Cornelius a Lapide

Exodus XXXIV


Index


Synopsis Capitis

Moses reparatis tabulis redit in montem; Deus coram eo transit; videt Moses Dei posteriora sive tergum. Hinc secundo, vers. 10, renovat Deus foedus cum Hebraeis, legesque suas iterat. Tertio, vers. 28, tabulis a Mose allatis Deus decalogum inscribit. Quarto, vers. 29, Moses cornuta facie cum tabulis ad populum redit, timet ille et fugit: hinc Moses velat faciem, itaque ipse velatus cum populo, et populus cum eo loquitur.


Textus Vulgatae: Exodus 34:1-35

1. Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti. 2. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. 3. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. 4. Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5. Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6. Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax, 7. qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem, et scelera atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam progeniem. 8. Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram, et adorans 9. ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est), et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. 10. Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quae nunquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. 11. Observa cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum, et Jebusaeum. 12. Cave ne unquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam; 13. sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: 14. noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus, Deus est aemulator. 15. Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. 16. Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. 17. Deos conflatiles non facies tibi. 18. Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. 19. Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. 20. Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus. 21. Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare et metere. 22. Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. 23. Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel. 24. Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. 25. Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae, neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. 26. Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. 27. Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus. 28. Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem. 29. Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. 30. Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. 31. Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron quam principes Synagogae. Et postquam locutus est ad eos, 32. venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai. 33. Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. 34. Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata. 35. Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos.


Versus 1: Praecide Tibi Duas Tabulas Lapideas

1. AC DEINCEPS, — supple locutus est Mosi Deus, atque sermonem suum prosequens, eum tandem complevit inscriptione secundarum tabularum.

PRAECIDE (hebraice dola) TIBI DUAS TABULAS LAPIDEAS. — Priores tabulas dederat Deus, easque inscripserat Decalogo; verum quia eas Hebraei violarant et infregerant fabricando vitulum aureum, hinc in poenam peccati jubet hic Deus, ut secundas has ipsimet comparent, easque Deo inscribendas offerant, supplicesque postulent in iis sibi denuo scribi legem a Deo.


Versus 2: Esto Paratus Mane

2. ESTO PARATUS MANE, UT ASCENDAS STATIM IN MONTEM SINAI. — Hinc videtur quod Deus Mosi hoc pridie ascensus dixerit sub tempus matutinum, quodque tum statim descenderit Moses de monte ad castra, ibique praeciderit et dolaverit per artifices duas tabulas lapideas, atque edixerit populo, ne quis ad montem accederet; deinde sequenti nocte rursus in montem conscenderit, ut mane proximo se Deo cum tabulis sisteret, ut eis Deus sua manu Decalogum inscriberet; quod et mox eodem die, qui fuit quadragesimus ab ascensu Mosis in montem, Deus fecit; unde sequitur, praecedenti die, qui fuit trigesimus nonus, Mosen descendisse de Sina, ut tabulas legis praecideret, et ad Deum afferret, uti ei hic praecipit Deus. Ita Abulensis.


Versus 3: Boves Quoque et Oves Non Pascantur e Contra

3. Boves quoque et oves non pascantur e contra, — e regione montis. Voluit haec omnia Deus, ut duro et rudi populo sui timorem et reverentiam incuteret.


Versus 5: Cumque Descendisset Dominus per Nubem

5. CUMQUE DESCENDISSET DOMINUS PER NUBEM, STETIT MOYSES CUM EO. — « Stetit, » scilicet Moses inclusus cavernae, tectusque nube, in qua descendebat Deus, ut eum tegeret dum transiret, ne Moses videret faciem, sed tergum Domini, uti in fine capitis praecedentis Deus Mosi promiserat.


Versus 5 et 6: Invocans Nomen Domini

5 et 6. INVOCANS NOMEN DOMINI. QUO TRANSEUNTE AIT: DOMINATOR DOMINE DEUS, MISERICORS, etc. — « Ait, » quis? incertum est, an Moses, an Dominus. Hebraea utrique aptari possunt: sic enim habent ad verbum, et descendit Dominus in nube, et stetit cum eo, et invocavit nomen Domini (quod noster Interpres de Mose accepit: vertit enim, stetit Moses cum eo invocans nomen Domini), et transivit Dominus ante faciem ejus, et clamavit: Domine, Domine, etc.

