Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hebraei, Mose absente, vitulum aureum conflant et adorant: hinc Deus vult eos disperdere; orat pro eis Moses, ac vers. 15, descendens de monte tabulas legis frangit, vitulum comburit, idololatras occidit, denuo iterato pro populo precatur, dicens, vers. 32: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo.
Textus Vulgatae: Exodus 32:1-35
1. Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit. 2. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas, de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. 3. Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron. 4. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem, dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. 5. Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit, dicens: Cras solemnitas Domini est. 6. Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 7. Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. 8. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis; feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. 9. Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 10. dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. 11. Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? 12. Ne, quaeso, dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra; quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13. Recordare Abraham, Isaac, et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas coeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. 14. Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. 15. Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, 16. et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17. Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnae auditur in castris. 18. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam; sed vocem cantantium ego audio. 19. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros; iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: 20. arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. 21. Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? 22. Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. 23. Dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit. 24. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi; et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. 25. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), 26. et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi; 27. quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum; ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. 28. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. 29. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. 30. Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum, ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro. 31. Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam, 32. aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. 33. Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo; 34. tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi; angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. 35. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Versus 1: Surge, Fac Nobis Deos, Qui Nos Praecedant
Deos, id est Deum; unum enim aliquem tantum petierunt. Unde et Aaron eis satisfaciens unum tantum fecit vitulum. Sed in Hebraea lingua nomina Dei, puta Elohim, Adonai, Saddai, pluralia sunt, eisque modo singularia verba et adjectiva, modo pluralia jungunt Hebraei, uti videre est Josue XXIV, 19, Deuteron. V, 26, in Hebraeo.
Hebraismum imitatus est hic Latinus interpres vertens deos, non deum, idque ut clarius idololatriam populi ob oculos poneret: idololatrae enim praeter unum Deum verum, credunt et colunt alium, ita ut secundum illos plures ponendi sint dii; et quia ipsi, sicut ab uno Deo ad secundum deflexerunt, ita facile ab hoc in multos alios devolvuntur. Notavit hoc S. Hieronymus in Daniel. III: Hanc, ait, dicunt S. Scripturae consuetudinem, ut unum idolum appellet pluraliter.
Nota hic miram populi erga Mosen et Deum ingratitudinem, pariter et caecitatem; nam Mosen ducem suum tam benignum et beneficum, morae impatientes contemnunt: deos quaerunt duces, sed eos qui nondum sunt, quosque faciat Aaron: aspernantur Deum verum, qui eos per tot tantaque miracula, e dura Aegypti servitute liberaverat, qui eos ducebat in Chanaan, quicum paulo ante solemne foedus inierant cap. XXIV, qui illis spolia Aegyptiorum dederat, illaque nunc secum, contempto Deo, idolo, puta vitulo, consecrant.
Dices: Hebraei columnam habebant ducem viae; ad quid ergo quaerunt alios duces, puta deos qui eos praecedant? Respondeo: Columna haec fixa steterat toto tempore, quo Moses fuerat in monte, neque movebatur, ut Hebraeis viam praeiret; ipsi autem castra movere, et in terram promissam festini tendere cupiebant. Petunt ergo non mortales duces, qui ut Moses ab eis auferantur, sed deos, quales in Aegypto viderant, ut videlicet Aaron fabricet eis simulacrum vituli aut bovis, puta Apis, in quod se numen insinuet, detque responsa, et praeeat iter in Chanaan.
Moysi enim huic viro. Loquuntur Hebraei de Mose contemptim, quasi de incognito viro. Josephus asserit aliquos eorum putasse Mosen a bestiis comestum esse, alios eum a Deo raptum esse. Fabulatur R. Salomon daemonem pheretrum Mosis in aere ostendisse Hebraeis, ut putarent eum esse mortuum.
Versus 2: Tollite Inaures
Hebraice, frangite inaures: apte; amissuri enim erant in judicium sibi vera ornamenta aurium, Dei voces, scriptas in tabulis legis, ait Tertullianus, Scorpiaci cap. III. Et S. Ambrosius ad Romul., explicans hunc locum: Congrue, ait, inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. Et ideo qui sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus conflata est imago sacrilegii; similiter et annulis, quia nec fidei signaculum habere poterant.
De uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus. Facinus hoc, puta idolum, recusare omnino non audebat Aaron, ne occideretur a tumultuante plebe, sed hac postulatione divertere conatus est, flagitando inaures uxorum et filiarum aureas, quas aegerrime avaras et ornatus studiosissimas feminas sibi detracturas, idoloque daturas putabat; sed vicit haec omnia earum improbitas et praepostera liberalitas, alias avarissismarum. Ita Theodoretus, Abulensis, Cajetanus, Lipomanus. Similes subinde videmus Christianorum mores, ut in carnis voluptates, pompam et luxum censum omnem profundant, Christo vero teruncium aegre largiantur; ideoque saepe quod non capit Christus, hoc rapit fiscus.
Versus 4: Formavit Opere Fusorio
Plastes ergo formam vituli composuit e terra, argilla, aut simili materia, in eaque stylo (ut habent Hebraea) efformavit oculos, aures, os et caetera membra vituli; deinde in hanc formam infudit aurum inaurium liquefactum, et sic ex ea expressus est aureus vitulus.
Et fecit ex eis vitulum. Hinc patet vanitas fabellae Rabbinorum, qua ipsi Aaronem suum a crimine idololatriae liberare conentur, dicentes vitulum hunc non arte ab Aarone conflatum esse, sed opera magorum Aegyptiorum, quorum multi in tanta colluvie secuti fuerant Hebraeos Aegypto exeuntes; Aaronem enim coactum a populo tantum injecisse aurum in ignem: ita enim se coram Mose excusat Aaron vers. 24; magos vero ope daemonis illud in vituli formam effinxisse. Placuit ex parte haec opinio Monceio, qui ingeniose nuper Aaronem ab idololatria excusare contendit in suo Aarone purgato, sed liber hic ejus (uti praemonueram) Romae notatus, et in classem librorum prohibitorum relatus est.
Haec enim sententia diserte repugnat Scripturae hic, quae asserit Aaronem fecisse vitulum, id est fieri curasse per aurificem. Sic enim habet: Quas cum ille (Aaron) accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. Rursum vers. 5: Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo (vitulo), et praeconis voce clamavit, dicens: Cras solemnitas Domini (vituli) est. Non ergo idolum tantum, puta vitulum, sed et altare eidem aedificavit, dedicavit, festumque indixit Aaron. Quid clarius? Denique Moses, Deuter. IX, 20, fratris crimen confitetur dicens: Deprecatus sum Dominum pro fratre meo, quia volebat eum conterere. Cessit ergo Aaron timori et populo furenti, nec ausus fuit illi obluctari ex metu mortis. Verius et cordatius R. Moses Gerundensis apud Lipomanum, non Aegyptios, sed Aaronem et suos Hebraeos accusat dicens: Non accidit tibi, o Israel, ultio aliqua, in qua non sit vel uncia de iniquitate vituli.
Apte vitulum. Fuit hic vitulus Apis Aegyptius bos, alio nomine Serapis dictus: ita Clemens, lib. VI, Const. 20, et Lactantius, lib. IV, x; quem ita depingunt: Apis, inquiunt, erat nigro corpore, candida fronte, et in tergo alba nota insignis, quem certos vitae annos excedere non licebat; atque ideo demersum in lacum defunctumque plangebant, et alio invento mirifice laetabantur. Vide Alexandrum ab Alexandro, lib. VI Genial. cap. II.
