Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Beseleel et Ooliab designantur a Deo architecti tabernaculi; secundo, vers. 13, Deus iterat et inculcat cultum sabbati; tertio, vers. 18, Deus Mosi dat duas tabulas legis lapideas.
Textus Vulgatae: Exodus 31:1-18
1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2. Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur, de tribu Juda, 3. et implevi eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia, in omni opere, 4. ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere, 5. marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. 6. Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi, 7. tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, 8. mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaria thymiamatis, 9. et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, 10. vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris. 11. Oleum unctionis, et thymiama aromatum in Sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient. 12. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 13. Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis; quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. 14. Custodite sabbatum meum; sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. 15. Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. Omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. 16. Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum 17. inter me et filios Israel, signumque perpetuum. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, et in septimo ab opere cessavit. 18. Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Versus 2: Vocavi ex nomine Beseleel
Vers. 2. Vocavi ex nomine Beseleel, q. d. Ego Deus nominatim prae caeteris omnibus delegi et designavi Beseleel, ut ipse fabricet tabernaculum, omnemque ejus supellectilem; per catachresin ponitur «vocavi» pro designavi: qui enim ab hominibus designantur magistratus vel praefecti, solent ad hunc statum nominatim evocari; unde Hispani eos vocant criados.
Beseleel filium Uri, filii Hur. Hur hic avus Beseleel, videtur fuisse ille de quo cap. XVII, vers. 14, et cap. XXIV, vers. 14. Erat enim ille ex senioribus Israel, et proximus dignitate Aaroni fratri Mosis, ideoque in eo Moses sistit genealogiam Beseleel, quasi ipse ab avo Hur, cujus superius mentionem fecit, sat sit cognitus; potuitque facile fieri, ut Beseleel etiam grandaevus simul cum Hur avo suo vixerit, verbi gratia, si demus Beseleel annos sexaginta; Hur vero centum, vel centum et decem. Negat hoc Abulensis, censetque Beseleel hoc tempore fuisse duo et nonaginta annorum. Sed quis credat tam senem ad tantam et tam laboriosam fabricam fuisse delectum?
Porro Hur hic fuit filius Caleb (non exploratoris illius celebris, qui solus cum Josue murmurantibus restitit, ut vult R. Salomon; ille enim hoc tempore non attigerat annum 40, ut patet Josue XIV, 10), sed alterius multo senioris, filii videlicet Esron, filii Phares, filii Judae patriarchae. Vide I Paral. II, vers. 6, 9, 19.
Symbolice Strabus, sive Glossa ordinaria: «In constructione, inquit, tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et transfiguratione Christi. In baptismo enim voce sonuit Pater, et Filius baptizatus est, atque in specie columbae Spiritus Sanctus apparuit. Pari modo hic Ooliab, qui interpretatur protectio mea Pater, Patris personam significat. Beseleel, qui idem est quod in umbra Dei, significat Spiritum Sanctum de quo dicitur: Virtus Altissimi, id est Spiritus Sanctus obumbrabit tibi. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, est Filius, per quem Pater in virtute Spiritus Sancti omnia operatur.» Sancta enim Trinitas tam tabernaculum hoc materiale, quam ejus antitypum Ecclesiam, et animas sanctas sibi in templum aedificat et efformat.
Tropologice, «Hur» hebraice candorem significat, lucemque candidam, qualis est fides. «Uri» significat ignem, qualis est charitas. «Beseleel» significat in umbra Dei, qualis est spes: haec enim in ope Dei, quasi in umbra secure quiescit. Jam haec tria, puta fides, spes, charitas, aedificant tabernaculum, id est domum animae, ut sit templum Dei.
Versus 3: Et implevi eum spiritu Dei
Vers. 3. Et implevi eum spiritu Dei, puta spiritu meo. Loquitur enim Deus more Hebraeo, de se tanquam de aliquo tertio. Similis enallage personae est vers. ult. et Gen. XIX, 25, et Num. XII, vers. 6 et 8, et Amos IV, 11, et alibi. Porro spiritus Dei est qui sequitur, videlicet sapientia, intelligentia et scientia in omni opere fabrili, a Deo data et aspirata. Est enim appositio: «Spiritu Dei (qui est) sapientia, intelligentia et scientia in omni opere.» Vide dicta cap. XXVIII, vers. 3.
