Cornelius a Lapide

Exodus XXXIII


Index


Synopsis Capitis

Minatur adhuc Deus populo, ille luget; Moses orans tandem omnino Deum populo reconciliat, impetratque ut non angelus, sed Deus ipse sit viae dux. Secundo, vers. 18. petit Moses videre gloriam Dei, auditque: Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris.


Textus Vulgatae: Exodus 33:1-23

1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam, 2. et mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, 3. et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es; ne forte disperdam te in via. 4. Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit; et nullus ex more indutus est cultu suo. 5. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. 6. Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. 7. Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra. 8. Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. 9. Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, 10. cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. 11. Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. 12. Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum; et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. 13. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice populum tuum gentem hanc. 14. Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi. 15. Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto. 16. In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? 17. Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. 18. Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. 19. Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. 20. Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vivet. 21. Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. 22. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam; 23. tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.


Versus 1: Locutusque est Dominus ad Moysen

Scilicet, quando jam secundo Moses ascenderat in montem Sina, ut dictum est cap. xxxii, vers. 31, in quo mansit continue totidem diebus quot manserat prius, videlicet 40, petens veniam pro peccato populi, et in fine horum secundorum 40 dierum accepit secundas tabulas legis (priores enim jam confregerat cap. xxxii, vers. 19), ut patet cap. xxxiv, vers. 28, et Deuter. ix, 18, et x, 1.

Vade, etc., in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob. Soli Abraham expresse juravit Deus se daturum ei Chanaan; Isaac vero et Jacob tantum eam promisit, sed simili forma qua Abrahamo, seu remittendo se ad id quod cum Abrahamo gestum erat: ergo promittendo eis idem quod Abrahae promiserat, illudque ratificando et confirmando, implicite jurabat eis idem quod juraverat Abrahamo.


Versus 2: Mittam praecursorem tui angelum

Est apostrophe Dei ad populum; nam paulo ante Mosi locutus erat Deus: hic vero se convertit ad populum, loquiturque Mosi quasi internuntio populi ejusque personam sustinenti. Praecursorem angelum, qui te praeeat in columna nubis et ignis, quique ante te praecedens exterreat Chananaeos, et tibi contra eos viam sternat ad victoriam, ita scilicet ut angelus hic non Dei, uti hactenus fecit, sed suam personam repraesentet, voceturque angelus, non Deus, ac consequenter angelico tantum modo, et simplici custodia te comitetur, ut custos tuus; non autem illustria illa patret miracula, quae hactenus Dei virtute et potestate patravit, tanquam Dei nomen et personam sustinens et repraesentans.


Versus 3: Non enim ascendam tecum

Non comitabor te, non ero tibi praesens uti hactenus fui, videlicet per singulare illud patrocinium, perque operationem tot signorum et miraculorum. Res enim spirituales maxime praesentes esse sentiuntur per operationem sibi propriam et commensuratam. Ita Abulensis et colligitur ex Chaldaeo vers. 16.

Populus durae cervicis es, q. d. Es populus cervicosus, inobediens, refractarius: hinc ne ad iram me concites, nolo te comitari, sed mittam angelum qui te ducat. Haec enallage personarum et commutatio sermonis, apud Hebraeos passim est obvia.

Ne forte disperdam te, ne vindicem maximam tuam ingratitudinem, et irreverentiam in me meamque majestatem, ut habet Chaldaeus, admissam, si videlicet ego, per tot miracula me tibi praesentem, et tam clementem, tuique amantem et curam gerentem ostendens, tamen a te negligar, spernar, et idolis postponar, uti jam vitulo postpositus fui.


Versus 4: Audiensque populus sermonem hunc pessimum

Luxit: Et nullus ex more indutus est cultu suo. Quae hic de populo dicuntur, ordine non suo inserta sunt. Abrumpunt enim continuum Dei cum Mose colloquium, quod fuit secundis illis 40 diebus in monte. Itaque Moses hic more suo, colloquio Dei historiam verbis Dei consonam interjicit, videlicet quid ad Domini verba dixerit et fecerit populus, quando ea audivit: quod factum est non eodem die, quo haec Mosi dixerat Dominus, sed post 40 dies colloquii Mosis cum Deo in Sina, quando videlicet iis evolutis Moses de monte descendit, et narravit populo quid cum Domino egisset, quidque dixisset Deus. Hisce enim auditis, cognoscens populus Deum adhuc sibi esse infensum ob idolum vituli, luxit, et deposuit ornatum suum, et, ut Septuaginta vertunt, luxerunt in luctuosis, id est, luxerunt in lugubribus, scilicet vestibus. Est ergo hic hysteron proteron: Moses enim integros 40 dies mansit in monte cum Domino, nec inde descendit nisi die 39, ut tabulas legis dolaret; ac mox eodem die rursum in montem ascendit, ac sequenti die 40, Deus tabulis Decalogum inscripsit, uti patebit cap. sequenti. Ita Abulensis.


Versus 5: Dixitque Dominus ad Moysen

Eadem scilicet vice, qua vers. 1, 2, 3, locutus est ad Mosen: unde et eadem quae ibi dixerat hic repetit et inculcat Deus, ut ad paenitentiam Hebraeos magis inflectat; patet ex dictis vers. 4.

Semel ascendam, et delebo te. Est gravis objurgatio, q. d. Si semel in te irruam, omnino delebo te.

Jam nunc depone ornatum tuum. Hinc patet Hebraeos paulo ante vers. 4, non deposuisse ornatum suum, sed illud per anticipationem ibi dici; alioqui enim postea hoc versu non juberentur ornatum suum deponere, si eum jam deposuerant. Ornatus hic fuerunt vestes mundae et festivae, quas accepturi legem in Sina induerant, cap. xix, vers. 10, et huc usque non deposuerant, utpote Deo adhuc cum illis per Mosen loquente. Unde Septuaginta vertunt, auferte stolas gloriarum vestrarum. Ita Oleaster et alii. Chaldaeus tamen sic explicat: Depone ornatum tuum, id est tua arma bellica.