Porro Hebraeos hic non integrum vitulum conflasse, sed tantum vituli caput, expresse tradit S. Cyprianus, lib. De Bono patientiae, sub finem, ubi eum vocat bubulum caput; Ambrosius, epist. 62; Lactantius, lib. IV, cap. X; Augustinus, Psalm. LXXIII; Hieronymus in Amos V, et alibi saepe: indeque aliqui dictum putant hebraeum seraphim, quasi bovis faciem; schor enim hebraice bovem, appaim vel appim faciem significat. Quare et vitulos, quos Jeroboam fecit et constituit in Dan et Bethel, contra quos ita detonant Prophetae omnes, cum ad hujus vituli Aaronici imitationem facti sint, ut patet III Regum XII, 28, verisimile est vitulorum tantum capita fuisse, ideoque nunc vituli, nunc vitulae nominantur: nam e capite sexus vix discerni potest.
Quanquam, si quod sexus indicium dederit hoc vituli caput, verisimile est vitulae potius dedisse, quam vituli; nam Herodotus, lib. II, boves feminas maxime, docet sacras fuisse Isidi apud Aegyptios: unde et Josephus, lib. VIII, cap. III, vitulos Jeroboam vitulas fuisse dicit; vitulas quoque vocant Septuaginta, III Reg. XII, 28 et seq.: vitulus ergo hic non mas, sed femina accipitur, siquidem sexum prodiderit, uti dixi. Sic enim bos tam femina, quam mas dicitur. Ita Ribera in Osee X, num. 12. Altum hujus vituli silentium est apud Josephum; nimirum noluit ipse apud Ethnicos, quibus gentem suam commendare volebat, eam tam stolido idololatriae crimine infamare.
Conflatilem. Hic rursum explodas nugas R. Salomonis, qui fingit vitulum hunc fuisse animatum, ambulasse et comedisse; quod cum vidisset Aaron, aedificasse ei altare. Probat hoc ex Psalm. CVI, ubi dicitur: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum. Sed homo insulsus non advertit, non dici, in vitulum, sed in similitudinem, id est idolum, vituli comedentis foenum. Erat enim hoc idolum vituli conflatum ex auro, uti hic dicitur: erat ergo aureum et inanime, non animatum et vivens. Ita Lyranus, et Abulensis qui multis et operose eum confutat.
Hi sunt dii tui, Israel. Chaldaeus, hi sunt timor tuus, Israel, q. d. Isti sunt dii tui, quos timere et colere debes. Ita stolidi aurum et saxa timent, Deum non timent, qui habet flatum eorum et animam in manu sua, ut eam praecipitet in tartara, aut ad coelum sustollat.
Versus 5: Aedificavit Altare Coram Eo
Quod cum vidisset Aaron, scilicet non vitulum ambulantem, uti exponit R. Salomon, sed turbam ita congratulantem acclamantemque vitulo: Hi sunt dii tui, Israel.
Aedificavit altare coram eo, idolo vituli. Mirus hic fuit Aaronis lapsus, ut ad favorem plebis, et forte quia absente Mose principatum et ducatum populi ambiebat, non jam metu, sed sponte sua altare aedificet vitulo, ejusque dedicationem et festum decernat; quin et vitulo nomen tetragrammaton (hoc enim est in Hebraeo), quod incommunicabile est, et soli vero Deo proprium, attribuat et imponat. Quis sibi et suae sanctitati fidat? quis non cum metu et tremore suam salutem operetur?
Objiciunt haeretici: Ergo tota Ecclesia cum suo capite potest deficere et apostatare a Deo; ita enim defecit hic Aaron pontifex, et totus populus. Respondeo, Aaronem necdum creatum fuisse pontificem: Moses ergo erat populi caput et pontifex, qui non defecit; etiam Levitae non defecerunt, ut patet vers. 26. Ergo nec caput, nec corpus Ecclesiae defecit. Adde Aaronem non defecisse in fide, sed in professione fidei: sicut Petrus, negans Christum, non perdidit fidem, sed peccavit contra ejus confessionem -- operetur, cum videt Aaronem, Origenem, Tertullianum, similesque cedros Libani cadentes, et tam turpiter ac profunde cadentes?
Versus 6: Sedit Populus Manducare
Sedit populus manducare, ex hostiis pacificis vitulo immolatis, ut ita ejus festum et solemnitatem communi, et sacro convivio celebraret.
Et surrexerunt ludere, saltando, canendo, choros agendo; hos enim descendens e monte vidit Moses, vers. 19. Vide hic quam gulae filia sit inepta et impura laetitia, uti docet S. Gregorius, I Moral. v. Eumdem abusum sacrificiorum apud Gentiles deplorat Epicharmus apud Athenaeum, lib. II: Ex sacrificio, inquit, epulum, ex epulo facta est potatio, ex potatione comus, ex como ludus, ex ludo judicium, ex judicio condemnatio, ex condemnatione compedes, sphacelus et mulctatio. Inde ebrietates vocarunt methas quod meta to thyein, id est post sacrificia, genio et ebrietati indulgerent. S. Ambrosius, epist. 36 ad Sabinum: Ubi coeperit, ait, quis luxuriari, incipit deviare a fide vera. Ita duo committit maxima crimina, opprobria carnis et mentis sacrilegia, etc.; qui se ingurgitaverit atque immerserit ejusmodi voluptatibus, perfidiae laqueos incurrit. Sedit enim populus manducare, et bibere, et fieri sibi deos poposcit.
Porro hunc lusum impurum fuisse colligunt nonnulli ex eo, quod in honorem vituli (quod maxime lascivum et libidinosum est animal) lusisse videantur. Pro vitulo ergo et cum vitulo vitulati sunt. Ita Tertullianus, lib. De Jejunio, quem contra Psychicos (id est animales: ita rigidus ipse et severus vocabat Christianos et Catholicos, quasi laxius viventes) jam haereticus et Montanista existens conscripsit; sic enim ait: Surrexerunt ludere; intellige, inquit, S. Scripturae verecundiam, lusum nisi impudicum non denotasse (unde et Rabbini crasse exponunt ludere, id est fornicari). Sic enim Gentiles Romani et Graeci in honorem deorum suorum ludos agebant, et quidquid libuisset, ac obscenissima quaeque dicebant et agebant. Edebant et spectacula, quae, utpote idolis dicata, aeque ac idolothyta Christianis adire illicitum esse, docet Tertullianus, lib. De Spectaculis, quem hac de causa conscripsit.
Vide hic carnalium hominum caecitatem, qui in peccatis suis securi deliciantur, ludunt et exultant, cum eis imminet vindicta Dei. Ita deliciabatur securus Balthasar, cum vidit manum scribentem in pariete, mane, tekel, phares: quae eadem nocte exitium ei attulit. Vis recentius exemplum? Audi memorabile. Ugolinus factionis Guelphorum princeps, cum Gibellinis vel pulsis, vel perculsis, omnia regeret, die suo natali omnes suos ad convivium invitavit, ubi se suamque fortunam praedicans, unum ex suis rogavit, num quid sibi deesset? Ille quasi praesagus respondit: Sola ira Numinis procul diuque abesse a tam secundis rebus non potest. Itaque Guelphorum viribus consenescentibus, Gibellini armis correptis aedes ejus circumsistunt, oppugnant, unum ex filiis, unumque nepotem vim arcere conatos occidunt: ipsum et duos filios, tres nepotes in turrim includunt, obseratis foribus, clavibusque in Arnum flumen dejectis. Ibi fame in oculis suis, in gremio suo, charissima pignora, parens moriens morientia vidit. Vociferanti exposcentique, ut humanis suppliciis hostes essent contenti, sacrae confessionis et sancti viatici potestas facta non est, ut refert Paulus Aemilianus, lib. VIII Hist. Francor.