Verum melius haec aptentur Domino, ut Dominus ipse clamarit, dicens: « Dominator Domine, » etc. Unde in Hebraeo et Septuaginta verba sunt tertiae personae, non autem secundae, licet noster Interpres in secunda transtulerit claritatis causa. Quod enim Dominus haec clamarit et dixerit, patet ex cap. praec., vers. 19, ubi dixit Dominus: « Vocabo in nomine Domini, » id est, inclamabo nomen Domini, dicens: « Dominator Domine, » etc. Idem patet Num. cap. xiv, vers. 17, ubi dicitur: « Sicut jurasti dicens: Dominus patiens, et multae misericordiae. » Ubi hoc dixit Deus, nisi hic? unde et Moses hic vers. 8, demum post haec Domini verba corruens in terram, orare coepit Dominum. Ita Abulensis, Oleaster, Vatablus, Cajetanus et Lipomanus.

Quare quod noster interpres vertit, « quo transeunte ait; » ait, intellige Dominus, idque ex Hebraeorum more, qui suppositum verbi non semper accipiunt substantivum illud, quod proximum est, sed saepe remotius revocant, uti videbimus hoc capite, vers. 28, et alibi.

Dominus ergo inclamavit Mosi dicens: Dominator Dominus, ut vertunt Septuaginta; vel uti clarius vertit Noster: Dominator Domine, non quasi seipsum invocaret aut oraret Deus, sed ut formulam invocandi se Mosi traderet; sicut fecit Christus Apostolis, cum dixit: « Sic ergo orabitis: Pater noster, qui es in coelis, » etc. Pari modo fecit hic Deus Mosi, q. d. Sic me tu cum tuis invocabis, sic me deprecaberis: « Dominator Domine, qui custodis misericordiam in millia, » etc. Ita Abulensis.

Secundo, si verba nostri Interpretis de Mose velis accipere, tanquam ab eo prolata, dicito Deum transeuntem coram Mose haec verba primo protulisse, deinde Mosen Deum secutum secundo illa pronuntiasse, ut ab eo haec Dei verba iterata fuerint. Unde dixi cap. praec., to vocabo in nomine Domini sic intelligendum esse, q. d. Vocando nomen Domini, illud idem invocare te docebo; itaque noster Interpres utrumque significare voluit, scilicet et Deum protulisse haec verba: idque capite praecedenti satis expressit versu illo 19; et deinde Mosen ex Dei doctrina eadem repetiisse et recitasse: idque hoc loco dicit. Qua forte de causa Hebraea hic ambigua sunt, ut utrique, scilicet tam Mosi quam Deo aptari possint. Simile est Matth. cap. xxi, vers. 41, ubi principes sacerdotum et seniores dixisse narrantur: « Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, » cum tamen Marci cap. xii, vers. 9, et Lucae cap. xx, vers. 16, Dominus ipsemet haec verba dixisse narretur; ubi Matthaeus et Marcus ita conciliandi sunt, ut dicamus verba ista prius dicta esse a senioribus, ut ait Matthaeus, deinde Christum eamdem repetiisse, ut eos suo responso coargueret, quod aiunt Marcus et Lucas. Ita Lipomanus.


Dominator Domine: Duodecim Nomina Dei

DOMINATOR DOMINE. — Duodecim nomina quasi epitheta hic Deus sibi dat, quibus vult a nobis compellari et invocari, quia, ut aiunt Hebraei, haec epitheta in Deo dicunt ordinem ad homines, hominumque salutem. Primum est, « Dominator Domine, » pro quo hebraice est, Jehova, vel potius Jeheva, quod est nomen tetragrammaton. Secundum, « Deus. » Tertium, « misericors. » Quartum, « clemens. » Quintum, « patiens. » Sextum, « multae miserationis. » Septimum, « verax, » scilicet in promissis. Octavum, « qui custodis misericordiam in millia. » Nonum, « qui aufers iniquitatem. » Decimum, « nullus apud te per se innocens est. » Undecimum, « qui reddis iniquitatem patrum filiis. » Duodecimum, « ac nepotibus in tertiam et quartam generationem, » de quo dicam Deut. v, 9.


Misericors et Clemens

MISERICORS ET CLEMENS. — Hanc Dei misericordiam depraedicat S. Chrysostomus, homilia in Psal. L: « Impius, inquit, es? Magos tibi propone: » hos enim infideles Christus per stellam ad se vocavit. « Raptor es? publicanum cogita. Impurus es? animo tuo meretrix sese objiciat. Sicarius es? latro ille ante oculos tuos versetur. Flagitiosus es? in mentem tibi veniat Paulus, qui prius blasphemus erat, postea Apostolus; prius persecutor, postea Evangelista; prius lupus, postea pastor. Peccasti? resipisce. Millies peccasti? millies resipisce. »

Et S. Bernardus, serm. De triplici misericordia: « Magnus, ait, peccator magna misericordia opus habet; ut ibi abundavit delictum, superabundet et gratia. Hujus tres sunt gradus. Primus, cum tardat ferire Deus, ignoscere paratus. Secundus, quando dat gratiam resipiscenti. Tertius, quando peccati jugum a conscientia excutit. »