Addit Hieronymus Prado in Ezech. XXIV, pag. 312, et alii, uti dixi cap. xxxii, 25, per ornatum hic accipi aureas byssinasve corollas, quas sibi in Sina Hebraei imposuerant, ut essent symbolum suae desponsationis cum Deo. Unde Hebraeum עָדִי adi, stolas, vela, pepla serica, monilia, coronas, similemque ornatum, qui vestibus affigitur et applicatur, magis significat, quam ipsas vestes ornatas, id est elegantes, pretiosas et festivas.

Nota: Sicut herus servum peccantem quem verberare constituit, nudari praecipit: sic hic voluit Deus, ut Israel se quasi nudaret, et nudum Deo flagris caedendum praesentaret, ut hoc humilitatis et paenitentiae habitu, veniam impetraret. Sic qui olim paenitentiam publicam agebant in Ecclesia, posito ornatu ciliciis induti, sacerdotibus quasi reos ad paenam et disciplinam se offerebant.

Ut sciam quid faciam tibi. Ut visa tua paenitentia decernam qualem paenam, an levem, an graviorem ulterius tibi infligere debeam.


Versus 6: Deposuerunt filii Israel ornatum suum

Tum ex spontaneo suo luctu, tum praecepto Domini incitati. Rursus hic interrumpitur colloquium Dei cum Mose, per historicam narrationem ejus quod praeceperat Deus: nam haec depositio ornatus contigit post 40 dies, cum Moses a monte et Deo rediit ad populum.

A monte Horeb ad montem Horeb (est enallage praepositionis), puta consistentes juxta Horeb sive Sinai, ubi Deus propter vitulum offensus apparebat.


Versus 7: Moyses tabernaculum tetendit extra castra

Nota, haec quoque et sequentia usque ad vers. 12, per anticipationem dici, et suo ordine inserenda esse post cap. xxxiv. Id ita esse patet primo, ex eo quod haec praecedenti ornatus depositioni annectantur, quasi simul haec facta sint: ornatus autem depositio contigit post 40 diem, cum videlicet Moses jam descendisset de monte. Voluit enim Moses haec simul narrare et jungere, tanquam paenitentiae signa, quibus se idoli sui paenitere ostendit populus. Nam hoc ipso quo tabernaculum extra castra figebatur, castra summo suo decore spoliabantur, videbanturque esse quasi excommunicata. Idem, secundo, patet ex eo quod dicitur hic eo tempore vocatum fuisse hoc tabernaculum foederis, puta a secundis tabulis legis, quibus foedus denuo sancitum est, quas Moses in hoc tabernaculo, tanquam Dei domicilio deposuit. Nam has secundas tabulas foederis confirmatrices, certum est Mosen non accepisse ante 40 diem jam dictam. Tertio, quia Moses ascendit secundo in montem cap. praeced., vers. 31; ibique mansit per 40 dies continuos, uti patet cap. seq. vers. 28. Ergo quae hic interjiciuntur, post hosce 40 dies, cum Moses jam de monte descendisset, contigerunt; nisi dicas hosce 40 dies fuisse interruptos per unum diem, quo Moses de monte descendit, egitque cum populo ea quae hic enarrantur a vers. 4 ad 12. Verum hoc non est verisimile: nam Moses, cap. seq. vers. 28, indicat satis se continuis 40 diebus et noctibus fuisse cum Deo in monte. Ita Abulensis.

Tabernaculum. Tabernaculum hoc non fuit illud quod jussit Dominus fieri cap. xxvi, quodque post haec factum et erectum narratur cap. XL, in quo urna cum manna, arca et Cherubim deposita fuerunt: nihil enim horum hoc tempore fabricatum erat; sed erat hoc tabernaculum parvum tentorium Mosis, quatenus ipse erat dux populi: unde eo convenire solebant seniores acturi concilium cum Mose; huic etiam tabernaculo incubabat columna nubis, quae erat dux itineris. Denique Deus ad ostium hujus tabernaculi se per nubem videndum exhibebat, ibique colloquebatur cum Mose spectante populo, ac dabat responsa, uti hic dicitur. Quando tabernaculum hoc factum sit, incertum est. Ex dictis credibile est factum esse sub idem tempus, quo columna nubis a Deo data est castris Hebraeorum, cap. xiii, 21. Cessavit usus hujus tabernaculi fabricato altero illo splendido, quod Dominus jussit fieri cap. xxvi, quodque factum et erectum est cap. XL.

Unde Chaldaeus hoc tabernaculum vocat domum doctrinae, quia in eo a Deo docebatur Moses in negotiis et causis, de quibus eum consulebat.


Versus 8: Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum

Surgebat universa plebs, quasi surgendo et stando reverentiam exhibens Deo, et Mosi Dei vices gerenti, suoque capiti et rectori.


Versus 9: Loquebaturque cum Moyse

Scilicet columna nubis quae praecessit, id est angelus, qui columna nubis tegebatur; et hic vices Dei gerebat. Unde vers. 11 dicitur Dominus locutus, puta non per se, sed per angelum hunc columnae praesidem. Id autem fiebat ad hoc, ut populus Mosen revereretur, sciretque eum non sua, sed Dei mandata promere.


Versus 10: Adorabant per fores tabernaculorum suorum

Q. d. Adorabat quisque Deum stans, vel potius procumbens in genua in ostio tabernaculi sui, convertendo se ad tabernaculum Mosis, in quo angelus vice Dei cum Mose, per columnam nubis loquebatur.