Ita S. Ambrosius Mediolano Romam proficiscens, cum in hospitem impium incidisset, qui inter alia affirmabat, adversam fortunam nunquam se esse expertum, ad comites conversus ait: Propere hinc discedamus, ne divina vindicta hic nos obruat. Deus enim non moratur in hisce aedibus. Cumque paululum cum suis progressus esset Ambrosius, terra dehiscens aedes istas cum hospite et tota ejus familia absorpsit.
Versus 7: Locutus Est Dominus Ad Moysen
Satis patet ex fine praecedentis cap. haec contigisse post acceptas legis tabulas, cum Moses jam descenderet de Sina, atque in ipso descensu haec ad eum locutum esse Dominum. Ita Cajetanus.
Peccavit populus tuus. Tuus non jam meus, qui tam graviter in me peccavit, qui me relicto ad vitulum accessit. Ita S. Hieronymus in cap. IX Daniel. Pro peccavit hebraeum est schichet, id est corrupit, infregit, scilicet foedus meum, ac consequenter fidem, viam vitamque suam.
Versus 10: Dimitte Me, Ut Irascatur Furor Meus Contra Eos
Quaeres: Cur, si irasci et punire plebem volebat Deus, Mosi id impedituro revelat? Julianus Apostata ex hoc loco calumniatur, Deum Hebraeorum varium esse, inconstantem et paenitentem sui consilii. Verum ei bene respondet S. Cyrillus, lib. V contra eum, et Theodoretus hic, ac S. Gregorius, lib. IX Moral. XI et XII, id fecisse Deum non mutabilitate animi, sed primo, ut ostenderet quanti faciat Sanctos suos et preces eorum. Sententia enim Dei Sanctorum precibus frangitur, ait S. Hieronymus in XIII Ezechiel. Hoc significat to dimitte me, id est, ut Chaldaeus vertit, intermitte deprecationem, quae scilicet mihi ligat manus. Secundo, ut ostenderet immensam clementiam suam; non enim absoluta et efficaci voluntate decreverat delere Hebraeos, sed conditionata, si videlicet nullus se sequestrum et deprecatorem pro eis interponeret: quam conditionem ipse poni voluit, ut clementiam suam patefaceret, ideoque Mosi revelavit peccatum populi, ut Moses oraret pro eo, ipseque exoratus populo parceret. Quid est aliud, ait S. Gregorius, dimitte me, quam deprecandi ansam praebere, et, ut Theodoretus, dicere: Prohibe me?
Voluit hic nos docere Deus, ut in ira nihil praecipitanter agamus, cujus nos postea paeniteat, sed sinamus eam subsidere, animumque ad quietem et clementiam componamus, antequam aliquid dicamus vel agamus. Ita Athenodorus ob senium valedicens Augusto Caesari, hoc ei monitum reliquit: Cum irasceris, Auguste, nihil ante vel dixeris vel feceris, quam tecum viginti quatuor litterarum elementa repetieris. Mox Augustus, manu ejus arrepta: Etiamnum, inquit, tua mihi opus est praesentia, ac per totum porro annum eum secum detinuit, dicens: Silentii tutum est praemium. Testis est Plutarchus in Apophtheg. Roman.
Non ergo mutatur hic Deus, sed res ab eo dispositae mutantur, juxta ipsius providam dispositionem: neque rursum mutatur Dei sententia, in peccatores lata, in ipsomet Deo, cum illa in Deo aeterna sit, ipsique essentialis; sed mutatur ipsa in ipsis peccatoribus, puta in eorum a poena, ad quam eos damnaverat, absolutione: idque fit non vanitate vel levitate judicii, sed deprecatione Sanctorum, vel conversione eorum in quos lata fuit haec sententia. Ita S. Hieronymus in cap. V Daniel., et S. Gregorius, lib. XX Moral. cap. XXIV.
Nota: Ira, furor, indignatio aliaeque passiones cum in Scriptura tribuuntur Deo, non significant ullam perturbationem, sed puram Dei operationem et energiam. Ita S. Augustinus, lib. I Contra Advers. legis, cap. XX: Poenitentia, inquit, non est post errorem; ira Dei non habet perturbati animi ardorem; misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in Latina lingua nomen accepit; zelus Dei non habet mentis livorem; sed poenitentia Dei dicitur, rerum in ejus potestate constitutarum hominibus inopinata mutatio: ira Dei est vindicta peccati; misericordia Dei est bonitas opitulantis; zelus Dei est providentia, qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet.
Faciamque te in gentem magnam, non tam ex te nascituram, quam tibi subjiciendam, et te duce gubernandam. Id patet Num. XIV, 12, ubi similis promissio iteratur Mosi, ut patet ex Hebraeo; ergo in gentem idem est, quod super gentem. Ita Abulensis.
Versus 11: Moyses Autem Orabat
Tales, inquit S. Chrysostomus, hom. 12 in cap. I S. Joan., esse oportet eos, quibus animarum cura commissa est, ut perire malint cum his qui sibi crediti sunt, quam sine illis salvi esse.
S. Ambrosius quoque, lib. II Offic. cap. VII, miratur mansuetudinem Mosis: primo, absorbentis, devorantis et obliviscentis omnes injurias sibi a populo illatas; secundo, respuentis ducatum alterius gentis majoris a Deo sibi oblatum; tertio, orantis tam enixe pro ingratis Hebraeis, idque factum ait, ut Hebraei eum plus ob mansuetudinem diligerent, quam ob facta et portenta admirarentur. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. XXVII Moralium VII: Charitas in sancto ejus pectore ex persecutione ignescebat magis, ac velut per antiperistasim magis se acuebat, sicut se acuit et intendit calor cum a frigore cingitur et oppugnatur.
Similis fuit charitas Abraamis monachi et episcopi, qui pro affligentibus se infidelibus intercessit et fidejussit, uti refert Theodoretus in Philotheo, cap. XVII. Et Religiosi insontis, qui ut fratrem sontem lucrifaceret, cum eo poenitentiam egit, de quo Ruffinus, lib. IX in Vitis Patrum, num. 12. Et alterius, qui, ut fratrem a lapsu praeservaret, ei mira lenitate per omnia obsecutus est, de quo ibidem, lib. V, cap. V, num. 28. Et Serapionis Sindonitae, qui teste Palladio in Lausiac. cap. LXXXIII, Manichaeo cuidam nobili in servum se vendidit, ut eum cum tota familia ab haeresi converteret, quod et intra biennium praestitit. Et sancti illius monachi, qui, ut fratrem lapsum et assidue fornicantem converteret, longam pro eo subivit poenitentiam, de quo Joannes Moschus in Prato Spirit. cap. XCVII.
Versus 12: Callide Eduxit Eos
Callide (hebraice, cum malitia aut malignitate, id est callide et dolose) eduxit eos, ut scilicet eis malefaceret, eosque disperderet in deserto.
Esto placabilis. Hebraice, paeniteat te super malo, id est muta et revoca sententiam, qua decrevisti Hebraeis malum inferre, eosque ob idololatriam punire.
