Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur altare thymiamatis. Secundo, vers. 12, in censu populi jubetur quisque solvere dimidium siclum. Tertio, vers. 18, jubetur fieri labrum aeneum pro lotione sacerdotum. Quarto, vers. 23, describitur compositio unguenti, quo ungendi sunt sacerdotes et vasa sacra. Quinto, vers. 34, describitur compositio thymiamatis, quod adolendum erat in altari thymiamatis.
Textus Vulgatae: Exodus 30:1-38
1. Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis setim, 2. habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. 3. Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, 4. et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. 5. Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis. 6. Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. 7. Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud; 8. et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. 9. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. 10. Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
11. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12. Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. 13. Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino. 14. Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. 15. Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. 16. Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. 17. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 18. Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum, ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, 19. lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, 20. quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, 21. ne forte moriantur: legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. 22. Locutusque est Dominus ad Moysen, 23. dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24. casiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin; 25. faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, 26. et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27. mensamque cum vasis suis, candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, 28. et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. 29. Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30. Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31. Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. 32. Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud; quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. 33. Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. 34. Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis ponderis erunt omnia; 35. faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mixtum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. 36. Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. 37. Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. 38. Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
Versus 1: Facies Quoque Altare ad Adolendum Thymiama
1. Facies quoque altare ad adolendum thymiama. — Describitur hic altare thymiamatis, in quo nullae victimae, sed solum thymiama Deo incendebatur, non tantum a pontifice, sed etiam a minoribus sacerdotibus, qui ordinarie hoc munere fungebantur, idque quotidie bis, scilicet mane et vespere, instar jugis sacrificii. Inde ergo altare hoc vocatum est thymiamatis; sive, ut hebraice est, altare suffitus incensi.
Nota primo: Altare hoc factum erat ex lignis setim inauratis, eratque longum cubitum unum, latum cubitum unum, et altum cubitos duos.
Nota secundo: Altare hoc erat in Sancto, in medio candelabri et mensae, eratque obversum propitiatorio sive oraculo, quod erat in Sancto sanctorum supra arcam, sustentatum a duobus Cherubim; hinc vocatur hoc altare oraculi: erat enim ita obversum oraculo, ut per aperturam quae erat superne in pariete dividente Sanctum a Sancto sanctorum, fumus aromatum incensorum in altari thymiamatis ascenderet, et evaporaret in ipsum oraculum, ut scilicet hoc suffitu honoraretur Deus residens in oraculo.
Tertio, voluit Deus hos odores sibi adoleri, non quod odoratu thymiamatis delectetur, cum nullum habeat odoratum, uti nec nares, nec corpus; sed quia magnus inter homines censetur honor, suaves cuipiam apponere vel suffumigare odores: hinc Deus, qui cum hominibus humano more agit, voluit eosdem ad sui cultum coram se adoleri. Sic omnium gentium consuetudine et ritu, thuris et odorum incensio attributa est Deo; hinc Poetae «thuris honores» vocant honores divinos, et tres Magi haec tria munera dederunt Christo, scilicet: «aurum regi, thura Deo, myrrhamque sepulto.» Unde et nos Christiani thurificamus Deo;
Quarto, altare hoc habebat quatuor cornua, et coronam auream per gyrum: in medio habebat craticulam reticulatam, per quam favillae et cineres aromatum incensorum deciderent sub altare, indeque suis temporibus eximebantur.
Quinto, habebat hoc altare quatuor annulos, per quos duo inserebantur vectes, quibus ferebatur et bajulabatur a sacerdotibus per desertum.
Tropologice: Altare hoc, ait Beda, significat perfectorum vitam, qui quasi in vicinia oraculi positi sunt: quia desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes animalium, sed sola incendebantur thymiamata: quia tales non adhuc peccata carnis, et illecebras cogitationum in se mactare opus habent, sed tantum fere orationum spiritualium, et coelestium desideriorum odoramenta per ignem interni amoris in conspectu sui conditoris offerunt.»
Hinc altare hoc est de lignis setim, quia tales decet esse pulchros virtutibus, et ad vitia imputribiles; est etiam quadratum, quia tales sunt firmi et immobiles, ut dicant: Quis nos separabit a charitate Christi? Secundo est deauratum, quia tales debent fulgere insigni charitate. Novem, teste Plinio, lib. xxxiii, cap. iii, sunt excellentiae et dotes auri, scilicet «mira generatio, splendor, pondus, facilitas materiae (est enim aurum ductile in tenuissimas quasi superficies, lineas et puncta), constantia, munditia, medicinae, miracula, pretium;» quae fuse persequitur, et charitati sigillatim adaptat Alcazarius in Apoc.