Versus 11: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem

Chaldaeus, verbum ad verbum; Septuaginta, ἐνώπιος ἐνωπίῳ, praesens praesenti, facialis faciali. Quare verisimile est angelum hunc specie corporea et humana apparuisse Mosi, et cum eo collocutum esse, quem tamen Mosen agnoscens non hominem esse, sed angelum Dei vices gerentem, summa humilitate et reverentia audivit eique respondit.

Tropologice S. Hieronymus in Psal. cxxxiii: Habet, inquit, Dominus Jesus qui quasi ad faciem suam sibi ministrant, puta monachos et virgines; habet alios quasi in agris sibi servientes, puta saeculares.

Minister ejus Josue, filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Josue vocatur hic "puer," non aetate: jam enim praefuerat bello contra Amalec cap. xvii; sed obedientia, innocentia et disciplina: erat enim discipulus Mosis, ab eoque erudiebatur tanquam futurus ejus in regimine populi successor. Sic passim in Scriptura discipuli et famuli vocantur pueri, quia minores et inferiores sunt magistro vel hero; et vice versa heri et magistri vocantur patres. Sic Elisaeus Eliam vocat patrem dicens: "Pater mi, currus Israel (tu es) et auriga ejus;" sic servi Naaman eum vocant patrem, IV Reg. v, 13; sic Abrahae servus vocatur puer, Genes. xviii, 7; sic Giezi vocatur puer Elizei; sic David loquitur pueris, id est famulis suis, et passim in libris Regum famuli vocantur pueri.

Josue ergo non recedebat de tabernaculo, ut locum sacrum quasi custodiret absente Mose, utque servaret legis tabulas; simul interim vacabat orationi et contemplationi.

De recessu Mosis a tabernaculo ad castra tropologiam vide apud S. Gregorium, part. II Pastor. cap. v: "Qui, inquit, praesunt aliis, Dominum saepe consulant oportet, neque ita tamen Dominum contemplando appetant, quin deorsum quoque ad membra illius miserando descendant."


Versus 12: Dixit Moyses ad Dominum

Redit Scriptura ad intercisam narrationem colloquii Domini cum Mose; igitur haec connectenda sunt cum vers. 5.

Praecipis ut educam populum istum; et non indicas mihi quem missurus es mecum. Dixerat Dominus Mosi: "Angelus meus praecedet te," sed certum aliquem non designaverat. Verum Moses ductu et comitatu angeli non contentus, volebat ut Deus ipse comitaretur, essetque dux castrorum: hoc hic verecunde, ideoque ambigue et in terminis generalibus petit Moses, dicens: "Non indicas mihi quem missurus es;" idque crescente sermone simul et animo, ac libertate clarius explicat cum subdit vers. 13: "Ostende mihi faciem tuam," q. d. Illam mitte nobiscum, facies tua nos ducat, iterque praeeat. Rupertus et Lipomanus putant Mosen petere ut Deus mittat Christum: hic enim est ille qui mittendus est. Sed hoc non est litterale.

Praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine: Septuaginta, novi te praeter omnes, q. d. Prae omni te elegi et diligo, mihique places.


Versus 13: Ostende mihi faciem tuam

Hebr. ostende mihi viam tuam, ut scilicet tu teipso et facie tua viam nobis praeeas et ostendas: haec enim est via tua. Unde Septuaginta vertunt, ostende mihi teipsum manifeste, aut, cognoscibiliter. Quare immerito Eugubinus hic carpit Septuaginta et Interpretem nostrum. Hinc patet non petiisse hic Mosen visionem Dei, vel essentiae divinae, uti videtur velle S. Augustinus, epist. 112, et lib. II Trin. cap. xvi, et S. Gregorius, lib. XVIII Moral. xxxvi, et D. Thomas, in II Corinth. xii; nam paulo post Moses clariorem petet Dei visionem, quam eidem Deus negabit, cum prioribus hisce ejus petitionibus annuat.

Ut sciam te, ut cognoscam te mihi et populo placatum, propitium et praesentem.


Versus 14: Facies mea praecedet te

Id est, ego ipse praecedam te; hoc enim petierat Moses vers. 13, scilicet ut non angelus, sed Deus ipse adesset et praecederet castra Hebraeorum. Illud hic Moysi annuit Deus, unde Chaldaeus vertit, majestas mea praecedet te.

Aliena ergo a mente Scripturae est expositio Ruperti et Abulensis, qui per faciem intelligunt angelum aliquem primarium, qui dicatur angelus facierum, eo quod proxime assistat Deo.

Utitur vero Deus faciei nomine; non enim dicit ego, sed, "facies mea praecedet te." Primo, quia, ut ait S. Gregorius, lib. XVIII Moral. II, per faciem designatur notitia et familiaritas, q. d. Ego facie mea te praeibo familiariter et jugiter per quaevis ardua, iterque quamvis invium videatur, facile et patens ostendam. Secundo, quia nomine faciei respectus gratiae designatur, quae Hebraeos in terram promissam feliciter erat perductura.

Hic ergo Deus Mosi annuit id quod petierat, atque adeo hic omnino se populo reconciliatum ostendit, conceditque pristinam suam praesentiam ad victorias illustres, et ad opera magnifica et miraculosa ac divina pro Hebraeis patranda; haec autem praestitit Deus non immediate per se, sed per angelum praesidem columnae, ducemque exercitus Hebraeorum, cui suas vices delegavit, quemque ita sua potentia et auctoritate instruxit, ut non angelus, sed Deus castra praeire dicatur et videatur; hoc enim solum petiit Moses, hoc et impetravit.

Et requiem dabo tibi, ut inter medios hostes mea nixus praesentia, signis et miraculis, in mea ope securus quiescas, tandemque ad terram promissam victor pervenias, eamque quiete possideas.