Versus 14: Placatusque Est Dominus
Ne scilicet deleret populum, uti destinarat, sed ut alia plaga eum castigaret, de qua vers. ult. Vide quid unius Mosis preces hic apud Deum effecerint, quae totius populi salutem impetrarunt. Augustus Caesar, teste Plutarcho, capta Alexandria, cum cives extrema exspectarent, urbi se parcere dixit: primo, propter ejus magnitudinem et pulchritudinem; secundo, propter conditorem Alexandrum; tertio, propter Arium amicum. Praeclarius longe hic Deus toti populo pepercit, propter unum Mosen, amicum suum.
Versus 15: Reversus Est Moyses De Monte
Hebraice, et respexit, vel et vertit se, descenditque de monte. Unde videtur quod Moses, prius colloquens cum Deo, impetrata jam populo venia et finito colloquio, ad montem et populum respexerit, verteritque faciem ad descensum.
Portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, hebraice, scriptas a duobus lateribus hinc et hinc. Erant enim parvae tabulae, utpote quas Moses manu gestaret, et quae in arca testamenti exigua depositae, neque magnae, neque graves esse poterant; alias perfregissent latera arcae suo pondere. Litterae vero tabularum erant magnae, ut eminus legi possent a populo, ideoque ab utraque parte tabularum scribendum fuit, ut in iis integer Decalogus scriberetur. Ita Abulensis. Alii putant in tabulis hisce bis scriptum fuisse Decalogum, scilicet ab utroque latere semel, ut decalogus in tabulis scriptus ab utraque parte, a consistentibus utrimque legi posset. Ita Lipomanus.
Ob hanc tabularum legis confractionem indictum postea Judaeis statumque fuit jejunium septimodecimo die quarti mensis, quo haec confractio contigit, uti patet ex Calendario Hebraeorum, quod Genebrardus in Latinum transtulit, suisque commentariis in Psalmos praefixit; quod enim illo die haec confractio contigerit, patet ex eo quod Moses statim a promulgatione legis, quae per angelum in Sina facta est sexto die mensis tertii, uti ostendi cap. XIX, vers. 11 et 16, ascenderit in montem, ibique manserit quadraginta diebus: unde sequitur eum descendisse de monte ad populum, ac consequenter tabulas confregisse septimodecimo die mensis quarti: numera enim quadraginta dies a die sexta mensis tertii, pervenies ad decimum sextum diem mensis quarti; postero autem die, puta septimodecimo, descendit Moses tumque confregit tabulas.
Hinc S. Hieronymus, Rupertus, Ribera et alii illud Zachar. VIII, 19: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda, ita interpretantur, ut jejunium quarti mensis fuerit id, quod Judaeis indictum est ob tabulas legis confractas; jejunium quinti indictum fuerit, eo quod quinto mense Hebraei jussi sint montem non ascendere, sed per quadraginta annos longis ad terram sanctam circumire dispendiis, ut omnes qui murmurarant in solitudine morerentur, Num. XIV. Jejunium septimi fuerit id, quod indictum est ob caedem Godoliae, de qua IV Reg. XXV, 25. Jejunium decimi indictum fuerit, eo quod illo mense Ezechiel et caeteri, qui erant in captivitate Babylonica, audierint Jerusalem esse captam, templumque incensum.
Versus 18: Non Est Clamor Adhortantium Ad Pugnam
Chaldaeus, non est vox clamandi: Fortiter; neque clamandi: Debiliter; vel, neque robustorum eorum, qui vincunt; neque debilium eorum, qui vincuntur, clamor est. Qui enim praelio vincunt, laetas instantis, aut plenae jam victoriae voces edunt; qui vincuntur, tristes, inconditos et lugubres ejulatus, dum alii vulnerantur, alii animam agunt, alii pedibus proterruntur, alii alios in fuga protrudunt; unde clare R. Salomon vertit, vox haec non est virorum clamantium: Victoria, victoria; neque debilium vox, vociferantium: Vae, vae! aut, fugite, fugite; Septuaginta, non est vox praecinentium fugam; Oleaster, non est vox respondentium fortitudinem, id est jactantium suas vires, neque respondentium succisionem, id est se esse succisos. Qualis ergo vox est? sed vocem, ait, cantantium; Chaldaeus, ludentium; Septuaginta, praecinentium vinum ego audio.
Versus 19: Projecit Tabulas Et Confregit Eas
Fecit hoc Moses incitatus sancto zelo adversus publicam impietatem, absurdum ratus si legem Dei populo ebrio, legemque tam nefarie per suum idolum infringenti afferret. Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum, et Ambrosius, lib. De Elia et Jejunio, cap. VI: Tabulas, inquit, legis quas accepit abstinentia, conteri fecit ebrietas. Mystice significabatur priorem legem, veterem videlicet, abolendam esse, succedente alia, puta lege Evangelica. Ita S. Ambrosius, in Psalm. XXVIII, Augustinus, Quaest. CXLIV, et alii.
Versus 20: Combussit Vitulum Et Contrivit
Arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, conjecit vitulum in ignem certis ac mixtis herbis, ut liquaretur in massam, et quasi in carbonem redigeretur.
Et contrivit, hebraice, et moluit usque ad tenuitatem, q. d. Moses carbonem illum, vel massam igne extractam contudit, et contrivit in minutum pulverem.
Quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Moses pulverem vituli aurei sparsit in torrentem qui descendebat de Sina, et transibat per castra Hebraeorum, eo tempore quo veniebant Hebraei ut inde haurirent aquam, adeoque in ipso aquae haustu; quin, ut videtur, etiam coegit eos inde bibere. Fecit id Moses ex zelo, ut idolum suum vorent apostatae, et ut contemnere discant quod in secessum projici vident, ait S. Hieronymus ad Fabiolam.
Mystice S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. XCIII: Vitulus, ait, est idololatria Gentium, quae per ignem zeli Christi Domini, per aciem verbi, et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conatur, puta a Gentibus ipsis, absorpta est.
Versus 22: Tu Nosti Populum Istum, Quod Pronus Sit Ad Malum
Septuaginta hormen tou laou toutou to hormema, id est, tu nosti populi hujus impetum, aviditatem, et quasi furentem impulsum, cui scilicet ego unus resistere non potui.
Versus 24: Projeci Illud In Ignem, Egressusque Est Hic Vitulus
Projeci illud in ignem (ut inde liquefactum flueret in formam fusoriam vituli), egressusque est hic vitulus. Non ergo negat Aaron crimen, sed verbis extenuat, ut leniat fratris iram.
Spoliaverat enim eum Aaron (tum inauribus, ut dixi, tum ope Dei) propter ignominiam sordis. Hebraice, in ludibrium hostibus suis. Hebraea enim vox schimtsa significat sibilum, susurrum, irrisionem, ludibrium. Ita Septuaginta. Noster Interpres utrumque malum quod populo ex vitulo Aaronis obvenit, distinctius explicat, dicitque primo, quod propter sordem, id est idolum hoc suum vituli (hebraei enim idola vocant gillulim, id est stercora, quia ut sordes et stercora abominanda sunt, uti dicitur Deut. VII, vers. ult.), spoliatus erat populus honore pristino, qui erat, quod populus hic esset et haberetur populus Dei. Honor enim ille jam per vitulum versus erat in ignominiam, ita ut Hebraei jam ludibrio forent vicinis hostibus. Dicit secundo, quod populus hic desertus a Deo, quasi nudus et inermis inter tot et tam diros hostes consisteret. Unde ait: Et inter hostes nudum constituerat.