Idem de evangelio septem panum serm. 2 et 3: « Misericordias, ait, Domini in aeternum cantabo, » maxime septem. Primo, a multis peccatis adhuc in seculo positum me custodivit; fateor et fatebor, nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus cecidisset in omne peccatum anima mea. Secundo, ego peccabam, et tu dissimulabas; non continebam a sceleribus, et tu a verberibus abstinebas; prolongabam ego multo tempore iniquitatem meam, et tu, Domine, pietatem tuam. Tertio, visitavit cor meum, et immutavit ut amara fierent quae male dulcia prius erant. Quarto, poenitentem misericorditer suscepit. Quinto, emendatius vivendi praestitit virtutem, ne recidivum paterer, et esset novissimus error pejor priore. Sexto, odium creavit in me praeteritorum malorum, contemptum praesentium bonorum, et desiderium futurorum. Septimo, spem dedit obtinendi vitam aeternam.

Prima misericordia consistit in occasionis subtractione, resistendi data virtute, affectionis sanitate. Secunda complectitur longanimitatem quam Deus exhibuit, electionem praedestinationis suae quam impleri voluit, et immensam charitatem qua nos dilexit. Tertia, Deus concussit cor meum, excitans illud, ut adverteret suorum vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem; terruit, deducens ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia monstrans; mihi consolationem inspirans, spem indulgentiae dedit. Quarta, Deus non damnat ulciscendo, non confundit improperando, nec minus diligit imputando. Quinta, Deus tuetur nos adversus carnis, mundi, Satanae insidias omnes. Sexta exposita est. Septima, nulla penuria meritorum, nulla consideratio propriae vilitatis, nulla aestimatio coelestis beatitudinis, me ab altitudine spei dejicere possit in ea firmiter radicatum. Haec et plura sparsim S. Bernardus loco citato.

Idem, serm. 52 inter parvos: Quando, inquit, ad Deum convertimur, pedes Domini osculamur. Duo sunt autem pedes Domini, misericordia et veritas. Et serm. 6 in Cantic.: Alterum, inquit, sine altero osculari non licet; quia et recordatio solius judicii in barathrum desperationis praecipitat, et misericordiae fallax assentatio pessimam generat securitatem.


Patiens

Patiens. — Hebraice est ארך אפים erech appaim, longus, id est latus, naribus, hoc est tardus ad iram. Graece makrothymos et longanimis. Nam qui angustis sunt naribus, fumos ex corde ascendentes et choleram citius concipiunt, ac tardius efflant ob meatuum angustias, ideoque in bilem sunt procliviores: e contrario qui latis sunt naribus, meatus habent amplos, quibus choleram et fumos expirant, quibusque multum frigidi aeris admittunt quo temperatur ille aestus et bilis: unde hi placidiores sunt, magis patientes et longanimes. Ita Ribera in Nahum. cap. 1, num. 9.

Moraliter disce hic Deum summe potentem, summe quoque esse patientem. Nam impatientia potens magna est animi impotentia; patientia vero est potentia. Audi Boetium, lib. III, metro 5:

Qui se volet esse potentem,
Animos domet ille feroces,
Nec victa libidine colla
Foedis submittat habenis.
Etenim licet Indica longe
Tellus tua jura tremiscat,
Et serviat ultima Thule:
Tamen atras pellere curas,
Miserasque fugare querelas
Non posse, potentia non est.

Diogenes adolescenti conquerenti, quod a multis turbaretur: « Desine, ait, et tu perturbationis indicia prae te ferre. » Idem, cum aliquis ei dixisset: Vituperant te multi: « Oportet, ait, sapientem ab insipientibus feriri; esse meliorem indicat lingua quem carpit. » Xenophon, teste Seneca, maledicenti sibi cuidam: « Tu, ait, maledicere didicisti, ego conscientia teste didici maledicta contemnere. » Antisthenes dicebat, « virtutem sibi sufficere ad felicitatem, nec ulla re opus habere nisi robore Socratico. » Socrates autem ad omnium rerum patientiam obduruerat.


Nullus Apud Te per Se Innocens Est

Nullusque apud te per se innocens est, q. d. Ergo omnes egent tua, o Domine, misericordia, venia et gratia. Num. cap. xiv, 18, Noster interpres eadem verba quae hic sunt in Hebraeo, ita vertit, nullumque innoxium derelinquens, id est, qui omnes censes noxios, reos, tibique reatu aliquo obnoxios et obstrictos, ob culpam originalem, vel mortalem, aut venialem, intellige per se, seu quantum est ex parte hominis: nam si aliquem Deus sua gratia praeservet (uti de B. Virgine pie credit Ecclesia), innocens omnino quis esse poterit. Ita Abulensis. Posset secundo, ex Hebraeo sic verti, nullumque innoxium, id est impunitum, derelinquens. Hebr. enim נקה naka significat et innocentem esse, et impunitum esse: hoc enim ex illo sequitur.