Tertio, hi habent cubitum longitudinis et latitudinis, quia aequam servant longanimitatem in quibusvis adversis undecumque immissis, quia in omnibus unum cogitant, id est Deum, a quo sibi haec immitti sciunt, et pro cujus honore et voluntate omnia libenter perpetiuntur; habent et duos cubitos in altitudine, quia tam corpore quam mente in coelestia feruntur, dicuntque cum Psalte, Psalm. LXXXIII: «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.»
Quarto, hi quatuor habent cornua, id est, quatuor virtutes cardinales ex altari, id est, ex ipso cordis sinu et habitu, manantes. Quinto, craticula est cor eorum, in quo aromata illa Deo incenduntur, in quibus si quid sit cineris terreni decidit, ut pura sit oratio et laus Dei, puraque sint cordis desideria. Sexto, corona aurea significat coronam illis praeparatam in coelis. Septimo, quatuor annuli cum vectibus dona sunt Spiritus Sancti, quibus ab eo justi facile moventur, et ad praeclara facinora excitantur. Octavo, eodem tempore offerebatur thymiama, quo et juge sacrificium, quia haec duo, scilicet mortificatio, quam repraesentat juge sacrificium sive immolatio agni, et contemplationis ardor, quem repraesentat thymiama, jungenda sunt: unum enim sine altero esse nequit; unde Cant. v, ait Sponsus: «Messui myrrham cum aromatibus meis.» Ubi per myrrham mortificatio, per aromata divinus amor et contemplatio intelligitur.
Quo loco nota Christum se in passione comparare messori, tum ut significet animi laetitiam qua patiebatur, tum ut indicet copiosum passionis suae fructum, quem jam tunc patiendo quasi metere et colligere videbatur: itaque ipsa Christi passio velut quaedam fuit messis fructuumque collectio.
Utinam cor nostrum sit altare thymiamatis, quod juge thymiama, puta pia et crebra vota, desideria ac suspiria ad Deum exhalet! Ita S. Joannes vidit angelum accipere ignem de altari thymiamatis, et Deo offerre phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum, Apoc. viii, 3 et 5. Hinc Urbanus IV Pontifex, explicans illud Psal. L, Tunc imponent super altare tuum vitulos: «Haec est ara, inquit, templi sancti tui, quod sum ego, juxta quam stat angelus ad custodiam deputatus, habens thuribulum aureum in manu sua, ut cum incenso multo orationes coram te, Domine, fusas cum lacrymis repraesentet. Hoc est altare concavum et inane, a cunctis scilicet terrenis affectibus vacuatum, quod tibi fieri mandavisti, ad reponendum cineres memoriae nostrae mortis.»
Morale de orationis fructu, miraculis, et exemplis.
«Multi, ait S. Augustinus in Psalm. LXV, languescunt in orando, et in novitate conversionis suae ferventer orant; postea languide, postea frigide, postea negligenter, quasi securi sint: vigilat hostis, dormis tu?» Idem ad Probam: «Dicuntur, ait, fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas brevissimas, et raptim jaculatas: ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio.» Idem rursum: «Oratio, ait, est animae sanctae praesidium, angelo bono solatium, diabolo supplicium, gratum Deo obsequium, et poenitentiae ac religionis laus tota, perfecta gloria, spes certa, sanitas incorrupta.» Idem ad Dioscor: «Hoc, ait, negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu.» Nam, ut ait S. Chrysostomus, «Deus non est vocis, sed cordis auditor.»
Et S. Hieronymus in Epist.: «Egredientes, ait, de hospitio armet oratio, regredientibus de platea occurrat: sessione prius corpusculum ne requiescat, quam illa animam pascat.»
Et S. Isidorus, libro III De summo Bono, cap. viii: «Qui, ait, vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur: cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.» Et mox: «Hoc est remedium ejus qui vitiorum tentamentis aestuat, ut, quoties quolibet vitio tangitur, toties orationem subdat; quia frequens oratio impugnationem vitiorum extinguit.» Et rursum: «Duobus, ait, modis oratio impeditur, ne impetrare valeat postulata, si aut orans adhuc mala committit, aut si delinquenti in se debita non dimittit.»
Quaerit S. Basilius, libro I Hexam.: «Quomodo obtinebit quis, ut in oratione sensus ejus non vagetur?» ac respondet: «Si cogitet se assistere ante oculos Domini.»
