Cornelius a Lapide

Exodus XXXV


Index


Synopsis Capitis

Refert Moses ad populum mandata Dei de sabbato, primitiis, et maxime de oblatione et fabricatione tabernaculi. Hinc, vers. 20, Israelitae liberaliter offerunt omnem materiam tabernaculo necessariam. Denique, vers. 30, designantur artifices tabernaculi Beseleel et Ooliab.


Textus Vulgatae: Exodus 35:1-35

1. Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri. 2. Sex diebus facietis opus; septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. 3. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. 4. Et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens: 5. Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum et aes, 6. hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 7. pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim, 8. et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, 9. lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10. Quisquis vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: 11. tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases: 12. arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur: 13. mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: 14. candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: 15. altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; tentorium ad ostium tabernaculi: 16. altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim ejus: 17. cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli: 18. paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: 19. vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 20. Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi, 21. obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, 22. viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. 23. Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas, 24. argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. 25. Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, 26. et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. 27. Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, 28. aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29. Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. 30. Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda. 31. Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32. ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento et aere, 33. sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34. dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: 35. ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.


Versus 2: Septimus dies erit vobis sanctus

2. SEPTIMUS DIES ERIT VOBIS SANCTUS, SABBATUM, ET REQUIES DOMINI. — Disce hic quanta fuerit sabbati cura et religio, quam toties hic inculcat Deus, quantaque Dominicae et festorum religio debeat esse Christianis.

QUI FECERIT OPUS IN EO, OCCIDETUR. — Hebraice, iumat, id est morietur, scilicet per sententiam judicis, vel per Deum, qui occulto vel casuali modo illi mortem asciscet.


Versus 3: Non succendetis ignem per diem sabbati

3. NON SUCCENDETIS IGNEM IN OMNIBUS HABITACULIS VESTRIS PER DIEM SABBATI. — « Non in omnibus, » id est nullis. Tanta religio et quies erat sabbati, ut eo ne vel ignem struere et accendere liceret: intellige ad coquendum cibos; nam in paschate et aliis festis licebat cibos coquere, ideoque ignem accendere, ut patet cap. xii, vers. 16; hoc autem non licebat in sabbato. Ita Abulensis, Cajetanus et R. Abraham Ben Esra, contra quem alii Rabbini librum scripserunt, quem vocarunt Sabbatum, eo quod sabbati contra eum loquentis, eumque quasi haereticum damnantis personam inducant. Censent enim Rabbini, sabbato non licuisse accendere ignem ulla de causa, etiam frigoris, ad se calefaciendum. Sed hi nimis religiosi vel superstitiosi videntur. Unde addunt ipsi, non solum non esse struendum ignem die sabbati, sed neque ex lapide aut metallo eliciendum, neque fovendam lampadem, nisi forte propter infirmum; et ut nunquam nugari desinant, interpretantur, si propter vim frigoris ignis accendi debeat, non esse folle, sed arundine sufflandum.

Vide hic quam lex vetus servorum fuerit dura et rigida, lex vero nova filiorum sit blanda et facilis.


Versus 5: Separate apud vos primitias Domino

5. SEPARATE APUD VOS PRIMITIAS DOMINO. — « Primitias, » id est, primam vestram oblationem (nullam enim publicam et communem hactenus fecistis), et prima vestra dona, quae Domino oblaturi estis pro fabrica tabernaculi. Horum donorum omnium tropologiam pete a S. Gregorio, lib. XXX Moralium cap. x, et Origene, homilia 13. Vide dicta cap. xxv.

Nota: Deus hic ab oblatione sua, et ab obsequio tabernaculi neminem, quantumvis pauperem vel miserum, excludit. Qui enim non poterat aurum, argentum, poterat saltem pelles, vel pilos caprarum offerre: qui nec hoc, poterat saltem eos nere, afferre et referre, aliisque modis artificibus et fabris tabernaculi subservire. Pulchre B. Aegidius, socius S. Francisci: « Si gratiam, ait, in precibus sentis, ora ut augeatur: si non sentis, ne cesses idcirco a precibus; gratos enim habuit Deus etiam caprarum pilos, qui ei juxta praeceptum legis offerebantur. »