Versus 15: Si non tu ipse praecedas

Pro si non tu ipse praecedas, Hebraea, Chaldaeus et Septuaginta habent: Si facies tua non praecedat; unde patet Mosen hic non aliud petiisse quam confirmationem ejus quod Dominus jam concesserat; sed id fusius et urgentius explicare, tum quia illectus colloquio divino, eo diutius frui cupiebat, de quo vide S. Ambrosium, lib. III, epist. 11 ad Irenaeum, pie et pulchre disserentem; tum quia ad hoc incitabat eum vehementia desiderii salutis populi: verebatur enim Moyses ne quo modo Dominus rursum irritatus negaret et revocaret id quod promiserat: unde et cap. sequent. vers. 9, rursus idem petit; tum denique quia Moses parturiebat aliam petitionem vers. 18, cui ut viam sternat, huic insistit diutius.


Versus 16: In quo scire poterimus invenisse nos gratiam

Chaldaeus vertit, in quo sciemus quod invenimus gratiam coram te, nisi cum ambulaverit majestas tua nobiscum, ut fiant nobis miracula, et dividamur ab omni populo terrae? Vides hic Mosen per "faciem Dei" non aliud petiisse quam illustria miracula et opera Dei; unde et sequitur:

Ut glorificemur ab omnibus populis. Hebr. niphlinu tripliciter verti potest: primo, ut glorificemur; secundo, ut dividamur; tertio, ut mirificemur: unde apte et pulchre Chaldaeus vertit, ut fiant nobis miracula; ad hoc enim petebat Moses non angelum, sed Deum ipsummet ducem viae: idque ei concessit Deus dans ei angelum, qui non angeli, sed Dei nomen, personam et potestatem gereret et exerceret.


Versus 17: Verbum istud quod locutus es faciam

Q. d. Expressius hic confirmo quod expressius petebas et repetebas, licet tacite idem concesserim ante, videlicet ut glorificem vos per signa et miracula, in conspectu omnium gentium, idque ex nunc, ut non discedatis ex hoc loco nisi me duce, directore et protectore, sed per angelum, cui meas vices demando.

Moraliter discant hic principes et Praelati, singulique fideles, quam in omnibus Dei ducatum et directionem exposcere debeant, uti facit hic Moses: sic enim eis omnia prospere cedent. Ita David orat, Psal. cxviii, 133: "Gressus meos dirige secundum eloquium tuum;" et Psal. xxiv, vers. 4: "Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me;" unde I Reg. xviii, 14, de eo dicitur: "In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo." Saule vero eum persequente multos composuit psalmos, quibus a Deo protegi et dirigi postulat; itaque Saulis manus evasit, rex creatus est, Syros, Philistinos, Ammonitas omnesque hostes suos felicissime debellavit.

Ita Salomon a Deo dirigi postulat: "Da mihi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam, quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae, homo infirmus," etc. Sap. IX, 4. Idem monet dicens: "In omnibus viis tuis cogita illum (Deum), et ipse diriget gressus tuos," Prov. III, vers. 6; et cap. xvi, vers. 9: "Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus."

Ita Josaphat rex cinctus ab hostibus, orat: "Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te;" itaque insignem a Deo victoriam impetravit, II Paral. xx, 12. Hunc imitemur in periculis, in arctis, in dubiis et perplexitatibus positi, totoque corde ad Deum recurramus, et similem Dei opem, lumen et directionem experiemur.

Hac de causa Tobias docet filium, dicens cap. iv, vers. 20: "Omni tempore benedic Deum; et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant;" itaque faciens filius Raphaelem angelum viae ducem, Saram uxorem, opes amplas omniaque prospera impetravit, quin et patri visum restituit.

Hinc et Cassianus monet ut ante singulas actiones oremus: "Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina." Unde illud ipsum orat Ecclesia initio singularum Horarum canonicarum; atque mane quotidie ad Primam cum Davide orat: "Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige." Atque ad Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, recitat Psal. cxviii, quo orat Psaltes ut Deus vias nostras in lege sua dirigat.

Ratio est, primo, quia, ut ait Salomon, Sapient. ix, 14: "Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae:" ergo a suprema prudentia Dei dirigendae sunt, ejusque directio efflagitanda est.

Secundo, quia ad Dei providentiam spectat, omnium creaturarum, praesertim hominum, actiones dirigere: hocque ejus est objectum. Quare Dei munus invadit, eique injuriam facit, qui hoc sibi arrogat, quasi sine Deo solus sapere, seque et suas actiones sapienter dirigere possit.

Tertio, quia solus Deus novit eventus futuros, tam absolute, quam conditionate, quid scilicet eveniet, si hoc vel illud egero, aut non egero; quid ego in hac illave re, hoc aut illo loco, tempore, statu, conditione essem acturus, ac praesertim an bene victurus, perseveraturus, ac salvandus, an male victurus et damnandus. Ergo qui sapit, ad Deum recurrat, oretque assidue: Domine, qui omnium habes praescientiam et providentiam, dirige me recte ad salutem, per illas vias quae peccati non habent scandalum, per illas semitas quibus praescis me certo perventurum ad gloriam, ad quam me creasti; atque diverte et arce a me vias illas, quas si ingrediar, praescis me peccaturum et damnandum; in hoc enim cardo salutis vertitur, inde pendet mea electio vel reprobatio, mea gloria vel damnatio.