«Oratio, inquit Cassiodorus, serenat cor, abstrahit a terrenis, mundat a vitiis, sublevat ad coelestia, reddit cor capacius et dignius ad accipienda bona spiritualia.»
Abbas Joannes dicebat: Sicut vir videns feras fugit, scanditque in arborem: ita cum veniunt pravae cogitationes, fuge per orationem ad Dominum, et salvaberis. Nam sicut aqua extinguit ignem, ita oratio extinguit tentationem. In Vitis Patrum, lib. III, cap. ult., num. 208.
Alius aiebat: Orandum est ut purgata sit a peccatis et passionibus anima; quia sicut in aqua turbida nihil conspicitur, ita anima turbata videre nequit Deum.
Vis exempla orantium et impetrantium? Notae sunt orationes Mosis, Eliae, Davidis et aliorum in Scriptura.
Ruffinus, in Vitis Patrum, libro III, num. 194, narrat de Religioso psallente, quod, cum psalleret, ex ejus ore per singulos versus fax ignis egressa ascendebat ad coelum.
S. Antonius et Arsenius saepe totas noctes orabant, et mane inveniebantur stantes in eodem vestigio, quo vespere stare coeperant, intendentes in coelum; per orationem omnes diaboli tentationes et insidias superarunt.
Abbas Bessarion oravit per 14 dies continuos, manibus in coelum extensis. Unde aquam maris dulcem reddidit, ut habet Ruffinus, lib. III in Vitis Patrum, num. 215, et lib. V, cap. xii, num. 3.
Jacobus Nisibites oratione Nisibim urbem contra Saporem defendit, omnesque ejus molitiones irritas reddidit, teste Theodoreto in ejus Vita.
Publius oratione stitit diabolum emissum a Juliano Apostata, ut habetur in Vitis Patrum, lib. VI, cap. ii, num. 12.
Simeon Stylites oratione aquam impetravit, plurimaque miracula patravit, teste Theodoreto.
Theonas Abbas oratione latrones reddidit immobiles. Zuchaeus pestem Caesarea avertit. S. Hilarion daemones ejecit.
Oratione et jejunio septem dierum, Macarius Aegyptius ejecit daemonem gulosum, ut habet ejus Vita.
Est ergo oratio cum Deo colloquium, futurae beatitudinis praeludium, angelorum opus, omnium difficultatum victoria, infirmo in via Dei medicina, mentis correctio, animae foecunditas, spiritus ignitio, gaudium et jubilus.
Versus 2: Quadrangulum Erit
2. Quadrangulum, id est quadratum erit; habebat enim cubitum tam in longitudine, quam in latitudine. Noster ergo quadratum vocat «quadrangulum,» quia quatuor habebat cornua et angulos.
Cornua ex ipso procedent. Haec ergo cornua non erant addititia, sed ex tigillis quatuor angularibus, officio pedum fungentibus, surgebant in obelisci modum affabre elaborata. Erant ergo quasi quatuor quidam radii elegantes, sursum erecti super quatuor angulos altaris, ita ut e tignis quatuor, quae altare sustinebant, prodirent et erigerentur. Ita Cajetanus, Lipomanus, Ribera et Vilalpando, apud quem vide eorum figuram et ideam pag. 336 in Fabrica templi. Lyranus tamen et Hebraei putant haec cornua fuisse quaedam pomella, in quatuor illis angulis collocata, ad pulchritudinem et decorem altaris; sed haec pomella non sunt cornua.
Notat Abulensis, Quaest. II, in hisce cornibus nihil fuisse appensum; sed omnia vasa pertinentia ad altare thymiamatis, fuisse apud altare holocaustorum reposita, illique appensa.
Versus 3: Craticulam Ejus
3. Craticulam ejus. Ita et Septuaginta vertunt hebreum gaggo, id est, tectum vel operimentum ejus. Craticula haec erat reticulata, ut per ejus foramina thymiamatis, sive aromatum incensorum cinis decidens in humum sub altare delaberetur. Craticula ergo haec, cui ignis imponebatur cum thymiamate, aurea erat; reliqua pars mensae altaris, etsi lignea esset, erat tamen crassioribus auri laminis ita obducta, ut nullus igni ad tabulas ligneas pateret accessus: licet S. Hieronymus in cap. xii Ezech. dicat tabulas has fuisse ex ligno allato ex paradiso, quod igne non laeditur, sed eo fit purius instar amianti. Sed quis ex paradiso hoc lignum attulit? Adamne, an postea quis alius, venia impetrata a Cherubinis paradisi custodibus?
