Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Plus offerunt Hebraei quam opus sit ad tabernaculum: unde vetat Moses plura offerri. Secundo, vers. 8, fabricatur tabernaculum, puta decem cortinae polymitae, saga cilicina, operimenta ex pellibus; et vers. 20, tabulae; vers. 31, vectes; vers. 35, vela ante Sanctum sanctorum et ante Sanctum.
Textus Vulgatae: Exodus 36:1-38
1. Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus Sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus. 2. Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, 3. tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi; quotidie mane vota populus offerebat. 4. Unde artifices venire compulsi, 5. dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. 6. Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, 7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent. 8. Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem, de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario et arte polymita: 9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor. Una mensura erat omnium cortinarum. 10. Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. 11. Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter, 12. ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur. 13. Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. 14. Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: 15. unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor; unius mensurae erant omnia saga: 16. quorum quinque junxit seorsum et sex alia separatim. 17. Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur; 18. et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. 19. Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis, aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis. 20. Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. 21. Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22. Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis, 23. e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum, 24. cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum ubi incastraturae laterum in angulis terminantur. 25. Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas, 26. cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27. Contra Occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi, quae mare respicit, fecit sex tabulas, 28. et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: 29. quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: 30. ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31. Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, 32. et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33. Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. 34. Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. 35. Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum; 36. et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. 37. Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii; 38. et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.
De repetitione Hebraica
Est hic Hebraica repetitio minuta et particularis omnium quae Dominus jussit fieri, cap. xxv, xxvi, xxvii, xxviii, xxx, ut ea hic facta et perfecta esse doceat. Similis repetitio usitata est apud Orientales aliosque populos, ut videre est apud Moscovitas, qui quoties Ducem vel Principem alloquuntur, toties seriatim longo ordine omnes ejus titulos iterant et repetunt.
Nota: Noster Interpres in hac repetitione non reddit verbum verbo, sed sensum, repetitionemque Hebraeam breviter complectitur, quaedam etiam per explicationem e supradictis accersit; hoc enim permittitur libertati, ingenio et dispositioni interpretis.
Versus 3: Vota populus offerebat
3. Vota (voluntaria munera) POPULUS OFFEREBAT. — Ita Chaldaeus.
Versus 9: Jussit Moses praeconis voce cantari
9. JUSSIT ERGO MOYSES PRAECONIS VOCE CANTARI. — Hebraice, transire fecit Moses vocem per castra, id est praeconis tuba et voce edixit.
Versus 14: Ad operiendum tectum tabernaculi
Vers. 14. AD OPERIENDUM TECTUM TABERNACULI, — id est, ad fabricam tecti, sive ad integrandum tectum, quod operiret et tegeret tabernaculum: nam, ut dixi capite xxxv, versu 11, miscan, id est tabernaculum, praecise vocatur hic infimum tabernaculi, puta cortinarum polymitarum, velum; secundum vero e pilis caprinis, quod primum polymitum operiebat, vocatur tectum, hebraice ohel, sicut tertium vocatur michse, quod erat operimentum e pellibus.
Versus 18: Quibus necteretur tectum
18. QUIBUS NECTERETUR TECTUM. — « Tectum, » id est secundum velum, sive sagum cilicinum tegens tabernaculum, uti dixi vers. 14.
Versus 33: Fecit quoque vectem alium
33. FECIT QUOQUE VECTEM ALIUM. — Hujus vectis nullam mentionem fecit Interpres noster capite xxvi, vers. 28. Septuaginta tamen et alii ejus mentionem ibi fecerunt; nam in Hebraeo eadem pene sunt verba ibi, quae hic, nisi quod ordo verborum nonnihil sit immutatus, et hic addatur articulus את et, quasi certum alium designans vectem. Est ergo hic alius a praecedentibus vectis, qui transibat per ipsas tabulas, scilicet earum crassitiem interius penetrando; erant enim hae tabulae crassiores: unde Septuaginta eas vocant columnas. Ita Lyranus, Hugo, Abulensis, Carthusianus. Reliqui enim vectes non interius, sed exterius dorsa tantum tabularum transibant, per annulos ad hoc dorso tabularum affixos. Fuit autem hic vectis, ut recte advertit Abulensis, a latere Occidentali tabernaculi, quod tegebat Sanctum sanctorum: illud enim latus solum habebat angulos; positus ergo est hic vectis, ut omnia latera tabernaculi firmius simul astringeret sibi. Hujus vectis meminit et Josephus, lib. III, cap. v, ubi enumeratis tabernaculi vectibus, ait praeterea post tergum unum fuisse ordinem vectium, puta qui per omnes tabulas iret, quo per uncinos utriusque parietis latera continebantur.
Versus 34: Ipsa autem tabulata deauravit
34. IPSA AUTEM TABULATA (id est tabulas, quae vere connexae erant instar tabulati) DEAURAVIT.
Versus 36: Quas cum capitibus deauravit
36. QUAS CUM CAPITIBUS DEAURAVIT, — ita ut columnae tantum obducerentur auro, sive laminis aureis, capita vero essent aurea, uti Deus jusserat Mosi, cap. xxvi, vers. 32.
Versus 37: Fecit et tentorium
37. FECIT ET TENTORIUM. — « Tentorium » hic et in seq. idem est quod velum.
Versus 38: Quas operuit auro
38. QUAS OPERUIT AURO. — Intellige similiter ex eodem cap. xxvi, vers. 37, ita ut columnae tegerentur aureis laminis, capita vero essent aurea, nimirum ut clavi vel capita columnarum essent ex auro, columnae vero tegerentur caelaturis, sive circulis aureis in gyrum euntibus, sicuti columnae atrii argenteis ejusmodi gyris circumdabantur. Patet ex Hebraeo; atque sic justa erat omnium proportio, cum scilicet columnae atrii argenteis spiris ornarentur, tabernaculi aureis; Sancti sanctorum vero (utpote duae intimae et vicinissimae erant oraculo) aureis, non spiris, sed laminis tegerentur.
Regia Biblia in fine habent haec ultima capitis verba: « Quas et operuit auro. » Verum hoc redundat; neque enim bases columnarum aeneae deauratae fuerunt: reliqua vide cap. xxvi.