Sic directus fuit a Deo pius Abraham, per omnes peregrinationis suae vias sospes et felix. Sic directus fuit Jacob, unde de eo ait Sapiens, cap. x: "Haec (sapientia Dei) justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei (in Bethel), et dedit illi scientiam sanctorum, et honestavit (id est ditavit) illum in laboribus, et complevit labores illius." Sic directus fuit a Deo Joseph, de quo eodem cap. dicitur: "Haec venditum justum non dereliquit, etc., donec afferret illi sceptrum regni, etc., et dedit illi claritatem aeternam." Sic directus fuit Moses cum Hebraeis per mare Rubrum, per desertum duce angelo columnae praeside 40 annis, donec pervenirent in terram promissam.

Sic directus fuit Josue in omnibus bellis, quibus Chananaeos delevit. Sic directus fuit Judas Machabaeus cum paucis contra plurimos dimicans, semperque vincens, quia Dei ductum ante praelium semper implorabat, excepto ultimo in quo occubuit. Sic directus fuit Gregorius Thaumaturgus, qui fide in Deum nixus, omnia quae aggrediebatur feliciter perficiebat, idque saepe per miracula: ideoque cum Neocaesaream ad episcopatum veniens 17 tantum fideles invenisset, moriens 17 tantum in ea infideles reliquit. Sic directus fuit Theodosius, Carolus Magnus, Carolus V, aliique pii reges et principes in bellis, quae contra Ecclesiae suosque hostes felicissime gesserunt.


Versus 18: Ostende mihi gloriam tuam

Petierat Moses, vers. 13, dicens: "Ostende mihi faciem tuam:" concessit hoc ei Deus; hic ulterius petit dicens: "Ostende mihi gloriam tuam;" sed hoc abnuit et recusat Deus.

Quaeres, quam Dei gloriam videre petit hic Moses?

Philo, De Monarchia, per gloriam intelligit ideas et potestates quae sunt in Deo et mente Dei.

Secundo, Tertullianus intelligit gloriam humanitatis Christi, quam ipse ostendit in transfiguratione, in monte Thabor coram Mose et Elia, de quo paulo post plura.

Tertio, alii per gloriam intelligunt essentiam divinam, quasi hanc videre petierit Moses. Ita S. Hieronymus, vel quisquis est auctor Comment. in S. Marcum, cap. ult.; Rupertus, Lipomanus ac S. Augustinus, lib. XII De Genes. ad litt., cap. xxvii, et Suarez, De Deo trino et uno, lib. II, cap. xxx, numer. 13. Imo S. Ambrosius, in Psalm. cxviii, serm. 8, videtur sentire, quod Moses petierit Dei essentiam videre oculis corporeis: "Norat, ait, sanctus vates Domini, quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset; sed devotio sancta mensuram supergreditur. Putavit ergo Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret, id quod est incorporeum, comprehendi. Grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat."

Verum S. Ambrosius videtur loqui de visione essentiae divinae, non in se, sed in aliqua idea, specie vel figura corporata. Videtur enim ipse sensisse, Dei substantiam a nemine, ne a Beatis quidem, immediate ut in se est videri posse, sed tantum mediante aliqua luce, umbra, velo, vel specie. Hoc etiam videntur sensisse S. Chrysostomus Contra Anomaeos, et S. Basilius, lib. I Contra Eunomium: reprehendit enim eum, quod doceret Dei substantiam uti in se est, ab homine videri posse: licet aliqui hoc limitent, addantque "viribus naturae, et in hac vita." Hoc enim volebat Eunomius, nimirum se similesque viros sapientes sua acie ingenii, et suis viribus in hac vita posse videre, imo comprehendere Deum uti est in seipso, quod merito impugnant SS. Basilius, Chrysostomus et Ambrosius.

Verum dico, Mosen hic tantum petiisse, ut Dominus, id est angelus Domini personam sustinens, qui caligine tectus cum eo loquebatur, illam amoveret, ut clare gloriam ejus, id est speciem exteriorem gloriae illius, videre posset; idque ad hoc, ut clariorem divinae majestatis cognitionem ex hac visione perciperet, utque populo gloriam hanc Dei referre et praedicare posset. Sic vidimus cap. III, vers. 13, eumdem Mosem petiisse a Deo revelari sibi nomen Dei, ut illud populo proponeret. Loquebatur enim Dominus cum Mose voce corporea, sed ab eo ob caliginem non videbatur: cupiebat ergo Moses formam ejus, qui secum loquebatur, videre. Id tantum Mosen petiisse, patet ex responsione Domini dicentis: "Non poteris videre faciem meam," scilicet gloriam meam, quam tantopere tu, o Moses, videre postulas. Gloria ergo est facies gloriosa, vel corpus gloriosum Dei, quod Moses non potuit videre in facie, sed tantum in tergo, uti mox dicam. Ita Abulensis, Oleaster et alii.


Versus 19: Ego ostendam omne bonum tibi

Hebraice, ostendam bonum meum. Multi per hoc bonum intelligunt divinam essentiam (haec enim est omne bonum), quam Mosen in hac vita vidisse putant. Ita sentiunt S. Augustinus, epistola 112, cap. xii et xiii; Basilius, hom. 4 Hexam., qui tamen illud revocat lib. I Contra Eunomium; Ambrosius, lib. I Hexam. cap. ii; Lyranus, Abulensis, Beda, Hugo, S. Thomas, II II, Quaest. CXXXIV, art. 3; Durandus, in IV, dist. 46, Quaest. vi; Sixtus Senensis, lib. V, cap. xli. Verum, ut in fine capitis ostendam, ex hoc loco nihil pro hac eorum sententia colligi potest. Unde

Dico: Deus hic concedit Mosi id quod ipse petierat, dicens: "Ostende mihi gloriam tuam;" hanc enim hic vocat bonum Dei, vel omne bonum; bonum ergo hic idem est quod praestantia, excellentia et pulchritudo, hoc est gloria Dei apparens in corpore assumpto, quae Dei majestatem aliquo modo referat, quaeque sit tanta, quantam capere possit mortalis Mosis oculus, q. d. Petis, o Moses, videre corpus meum gloriosum; ego illud tibi ostendam, non in facie, sed in tergo. Unde Chaldeus vertit, ego transire faciam omnem gloriam meam super faciem tuam; Hebraea habent, transire faciam omne bonum meum ante faciem tuam, quod sine dubio non est aliud quam illud quod paulo post subditur: "Cum transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et videbis posteriora mea." Ita Abulensis, Oleaster et Molina, qui sic explicat: "Ostendam tibi omne bonum," id est perfectissimum et excellentissimum quiddam.