Nota: Thymiama cum igne non immediate ponebatur super hac craticula (sic enim aurum igne fuisset liquefactum, et cinere obscuratum), sed in thuribulo aeneo, quod ipsi craticulae imponebatur, uti patet Levit. x, 1.
Faciesque ei coronam, limbum, vel circulum similem illi, quem habuit mensa panum propositionis, de quo dixi cap. xxv, vers. 23. Corona haec quadrata erat, uti et ipsum altare: dicitur tamen corona, quia totum altare per gyrum ambiebat.
Versus 6: Ponesque Altare Contra Velum
6. Ponesque altare contra velum (quod dividit Sanctum a Sancto sanctorum), quod ante arcam pendet testimonii (puta ante arcam testamenti), coram propitiatorio quo tegitur testimonium, id est, quo tegitur arca testimonii sive testamenti; est metonymia. Hinc patet altare thymiamatis non fuisse in Sancto sanctorum, uti putavit S. Augustinus, sed in Sancto, uti pluribus ostendam cap. XL, vers. 4 et 5.
Versus 8: Uret Thymiama Sempiternum
8. Uret thymiama sempiternum. Non quod toto die accendatur vel ardeat thymiama, sed quod singulis diebus mane semel, et semel vespere adolendum sit jugiter. Porro hic erat oblationis adolendi thymiamatis modus et ritus, uti recte docet Abulensis, Quaest. VII. Primo, ibat sacerdos ad altare holocaustorum, ex cujus cornibus pendebant thuribula, igniumque receptacula, indeque capiebat unum thuribulum, atque in eo prunas ignis, quas ex altari holocaustorum accipiebat, reponebat. Deinde intrabat Sanctum, ibique accipiebat thymiama ex thuribulis, quae erant supra mensam panum propositionis, illudque imponebat suo thuribulo et igni; mox hoc suum thuribulum cum igne et thymiamate ponebat super altare thymiamatis, atque ibidem adolebatur et comburebatur thymiama: quo consumpto tollebat sacerdos suum thuribulum, atque egrediens extra castra illud evacuabat, cineresque loco mundo effundebat, ac denique referebat thuribulum ad altare holocaustorum, suspendebatque rursum ex cornibus illius, unde illud sustulerat.
Versus 9: Non Offeretis Super Eo Thymiama Compositionis Alterius
9. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius. «Alterius,» scilicet quam praescribam vobis vers. 34. In altari ergo thymiamatis non licebat offerre victimam, nec libare libamen, nec etiam offerre thymiama aliud, licet pretiosissimum, hominis industria compositum; sed tantum illud quod componi jubet Dominus, vers. 34.
Versus 10: Deprecabitur Aaron Super Cornua Ejus Semel per Annum
10. Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum. Transit hic Moses, inquit Cajetanus, ab officio quotidiano altaris hujus, ad officium anniversarium super idem altare peragendum, quod non ad minores sacerdotes, sed ad solum Aaronem, id est pontificem, spectabat; peragendum, inquam, in die expiationis, qui celebrabatur decima die mensis septimi. Illo enim die pontifex, post expiationem Sancti sanctorum, inde regrediens ad Sanctum et altare thymiamatis, ibi precabatur pro peccatis suis, atque tingebat cornua altaris sanguine, quem ferebat secum in vasculo, quo etiam jam asperserat Sancta sanctorum, Levit. cap. xvi, 18, et hoc est quod hic ait: «Deprecabitur in sanguine (id est, per sanguinem, vel tingendo cornua altaris sanguine ejus, scilicet animalis, puta vituli et hirci), quod (animal) oblatum est pro peccato.» Fiebat enim haec altaris lustratio per sanguinis aspersionem ad hoc, ut per eam expiaretur altare, tanquam peccatis totius populi in cujus medio erat, per totum annum commissis contaminatum, ideoque lustrandum et reconciliandum hac lustratione et expiatione. Et placabit, puta Aaron pontifex Deum. Sanctum sanctorum erit Domino, q. d. Sanctissimus erit hic ritus expiationis: sanctissimum etiam erit altare, quod sic expiatur; tam enim ad altare, quam ad ritum expiationis referri potest to sanctum sanctorum. Ita Abulensis. Nota: Hebraei exaggerationem, vel gradum superlativum exprimunt per nomen abstractum, vel per concretum geminatum, ut, Sanctitas est, vel Sanctum sanctorum est, id est sanctissimum est.
Et placabit, puta Aaron pontifex Deum.