Versus 6: Dedique ei socium Ooliab
Vers. 6. Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech. «Ooliab» hebraice idem est quod tabernaculum meum, vel protectio mea est Pater, scilicet coelestis; «Achisamech» idem est quod fratres conjungens.
Hic ergo significat Apostolos virosque Apostolicos, qui per spem in Deum, Deique opem et protectionem, quam significat Ooliab, perque opem mutuam et fraternam, quam significat Achisamech, aedificaverunt Ecclesiam, quae est tabernaculum Dei. Ac nominatim, inquit Glossa: «Beseleel et Ooliab sunt Petrus et Paulus, qui duo post Christum aedificaverunt Ecclesiam Judaeorum et Gentium. Beseleel enim, qui interpretatur umbra Dei, significat Petrum: nam ad tactum umbrae ejus virtute divina sanabantur infirmi, Actor. V. Ooliab, qui interpretatur protectio vel habitatio mea Pater, est Paulus, qui mente habitabat in Deo Patre omnium; unde ait ipse Philip. III: «Nostra conversatio in coelis est.»»
Et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi, q. d. Peritis artificibus minoribus et inferioribus dedi etiam industriam suam et peritiam, ut ipsi juvent Beseleel et Ooliab in fabrica tabernaculi.
Disce hinc artes omnes, etiam mechanicas, esse dona Dei, saltem naturalia, neque in iis ut suis, suaque industria inventis aut partis, homini gloriandum esse, sed illas Deo adscribendas, ab eoque petendas, et in ejus obsequium expendendas esse. Ita Rupertus in cap. XXXV Exod. in fine.
Versus 13: Videte ut sabbatum meum custodiatis
Vers. 13. Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos. Abulensis et Lipomanus putant hic interjici mentionem sabbati hac de causa, ne scilicet Hebraei putarent licere sibi tabernaculum fabricare die sabbati. Verum haec ratio angustior est, et Scriptura nullam ejus dat significationem.
Dico ergo, solius sabbati praeceptum hic repetit Deus, illudque adjecta poena mortis denuo sancit, tum quia praecipua erat caeremonialis lex haec sabbati, recurrens singulis hebdomadis; tum quia sabbatum erat cultus Dei maxime publicus et solemnis, unde subdit: «Quia signum est inter me et vos,» q. d. Quia sabbatum signum est quod vos mihi sitis populus, et ego sim vobis Deus, utpote in cujus honorem, et ob cujus obedientiam colitis septimum diem, puta sabbatum, sacro otio quasi protestantes me creatorem esse omnium, quae sex diebus facta sunt, meque septimo hoc die ab omni opere meo cessasse, ideoque vobis annitendum est, ut illo die mens per orationem, aliaque pia exercitia in Deo quiescat, hic per gratiam, et in futuro per gloriam.
Ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos, qui scilicet vos ad cultum meum applico, similique quasi dico et consecro per hanc festivitatem meam sabbati, ut in ea me sancte colatis.
Versus 14: Sanctum est enim vobis
Vers. 14. Sanctum est enim vobis, q. d. Sabbatum vobis est solemne festum, sancto Dei cultui dicatum. Vide Deuter. V, 12.
Qui fecerit in eo opus, peribit anima (id est vita) illius de medio populi sui, q. d. Qui laborando violat quietem sabbati, morte plectatur per sententiam judicis, si crimen, puta sabbati violatio, constet; si non constet, tum homo ille aliis modis vindicante Deo, sive per homines quasi fortuito, sed fortuitum hoc intendente et dirigente Deo, uti dixi cap. XXI, 13, sive per alias creaturas Dei administras morte punietur, et, quod maximum est, peribit in aeternum in gehenna, tanquam reus maximi criminis.
Versus 15: Sabbatum est requies
Vers. 15. Sabbatum est requies, etc. Hebraeum est, sabbaton est sabbat. Hebraei per sabbaton, id est sabbatulum, accipiunt parvum additamentum ad sabbatum; quia enim ipsi non sciunt praecise momentum, quo incipit sabbatum, ut illi satisfaciant, horam unam citius illud auspicantur, et horam unam tardius finiunt, et hoc tempusculum putant vocari sabbaton, id est sabbatulum. Verum haec nimis arcta et anxia est religio. Optime ergo vertit et dispunxit noster Interpres, quem passim alii sequuntur.
