibus inde aspides, crocodilos et immanes feras profligasset, et in dies pulvere e sepulcro suo accepto profligaret. Porro Joannes Moschus in Prato spirituali, tradit, cap. LXXVII, ossa Jeremiae inde ab Alexandro Magno translata esse Alexandriam, urbem ab eo conditam, ibique coli in Tetrapylo.
Addit Chronicum Alexandrinum vetustum, sed nuper editum a Nostro Radero, Alexandrum illustre monumentum Jeremiae cineribus excitasse: sicut Nicephorus, lib. VIII, cap. xxx, narrat sepulcrum illi erectum a S. Helena matre Constantini.
Denique adjiciunt Dorotheus et Epiphanius quod Jeremias in Aegypto sacerdotibus Aegyptiis praedixerit futurum, ut omnia eorum simulacra conciderent, cum Virgo mater in Aegyptum cum suo ascenderet infante, idque ita accidisse, cum Deipara ducens puerum Jesum Aegyptum intravit; de quo plura cap. XLIV, in fine. Jeremias catalogo Sanctorum in Martyrologio adscriptus est
4 maii. Sic enim eo die legimus in Romano Martyrologio: « In Aegypto S. Jeremiae Prophetae, qui a populo lapidibus obrutus, apud Taphnas occubuit, ibique sepultus est: ad cujus sepulcrum fideles (ut refert S. Epiphanius) supplicare consueverunt, indeque sumpto pulvere, aspidum morsibus medentur. »
Quaestio II: Quis et qualis fuerit Jeremias?
Respondeo primo, fuit filius Helciae: an Pontificis illius celebris sub Josia, dicam cap. 1, 1. Oriundus fuit ex Anathoth, quae erat urbs in tribu Benjamin, tribus milliaribus distans a Jerusalem, eratque sacerdotibus attributa, ut patet Josue XXI, 18.
Secundo, Jeremias in utero matris fuit sanctificatus et consecratus Propheta, ut patet cap. 1, 5; hinc tota vita mansit virgo, teste S. Ignatio, epist. ad Philadelph., et Isidoro, De Vita et morte Prophetarum, cap. xxxviii, idque satis liquet ex cap. xvi, 2, quamvis Chaldaeus Interpres, cap. xxxvii, 12, eum filios habuisse putet. Quocirca S. Hieronymus, prologo in Jeremiam, de eo sic ait: « Virginitate sua Evangelicum virum Christi Ecclesiae dedicans. » Idem, lib. I Contra Jovinian., virginitatis merito tribuit, quod omnibus in Babylonem ductis, non caeteris omnibus, etiam templo, solo aequatis, solus Jeremias non modo servatus, sed victorum dono stipendiatus sit. Et « cum Nabuchodonosor, ait, Nabuzardano de Sanctis sanctorum non praeceperit, praecepit tamen de Jeremia servando. » Rursum Jeremias omnis criminis per totam vitam expers fuit, ait S. Athanasius, serm. 4 Contra Arianos. Crimen est peccatum lethale, non veniale.
Tertio, Jeremias fuit sacerdos, doctor, propheta et apostolus immediate a Deo missus, qui humanitate et condolentia in proximos, Prophetas omnes superavit, atque, ut ait Nazianzenus, orat. 17 ad Cives Nazianzi, initio, « Prophetarum omnium ad commiserationem fuit propensissimus. » Ipse enim solus solo Deo nixus, in summa reipublicae perturbatione, urbis obsidione et excidio, fratrum salutem ardentissime, quasi alter Paulus, procurabat, idemque fecit post mortem, II Mach. XV, 14, ubi Onias Judae Machabaeo dixit: « Hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.
Fuit etiam illustris scriptor hagiographus: multa enim scripsit vel dictavit, scilicet hanc prophetiam, item Threnos, librum Baruch, librum III et IV Regum. Hos enim usque ad Hierosolymae excidium, ex publicis diariis et chronicis collegisse Jeremiam docent Procopius Gazensis, Isidorus et Moses Kimchi, quos refert Sixtus Senensis, lib. I. Idipsum confirmat, quod caput ultimum Jeremiae ultimum quoque est lib. IV Regum. Audit Abulensis in lib. Judicum, cap. xvii, vers. 4, Jeremiam etiam duos primos Regum libros composuisse.