Sanctum sanctorum erit Domino, q. d. Sanctissimus erit hic ritus expiationis: sanctissimum etiam erit altare, quod sic expiatur; tam enim ad altare, quam ad ritum expiationis referri potest to sanctum sanctorum. Ita Abulensis.
Nota: Hebraei exaggerationem, vel gradum superlativum exprimunt per nomen abstractum, vel per concretum geminatum, ut, Sanctitas est, vel Sanctum sanctorum est, id est sanctissimum est.
Versus 12: Quando Tuleris Summam Filiorum Israel
12. Quando tuleris summam (hebraice caput, id est capita, id est summam capitum) filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino: et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti, q. d. Quoties numerum inibis populi, non ex vanitate vel superbia (uti fecit David, cujus proinde numeratio sive census populi fuit peccatum, graviterque a Deo punitum), sed vel me jubente, vel publicae necessitatis, ut tributi, belli, aliave justa de causa: toties singuli numerati pendent pretium pro animabus suis, quo scilicet animam, id est vitam suam a Deo quasi redimant, ut videlicet Deus eos in vita conservet, nec eis pestem plagamve aliam immittat, ex hac quasi lege et condicto: nam si non redemeris te, o Hebraee, pretio, cum recensitus fueris, Dominus te quasi praevaricatorem hujus legis et pacti plaga aliqua puniet, uti fecit tempore Davidis, cum scilicet ille recensuit populum, nec tamen censum ab eo hic praescriptum accepit. Quanquam ibi et alia, videlicet superbiae, fuerit culpa, uti jam dixi. Hoc ergo census pretio, ex lege hac et quasi pacto cum Deo, redimebant Hebraei suam vitam, ut pestem aliasque lethiferas plagas evaderent, in quas incurrebant ii, qui pretium hoc census Deo et templo subtrahebant. Sic et hodie qui decimas suffurantur templo et Deo, in graves non raro incidunt plagas et calamitates, quibus depauperantur vel consumuntur.
Voluit Deus in censu pretium hoc sibi a quolibet Hebraeo solvi, primo, ad hoc, ut scirent et meminissent Hebraei illam populi sui multiplicationem esse a Deo, et ex promissione patribus facta; Deumque curam populi sui gerere, eumque quasi sibi in numerato velle habere. Hoc enim significatur tributo, quod templo pendebatur.
Secundo, ut doceret neminem sui capitis, suaeque vitae esse dominum, sed omnes unum habere dominum, scilicet Deum, inquit S. Cyrillus, lib. II in Joan., cap. xcii.
Tertio, ut per hoc temporale significaretur spirituale tributum legis novae, quod est adorare Deum in spiritu et veritate, quod quilibet a Deo numeratus, id est Christianus, illi pendere debet. Ita S. Cyrillus.
Vespasianus Imperator idem pretium Judaeis devictis indixit: «Stipendium, inquit Josephus, lib. VII Belli, cap. xxvii, Judaeis ubicumque degerent, indixit, binasque drachmas singulis annis deferre in Capitolium jussit, ita ut antehac Hierosolymae templo pendebant.»
Anagogice Beda, lib. III De Tabern. cap. xiii: Summa, ait, filiorum Israel significat summam omnium electorum, qui pretio decem obolorum, id est, observatione Decalogi, redimunt animas suas, et merentur denarium vitae aeternae, vespere, id est in fine vitae, accipiendum.
Versus 13: Dimidium Sicli Juxta Mensuram Templi
13. Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi. «Omnis qui transit ad nomen,» hebraice omnis qui transit ad numeratos, id est, omnis qui numeratur, sive cujus nomen recensetur, puta a vigesimo anno et supra, ut patet versu 14; ab ea enim aetate censebantur et numerabantur Judaei, quasi apti ad bellum. Unde noster Interpres, cap. xxxviii, 23, ubi primum populi censum enumerat, pretium hoc census oblatum dicit a sexcentis millibus armatorum, licet to armatorum in Hebraeo non habeatur: recte enim intellexit Interpres eos tantum censeri, qui armis ferendis essent idonei, ac consequenter essent armati in exercitu hoc, et acie Hebraeorum.
Dimidium sicli. Siclus moneta fuit olim usitatissima Hebraeis, quae et stater dicebatur; siclus hebraice dicitur seckel, id est appensum, ponderatum. Radix enim sakel appendere et ponderare significat. Prisci enim Judaei, uti et Romani, rudem massam aeris, argenti vel auri ad certum pondus, vice pretii et pecuniae adhibebant: postea etiam consignarunt conflaruntque pecuniam signatam, sed quam justo semper appenderent pondere. Ita testatur Plinius, libro XXXIII, cap. iii, Romanos primum argento signato uti coepisse post Pyrrhum devictum, quod fuit anno Urbis 585, ideoque ante primum bellum Punicum; aureum deinde nummum post annos 62 cusum fuisse.