Versus 17: Pactum est sempiternum
Vers. 17. Pactum est sempiternum inter me et filios Israel. Sabbatum vocat pactum, id est conditionem pacti. Septuaginta vertunt, testamentum sive foedus aeternum est in me et filiis Israel, ut scilicet filii Israel in me, puta in Deo, Deique visione et fruitione, per requiem aeternam, quam eis promisi, quiescant, inquit S. Augustinus, Quaest. CXXXIX. Sed hic sensus non respondet Hebraeo, in quo non est in, sed inter; et ita praepositio in, quam habent Septuaginta, exponenda est per inter.
In septimo ab opere cessavit. Hebraice yinnaphesh, id est respiravit a labore, et respirando quievit. Loquitur Scriptura de Deo anthropopathus.
Versus 18: Deditque Dominus Moysi duas tabulas lapideas
Vers. 18. Deditque Dominus Moysi, etc. Duas tabulas testimonii (id est decalogi sive legis, quae testimonium est voluntatis divinae, quid scilicet Deus velit a nobis fieri) lapideas scriptas digito Dei, digito suo, hoc est a se, non ab homine vel angelo; est enallage, de qua dixi vers. 3. Nota to dedit, non quasi Deus ante non dederit Decalogum: insevit enim omnibus cum natura hanc legem, uti docent S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXX; Cyrillus, lib. I in Joan. I, cap. 1; S. Hieronymus in cap. XXIV Isaiae;
Ambrosius, De Fuga saeculi, cap. III. Sed dedit eam denuo scriptam tabulis lapideis, idque ad oblivionem, quae ex illius neglectu et socordia hominum irrepebat, avertendam; atque ad acuendas mentes hoc signo ad legis firmam et arctam custodiam; ideoque eam non chartae, sed lapidi inscriptam dedit.
Porro lapidem hunc pretiosum fuisse, utpote adeo novum ad divinam hanc scripturam formatum et destinatum, conjicere licet. Hebraei censent fuisse sapphirum, teste Lyrano in Exodi XXIV, 12. Ubi idem de iisdem testatur Abulensis recteque confutat eosdem dicentes Mosen, fractis sapphirinis hisce tabulis ob peccatum populi, fragmenta earum collegisse, indeque se ditasse. Ex sapphiro quoque fuisse has tabulas diserte docent Suidas verbo Moyses, S. Epiphanius, lib. De duodecim Gemmis, Anastasius Nicaenus, Quaest. XXXVIII in S. Script., et Nilus Metropolita, De Lapidum theorica. Favet, quod Deus legem Mosi daturus apparuit cum suppedaneo sapphirino cap. XXIV, vers. 10. Vide quae de sapphiro notavi ibidem, et Apocal. XXI, 21. Verum hac de re nihil certi statuere licet, cum Scriptura speciem lapidis non exprimat. Porro quod Chaldaeus et Rabbini tradunt, sapphirum tabularum legis excisum fuisse e throno sapphirino Dei, Exodi XXIV, 12, crassa eorumdem est fabella.
Mystice, hae tabulae significabant tabulas cordis, in quibus scribenda sunt Dei mandata, I Corinth. III, 3 et sequent.
Notant Isidorus, Abulensis, Hugo, Lipomanus, Hebraei, et alii passim, in prima tabula fuisse scripta praecepta, quae Deum Deique dilectionem et cultum spectant, quae Hebraei numerant quatuor; dividunt enim primum praeceptum in duo, scilicet: Unum Deum cole, et, Non facies sculptile vel idolum. Catholici vero haec duo in unum conjungunt, tantumque numerant tria primae tabulae praecepta, de quo Deuter. V. In secunda vero tabula scripta fuisse praecepta, quae spectant proximum proximique dilectionem, quae Hebraei numerant sex: conjungunt enim duo ultima praecepta de concupiscentia uxoris et rei alienae, in unum; Catholici vero melius ea dividunt, ac consequenter numerant septem secundae tabulae praecepta. Compendium ergo utriusque tabulae totiusque legis est: «Dilige Deum, et dilige proximum,» uti docet Christus.