Addunt alii, Psalm. LXIV: « Te decet hymnus, » et Psalm. cxxxvi: « Super flumina Babylonis, » a Jeremia esse conscriptos, aliaque plura, quae congerit Sixtus Senensis, lib. II. Biblioth., verbo Jeremias, et a Castro hic. In bibliotheca Vaticana, vidi Paralipomena Jeremiae graeco sermone, in quibus erant litterae Baruch et Abdemelech Aethiopis ad Jeremiam, et vicissim Jeremiae ad istos responsoriae. Verum cum harum veteres non meminerint, nec codex Vaticanus Epiphanium, Dorotheum, aut aliquem veterum citet, qui haec Paralipomena posteritati consignarit aut probarit; hinc ea omittere malui, quam incerta cum certis commiscere.
Denique plura scripsisse Jeremiam quae temporum injuria interciderunt, patet ex Descriptionibus Jeremiae, quae citantur II Machab. cap. ii, 1, et nunc nusquam inveniuntur.
Quarto, Jeremias Judaeis rebellibus minabatur excidium urbis, ideoque dirissima ab eis passus est, scilicet probra, alapas, verbera, famem, carcerem; saepe a toto populo reus mortis proclamatus fuit, constanter ac tandem occisus; itaque Christi a Judaeis afflicti et crucifixi, expressissimus fuit typus; unde et de eo aeque ac de Christo dicunt Judaei, cap. xi, 19: « Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. » Hinc Jeremias apte hebraice vocatur ירמיהו Iirmiahu, id est excelsus, vel sublimitas Domini, ait Hieronymus, aut extollens Dominum, a radice רום rum, id est altus fuit. Rursum Jeremias idem est quod projectio Domini, si nomen hoc deducas a radice רמה rama, id est projecit, et מ'יה mi'ia, quod est abbreviatum Iehova, id est Dominus: fuit enim Jeremias (ut ait Isidorus Pelusiota discipulus S. Chrysostomi, libr. I, epist. 298), πολυπαθέστατος, id est calamitossimus, atque in summa et longa calamitate ingentem ostendit animi constantiam et celsitudinem, suoque exemplo docuit nos illud Antonii in Melissa, part. II, serm. 89: Dum caederis, firmiter quasi incus stato; generosi est athletae caedi et vincere, maxime vero propter Deum omnia nobis patienda sunt, ut et ipse nos patiatur. » Addit Ecclesiasticus cap. xlix, vers. 8, Jerusalem esse excisam a Chaldaeis, ob male tractatum Jeremiam: « Incenderunt, inquit, electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiae. Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est Propheta, evertere, et eruere,
et perdere, et iterum aedificare, et renovare. »
Quinto, Jeremias, ut dixi, fuit martyr. Unde Tertullianus in Scorpiaco, cap. viii: « Jeremias, inquit, lapidatur, Isaias serratur, Zacharias inter templum et altare occiditur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans, et utique qui spiritu agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, dum patiendo quae et praedixissent. » Unde illud Hebr. xi, 37: « Lapidati sunt, » multi Interpretes referunt ad Jeremiam. Merito ergo Jeremias defunctus et in limbo existens, apparuit Judae Machabaeo, « aetate et gloria mirabilis, et magni decoris habitudine » vallatus, II Machab. xv, 13.
Sexto, Victorinus Martyr censuit Jeremiam in paradiso vivere, atque venturum cum Elia, ut prophetet et opponat se Antichristo: cujus sententiae meminit quoque S. Hilarius, Canon. XX in Matth. Probant id ex cap. 1, 15. Sed alius illius loci est sensus, ut ibi dicam; ex dictis enim liquet Jeremiam non vivere, sed occisum esse in Taphnis.
Quaestio III: Quod sit Jeremiae argumentum?