Versus 25: Videns Moyses Populum Quod Esset Nudatus
Targum Hierosolymitanum sic vertit, videns Moses quod Hebraei denudati erant corona aurea, quae fuerat in capitibus eorum cum nomine tetragrammato, quasi libertatis et obedientiae insigne. Videntur enim Hebraei, maxime principes, post legem acceptam in Sina, in signum fidei et obedientiae Deo promissae, ornasse capita sua coronis decoris, cum nomine tetragrammato illis inscripto, quod anno sequenti cum erectum est tabernaculum, soli Aaroni concessum est, uti praeceperat Dominus Mosi in monte, Exodi cap. XXVIII, vers. 39. Ita R. Salomon, et Hieronymus Prado in cap. XXIV Ezech. pag. 312: Nudatus, ait, id est excaesariatus, spoliatus sua caesarie, privatus sua corona et diademate, quam gestarat quasi libertatis insigne.
Verum hoc est divinare, inquit Abulensis; Scriptura enim harum coronarum, habentium nomen tetragrammaton, nullam facit mentionem: imo nomen tetragrammaton soli pontifici consignat in lamina, illique soli hoc nomen tribuerunt Hebraei omni tempore. Secundo, ornatus hic quo nudati fuerunt Hebraei, fuit ablatus ab Aarone, uti sequitur; ait enim: Spoliaverat enim eum Aaron. Aaron autem non abstulit Hebraeis coronas, sed inaures ad vitulum efformandum. Tertio, Hebraei post peccatum non deposuerunt suum ornatum, ergo nec coronas si quas habuerunt: nam ornatum hunc demum, jubente Deo, deponunt cap. seq., vers. 6. Rursum Vatablus vertit, rejecit, videns Moyses quod detectus esset populus, id est, quod detecta esset ejus infamis idololatria, qua Deum suum eductorem et protectorem deseruerant, apud gentes vicinas, quae proinde Hebraeos invadere et opprimere potuissent. Verum et haec expositio minus congrua est, minusque respondet Hebraeo para, quod non detegere, sed nudare, enervare, imbellem et infirmum efficere significat.
Dico ergo nudatum fuisse populum tum suis inauribus, quas dederat Aaroni ad faciendum vitulum, tum consequenter et potius (inaurium enim parva erat jactura) honore suo, atque ope et auxilio Dei, quem per hoc scelus suum deseruerat: ita ut si hostes in eum tunc irruissent, Deo irato subducente suum patrocinium, prostratus sine dubio, et caesus fuisset populus, uti accidit Num. XIV, 45. Atque facile id fieri poterat, cum vicini hostes scirent Hebraeos jam per hunc vitulum deseruisse suum Deum, ac proinde ab eo vicissim esse desertos, a quo tam miraculose educti et protecti semper fuerant, ideoque facillime eos a se posse prosterni, vinci et deleri.
Versus 26: Si Quis Est Domini, Jungatur Mihi
Stans in porta castrorum, in ingressu castrorum: nec enim castra Hebraeorum erant muro circumdata instar urbis, ut proprie dictas haberent portas.
Si quis est Domini, jungatur mihi, q. d. Qui non est vituli, sed Jehovae, id est Domini, servus et cultor, quique zelum habet Domini, ut injuriam illi per hunc vitulum illatam ulciscatur, hic mihi societur.
Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. Hinc videtur, quod plerique Levitae non consenserint in populi peccatum, et cultum vituli, quodque ille eis displicuerit. Imo R. Salomon et Abulensis putant nullum ex tribu Levi consensisse huic idololatriae. Sed hoc falsum est: nam Aaron consensit, fecitque vitulum; Aaronem autem quasi caput tribus Levi, multi ex Levitis secuti sunt. Rursum multi Levitae hic a suis occisi sunt: ergo fuerant illi participes criminis et vituli. Antecedens patet vers. 29, ubi Moses Levitis ultoribus dicit: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
Dices: Quomodo ergo hic dicuntur congregati ad Mosen omnes filii Levi, si aliqui ex eis occisi sunt? Respondeo: Dicuntur omnes, id est plerique omnes, pene omnes, permulti congregati sunt ad Mosen. Vox enim omnis in Scriptura subinde non absolute omnes, sed magnam multitudinem significat, ut patet Judic. cap. XX, 11, ubi dicitur universus Israel congregatus, cum tamen deessent viri Jabes Galaad, uti dicitur cap. seq., vers. 8. Simile est II Reg. XVI, et cap. XVII, 14.
Nota hic zelum Mosis et Levitarum pro gloria Dei, contra idolum et idololatras. Similis fuit, si in modo dispar, zelus militum Christianorum, quos Julianus Apostata dolo ad idololatriam voluit inducere. Cum enim eos invitaret, ut de manu sua munus acciperent, utque recedentes thuris grana quaedam, honoris gratia, in focum conjicerent, coram se et suis, qui caeremoniam hanc ut idolis factam, et christianismi abjurationem tacitam interpretabantur: milites hi mente Imperatoris et fraude post factum comperta, frementes Julianum adierunt, exclamaruntque: Non dona accepimus, Imperator, sed morte damnati sumus; non honoris causa vocati, sed ignominia notati sumus. Da hoc beneficium militibus tuis: Christo nos macta atque obtrunca, cujus unius imperio subjicimur. Ignem igni repende: pro illo in cinerem nos redige. Manus amputa, quas scelerate porreximus; pedes, quibus male cucurrimus. Alios auro dona, quos recepisse postea non poeniteat. Nobis satis superque est Christus, quem instar omnium habemus. Julianus ira accensus, invidensque eis martyrii gloriam, eos exilio mulctavit. Rem fuse narrat Nazianzenus, orat. 1 Contra Julianum.
Simili zelo Gedeon evertit altare Baal, Judic. cap. VI, vers. 31. Gedeonem imitatus est Wolfredus martyr Sueciae, qui concionatus ad populum: Si, inquit, potens est Deus vester Tostan, se vindicet; et arrepta securi simulacrum in frusta concidit: quare ab astantibus mille confossus gladiis, occubuit. Ita Crantzius Metropolitanus, libro IV, cap. VIII.
Versus 27: Haec Dicit Dominus Deus Israel
Habebat Moses uti populi rector et dux, potestatem gladii in eum, idque a Deo: ab eo enim, non autem a populo constitutus erat dux; sed accedit hic voluntas et jussio Domini, ut ea magis incitet Levitas ad offensam Dei vindicandam.
Occidat unusquisque fratrem, etc., q. d. Occidat quisque quemlibet occurrentem, etiamsi arctissime sibi conjunctum: plerique enim omnes in populo rei et conscii erant idololatriae vituli, idque satis tum voce, tum ornatu, tum choreis, tum ebrietate, aliisque modis prodebant. Alii apud Rupertum et Abulensem volunt nocentes ab innoxiis fuisse discretos potu cineris vituli: inde enim noxios auream barbam, vel aurea labra, alios etiam morbum contraxisse. Sed haec Judaeorum sunt fabulamenta.
Ecce quomodo Moses mansuetissimus mortalium, pro Deo severitatem et iram induit, ut paucorum poena Deum toti populo reconciliet. Haec est enim sancta ira, quae irascitur peccato. Ira enim est cos virtutis; et: Mentem non habet, qui iram non habet. Ita Archidamus laudanti Charilaum, quod ex aequo omnibus esset mitis: Qui potest, inquit, juste laudari, qui etiam malis se mitem praebet? Vide S. Basilium, serm. De Ira, et Gregorium, lib. XX Moral. VI, et part. III Pastor. cap. XXIII. Ecce, inquit Gregorius, (Moses) qui vitam omnium cum sua morte petivit, paucorum vitam gladio extinxit: intus ignibus amoris, foris accensus est zelo severitatis: utroque legatus fortis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit: intus amans divinae irae supplicando obstitit, foris seviens culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus in offensa paucorum; sed idcirco Deus eum citius audivit agentem pro populo, quia vidit quid super populum acturus esset pro Deo. In regimine ergo populi utrumque Moses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae.