Aes vero prius signatum est, scilicet apud priscos a Saturno, apud Latinos a Numa Pompilio, secundo rege Romano, qui illud, imaginibus notavit, et titulo nominis sui inscripsit, indeque a Numa numus, sive nummus nomen accepit, ait Isidorus, lib. XVI, cap. xvii, Cedrenus et Epiphanius, lib. De Ponder., in fine.
Pondus sicli erat quatuor drachmarum Atticarum, sive semunciae, teste Josepho lib. III Antiq. cap. ix. Argenteus ergo siclus appendebat et aequivalebat quatuor regalibus Hispanicis, puta valebat unum florenum Brabanticum. Erat et aereus et aureus siclus, paris omnes ponderis, sed pro materia inaequalis pretii. Nam drachma una auri valet decem vel duodecim drachmas argenti: pretium enim auri est decuplum vel duodecuplum ad pretium argenti. Siclus ergo aureus valebat decem siclos argenti. Sicli consignationem describit Arias Montanus, libro De Mensuris: scilicet siclum in uno latere habuisse urnam cum manna, cum hac inscriptione (per litteras priscas Samaritanas) sekel Israel, id est siclus Israel; in altero vero latere habuisse virgam Aaronis floridam, cum hac inscriptione: Jerusalem kedesca, id est, Jerusalem sancta.
Vide hic quam exiguum tributum, scilicet medium siclum, eumque raro pendendum, sibi deposcat Deus. Id imitentur Principes.
Constans Imperator, teste Eutropio, dicere solebat, «opes publicas melius a privatis pluribus haberi, quam intra unum principis claustrum reservari.»
Trajanus Imperator fiscum vocabat lienem, quod eo crescente reliqui artus omnes tabescerent. Fabricius Romanus, Cinea Epirotarum legato magnam vim auri offerente, recusavit accipere dicens, «se malle aurum habentibus imperare, quam aurum habere.»
Juxta mensuram templi. Multi putarunt siclum sanctuarii differre pondere et pretio a siclo communi. Alii enim censuerunt eum fuisse minorem communi. Ita R. Salomon et Lyranus communi siclo dant quatuor et viginti obolos, sacro vero viginti. Alii vero opinati sunt siclum sacrum esse majorem communi. Ita Pagninus siclo sanctuarii dat quadraginta obolos, communi vero viginti. Vatablus vero, et ex eo Lipomanus et Covarruvias, lib. De Monetis, cap. ii, num. 9, communi siclo dant decem obolos, sacro vero viginti.
Verum haec distinctio sicli sacri et communis fuit veteribus, puta Josepho, S. Hieronymo et aliis incognita; imo aequales fuisse hos siclos patet Ezech. cap. xlv, vers. 12; ibi enim dicitur siclus communis habere viginti obolos, quot dicitur hic habere sacer. Ezechielem enim loqui de communi laicorum, divitum et pauperum siclo, patet ex antecedentibus. Ita Ribera in Amos cap. viii, num. 15 et sequent.; Vilalpando part. II De Apparatu templi, lib. II, cap. xxviii.
Dices: Septuaginta passim hic, Levit. cap. xxiii, Num. iii, et alibi siclum interpretantur didrachmum; ergo hic siclus sacer minor erat siclo communi: hic enim, teste Josepho, appendebat quatuor drachmas. Unde Epiphanius siclum sacrum vocat dimidium stateris, id est sicli communis. «Siclus, inquit Epiphanius, qui et quadrans dicitur, quarta pars est unciae, dimidium stateris, habens drachmas duas;» et paulo ante: «Libra est duodecim unciarum; uncia habet stateres duos; stater dimidium est unciae; habet autem duo didrachma.»
Respondeo: Septuaginta didrachma accipiunt more Hebraeo, non Attico: didrachmum autem Hebraeum fuit tetradrachmum Atticum: una enim drachma Hebraea faciebat duas Atticas. Septuaginta ergo didrachmum vocant duos argenteos Hebraeos, quorum quisque duas pendebat drachmas Atticas, teste Budaeo, lib. V De Asse. Licet argenteus etiam alius fuerit major, ejusdem cum siclo et statere valoris et pretii, scilicet valens didrachmum, ut patet ex versione Septuaginta collata cum nostra, Gen. cap. xx, vers. 16; ibi enim Noster vertit, mille argenteos; Septuaginta vero, mille didrachma. E contrario Matthaei cap. xvii, vers. 24, tributum exterum quod publicani petebant a Christo, didrachma Atticum erat, videlicet media pars sicli; solvit enim ibi Christus unum siclum sive staterem, scilicet dimidium pro se, et dimidium pro Petro.