Versus 9: Obsecro Ut Auferas Iniquitates Nostras

9. Obsecro ut, etc., auferas iniquitates nostras. — Praevidebat Moses Judaeos cervicosos deinceps saepius Deum offensuros; rogat ergo eum ut illis propitius sit, nec eos omnino deserat aut abjiciat propter peccata futura; sed eos, tanquam haereditatem suam, ut habent Hebraea, firmiter possideat et tueatur; unde hic Judaeos docet eodem nomine Deum compellare, invocare, et crebro ab eo veniam peccatorum petere.


Versus 10: Ego Inibo Pactum Videntibus Cunctis

10. Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quae nunquam visa sunt. — Hebraice est, ego ferio foedus coram omni populo, qui scilicet videt te hac foederis causa ascendere in montem, et jam scit te hic mecum in monte eadem de causa versari, et nubem, atque alia forsan signa similia illis quae edita sunt in priori foedere, cap. xxiv, 17, intuetur, intuebiturque faciem tuam cornua lucis vibrantem, quando foederis conditiones, videlicet has meas leges, et tabulas digito meo inscriptas ei propones.

Rursum, inibo pactum videntibus cunctis, scilicet sequentibus temporibus continue pactum hoc confirmando signis admirandis, quae deinceps ea de causa in populi tutelam edam; ut maxime patuit tempore Josue in ejus bellis, et victoriis portentosis.

Foedus porro Dei cum populo hic renovatum, fuit idem cum priori foedere, ut scilicet Deus esset populi dominus et protector, populus vicissim soli Deo serviret et obediret: quorum utrumque significabatur datione et acceptione, sive acceptatione legis: Deus enim dabat tabulas legis, populus vero eas accipiebat et acceptabat.

Nota: Moses die 40 ab ascensu suo in montem, summo mane vidit illam visionem et gloriam Dei transcuntis, sed a tergo, de qua hic vers. 6, et cap. praecedenti, vers. 19 et 22; inde Deus rursum nube se tegens, collocutus est cum Mose, ac foederis conditiones, puta leges suas, ei vers. 11 et seq. proponit, atque hoc ipso foedus cum Mose et populo init, ac tandem dat Mosi tabulas Decalogi a se inscriptas, quasi symbolum et confirmationem foederis: quibus acceptis Moses eodem die quadragesimo, ex monte ad populum cum tabulis descendit.


Versus 11: Observa Cuncta Quae Hodie Mando Tibi

11. Observa cuncta quae hodie mandavi tibi. — « Tibi, » o popule meus: loquitur enim hic Deus Mosi, ut internuntio populi, ejusque personam sustinenti.


Versus 14: Domini Zelotes Nomen Ejus

14. Domini zelotes nomen ejus, — ejus per hebraismum redundat, et ejus loco substituendum est to Dominus in genitivo, ut dicas: « Domini nomen est zelotes, » id est, ut sequitur: Dominus est zelotes, aemulator honoris sibi debiti, nec patitur suum populum ad idola, quasi ad amasios deflectere.

Nota hebraismum, habere nomen, vel vocari, significat esse, ut jure hoc nomine vocari possit; sic de Christo dicitur: « Et vocabitur nomen ejus Emmanuel, admirabilis, consiliarius, fortis. » Item: « Accelera spolia detrahere, festina praedari, » Isaiae viii et ix, hoc est, Christus erit Emmanuel, id est nobiscum Deus, erit consiliarius, erit fortis, celeriter spolia detrahet, festina praedabitur. Vide can. 18.


Versus 15: Ne Cum Fornicati Fuerint Cum Diis Suis

15. Ne cum fornicati fuerint cum diis suis. — « Fornicati fuerint, » id est, deos sive idola coluerint. Saepe Scriptura, maxime in Prophetis, idololatriam vocat fornicationem, eo quod homines divitiarum, voluptatum et licentioris vitae spe ac libidine caeci, a Deo recedentes, idolis quasi amatoribus se corrumpendos subjicerent et traderent. Vide cap. II et III Jeremiae, et cap. xvi Ezechielis.

E contrario Apostolus, II Corinth. xi, 2, fidelibus rite Deum colentibus ait: « Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. »

Ut comedas de immolatis, — itaque alliciaris ad immolandum; nam comedere idolothyta non est per se malum, nisi fiat eo modo, v. g. inter ipsa sacrificia in idoliis, ut censeatur quis hoc ipso consentire ipsi sacrificio idolis immolato; est tamen malum et illicitum per accidens, videlicet propter periculum, aut conscientiam errantem, aut scandalum: quod maxime locum habebat apud Judaeos. Vide de idolothytis dicta initio cap. viii epist. I ad Cor. Reliquae leges hic summatim iterantur ex cap. xxiii, ubi eas explicui.