Versus 8: Et ut conficiatur

8. ET UT CONFICIATUR. — Subaudi: offerat quilibet materiam capite xxv praescriptam, puta aromata, ut hic dicitur in Hebraeo, et Noster exprimit vers. 28; ad conficiendum unguentum consecrationis sacerdotum, et ad thymiama componendum; nam thymiama non fiebat ex oleo, sed ex stacte, onycha, galbano et thure. Erat ergo oleum pro lucernis: erat et oleum in unguento consecrationis sacerdotum et tabernaculi. Hoc enim unguentum fiebat ex myrrha, cinnamomo, calamo, casia et oleo olivarum. Vide Exodi xxx, 23 et seq.


Versus 10: Quisquis sapiens est

10. QUISQUIS SAPIENS EST, — quisquis peritus et industrius artifex.

ET FACIAT QUOD DOMINUS IMPERAVIT, TABERNACULUM SCILICET, ET TECTUM EJUS, ATQUE OPERIMENTUM. — « Tabernaculum » vocat ipsum Sanctuarium cortinis decem, factis ex bysso, purpura, cocco et hyacintho, obvelatum et obtectum, quod hebraice dicitur miscan. « Tectum » vero, quod hebraice dicitur ohel, vocat secundum velum, sive sagum cilicinum, quod factum erat ex pilis caprinis. Denique « operimentum, » quod hebraice dicitur michse, vocat tertium velum ex pellibus arietum rubricatis, et quartum ex pellibus ianthinis. Ita Cajetanus et Lipomanus.


Versus 11: Tabulata, paxilli et bases

Vers. 11. TABULATA, — tabulas connexas instar tabulati, idque a triplici latere tabernaculi; in longum enim erat tabulatum, sive connexio tabularum ad triginta cubitos, in latum vero erat tabulatum ad decem cubitos.

PAXILLOS. — Hebraice columnas, quae hic a Nostro vel paxilli vocantur, quia parvae erant, et acuminatas habebant bases instar paxillorum, ut possent terrae infigi; vel certe eas sub paxillis comprehendit: columnis enim affixi erant paxilli, et ex paxillis vela suspendebantur.


Versus 17: Tentorium

Vers. 17. TENTORIUM, — id est velum.


Versus 25: Mulieres doctae quae neverant

25. SED ET MULIERES DOCTAE, QUAE NEVERANT, DEDERUNT. — « Doctae, » id est, nendi peritae et sapientes artifices, puta netrices et textrices; haec enim est doctrina et sapientia mulierum.

HYACINTHUM, — netum seu filatum hyacinthi, puta lanae violaceae. Sic et purpuram, vermiculum et byssum intellige, non lanam, vel linum, sed netum, sive stamen talis lanae vel lini.


Versus 29: Voluntaria

29. VOLUNTARIA, — ultronea et spontanea dona.


Versus 34: Dedit in corde ejus

34. DEDIT IN CORDE EJUS. — Hoc est, docuit eum, vel « dedit in corde ejus, » intellige scientiam, aut potius artem et cognitionem, ac praxin artificialem fabricandi, suendi, texendi, etc. Hebraice est, et ad docendum dedit in corde ejus, id est tam perfecte docuit eum, ut et alios posset docere. Alii vertunt, facilem et propensum eum fecit ad docendum alios. Contra ac faciunt plerique insignes artifices, qui suas artes et praxes aegerrime aliis communicant, easque secum intermori sinunt, itaque et se merito ac gloria, et rempublicam suis commodis et ornamentis privant.

OOLIAB QUOQUE. — Intellige quod de Beseleel socio ejus dixit, videlicet, vocavit et implevit sapientia.


Versus 35: Ut faciant opera abietarii

35. UT FACIANT OPERA ABIETARII. — Hebraice, ut faciant opera fabri, scilicet lignarii, ut superius dixi.

POLYMITARII AC PLUMARII. — Hic distinguit haec duo, quae superius indifferenter usurpavit, ut scilicet phrygio vel plumarius sit, qui acu varie pingit: polymitarius, vel, ut hebraice est, cogitans cogitationes, sit, qui textura ingeniosa varia intexit et efformat, ut fit in tapetibus. Ita Abulensis et Lipomanus.