Dices: Si idem erat siclus sacer et communis, cur ergo hic et alibi Scriptura siclum limitat, vocatque siclum sanctuarii?
Respondeo id ideo fieri, quod in sanctuario, quasi in loco sacro et tuto, servaretur siclus justissimi ponderis, ad quem appendi possent et examinari reliqui omnes, ne fraudi, puta decurtationi et diminutioni, locus pateret: sicut apud Romanos publica exstabat pedis mensura, velut prima et certissima reliquorum, et amphorae mensura publica exstabat in Capitolio, de qua Priscianus:
«Amphora fit, cujus vim ne violare liceret, Sacravere Jovi Tarpeio in monte Quirites.»
Vocat ergo Scriptura hic siclum «juxta mensuram templi,» siclum justissimi ponderis; id patet Levit. cap. ult., vers. 25, ubi dicitur: «Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur» (non, computabitur, quomodo tamen dicendum fuisset, si siclus hic sacer pluris valuisset), ubi Septuaginta vertunt, et omne pretium erit mensuris sanctis, q. d. Omnis siclus, et omne pondus ac pretium ponderabitur siclo, et mensura justissima, quae servatur ad hoc in sanctuario. Ad Epiphanium respondeo, eum memoria esse lapsum, vel in codicem ejus irrepsisse mendum: nam aperte Epiphanius contradicit Septuaginta, qui didrachmum vocant staterem vel siclum.
Siclus viginti obolos habet, Judaicos scilicet: nam atticos habebat quatuor et viginti; tot enim obolos efficiunt quatuor drachmae Atticae, quas valet siclus. Erat ergo obolus vigesima pars sicli, id est floreni Brabantici, qui valet viginti stuferos; obolus ergo erat stuferus, et siclus valens viginti obolos, valebat viginti stuferos.
Tropologice Radulphus, lib. III in Levit. cap. viii: Dimidium sicli, ait, sive denarius obolorum significat integritatem fidei. Hic debet habere mensuram templi, quia non haereticorum, sed sanctorum Patrum doctrinae conformis sit oportet. Est dimidium, quia licet totum habeat quod humanae saluti necessarium est, tamen ad plenitudinem visionis Dei non pertingit: in hac nec pauperi, nec diviti quicquam detrahere licet.
Versus 15: Dives Non Addet ad Medium Sicli
15. Dives non addet ad medium sicli, ut scilicet ex siclis constet populi numerus; secundo, ut in censu diviti non detur occasio superbiae, ac despiciendi pauperem contribulem suum; tertio, quia una est anima omnium hominum, sive Croesus fueris sive Irus; quarto, quia apud Deum non pluris sunt divitiae quam paupertas; quinto, quia aeque pretiosa est Deo uniuscujusque vita et anima, utpote pro quibus singulis redimendis, Dei Filius pretiosum sanguinem in ara crucis effudit; sexto, quia nemo, quicumque ille sit, aequas Deo, quantum in se est, agere debet gratias, sive divitias ab eo acceperit, sive laboret inopia: cujus aequitatis speculum fuit S. Job, qui e ditissimo factus pauperrimus, gratias Deo rependens: «Dominus, inquit, dedit,» munificum se et liberalem ostendens; «Dominus abstulit,» quod suum erat, cum mihi minus proficuum fore judicasset. Ob vitam ergo et animam, ab eo inter tot mortis pericula servatam, dabo ei didrachma sacrum, pretium animae meae, scilicet laudem et gratiarum actionem, dicens: «Sit nomen Domini benedictum.»
Versus 16: Susceptam Pecuniam Trades in Usus Tabernaculi
16. Susceptamque pecuniam trades in usus tabernaculi. Magni erant sumptus tabernaculi, et majores fuerunt templi, in fabrica tam ampla, in alendis et vestiendis tot millibus sacerdotum et Levitarum, in victimis, in comportandis lignis, aqua, etc. Unde tradunt Hebraei, singulis annis in festo expiationis factam esse hanc medii sicli a singulis collectionem. Ita Lipomanus.