Et vocabo in nomine Domini. Aliqui legunt, et vocabor, id est, et vocari me faciam vestrum Deum et ducem ex miraculis, quae pro vobis faciam, inquit Hugo. Verum Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et Romana Latina habent, et vocabo, haecque est vera lectio, q. d. "Ego vocabo in nomine Domini," id est ego inclamabo nomen Domini; cum videlicet transibo ante te in petra tectum et absconditum, inclamabo, ut scias me transire, ac respicias, meaque posteriora videas; inclamabo, inquam, epitheta nominis Dei, dicendo, ut dicitur cap. xxxiv, vers. 6: "Dominator, Deus misericors et clemens, patiens et verax," etc., idque ut doceam te modum invocandi et deprecandi me, meque his epithetis compellandi. Id patet ex Septuaginta qui vertunt, vocabo, Dominus coram te; et ex cap. xxxiv, vers. 6, ubi Dominus praestat Mosi id quod hic ei promittit, quod maxime liquet in Hebraeo, in quo utrobique eadem est phrasis: "Vocabo, ergo in nomine Domini," id est vocabo et inclamabo epitheta jam dicta nominis Domini, et vocando eadem invocare te tuosque docebo.

Miserebor cui voluero. Hebraea, Septuaginta, et ex iis S. Paulus, Rom. ix, 15, habent: "Miserebor cui miserebor," id est miserebor cui voluero, cui mihi placuerit vel libuerit. Hoc primo, sic exponit Abulensis, Vatablus et Lipomanus, q. d. Ostendam tibi omne bonum, non ob tua merita, sed ex liberali mea clementia et misericordia. Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Oecumenius in cap. ix ad Roman. sic exponunt, q. d. Ego vituli adoratores, quos volo, per Levitas vel meipsum mactabo; aliis vero, quibus volo condonare, miserebor et parcam.

Verum dico: genuinus hujus loci sensus est hic: Ego Deus transiens ante te, o Moses, vocabo et inclamabo nomen Domini, dicendo: "Dominator Domine," aliaque Dei epitheta, sed maxime hoc: "Miserebor cui voluero," id est, ego et clemens et misericors sum, sed liberrime; misereor enim ei cui voluero. Hoc enim epithetum clementiae pluribus vocibus exprimitur in hoc Dei transitu, cap. xxxiv, vers. 6, ubi haec vox sive vocatio Dei enarratur; ibi enim impletur id quod hic promittitur: vult enim Deus maxime hoc nomine clementiae a nobis invocari, utque illa nitamur, non autem nostris meritis. Principem enim, regium et divinum animum maxime decet et ornat clementia. To ergo et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit, technice sive materialiter accipiendum est: pendet enim quasi objectum a verbo vocabo.

Moraliter, nota hic magnum et divinum quid esse clementiam. "Nullum magis decet clementia, quam principem," ait Seneca, libro De Clementia, apud quem vide multa praeclara de hac re; et Cicero, lib. I Offic.: "Nihil, ait, est laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia." Et Ovidius, lib. III Trist. eleg. 5:

Quo quisque est major, magis est placabilis irae,
Et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni:
Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet.
At lupus, et turpes instant morientibus ursi,
Et quaecumque minor nobilitate fera est.

Julius Caesar tanta clementia erga hostes et rebelles usus est, ut Marius non semel dixerit: "Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant; qui non audent, humanitatem et clementiam."

Augustus Caesar Cinnam necem sibi machinantem vocans: "Ego, ait, te servavi in castris hostium repertum, ego tibi patrimonium omne concessi, ego te ornavi sacerdotio: cur me occidere voluisti?" Perturbato Cinna, sic finit orationem: "Vitam tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori et parricidae. Ex hodierno die inter nos incipiat amicitia; contendamus utrum ego meliori fide vitam tibi dederim, an tu mihi debeas." Et consulatum obtulit. Vis exitum? Cinnam habuit perpetuo amicissimum, solus ille Cinnae fuit haeres. Ita Suetonius in Vita Augusti.

Alexander Magnus tam clemens victor, quam acer bellator fuit, ait Plutarchus.

Nero Imperator initio imperii ita clemens fuit, ut cum sententiae cujusdam capite damnati subscribere deberet, exclamarit: "Utinam litteras nescirem!"

Titus Imperator fratrem Domitianum insidias molientem non est ultus, sed his verbis admonuit: "Quid opus te parricidio petere, quod me volente obventurum est, imo quod jam habes, imperii particeps?" Nonne recte ait Claudianus:

Cum vincamur ab omni
Munere, sola Deos aequat clementia nobis?

Aurelianus Imperator, teste Vopisco, cum Tyanam venisset, eamque occlusam reperisset, iratus dixit: "Canem in hoc oppido non relinquam." Hac voce erecti milites in spem praedae; urbe autem capta, militibus respondit: "Agite; canem me negavi relicturum, canes omnes occidite," et sic promissis satisfecit, et clementer hostes suos tractavit.