Tropologice S. Ambrosius ad Romulum: Ille, ait, est verus Levita, Dei ultor et vindex, qui carnem, et passionum ac vitiorum corpus interimit, ut servet animam, ut jam non sit caro peccati, sed Dei. Quis enim magis frater aut proximus est animae, quam caro? et paulo ante: Sanctiora caeteris ad hoc eliguntur ministeria Levitarum, quorum portio Deus. Nesciunt enim suis parcere, qui nihil suum norunt: quoniam Sanctis omnia Deus est.
Versus 28: Ceciderunt Quasi Viginti Tria Millia Hominum
Ita constanter legunt Biblia Romana, et passim antiquiora Latina; item S. Gregorius in I Regum XIV, Rupertus et omnes pene post S. Hieronymum veteres commentatores. Ita quoque legit S. Paulus, I Corinth. X; unde et verisimile est et Septuaginta (hos enim sequi solet Paulus) ita legisse, videlicet eikosi treis chiliadas, pro eis trischilious, uti jam legitur; et certe in tanta turba peccantium pauca sunt tria millia, praesertim cum alibi, ut Num. XXV, ob similem idololatriam caesa sint 24 millia.
E contrario tria millia, non autem 23 millia, legunt Hebraea, Chaldaea, Latina, Complutensia et Regia, Tertullianus, Scorpiaci III, S. Ambrosius, epist. 56 ad Romulum, Isidorus, Rabanus et Philo. Unde varietas aut error inciderit, incertum est. Lyranus putat, quod noster Interpres complexus sit eos, qui vers. 35, dicuntur a Domino percussi, eosque fuisse viginti millia. Sed hoc est divinare, neque Interpres noster hic illum locum vertit, sed hunc praesentem, in quo Hebraea jam habent tantum tria millia; illi enim vers. 35, non hac die, sed postea percussi sunt. Forte in Hebraeo primitus inde error acciderit, quod scriba aliquis pro viginti scripserit per compendium litteram caph, quae est nota vicenarii apud Hebraeos, quod caph alii postea quasi notam similitudinis, acceperint pro quasi.
Vide hic quid possit unus dux magnanimus. Vere dixit Chabrias: Terribilior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo.
Instar cervi timidus Aaron cessit idololatris, castraque perdidit populi fidelis et fortis instar leonum: instar leonis interritus Moses castra invadit, subigit, et 23 millia trucidat; itaque irae Dei restitit, et ex cervis rursum leones effecit. Ita Thebani quasi cervi timidi, ante et post Epaminondam semper servierunt, sed quamdiu vixit Epaminondas dux eorum leoninus, aliis dominati sunt; ut unus Epaminondas pluris fuerit quam tota respublica Thebanorum, inquit Plutarchus in ejus Vita. Talis fuit apud Aragones Alfonsus rex, cujus haec erat vox: Non abhorreo pericula quantacumque, sine quibus nemo unquam gloriam consecutus est. Ita Panormitanus in ejus Vita. Hinc et Heraclius Patriarcha Hierosolymitanus veniens ad Henricum regem Angliae, ut eum incitaret ad bellum pro terra sancta, cum rex ad id ingens ei auri pondus offerret, respondit: Non pecunia, sed imperatore nobis opus est; itaque regi suasit, sed non persuasit, ut ipse quasi dux belli praeiret caeteris in terram sanctam. Ita P. Aemilianus, lib. VI Histor. Francor.
Versus 29: Consecrastis Manus Vestras Hodie Domino
Hinc Levitae ob zelum meruerunt benedictionem et sacerdotium. Audi Deut. cap. XXXIII, 9: Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro illos, et nesciverunt filios suos; hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. Sic et Phinees ob similem zelum, quo occidit fornicantes et colentes Beelphegor, meruit summum sacerdotium, Num. XXV, 15.
Versus 30-31: Moses Revertitur Ad Dominum
Hinc colligitur Mosen altero die a suo descensu de monte, in quo fuerat per 40 dies, rursum ascendisse in montem, ibique mansisse alios 40 dies, ut secundas legis tabulas acciperet, uti patebit cap. XXXIV, vers. 28.
Si quo modo quivero deprecari. Nam quod vers. 14 dictum est: Placatus est Dominus, intellige ad hoc, ut non unica caede et clade universum deleret populum, uti cogitarat. Igitur jure metuebat Moses ne Deus, tantae offensae memor, carptim per partes populum disperderet; quod ne faciat, oraturus et deprecaturus rursus ascendit in montem. Nota: Moses suae orationi praemittit justitiam justamque vindictam peccati: haec enim est efficax dispositio ad exorandum Deum, uti ex S. Gregorio docui vers. 27.
Versus 31-32: Dele Me De Libro Tuo
Quaeres, quo sensu optarit Moses de libro vitae deleri? et an hoc votum sit licitum et sanctum?
Primo, Cajetanus intelligit de libro, id est decreto principatus, q. d. Moses: Aut dimitte, aut dele me de libro tuo, quo me designasti principem alterius gentis, si hanc meam perdis.
Secundo, S. Hieronymus ad Algas., et S. Gregorius, lib. X Moral. VII, accipiant de libro viventium, non in coelo, sed in praesenti vita, q. d. Aut dimitte, aut occide et tolle me de hac vita.
Tertio, Hugo Victorinus respondet Mosen hoc dixisse non ex ratione, sed ex impetu humanae affectionis: nec enim quis deleri potest de libro vitae.
Quarto, alii librum legis vel potius legislaturae accipiunt, q. d. Aut dimitte, aut dele et tolle me de hoc officio, ne scilicet sim legislator populi.
Verum haec non satisfaciunt incensae charitati et petitioni Mosis, neque verbis hisce ac sequentibus, ipsique responsioni Domini, qui respondet se non Mosen, sed eos qui peccaverint deleturum de libro suo, utique libro aeternae vitae et regni coelorum. Nam liber vitae aut liber Dei, ubique in Scriptura significat conscriptionem eorum qui electi sunt vel absolute, vel inchoate ad vitam aeternam, conscriptionem, inquam, et consignationem in mente et memoria divina, qui est liber aeternae praedestinationis. Id patet Danielis XII, 1; Apoc. XIII, 8, et XVII, 8, et cap. XXI, vers. 27; Philipp. IV, 3. Ita docet S. Augustinus, lib. XX De Civit. cap. XV, S. Ambrosius in Psal. LXVIII, Ansbertus et Haymo in Apoc. III, Rupertus hic, S. Bernardus, serm. 12 in Cantica.
Quinto, ergo S. Augustinus, Quaest. CXLVII, Lyranus, Abulensis, Lipomanus et alii probabilius censent hic esse hyperbolen, quae tantum significat vehemens desiderium salutis populi in Mose: perindeque esse, ac si filius videns servum sibi charissimum juste domo ejici, dicat patri: Noli hunc ejicere, aut si eum ejicis, me quoque ejicito: sic enim et Moses ait: Aut dimitte populo, aut dele me, non quod vere deleri optet (illud enim erat impossibile), sed ut hac phrasi desiderium suum ingens aliqua ratione patefaciat, quod aliter efficaciter patefacere non poterat. Unde non ait Moses: Dele me, modo illis dimittas, quasi cuperet commutationem sui facere pro populo, populique absolutione; sed, si id non facis, dele me. Hinc et S. Augustinus, Quaest. CXLVII, ait Mosen hoc dixisse securum, q. d. Aut dimitte populo, aut dele me de libro tuo; sed scio quod me non delebis: ergo restat ut dimittas et parcas populo.