Respondeo primo, partim praedicit futura, maxime Nabuchodonosoris adventum, urbis excidium et aliarum gentium; partim hortatur ad poenitentiam vitaeque emendationem; partim increpat peccata, maxime idololatriam; minatur, et saepe lamentatur, totusque est patheticus. Secundo, consolatur suos, praedicitque post 70 annos liberationem e captivitate. Tertio, gesta sui temporis, tum regum, tum populi, tum sua dicta et facta seriatim enarrat. Quarto, vaticinatur de Christi Ecclesia, vocatione Gentium, gratia et felicitate Novi Testamenti. Idem argumentum tractant Ezechiel et Abdias. Unde magna pars Abdiae in Jeremia continetur, ait S. Hieronymus in Abdiam, sub finem.
Secundo, dictavit haec Jeremias afflatu Spiritus Sancti; scripsit vero ea, dictante, Baruch ejus scriba, ut patet cap. xxxvi, vers. 4, qui et prophetias Jeremiae diverso tempore editas, in hoc volumen collegit, neglecto tamen ordine, unde priores saepe postponit: qua de causa hic in Jeremia saepe praeposterous et perturbatus est ordo, vide Can. II.
Adde etiam ultimum caput additum est a Baruch ex cap. ult. lib. IV Regum. Haec etiam est causa, cur Septuaginta subinde ordinem capitum qui est in Hebraeo et Latino, commutarint, ut cap. xxiii, nostrum est xxxvi: apud Septuaginta cap. xxx, nostrum est xxxvii; apud Septuaginta cap. xxviii, nostrum est xxxi, apud Septuaginta, etc.
Tertio, quod ad stylum, Jeremias « quantum in verbis simplex videtur et facilis, tantum in majestate sensuum profundissimus est, » ait S. Hieronymus in Prooemio in lib. VI Commentar. in Jeremiam: ac more Hebraeo, per varias similitudines et parabolas res ob oculos ponit, uti et Christus. Hebraeum ejus idioma purum est, nec Chaldaismo permixtum. Scripsit enim Jeremias ante captivitatem Babylonicam, ac consequenter ante corruptionem linguae Hebraicae, quae facta est in Babylone: ibi enim cum Chaldaeis chaldaizare coeperunt Judaei captivi.
Ego more meo in Jeremiae explicatione, duo maxime prae oculis habui, veritatem et brevitatem: illam secutum me scio, hanc assecutum.
Tradunt Hebraei Jeremiam prophetasse cum Sophonia et Olda: sed Jeremiam in vicis et plateis, Sophoniam in synagogis, Oldam in coetu mulierum. Ridet hoc Ribera. Sonat enim fabellam Rabbinicam: talia enim tamque lepida
solent esse Rabbinorum acumina et commenta.
S. Ambrosius, et ex eo S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. xxviii, asserunt Platonem tempore Jeremiae in Aegypto fuisse, et ab eo didicisse quae scripsit: « Nonne, inquit, memoratus Episcopus (Ambrosius) considerata historia gentium, cum Platonem reperisset Jeremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi tum ille Propheta erat, probabilius esse ostendit, quod Plato potius nostris litteris per Jeremiam imbutus sit, ut illa posset docere vel scribere, quae jure laudantur? » Quocirca Genebrardus in Chronolog., et ex eo Antonius Fernandius, lib. De Vision. S. Script. visione 11, in Prooemio: « Jeremias, inquiunt, in Taphnis philosophiae incunabula posuit, secretiore sapientia Hierophantas imbuens. Ejus fama excitati Graeci, peregrinationes in Aegyptum susceperunt, et post septuaginta fere annos philosophiam in Graeciam derivarunt. » Quae cum grano salis accipienda sunt: nam, ut de Thalete, qui floruit sub Cyro, concedamus eum juvenem potuisse videre et audire Jeremiam in Aegypto; certe Plato, qui ducentis annis Jeremiae fuit posterior (vixit enim sub tempora Alexandri Magni), eum videre et audire non potuit: profectus tamen fuit in Aegyptum, ut sapientiam quam Aegyptii a Jeremia et Hebraeis hauserant, perdisceret. Quocirca S. Augustinus suum dictum ita candide retractat, lib. I Retract. cap. iv: « In eo, inquit, quod dixi de temporum historia, tanquam coaetanei fuerint Plato et Jeremias, fefellit memoria. »