Galieni junioris Imperatoris uxori quidam gemmas vitreas pro veris vendiderat; re comperta mulier flagitavit vindictam. Caesar jussit hominem corripi, quasi leoni objecturus. Dein in arenam, dum impostor et populus exspectant terribilem leonem, prosiliit caper. Cunctis rem tam ridiculam mirantibus, per praeconem dici jussit: "Imposturam fecit, et passus est." Eadem clementia opera refellit impostorem, et derisit uxorem. Ita Trebellius Pollio.

Alexander Severus Imperator, cum uxor Memmia, et mater Mammaea ei objicerent, "quod nimia clementia ejus potestas vilesceret," respondit: "Sed securior est et diuturnior." Idem Ovimum Camillum senatorem rebellantem, et tyrannidem affectantem, consortem imperii fecit, Caesaremque creavit, ait Lampridius.

Rudolphus Imperator cum post morum mutationem clementior aequo suis videretur, ait: "Severum et immitem fuisse me aliquando poenituit, lenem et placabilem nunquam." Ita Aeneas Sylvius, lib. II Comment. de gestis Alfonsi.

Alfonsus rex, teste Panormitano, dicebat: "Malo multos mea clementia servare, quam paucos mea severitate perdere." Et rigidioribus: "Vultisne, ait, ut leones et ursi regnent?" Idem: "Mali, ait, citius benevolentia, quam severitate in viam virtutis revocantur. Ego, ait, justitia bonis gratus sum, malis autem clementia." Sigismundus Caesar, teste Aenea Sylvio in ejus Vita, "eos reges beatos dicebat, qui ejectis ex aula superbis mansuetos sibi asciscerent."


Versus 20: Non poteris videre faciem meam

Non enim videbit me homo et vivet. Loquitur de facie corporea et assumpta (hanc enim videre petebat Moses, uti dixi), qua se aliquatenus majestas et gloria Dei repraesentat, et videndam exhibet. De ea enim, non autem de facie, id est essentia, deitatis hic sermonem esse, patet ex eo quod sequitur: "Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris." Sensus ergo est, q. d. Cupis, o Moses, videre fulgorem faciei meae, ut in facie videas eum qui tecum loquitur, cujusque voces audis; verum scito id fieri non posse: nam fulgor hic faciei meae, licet corporeus et assumptus, quia tamen aliquo modo fulgorem essentiae et majestatis meae referre, adumbrare et repraesentare debet, hinc talis tantusque est, ut illum ferre non possit mortalis oculus, quin protinus hoc fulgore homo excaecetur, imo exanimetur et moriatur; hoc enim est quod ait: "Non videbit me homo et vivet." Ita Abulensis.

Symbolice Nyssenus: "Non videbit me homo et vivet," quia cognitio praesens, inquit, est finita, Deus autem est infinitus.

Tropologice S. Gregorius, lib. XVIII Moral. cap. xxxvii: Nullus unquam Deum spiritualiter videt, et mundo carnaliter vivit: non enim possumus simul Deo frui et mundo. Quomodo videatur Deus a castis mentibus in hac vita, vide S. Bernardum, serm. 31 in Cant., et S. Ambrosium, lib. De Bono mortis, cap. xi.


Versus 21-23: Est locus apud me

Et stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam: tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.

S. Augustinus, Quaest. CLIV in Exod., negat hic corporalem Dei, vel angeli speciem promissam fuisse a Deo, aut visam a Mose, sed meram fuisse prophetiam, eo quod postea Mosen reipsa corporaliter vidisse Deum non legamus. Posteriora ergo Dei visa a Mose, censet esse mysteria Christi post ejus ascensionem credita a Judaeis. Praedicante enim Petro dixerunt: Quid faciemus? et baptizati sunt, et acceperunt Spiritum Sanctum, Actor. ii, 37; denique in fine mundi omnis Israel salvus fiet. S. Augustinum sequitur Cajetanus dicens: Non promittitur res gerenda, sed parabola est: petra significat erectam ac fixam mentem, qua elevatus est Moses, ut intelligibiliter cognosceret Deum; manus Dei apposita petrae significat quaedam attributa ei velata fuisse, et tantum ea ostensa quae Deus voluit, per manum transparente quasi luce sua, ei demonstrare. Verum hic mysticus est sensus. Certum est ad litteram promitti Mosi visionem Dei, id est, angeli vicarii Dei in corpore assumpto, eamque illi reipsa obtigisse patebit cap. seq., vers. 5 et 6. Porro hanc petram esse illam ipsam, e qua Moses jussu Dei aquam populo elicuit, Exodi xvii, 6, censet S. Augustinus hic Quaest. CLIV, ita ut aqua ex petra in Sina, per quatuor milliaria fluxerit in Raphidim, ubi erant castra Hebraeorum. Idem censet Fernandius, visione 7, sect. 2, qui et addit petram hanc comitatam esse Hebraeos in deserto per quadraginta annos, aut per se, aut per fluxum aquae. Verum haec incerta sunt.

Allegorice, petra est Ecclesiae fideique soliditas, sine qua nemo Deum cognoscere potest, de qua Christus Petro, Matth. xvi: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam." Ita Theodoretus et S. Gregorius, lib. XXXV Moral. cap. vi. Nyssenus vero: "Christus, ait, currentibus est locus et via, infirmis lapis, domus quiescentibus." Insuper S. Thomas, II II, Quaest. CLXXI, art. 2, per applicationem manus ad foramen putat significari modum quo Prophetae communicatur lumen propheticum, tantum scilicet, quantum Deus vult. Unde saepe Prophetae dicunt: Facta est super me manus Domini; quia lumen propheticum non est permanens, nec plenum, sed transiens, et manu Dei attemperatum. Hoc mysticum est, uti paulo ante dixi in expositione Cajetani, qui eam a S. Thoma hausisse videtur. Rabbini fingunt in tergo Dei scripta fuisse ejus epitheta: "Dominator Domine Deus, misericors," etc., quae recensentur cap. xxxiv, vers. 6.