Versus 21: Die Septimo Cessabis

21. Die septimo cessabis arare et metere, — q. d. Etiamsi tempus messis aut arationis sit, quod prae aliis maxime operosum esse solet, sabbato tamen cessabis, nec eo metes vel arabis. Patet ex Hebraeo.


Versus 22: Solemnitas Hebdomadarum

22. Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum, — q. d. Celebrabis festum Pentecostes post hebdomadem hebdomadarum, id est post 7 hebdomadas, puta post 49 dies, quinquagesimo die a Paschate, in eoque offeres primitias panum Deo.

Et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur, — scilicet festum collectae in mense 7, quo annus priscus et vulgaris incipiebat, de quo cap. xxiii, 16.


Versus 24: Cum Dilatavero Terminos Tuos

24. Cum dilatavero terminos tuos, — cum latos quos promisi tibi, dedero terminos: quod factum est statim tempore Josue post primam quietem a bellis; itaque, ut hinc colligitur, ante hanc quietem non obligabantur Hebraei hoc praecepto, eundi ter in anno ad tabernaculum, idque quia iter periculosum erat, et quia ipsi adhuc bellis cum indigenis distinebantur.

Nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno, — hebraice est, nullus concupiscet terram tuam, ut videlicet eam te absente invadat, eique insidietur, q. d. Ne metuas hostes, cum obedis legi meae, ut ascendas, id est eas ad Sanctuarium meum, quasi illi te absente urbes, masculis et bellatoribus vacuas invasuri sint: ego enim illos fraenabo et divertam, ut eam nec concupiscant, nec cogitent. Ita Abulensis.


Versus 25: Non Immolabis Super Fermento

25. Non immolabis super fermento, — cum fermento. Vide dicta cap. xxiii, vers. 18.

Neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. — q. d. Non remanebit quidquam ex agno paschali in crastinum, sive in posterum mane; sed eodem die quo agnum immolabitis, eumdem totum comedetis. Vide dicta cap. xii, vers. 20.


Versus 27: Scribe Verba Haec

27. Scribe verba haec, — haec praecepta caeremonialia jam a me repetita, cum descenderis de monte, scribe in libro quopiam, in perpetuam memoriam cultus mei et foederis. Ita scripsit ea Moses hic in libro Exodi.

Quibus. — Hebraice, juxta quorum os, id est tenorem et rationem, inii tecum et cum populo tuo foedus, ut videlicet illi sint populus mihi devinctus hoc cultu, et his caeremoniis; ego vicissim sim eorum Deus, tutor et provisor.


Versus 28: Fuit Ergo Ibi Cum Domino Quadraginta Dies

28. Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies. — Est secunda haec Mosis mansio et statio in monte Sina per 40 dies. Prima enim totidem dierum fuit, cap. xxiv, vers. ult., in qua dicta et gesta sunt ea, quae narrantur a cap. xxiv, vers. ult. ad cap. xxxii, vers. 15. Secunda vero haec coepit postridie quam Moses ex prima descenderat: postridie enim rursus ascendit in Sina, ibique mansit 40 dies. Haec secunda Mosis statio continet dicta a vers. 31 cap. xxxii, hucusque: colloquia ergo praecedentia Dei cum Mose, quae hactenus narrata sunt, contigerunt spatio horum 40 dierum, quibus secundo Moses mansit in monte, ut ex hoc loco patet.

Nota: Moses primo ascendit in montem statim a data lege in Pentecoste, puta postera die (uti colligitur Exodi xxiv, vers. 12), quae fuit septima dierum mensis tertii: data est enim lex die sexta mensis tertii; inde Moses mansit cum Deo in monte 40 dies; mox descendit cum tabulis legis, quas a Deo acceperat, easque viso vitulo confregit 17 die mensis quarti; postera, scilicet 18 die, rursum ascendit ad Deum in Sina, ut patet cap. xxxii, vers. 30 et 31, ibique rursum mansit alios 40 dies, ut patet cap. xxxiv, vers. 28: quibus evolutis accepit a Deo secundas legis tabulas, cum iisque cornutus descendit ad populum 28 die mensis quinti.