Scripsit in Jeremiam S. Hieronymus usque ad cap. xxxii. Dubitarunt nonnulli an hic Commentarius sit S. Hieronymi, eo quod ejus vigorem et ingenium non referat. Verum Rabanus, Cassiodorus, Marianus, Trithemius, Sixtus Senensis, Censores Lovanienses et alii passim tribuunt eum S. Hieronymo. Quinimo Rabanus fatetur se suum Commentarium in Jeremiam usque ad cap. xxxii, deprompsisse ex hoc Commentario S. Hieronymi, pluribus additis ex suo, et ex Origene et S. Gregorio. Quare Commentarius Rabani non est idem cum Commentario S. Hieronymi, sed ex eo desumptus, eoque auctior, ut patet utrumque conferenti. Porro minus acrem hic esse S. Hieronymum non mirum; erat enim ipse hac scribens,
morbis, laboribus et aetate confectus; fuit enim hoc ejus ultimum opus in Prophetas, ut ipse fatetur in Prooemio, dum sic orditur: « Post explanationem duodecim Prophetarum, et Isaiae, Danielis et Ezechielis, ad extremum in Jeremiam manum mittimus. » Adde, brevior caeteris est hic ejus Commentarius, et imperfectus: finitur enim cap. xxxii.
Scripserunt insuper in totum Jeremiam Theodoretus, Rupertus, S. Thomas, Hugo, Lyranus, Dionysius, Vatablus, Andreas Capella; atque novissime exactissimeque Christophorus a Castro, Joannes Maldonatus et Gaspardus Sanchez, omnes e Societate nostra.
Scripsit in Jeremiam sententias Origenes homilias 14, quae exstant tom. I Origenis, quas in Latinum vertit S. Hieronymus. Scripsit quoque
Chronotaxis Oraculorum, sive Ordo Capitum et Gestorum Jeremiae
Quia ordo capitum et oraculorum in Jeremia valde perturbatus est, uti dixi, hinc ea suo ordine digeram, eaque seriatim in quatuor partes distribuam. Sequar Abulensem in fine lib. IV Regum, Torniellum, et maxime Christophorum a Castro, qui in Prooemio exactam habet chronotaxin.
Prima ergo pars complectitur ea quae Jeremias prophetavit sub Josia rege, quibus carpit idololatriam et vitia populi, minaturque excidium per Chaldaeos. Incipit haec a cap. I, et protenditur usque ad cap. XVII, exclusive, excepto cap. X, quod ad Sedeciae, et cap. XIII, quod ad Joakim, et a vers. 18, ad Sedeciae, tempora pertinet, uti mox dicam.
Secunda pars est eorum quae prophetavit sub Joakim filio Josiae, et Joachin, sive Jechonia filio Joakim: mortuo Josia, et amoto Joachaz filio ejus, adhuc funebri planctu durante, mittitur Jeremias ad Joakim, monetque ne fleat Josiam, sed potius Joachaz non rediturum ex Aegypto, et seipsum, eo quod sepultura asini sit sepeliendus. Huc ergo pertinet cap. XXII, a vers. 1 ad vers. 24, ut patet ex vers. 10 ibid.
Sub idem tempus, prophetans in atrio templi excidium urbis et templi capitur, et reus mortis agitur; sed ab Ahicam liberatur, ut narratur cap. XXVI: hic ergo collocandum est cap. XXVI.
Sub idem tempus, jubetur sumere catenas, postea sub Sedecia mittendas vicinis gentibus, ut patet cap. XXVII, a vers. 1 ad 4.
Sub idem tempus, prophetat ea quae habentur cap. XVII, scilicet peccatum Juda esse indelebile, quod suppetiis Aegypti confisus, nollet se subjicere Babylonio jam se ad bellum paranti.
Anno 4 Joakim prophetat ea quae habentur cap. XXV, de calice, id est clade activa Chaldaeorum, quodque eis servient gentes 70 annis.