Verum pulchre Rupertus: Non debemus, ait, nos serio et gravissime a Mose dicta in sensum exilem coarctare, eo quod inopes et frigidi nos, divitias animi Mosis charitate flagrantis ignoremus; nec oportet excessum hunc charitatis Mosis ad nostras ordinarias charitatis et prudentiae leges exigere. Dico ergo: Verba Mosis explicite significant id quod quinta expositione recensui; implicite tamen plus continent. Sensus itaque est: Si non dimittis populo, dele me de libro tuo, q. d. Si non dimittis, nolo scribi in libro tuo; malo enim deleri quam populo non dimitti: aut ergo dimitte, aut dele me; nam intolerabile mihi est scribi in libro tuo, et populum meum ex eo deleri: populum enim pluris facio, plus diligo, quam meipsum. Itaque implicite cum Paulo opto fieri anathema pro populo, et deleri de libro tuo, ut illi, remissione a te accepta, in eo scribantur: malo enim ut ego unus delear, quam ut tot hominum milliones deleantur.
Hic sensus magis ex Hebraeo elici potest; sic enim habet, si dimittis, et si non, dele me de libro tuo quem scripsisti. Quae verba ob vehemens pathos abrupta et concisa, sic expleri possunt: Si dimittis, dele me de libro tuo, q. d. Opto deleri ut eis dimittas, puni me ut illis parcas, offero me in lytrum et piaculum pro populo meo: et si non dimittis, rursum oro et dico: Dele me de libro tuo, quia non possum videre me scriptum in libro, et populum meum ex eo deleri, ut scilicet ego salver, et populus meus pereat; aut ergo utrumque scribe et salva; aut si alterutrum vis delere et perdere, me unum potius dele et perde quam totum populum. Malo enim ut tua gloria a toto populo celebretur, quam a me solo: malo ut tot millia praesentium et futurorum ex eis gignendorum te colant, laudent, ament, quam ego solus per te sim felix: malo etiam totum populum salvari et beari, quam me solum. Hoc enim quasi dilemmate urget Moses et pene cogit Deum ut populo dimittat.
Unde S. Chrysostomus in cap. ix ad Rom., docet Mosen et Paulum transcendisse cogitatione, non tantum omnes praesentis vitae agones et mortes; sed etiam pro Deo, quem magis quam se ipsum diligebant, coelos et angelos supergredientes omnia invisibilia sprevisse, ac pro Dei amore ab ipsa Dei fruitione, beatitudine et ineffabili gloria (hanc enim significat liber vitae, vel liber Dei) excidere non tantum petiisse, sed revera et serio optasse, q. d. Moses: Dele me de libro tuo, ut scilicet non perveniam ad aeternam beatitudinem, ad quam me conscripsisti: inde, inquam, dele me potius, quam populum hunc tuum et meum deleas et perdas. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius in cap. ix epist. ad Roman., Cassianus, Collat. XXIII, cap. vi, S. Bernardus, serm. 12 in Cantica.
Dices: Optare privari aeterna beatitudine est contra charitatem, estque peccatum; ergo id non optavit Moses. Respondeo, Mosen hic tantum comparasse suam gloriam, ut sua propria erat beatitudo et bonum, cum gloria Dei et salute tanti populi, maluisseque sua carere quam Dei gloriam periclitari, tum apud Gentiles, qui populo et Deo obtrectassent, si Deus populum suum in deserto delevisset; tum apud ipsos Hebraeos, qui omnes in aeternum periissent, blasphemassentque Deum in inferno; neque ulterius quid spectavit Moses, sed totus abreptus charitate Dei et gloriae ipsius, non considerabat alia huic suo voto annexa, vel certe si id quod objicitur considerabat, cogitabat charitatem in via eamdem esse quae in patria, neque illic essentialiter fore perfectiorem aut intensiorem quam sit hic: accidentalem autem charitatis perfectionem ex Dei fruitione manantem, uti et inclinationem ad Deo fruendum seponebat, eaque se hoc voto suo excidere permittebat, utpote pro qua reponeretur tum sibi major gratia, et charitas essentialis, per istum actum tam heroicum, quo tantopere Deum diligebat: nec dubitabat quin Deus eum per alias gratias copiosissime remuneraretur.
Autem Dei gloria est si multa millia Dei gratia potiantur, Deumque ament et colant, quam si ego solus id praestem; ideoque si alterutrum eligendum sit, prius eligendum videtur. Moses ergo fervide desiderabat a Deo, ut ad illius, et simul populi, cujus pro Deo dux erat constitutus, incolumitatem a Deo impetrandam, cuperet sua beatitudine privari, imo, ut ait Chrysostomus, homil. De cruce et latrone, particeps esse cuperet supplicii idololatrae populo irrogandi, perdique cum iis optaret, ut idem ait, homil. De amore erga persequentes, q. d. Moses: Aut dimitte populo, aut si eum a te domoque tua ejicis, ejice me simul cum ipso: non enim possum a populo hoc meo et tuo avelli aut separari, videre non possum ut populus hic meus et tuus pereat; quin si perit, cum eo peream et ego, ut ita tester charitatem quam erga populum tuum, et consequenter erga te, o Domine, in pectore meo incensam gero.
Hoc ergo Mosis votum manavit ex charitate, putabatque Moses charitatem tam Dei quam populi, hoc votum a se quasi efflagitare. Moses enim hoc votum suum dirigebat ad hoc, ut per illud veniam populo impetraret, itaque magis Dei gloriam in populo promoveret; ideoque illud ipsum ipsimet Deo placiturum non ambigebat. Itaque nullum hic fuit peccatum: licet enim Moses petierit implicite carere amore beatifico, non tamen amicitiae cum Deo aut charitatis imminutionem petiit; quin vero hae ejus preces maximae charitatis indicium, et incensum desiderium, ostendunt. Aliqui tamen huc quoque, scilicet ad gratiae imminutionem, vel privationem, votum Mosis extendunt. Dicunt enim licuisse ei optare privari sua unius gratia, ut per hoc tot millia populi gratia donarentur. Charitas enim inclinat ad majorem Dei gloriam petendam, et procurandam. Major autem Dei gloria est si multa millia Dei gratia potiantur, Deumque ament et colant, quam si ego solus id praestem. Ergo si alterutrum eligendum sit, prius eligendum videtur. Verum quidquid de hac re, an licita sit necne, sit, liber vitae in Scriptura non est liber gratiae, sed gloriae, puta praedestinationis ad aeternam felicitatem. Gloriae ergo, non gratiae privationem optavit hic Moses.
Dices secundo: Moses hic petiit rem impossibilem; impossibile enim est aliquem scriptum in libro Dei, ex eo deleri. Respondeo primo: Qui inchoate tantum scriptus est in libro Dei, potest ex eo deleri. Sic omnes justi scripti sunt in libro vitae, quia inchoant viam ad beatitudinem, in qua si perseverent, revera ad eam pervenient; sed quia multi non perseverant, hinc ex eo delentur. Unde dicitur Psal. LXVIII: Deleantur de libro viventium. Verum quia Moses videtur loqui de scriptione absoluta et perfecta in libro vitae, hinc Respondeo secundo, formaliter neminem sic scriptum posse deleri de libro vitae, sic enim praescientia et praedestinatio Dei falleretur, aut mutaretur: materialiter tamen sive objective aliquem ex eo deleri posse. Sensus ergo est, q. d. Aut dimitte, aut priva me aeterna beatitudine, ad quam me consignasti et conscripsisti: seposita enim praescientia et praedestinatione Dei, a qua abstrahebat Moses, absolute possibile erat Mosen privari sua beatitudine, quod est deleri de libro vitae.