Panem non comedit, et aquam non bibit, — id est, nihil omnino cibi sumpsit, sola oratione et Dei alloquio vivens. Solent enim Hebraei duabus partibus, sive rebus necessariis et sufficientibus ad famem et sitim levandam, videlicet aqua et pane, significare omnem cibum. Ita Augustinus, Quaest. CLXV, et S. Hieronymus in Isaiae III. Jejunavit ergo Moses bis 40 dies, videlicet semel ante primam, et secundo ante secundam tabularum legis conscriptionem et acceptionem: de qua jejunii dispositione et virtute, vide S. Maximum, hom. 3 De jejunio Quadragesimae; S. Hieronymum, lib. II Contra Jovin.; Chrysostomum, serm. 1 De jejunio; Cyprianum, tract. De jejunio et tentationibus Christi, et prae omnibus S. Basilium, serm. 1


De Jejunio

De jejunio, et ex eo S. Ambrosium, lib. De Elia et jejunio. Audi pauca e multis.

« Jejunium, ait S. Hieronymus ad Demetriadem, non solum perfecta est virtus, sed et caeterarum virtutum fundamentum est, et sanctificatio, et pudicitia atque prudentia, sine qua nemo videbit Deum. » S. Ambrosius, serm. De Quadrag.: « Fames, ait, amica est virginitati, inimica lasciviae; saturitas vero prodigit castitatem, nutrit illecebram. » Et rursum: « Ille, ait, quadragesimam facit, qui jejunando et vigilando ascendit ad pascha. Nam sicut reliquo anno jejunare praemium est, ita in Quadragesima non jejunare peccatum est. Illa enim voluntaria sunt jejunia, ista necessaria: illa de arbitrio veniunt, ista de lege: ad illa invitamur, ad ista compellimur. » Nota praeceptum jejunii Quadragesimae tempore S. Ambrosii. S. Chrysostomus, in cap. vi Matth.: « Sicut, ait, nec miles sine armis est aliquid, nec arma sine milite: ita nec oratio sine jejunio, nec jejunium sine oratione. » S. Basilius: « Jejunium, ait, est similitudo hominum cum angelis. » Rursum Chrysostomus: « Jejunium est alimentum animae. » S. Augustinus: « Jejunium, ait, purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores extinguit, castitatis lumen accendit. » S. Athanasius, tract. De Virg.: « Vide, ait, quid faciat jejunium: morbos sanat, distillationes exsiccat, daemones fugat, malas cogitationes expellit, mentem reddit nitidiorem, cor purgatius, et corpus salubrius. »

S. Ambrosius, De Elia et jejunio: « Jejunium, ait, est mors culpae, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis: hoc gradu tanquam curru Elias ascendit. » Petrus Ravennas, serm. De jejunio: « Jejunium, ait, scimus esse Dei arcem, Christi castrum, murum Spiritus Sancti, vexillum fidei, castitatis signum, sanctitatis trophaeum. » S. Gregorius: « Quoniam, ait, a paradisi gaudio per cibum cecidimus, quantum possumus, per abstinentiam resurgamus. »

Exempla et praemia jejunantium attuli Gen. ix, 21, et hic cap. xxiv, vers. 18.

Et scripsit in tabulis verba foederis decem. — Puta decem praecepta Decalogi in tabulis lapideis scripsit, non Moses, uti voluit S. Cyprianus tract. De Spiritu, S. Augustinus, Quaest. CXVI, sed Deus. Nam licet de Mose proximus praecesserit sermo, hic tamen de Deo est, quod licet Latinis novum videatur, tamen Hebraeis non est, qui saepe vel intelligunt verbi suppositum, vel remotius aliquod asciscunt, maxime si id notum sit, aut alias nominatum. Sic hic ex eo quod vers. 1, dixit Dominus se scripturum in tabulis hisce legem, manifestum relinquitur, id quod hic dicitur scripsit ergo, de Domino, non de Mose accipiendum esse. Deinde id ita esse omnino patet Deut. x, vers. 1, 2, 3, 4, ubi eadem haec historia repetitur, diciturque Dominus scripsisse legem, non Moses.


Versus 29: Cornuta Esset Facies Sua ex Consortio Sermonis Domini

29. Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. — Nota primo, Deus Mosi et Hebraeis tabulas legis daturus, et cum Mose hac de re in Sina colloquens, quasi sol radiantissimus Mosi suam gloriam, id est radios suae lucis afflavit adeo fulgidos, ut Hebraei in faciem Mosis, quasi in alterum solem intueri non possent, sed ab eo facies suas avertere cogerentur. Hinc Moses, ut cum eis loqui posset, velo faciem et gloriam suam velabat; unde ait: « Ignorabat quod cornuta esset facies sua. »

Ubi nota secundo: Bene Interpres noster vertit, cornuta; verbum enim קרן karan significat proprie cornutum esse, non vero radiare, ut quidam confingunt: sicuti nomen קרן keren significat tantum cornu, idque pene in omnibus linguis.