Eodem anno contigerunt ea quae dicuntur cap. XLVI, a vers. 2 ad 12, de Pharaone Nechao caedendo, et paulo post caeso a Nabuchodonosore juxta Charcamos, eaque occasione mox pergit prophetare, Aegyptum subjugandam a Nabuchodonosore, ibidem, vers. 3 usque ad finem capitis.
Eodem anno contigerunt quae dicuntur cap. XXXVI, de oraculis et minis Jeremiae scribendis, et a Baruch legendis populo ex libro quem combussit Joakim, sed restauravit Jeremias, et quae cap. XLV dicuntur de Baruch timente et confortato a Deo.
Anno circiter 7 Joakim contigerunt ea quae narrantur cap. XXXV, de Rechabitis, et quae dicuntur cap. XIII, a vers. 1 ad 18, de lumbari linco, quod tulit ad Euphratem, deque laguncula contrita in signum cladis futurae.
Mox secuta sunt dicta sub Joachin sive Jechonia filio Joakim. Nimirum cap. XXII, a vers. 24 ad finem, prophetat Jechoniam ducendum esse in Babylonem, et inde nunquam rediturum.
Cap. XXIII, invehitur in regum negligentiam, quod illa fuerit causa excidii et captivitatis populi, atque novam reipublicae formam per Christum et Apostolos pollicetur.
Tertia pars continet oracula dicta sub Sedecia, qui Jechoniae successit, usque ad excidium urbis inclusive:
Anno I Sedeciae dicta sunt quae habentur cap. XXIV, de duobus calathis ficuum, qui significabant bonam Jechoniae et aliorum transmigrantium sortem; miseram vero Sedeciae et aliorum Hierosolymae manentium, et Chaldaeis rebellantium.
Et quae cap. XXIX scribuntur ad Jechoniam et alios in Babylone, quod ibi mansuri sint 70 annis.
Et quae cap. XXX et XXXI praedicit de solvenda captivitate, tum temporali per Cyrum, tum spirituali per Christum.
Et quae cap. XVIII habentur de figulo, cujus ad instar Deus potest populum fingere et refingere, eumque libertati restituere.
Et epistola quae habetur cap. X qua monet transmigratos, ne colant signa coeli et idola Chaldaeorum.
quae habentur cap. XXVII, 3, usque ad finem, de catenis missis ad vicinos reges; quaeque habentur cap. XXVIII de earum confractione per Hananiam, et commutatione in ferreas.
Sub idem tempus, videntur dicta ea quae cap. XLVIII et XLIX prophetat contra vicinos reges et gentes, scilicet contra Moab, Ammon, Idumaeam, Damascum, Cedar et Aelam.
Cap. XIX, confregit lagunculam in atrio templi, ut ostenderet populum sic esse confringendum.
Cap. XX, incarceratus a Phassur, minatur ei excidium; atque ex taedio vitae, et aerumnarum acerbitate, maledicit diei nativitatis suae.
Mox cap. L et LI, prophetat excidium Babylonis per Cyrum et Darium: quod enim id factum anno 4 Sedeciae, patet Jeremiae LI, 59.
Cap. XIII, 18, mittitur Jeremias ad Sedeciam regem regnanti Nabuchodonosori, et ad reginam, ut praedicet eis regni eversionem. Patet id IV Reg. XXIV, 20, et cap. XV, 1, et ex Josepho, lib. X Antiq. cap. X.
Cap. XXXIV, obsessa jam Jerusalem, cum Judaei foedus cum Deo renovassent (ideoque Chaldaei recessissent pugnaturi contra Aegyptios), sed mox violassent, praedicit Chaldaeorum reditum.
Cap. XXXVII, idem significat Sedeciae; cumque exire videretur in Anathoth a Jeria captus, detrusus in carcerem.
Cap. XLVII, prophetat Palaestinos vastandos per Chaldaeos: hoc enim factum esse anno nono Sedeciae, patebit cap. XLVII, 1.
Nabuchodonosor invasit et occupavit Coelesyriam, Ammonitas, Moabitas, et alias gentes, uti praedixerat Jeremias. Ita Josephus, lib. X Antiq. XI.