Dices tertio: Hoc votum Mosis videtur inordinatum et imprudens: nam privatio beatitudinis suae non erat medium ordinatum ad remissionem peccati et salutem populi. Respondeo: Moses tantum rei, puta medii hujus naturam in se spectavit, non autem consideravit, an medium illud esset congruum et aptum secundum ordinem et dispositionem jam a Deo constitutam: hoc enim positivum erat ex libera electione Dei, quae rerum naturam non mutat. Licet ergo carentia beatitudinis neque ex se, neque ex Dei dispositione esset medium ordinatum ad gratiam populo impetrandam, non tamen in se suaque natura erat illicitum, aut impossibile, aut peccatum. Unde Moses illud optavit non ut medium connaturale et ordinarium, sed quod ei libera pietas et arcta necessitas, amorque populi suggerebant. Necessarium enim putabat summa vi conniti apud Deum: videbatur enim salus populi apud eum in summo esse discrimine, eumque aliud efficacius medium ad eam tuendam non occurreret, hoc usus est, excessu summi amoris ac caecae cujusdam charitatis, qui communes ordinariae prudentiae leges transcendit. Hoc autem non erat peccatum, sed maxime heroica virtus. Hinc patet quam gloria Dei nostris commodis, ipsique beatitudini nostrae anteferenda sit, quamque peccatum quodvis lethale ipsi e diametro repugnans, magis detestandum sit, quam privatio beatitudinis, aut ipse etiam ignis infernalis. Rursum, quanti cum Mose facienda et procuranda sit animarum salus. Sic simili modo ac motivo quo Moses, optavit Paulus pro Judaeis fieri anathema a Christo, Rom. cap. ix, vers. 3. Ex dictis sequitur licitum, pium ac sanctum fuisse hoc votum Mosis, ac consequenter licere cuique illud ipsum concipere et imitari, uti docet Ludovicus Molina. Vide dicta ad Rom. cap. ix, 3, sub finem.
Dele me de libro tuo quem scripsisti, in quo scilicet me cum aliis electis, absolute et perfecte scripsisti: hoc enim significabat illa iteratio et inculcatio, quem scripsisti. Unde videtur quod Moses acceperit revelationem de sua electione et beatitudine; atque hac de causa tam fidenter cum Deo, tanquam amicus cum amico expostulat. Mosis charitatem et zelum imitati sunt heroes Gentilium, sed eam minime assequi et adaequare potuerunt, quia corpus tantum pro populo et patria ad temporalem mortem devoverunt. Ita se devovit Codrus rex Atheniensium: cum enim oraculum edixisset eos victores fore contra Thraces, si rex caderet; Codrus vili amictu incognitus ad hostes venit, falcem gerens, et uno interfecto, mox ab alio occisus est: itaque vicerunt Athenienses. Ita P. Decius Romanus contra Albanos belligerans, per quietem imaginatus est, se sua morte Romanis vires additurum; itaque in medios hostes irruit, multisque occisis interfectus est. Eodem modo filius ejus Decius bello Gallico rem Romanam conservavit. Ita Junius Brutus duos suos filios securi percuti jussit, quod cum Tarquiniis contra patriam et libertatem Romanam conspirassent. Ita tergemini Horatii pro patria duello se offerentes, in eoque tergeminos Curiatios Albanos trucidantes, imperium Romae in Albam asseruerunt. Idem prorsus fecerunt tergemini Tegeatae pugnantes in tergeminos Pheneatas. Ita Curtius Romanus in hiatum armatus juxta oraculum insiliens, patriam calamitate liberavit. Idem prorsus apud Graecos fecit Anchurus. Ita Horatius Cocles solus impetum hostium sustinuit, dum sui pontem in Tiberi rescinderent, hostemque transitu prohiberent. Ita trecenti Fabii duce Fabio Maximo in castra Hannibalis irruerunt, multisque caesis occubuerunt. Ipse dux in Hannibalem irruit, diadema ei detraxit, cum eoque mortuus est. Ita Leonidas cum trecentis Spartanis in innumerabilem exercitum Xerxis irruit, atque in ipsum Xerxem contendit, eique diadema avellit, cum eoque hastis confixus occubuit. Agesilaus, Themistoclis filius, se pro patria devovit, ac castra Xerxis ingressus Mardonium interfecit, putans esse Xerxem: errore cognito, manum igni imposuit, cruciatumque absque ullo pertulit gemitu. Vinculis proinde solutus, dixit: Tales sunt omnes Athenienses: quod si non credis, etiam sinistram imposuero. Xerxes metu concepto, eum in custodia jussit asservari. Idem pro Romanis fecit Mutius Scaevola apud Porsennam regem Etruscorum. Haec omnia enarrat Plutarchus in Parallelis. Verum quid hi ad Mosen, qui non corpus tantum, sed et animam pro populo devovit, cupivitque deleri de libro vitae, ac in aeternum affligi? Similis Mosi fuit S. Paulus, optans anathema fieri pro fratribus; et B. Jacoponus, qui ex amore Christi desiderabat sustinere in hac vita omnes labores, aerumnas, angores et dolores, qui verbis exprimi, aut animo concipi possunt: quinimo post hanc vitam trudi in infernum, ut ibi sua, et hominum, etiam damnatorum, et daemonum (si fieri posset) peccata lueret et expiaret. Quid nos ad haec?
Laudamus veteres, nos nostris utimur annis.
Versus 34: Angelus Meus Praecedet Te
Tu autem vade, q. d. Non cures de eo quod petiisti pro populo, sed obtempera huic mandato meo. Hinc videtur non omnino populo reconciliatus fuisse Deus hac vice, cum adhuc se ulturum minetur: sed in fine quadraginta dierum, quibus Moses cum Domino secundo fuit in monte, eumque pro venia oravit, placatus fuit Dominus, ut patet Deuter. cap. ix, vers. 19, et hic cap. seq., vers. 14.
Angelus meus praecedet te, in columna ignis et nubis, quam movet, quaque vobis quasi dux viam praeeit et ostendit.
Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. In die ultionis, non captivitatis Babylonicae, aut Romanae sub Tito; non etiam in die judicii, aut alias quando alia Hebraeorum peccata Deus punivit; non etiam hoc ipso die quo haec dixit Deus: sed eo die de quo proxime sequitur, dum ait:
Versus 35: Percussit Dominus Populum
Hinc verisimile est Deum paulo post ob idolum vituli, Hebraeis consistentibus adhuc in Horeb, plagam aliquam, v. g. pestem, immisisse. Haec enim est ultio, quam ipsis vers. praecedenti comminatus est, et sic optime respondet hic versus praecedenti, tanquam executio suae sententiae et comminationis; nam alioqui rumpitur hic series orationis Domini: quae enim cap. sequenti de colloquio Mosis cum Domino narrantur, eadem serie cum colloquio Mosis et Dei, quod hic recensetur, uti contigerunt, pertexenda et connectenda sunt. Ita R. Salomon et Abulensis.