Dicit ergo Deus: In Sina est petra cava, in cujus cavitate latere potes, o Moses, quaeque tegi potest anterius; ego igitur in ea te collocabo, nubeque contegam, donec transeat facies mea gloriosa, tuncque nubem amovebo, ut possis videre posteriora, id est tergum meum; nam faciem meam videre non poteris, quin protinus vibrantibus ex ea majestatis meae splendoribus exanimeris. Id ita factum esse patet cap. xxxiv, vers. 5 et 6.

Protegam dextera mea, donec transeam (vers. 22). Q. d. Dextera mea nubem, vel corpus aliud opacum apponam, et opponam cavernae, in qua latebis, o Moses, idque ne videas gloriam faciei meae, transcuntis ante te, et moriaris.

Tollamque manum meam, et videbis posteriora mea (vers. 23). Q. d. Cum facies mea transierit, amovebo nubem quae tegit te in caverna, ut tergum meum intuearis. Hinc videtur corpus hoc in quo Deus apparuit Mosi, non ab angelo, sed a solo Deo fuisse compositum, ornatumque tanto lumine anterius, ut solem longe vinceret: in tergo vero ita fuit lux haec attemperata, ut eam Mosis aspectus ferret, eaque mirifice recrearetur; ita tamen hac luce aspersa et perfusa fuit facies Mosis, ut ex ea radiare, et cornuta esse coeperit, uti dicam cap. sequenti.

Dico a solo Deo formatum esse hoc lucidum corpus, non ab angelo, quia non est verisimile angelos posse per se immediate lucem producere, aut tantum luminis coacervare, quod solari aequiparetur.

Nota: Hoc corpus lucidum a Deo ita compositum subiit et ingressus est angelus, illudque movit, ut transiret ante cavernam in qua latebat Moses.

Secundo, angelus hic idem fuit cum eo, qui Hebraeos ex Aegypto eduxit, praeivitque in columna nubis, quique praeerat tunc populo et Synagogae, nunc autem praeest Ecclesiae, puta S. Michael. Hunc esse litteralem hujus loci sensum, tota series orationis loquitur; item quod cap. seq., vers. 5 et 6, Dominus adimplens id quod hic promittit Mosi, revera et corporaliter transeat ante Mosen, ostendens ei tergum suum. Simili quodam modo S. Pachomius corporeis oculis vidit gloriam Domini, ut habet ejus Vita.

Allegorice, tamen sensus hic est potior, et magis intentus a Spiritu Sancto. Unde S. Augustinus, Quaest. CLIV, dicit hic esse prophetiam de Christo: facies enim Domini significat divinitatem Christi: hanc non viderunt Judaei cum Christum crucifixerunt, sed postquam Christus transivit per mortem et resurrectionem ad Patrem; tunc multi eorum posteriora haec ejus viderunt, et crediderunt.

Tropologice Nyssenus: In hac, inquit, vita Deum videre non possumus; iste tamen videt posteriora Dei, qui supra petram, id est Christum, stat, quique corde et animo semper Deum sequitur, quocumque ducat, juxta illud Psaltis: "Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua;" et Christi: "Si quis vult venire post me, abneget semetipsum." Rursum: "Veni, sequere me." Sequi enim Deum mente, voluntate et actione, semper et ubique quocumque ducat, idipsum est Deum videre.

Symbolice, posteriora Dei sunt effectus et creaturae Dei, e quibus solis Mosi et nobis in hac vita Deum speculari conceditur. Ita Philo, Anastasius in Quaest. S. Scripturae, Quaest. xxiii; Irenaeus, lib. IV, cap. xxxvii, Hilarius in Psal. cxiii. "Ex perpetuitate, ait S. Augustinus, creaturarum intelligitur Creator aeternus, ex magnitudine omnipotens, ex ordine et dispositione sapiens, ex gubernatione bonus."

Symbolice quoque, alii putant hic praesignatam et promissam esse Mosi visionem humanitatis Christi in transfiguratione, in monte Thabor; humanitas enim inferior et posterior est Christi pars, divinitas vero est prior et potior. Ita Tertullianus, lib. IV Contra Marc. xxii; Nazianzenus, orat. 2 De Theologia; Origenes hic homil. 12, et homil. 7 in Num.: de quo vide S. Augustinum, lib. II De Trinitate, cap. xvii, et Bernardum, serm. 61 in Cantica.

Rursum S. Ambrosius in Psal. xliii, 24: Moses, inquit, vidit posteriora Christi; vidit splendorem ejus ut homo est, vidit ejus gloriam passionis, per quam regnum nobis coeleste reparavit. Unde colligit Fernandius, visione 7, sect. 3, Mosen vidisse Christum flagellis caesum, et spinis coronatum, qualem Pilatus populo exhibuit, dicens: "Ecce homo;" item vidisse eum cruci affixum. Unde exclamavit, cap. xxxiv, vers. 6: "Misericors, clemens, multae miserationis," etc. Et huc allusisse S. Petrum, epist. I, cap. 1, vers. 11, cum Prophetas Spiritu Dei praenuntiasse ait eas, "quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias," ubi et significat id est, q. d. Passiones Christi sunt posteriores ejus gloriae, quae scilicet in tergo Domini glorioso ostensae sunt Mosi. Verum hoc symbolicum est et mysticum, non litterale, ideoque incertum et conjecturale.

Ex dictis patet nullo modo ex hoc capite colligi posse quod Moses viderit divinam essentiam; neque enim Moses hoc petiit, neque si petiit, impetravit. Nam Dominus ei diserte respondet dicitque: "Faciem meam videre non poteris;" estque haec aliorum Patrum pene omnium sententia, quos citat L. Molina, Valentia et alii, I part., Quaest. XII.