Cap. XXI, cum rediisset Nabuchodonosor ad obsidionem Jerusalem, Sedeciae mittenti, ut pro recessu hostis oraret, respondit Jeremias eum non recessurum, sed si salvus esse velit, ei se dedat.
Cap. XXXII, Jeremias in carcere jubetur emere agrum sui patruelis, ut per hoc significet, captivos e Babylone redituros ad suos agros.
Cap. XXXIII, promittit felicitatem post tempus captivitatis.
Cap. XXXVIII, conjicitur in lacum, cum praediceret transfugientibus ad Chaldaeos salutem, et interitum remanentibus, sed eductus ab Abdemelech et collocutus cum rege, mansit in vestibulo carceris.
Cap. XXXIX, a vers. 15 usque ad finem, promittit Abdemelech incolumitatem in excidio urbis.
Mox cap. XXXIX, a vers. 1 usque ad vers. 15, capitur Jerusalem, Sedecias excaecatur, filii et principes occiduntur.
Quarta Pars: Post Excidium Hierosolymae
Cap. XL, Nabuzardan commendat Jeremiam Godoliae, quem Nabuchodonosor constituerat praesidem Judaeae.
Liber jam Jeremias videtur scripsisse epistolam de non colendis idolis, quae habetur cap. VI Baruch.
Urbe eversa, videtur composuisse Threnos.
Cap. XLI, Ismael mense septimo occidit Godoliam; et Johanan reducit et colligit reliquias populi, cogitatque fugam in Aegyptum.
Cap. XLII, principes consulunt Jeremiam, ille vetat fugam, aitque si fugiant in Aegyptum, eos ibi vastandos a Nabuchodonosore.
Cap. XLIII, principes non credentes Jeremiae, et cogentes Jeremiam omnesque Judaeos secum fugere in Aegyptum, perveniunt in Taphnis, ubi Jeremias prophetat excidium Aegypti per Chaldaeos.
Cap. XLIV, Judaeis in Aegypto, et Pharaoni Ephree minatur captivitatem: unde hac de causa videtur a Judaeis paulo post fuisse lapidatus ante excidium Aegypti: hic enim finitur ejus prophetia, nec deinceps Jeremiae fit mentio.
Eodem anno occupavit Aegyptum, Pharaonem Ephree occidit, Amasim regem constituit, Judaeosque 743 captivos duxit Babylonem, ut patet Jeremiae LII, 30, et ex Josepho. Inter eos ductus est Baruch; nam Jeremias jam erat occisus. Ita a Castro et alii. Sed verius videtur Aegyptum subactam esse a Nabuchodonosore post 12 annos, scilicet anno regni ejus 35, uti dicam Ezech. XXIX, 17.
Anno 6, qui erat quintus eversionis Jerusalem, et Nabuchodonosoris 26, die 17 mensis quinti, librum a se scriptum legit Baruch Babylone coram Jechonia, et toto populo, Baruch 1.
I. Jeremiae dicit Deus, cap. I, 5: «Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te.»
Quot et Quibus in Rebus Jeremias Fuerit Typus aut Propheta Christi
Ita de Christo ait S. Matthaeus, cap. I, 18: «Inventa est (B. Maria mater Jesu) in utero habens de Spiritu Sancto.» Et Angelus, vers. 20: «Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.» Item Angelus, Lucae cap. I, 35: «Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.» Denique Isaias, cap. XLIX, 1, de Christo ait: «Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei.»
II. Jeremiae dicit Deus, cap. I, 5: «Prophetam in gentibus dedi te;» et vers. 9: «Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.»
Sic de Christo ait Isaias, cap. LI, 16: «Posui verba mea in ore tuo... ut plantes coelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu;» et David, Psalm. II, 6: «Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus;» et vers. 8: «Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Isaias, cap. XLIX, 6: «Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.»
III. Jeremiae dicit Deus, cap. I, 18: «Ne formides: ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum super omnem terram.»
Sic Christus dicit de se: «Posuit (Dominus) os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam,» Isaiae XLIX, 2.
IV. Jeremias ait, cap. I, 11: «Virgam vigilantem ego video.»
De Christo dicitur, Psal. II, 9: «Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.» Et Psal. XLIV, 7: «Virga directionis virga regni tui.»