Nota tertio: Cornutum hic metaphorice accipitur: non enim cornua habebat in fronte Moses, uti ei affingunt pictores; sed ita lucida erat facies ejus, ut radios luminis vibraret, ejusque quasi cornua emitteret. Unde Chaldaeus non verba, sed sensum reddens ait: Ignorabat Moses quod multiplicatus esset splendor gloriae vultus sui; et Septuaginta: « non sciebat Moses quod glorificatus fuerat aspectus coloris, vel cutis faciei suae. » S. Paulus sequitur Septuaginta, II Cor. III, 7, qui haec cornua vocat « gloriam vultus Mosis. » Ex iisdem Septuaginta in officio Ecclesiastico transfigurationis Christi canitur: Glorificata est facies Mosis. Unde conjicias priscam editionem S. Scripturae, qua usa fuit Ecclesia ante S. Hieronymum, fuisse Septuaginta Interpretum.

Porro hi radii Mosis vocantur cornua, quia ita perstringebant et siderabant oculos Hebraeorum, ut quasi cornibus feriri et transfigi viderentur. Adeo enim iis percellebantur, ut prae terrore retrocederent, et radiis hisce quasi repercussi, vim eorum non sustinentes, diffugerent. Idque hoc fine, ut Mosen legislatorem legemque ei a Deo datam revererentur et formidarent, nec eam amplius transgredi auderent. Cornua enim sunt symbolum, primo, principatus et regni, juxta illud Psalm. cxxxi, 17: « Illuc producam cornu (id est robur et regnum) David. » Et de Josephi posteris, puta regibus nascituris ex Ephraim, ejus filio, ait Moses Deut. xxxiii, 17: « Cornua rhinocerotis cornua illius, in illis ventilabit gentes. » Hisce ergo cornibus Deus Mosen in ducem et legislatorem auctorum, et quasi principatus insignibus decoravit,

Flammea cornuto librantem lumina vultu,
Gestantemque sacris jura superna libris.

Hinc et cornua haec fuere non ossis, sed lucis; quia lex, quam ex Deo quasi legislator daturus erat, est lux, eaque coelestis et divina, Prov. cap. vi, vers. 23.

Secundo, cornua Mosis significarunt legem ejus minacem fore et terribilem, quasi Moses cornutus, cornibus suis impetiturus esset eos, qui legem violarent, infligendo eis poenam mortis. Lex enim vetus fuit rigoris et terroris: sicut nova e contrario est gratiae et amoris.

Ex consortio sermonis Domini. — Hinc patet hac lucis cornua, id est hos radios afflatos esse Mosi ex consortio Dei, maxime quando transivit gloria Dei ante foramen petrae, et inclamavit: « Dominator Domine, » hoc cap. vers. 6. Petierat enim Moses videre faciem Domini, secum loquentis per nubem; sed respondet Deus: « Posteriora mea (id est dorsum meum in corpore per angelum assumpto) videbis; faciem autem meam (utpote nimis radiantem) videre non poteris. » Posuit ergo Deus, vel potius angelus Dei vices gerens, Mosen in spelunca, eamque nube texit, sicque coram Mose transivit in corpore glorioso et lucidissimo a se assumpto; et cum jam transisset, amovit nubem, ut Moses Domini, vel potius angeli tergum (in quo lux erat temperatior quam in facie) conspiceret; tunc ergo tergum Domini mirifice radians, Mosen intuentem ita perstrinxit, ut quasi cornua luminis ei affixerit.

Nam inde vel maxime radiasse faciem Mosis patet, quod prima vice, quando totidem diebus collocutus cum Domino accepit primas tabulas, Exodi cap. xxxii, 15, nihil de ejusmodi radiis legamus; similiter nec in secundo hoc colloquio proxime ante illam Dei visionem, cum Moses descenderet de monte tabulas ad Deum allaturus vers. 3 et 4, quod contigit die 39 mansionis secundae in Sina. Verisimile est ergo in splendidissima et eminentissima illa jam dicta visione, Mosen eos contraxisse, eique afflatos fuisse, scilicet ultimo et 40 die quo cum Deo fuit in Sina, quoque ab eo secundas legis tabulas accepit, idque primo, ut amorem suum erga Mosen declararet Deus, amoremque amori rependeret. Secundo, ut legem Israelitis promulgandam, certissimo hoc charactere divinam, et a Deo manantem ostenderet, terroremque incuteret, ne eam deinceps violare auderent; hanc causam assignat Apostolus II Cor. cap. iii, 7. Tertio, ut auctoritatem Mosi apud populum conciliaret. Quarto, ut vim et fructum orationis ostenderet.