V. Jeremias ait, cap. I, 13: «Ollam succensam ego video.»
De Christo judice dicitur, Psal. XCVI, 3: «Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus;» et Luc. III, 17: «Paleas comburet igni inexstinguibili.»
VI. Jeremiae, cap. I, 16, ait Deus: «Loquar judicia mea cum eis (gentibus) super omnem malitiam eorum.»
Christus constitutus est judex vivorum et mortuorum, atque in die judicii Sanctis dicet: «Venite, benedicti Patris mei,» impiis vero: «Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,» Matth. cap. XXV, 34 et 41.
VII. Cap. II, 21, Deus per Jeremiam ait Synagogae: «Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?»
Sic Christus eidem ait: «Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, etc., et locavit eam agricolis:» illi autem servos, quin et filium heri occiderunt; ipse ergo «malos male perdet,» Matth. XXI, 33, 41.
VIII. Cap. III, clamat Deus per Jeremiam: «Aversatrix Israel, et praevaricatrix Juda, revertere ad me, sanabo aversiones tuas.»
Christus clamat, Matth. XI, 28: «Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.»
IX. Cap. VI, 6, Jeremias dicit Hierosolymae: «Haec est civitas visitationis;» id est punitionis et excidii, «omnis calumnia in medio ejus.»
Christus, videns Jerusalem, flevit super eam, dicens: «Quia si cognovisses et tu, etc., quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici, etc., et ad terram prosternent te, etc., eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae,» Luc. XIX.
X. Cap. VII, 11, Jeremias ait: «Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum?»
Christus ait, Matth. XXI, 13: «Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum.»
(1) Quae fuerint similitudinis relationes inter Jeremiam et Christum luculenter et pie exponit Bossuet in opere aureo cui titulus: Méditations sur l'Évangile, in ultima Christi hebdomada a die 98 ad 109.
XI. Cap. IX, 23, ait Dominus per Jeremiam: «Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium, et justitiam in terra.»
Christus ait per Paulum, I Cor. I, 27: «Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.»
XII. Cap. XI, 19, ait Jeremias: «Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi.»
De Christo ait Isaias, cap. LIII, 7: «Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se, obmutescet, et non aperiet os suum.»
XIII. Ibidem ait Jeremias: «Cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.»
Judaei cogitaverunt Christum crucifigere, et acclamarunt Pilato: «Crucifige, crucifige eum,» Joan. XIX, 6.
XIV. Cap. XIV, 8, Jeremias ait Deo: «Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis; quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?»
Talis viator fuit Christus, qui per omnem Judaeam discurrit evangelizando, et post tres annos praedicationis, relicta terra quasi hospitio, ad suum rediit coelum.
XV. Cap. XV, 10, ait Jeremias: «Vae mihi, mater mea! quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra? omnes maledicunt mihi.»
De Christo ait Simeon: «Positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur,» Luc. cap. II, vers. 34.
XVI. Cap. XVI, 16, ait Deus Jeremiae: «Ecce, ego mittam piscatores multos; et piscabuntur eos.»
Christus vocavit Petrum et Andream piscatores dicens: «Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum,» Matth. IV, 19.
XVII. Cap. XVIII, 6 et 11, ait Deus: «Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Ecce, ego fingo contra vos malum.»
Sic Christus ex eodem luto et massa generis humani, facit «aliud vas in honorem, aliud in contumeliam,» Rom. IX, 21 et 22.
XVIII. Cap. XVIII, 18, dixerant Judaei: «Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: et percutiamus eum lingua.»
Sic Judaei contra Jesum consilium inierunt, ut eum in sermone caperent, utque eum dolo tenerent; imo falsos testes contra eum quaesiverunt et subornarunt, Matth. cap. XXII, 15, et Matth. cap. XXVI, 59.
XIX. Cap. XX, 2, Phassur percussit Jeremiam prophetam.
Sic «unus ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes Pontifici?» Joan. cap. XVIII, vers. 22.
XX. Cap. XX, 7, ait Jeremias: «Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.»
Sic Christus ait, Psalm. XXI, 7: «Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis; omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.»