Quamdiu durarit hic vultus ejus splendor, Scriptura non exprimit. Abulensis iisdem rationibus jam dictis putat ad mortem Mosis perdurasse, ideoque Mosen post primum cum populo colloquium, deinceps usque ad mortem velasse faciem suam cum populum alloqueretur. Sic etiam sentit Ambrosius in Psalm. cxviii, qui et allegoricam prosequitur causam: Moses, ait, id est lex vetus, semper habuit velamen; Jesus, seu Josue, ejus successor, nullum habuit: Christus enim abstulit omne legis velamen, ut ait Apostolus, II Cor.

Moraliter nota: Deus est lux immensa et increata, fons omnis lucis et luminis; hinc lux nobilissima et coelestis est qualitas, qua Deus, cum apparuit, suam majestatem repraesentavit. « Lumen, ait S. Dionysius, De Divin. Nomin., ex ipso bono est, et bonitatis imago. Ideo ipsum bonum luminis cognomento laudatur, tanquam imagine quadam exemplar expressum. » Hinc qui cum Deo versantur, et orantes cum eo saepe colloquuntur, instar Mosis radiis Dei afflantur, fiuntque lucidi in anima, et subinde in facie et corpore. Ita Christus in oratione transfiguratus est, et resplenduit facies ejus sicut sol, ita ut suis radiis collustraret non tantum Eliam et Mosen, sed et Petrum, Jacobum et Joannem. Petrus enim hoc splendore et gaudio exultans, et quasi ebrius clamabat: « Domine, bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Mosi unum, et Eliae unum. » Ita S. Antonii in oratione pernoctantis facies assidue splendebat, ut ex sola vultus luce et laetitia, inter tot millia monachorum agnosceretur Antonius: videbatur enim esse quasi quidam sol inter stellas. Ita S. Franciscus oratione ferventi sublatus in aera, radiabat et fervebat, adeoque ex se flammas et ignes vibrare videbatur.

Ita S. P. N. Ignatius a S. Philippo Nerio, et aliis saepe visus est vultu supra humanum augusto et fulgido. Ita radiabat facies augusta B. Virginis ex assidua conversatione cum Deo, et Verbo incarnato, ut dea quaedam esse videretur, teste S. Dionysio. Porro hi lucis radii habebant speciem cornuum, ut significarent, per orationem Sanctos luce divina, non tantum collustrari, sed et fieri cornutos, id est constantes, fortes, robustos, invictos ad toleranda omnia dura, aeque ac ad aggrediendum ardua quaelibet. Ita per orationem roborata fuit S. Anna mater Samuelis, de qua dicitur I Reg. 1, 18: « Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati, » q. d. Eodem sibi semper constanti vultu deinceps excepit tam laudes Helcanae, quam sannas Phenennae; tam dura, quam dulcia; tam adversa, quam prospera.


Versus 30: Timuerunt Prope Accedere

30. Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere, — quia scilicet non valebant figere aciem oculorum, in vultum ejus ita fulgidum, sive in jubar hoc faciei ejus, et quia reverebantur Mosen, quasi divinum jam hisce radiis effectum: latebant vero hi radii ipsum Mosen, quia ipse absorptus erat visione et colloquio Dei, nec poterat intueri vultum suum nisi in speculo, quod si intuitus fuisset, vidisset utique et hos sui vultus radios.

31 et 32. Et postquam locutus est ad eos (puta Moses ad Aaron et principes populi), venerunt ad eum etiam omnes filii Israel, — jam ex timore confirmati, cum vidissent Aaronem et principes cum Mose colloqui.

Hanc sententiam innuit quoque illustrissimus Bellarminus, lib. II De Relig. Sanct. cap. IV.


Versus 33: Posuit Velamen Super Faciem Suam

33. Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. — Ex hoc loco colligitur, quod Moses praecepta Dei populo promulgavit, primo colloquio aperta facie et radiante, ob majestatem, reverentiam et testimonium legis; sed post primam illam promulgationem, deinceps quando loquebatur cum populo, velabat faciem, ut colloquii liberioris daretur copia: quando vero tabernaculum adibat, de quo cap. xxxiii, vers. 8, collocuturus cum Domino, velum auferebat.

Allegoricam hujus velationis causam dat Apostolus, II Corinth. cap. III, vers. 14, 15, 16. Judaeis enim vetus Testamentum est velamine obductum, ut non videant internam ejus lucem novi Testamenti et Christum, eo contenta et repraesentata: hoc velamen nobis in lege nova Christus abstulit, et auferet in fine seculi a Judaeis, ad fidem Christi convertendis.

Tropologice S. Gregorius, part. III Pastor. cap. v: Ut praedicator, inquit, auditori se attemperet necesse est; alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri.

Vers. 35. Hujus commatis posterior pars ex hebr. ita verti potest: Tunc, cum loqui desiisset, reducebat velamen super faciem suam, donec ingrederetur tabernaculum ad loquendum cum eo, Jova scil.