XXI. Cap. XXVI, 11, Jeremias, quia prophetat excidium urbis et templi, audit: «Judicium mortis est viro huic.»
Christus, quia dixisse ferebatur: «Possum destruere templum Dei,» etc., audit a Caipha totoque concilio: «Reus est mortis,» Matth. XXVI, 61 et 66.
XXII. Cap. XXVI, 15, Jeremias ait: «Si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam.»
Judaei clamantes contra Christum: «Crucifige eum,» dicunt Pilato Christum innocentem liberare volenti: «Sanguis ejus super nos, et super filios nostros,» Matth. XXVII, 25.
XXIII. Cap. XXXI, 15, Jeremias ait: «Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt.»
Matth. II, 17, in infanticidio Herodis ait: «Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.»
XXIV. Cap. XXXI, 22, ait Jeremias: «Creavit Dominus novum super terram: FEMINA CIRCUMDA-
Isaias, cap. VII, 14, et ex eo Matth. I, 23, de Christo et virgine matre dicunt: «Ecce Virgo conci-
BIT VIRUM.»
piet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, id est Nobiscum Deus.»
XXV. Cap. XXXI, 31, ait Dominus Jeremiae: «Ecce dies venient, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum.»
Christus hoc foedus et testamentum instituit, Hebr. VIII; Matth. XXVI, 28.
XXVI. Cap. XXXVI, 26: «Praecepit rex Joakim, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam Prophetam; abscondit autem eos Dominus.»
Sic Judaei quaesiverunt saepe comprehendere Jesum: «Ipse autem abscondit se, et transiens per medium illorum ibat,» atque sub finem vitae, secessit in civitatem Ephrem, Joan. XI, 54.
XXVII. Cap. XXXVII, 14, Principes Jeremiam ceciderunt, et miserunt in carcerem.
Sic Judaei Christum ceperunt, colaphizarunt et flagellarunt.
XXVIII. Cap. XXXIX, Jeremias, a suis neci destinatus, a Nabuchodonosore et Chaldaeis honorifice susceptus est.
Ita Christus «in propria venit, et sui eum non receperunt:» scilicet Judaei eum occiderunt, sed Gentes eum susceperunt et coluerunt.
XXIX. Cap. XLIII, 5, Johanan timens Nabuchodonosorem fugit, duxitque Jeremiam secum in Aegyptum.
Sic Joseph, timens Herodem infanticidam, puerum Jesum duxit in Aegyptum, Matth. II, 14.
Denique audi Esdram, vel quisquis est auctor, lib. IV Esdrae, cap. II, 18: «Mittam tibi adjutorium pueros meos: Isaiam et Jeremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim, gravatas variis fructibus, et totidem fontes fluentes lac et mel, et montes immensos septem, habentes rosam et lilium, in quibus gaudio implebo filios tuos.» Per arbores et fontes duodecim, duodecim Apostoli, et duodecim Symboli eorum articuli; per septem montes, septem Ecclesiae Sacramenta significari videntur, quibus novam Christi Ecclesiam ornandam praedixerunt Isaias et Jeremias. Esto enim hic Esdrae liber non sit in canone sacrae Scripturae; habet tamen suum auctoritatis pondus, idque majus quam aliorum Doctorum libri: unde et Ecclesia illum libris canonicis proxime subnectit.
Finally, hear Ezra, or whoever is the author, Book IV of Ezra, ch. II, 18: "I will send you help, my servants Isaiah and Jeremiah, by whose counsel I have sanctified and prepared for you twelve trees, laden with various fruits, and as many fountains flowing with milk and honey, and seven immense mountains, having the rose and the lily, in which I will fill your children with joy." By the twelve trees and fountains, the twelve Apostles and the twelve articles of their Creed seem to be signified; by the seven mountains, the seven Sacraments of the Church, with which Isaiah and Jeremiah foretold that the new Church of Christ would be adorned. For even though this book of Ezra is not in the canon of Sacred Scripture, it nevertheless has its own weight of authority, and a greater one than the books of other Doctors: whence the Church also places it next after the canonical books.