Ut sit monumentum (memoriale) coram Domino, q. d. Dabitis hoc census pretium, puta dimidium sicli, templo et Deo, ut per hoc Deus vestri recordetur, sitque vobis propitius.
Versus 18: Facies et Labrum Aeneum
18. Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum. Pro labrum hebraice est kiior, id est concha; Septuaginta, λουτήρ, quasi dicant lavatorium, a τοῦ λούειν, id est a lavando. Erat enim hoc vas factum ad aquam continendam, qua lavarentur primo, sacerdotes, antequam ad sacra accederent; secundo, partes victimarum quae immolabantur. Ita Abulensis et Lipomanus. Hinc labrum hoc positum erat inter tabernaculum sive Sanctum, et altare holocaustorum, uti sequitur: tam enim in Sancto, quam in altari holocaustorum sacra sua munia obire debebant sacerdotes, quod facere non poterant nisi prius lavarentur.
Huic simile vas ad eumdem finem fabricavit Salomon, sed majus multo, quod a capacitate ingenti mare aeneum est appellatum; erat enim quasi semisphaera ingens, cujus peripheria sive ambitus superior et latior erat triginta cubitorum, ita ut totum hoc vas contineret tria millia metretarum: metreta autem continet septuaginta et duo sextarios, sive congios duodecim.
Porro concham hanc, seu labrum fabricavit Moses de speculis aeneis mulierum, quae excubabant ad ostium tabernaculi, Exodi xxxviii, 8.
Mystice, aliqui per hoc labrum et lavacrum intelligunt baptismum; sed quia hoc lavacrum erat in atrio, quod Ecclesiam significabat, non vero ante atrium vel in ejus ingressu, cui assimilatur baptismus: hinc melius cum S. Gregorio, hom. 47 in Evang., et Beda, lib. III De Tabern. cap. ultim., per labrum hoc accipiemus poenitentiam, vel poenitentiae Sacramentum. Primo enim labrum hoc fit ex speculis mulierum, id est ex intuitu novissimorum, et ex praeceptis Dei, in quibus se aspiciunt fideles animae, et maculas suas deprehendunt ac corrigunt.
Audi S. Gregorium: «Labrum aeneum Moyses ponit, in quo sacerdotes lavari debeant, et Sancta sanctorum ingredi, quia lex Dei prius nos lavari per compunctionem praecipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non sit indigna.» Subdit deinde cur labrum hoc factum sit de speculis mulierum: «Specula quippe mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se sanctae animae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt. Cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus, velut ex reddita imagine componunt; quia dum praeceptis Dominicis solertes intendunt, in eis procul dubio, vel quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat agnoscunt.» Addit cur mulieres hae excubent ad ostium tabernaculi: «Quia sanctae animae etiam cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum aeterni introitus observant. Moyses ergo labrum sacerdotibus de speculis mulierum fecit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, dum ea per quae sanctae animae superno sponso placuerunt, intuenda nobis coelestia praecepta praebet. Quibus si diligenter intendimus, internae nostrae imaginis maculas videmus: videntes autem maculas in poenitentiae dolore compungimur; compuncti vero, quasi in labro de speculis mulierum lavamur. Est autem valde necessarium, ut cum de nobis compunctione afficimur, etiam commissorum nobis vitam zelemus.»
Lysimachus rex cum exercitum ob sitim hosti tradidisset, postquam captivus aquam accepit, et bibit: «Proh, inquit, Deum fidem, quam exiguae voluptatis gratia, quantum bonum, quantum regnum perdidi; meque ex rege servum effeci!» hoc dicat poenitens: Bone Deus, pro gula, pro venere unius quadrantis horae, quantum bonum, quantas coeli delicias perdidi, meque diaboli, mortis et inferni mancipium effeci, idque in perpetuum!
Secundo, in hoc labro lavari debent sacerdotes nostri oblaturi sacram hostiam, et alii fideles, qui etiam quadamtenus sacerdotes sunt, offeruntque vitulos labiorum et manuum, laudes videlicet et sancta opera, participesque fiunt sacrae hostiae.
Tertio, ponitur hoc labrum inter altare holocaustorum, et inter tabernaculum sive Sanctum, in quo erat altare thymiamatis; quia, ut ad altare interius, puta thymiamatis, introeatur, non sufficit mortificatio exterior, sed etiam requiritur interior poenitentia, qua affectus ipsos expurgemus.
Vide Riberam, lib. II De Templo, cap. xvii, minutim singula adaptantem.
Versus 19: Lavabunt in Ea
19. Et missa aqua lavabunt in ea. Ita legendum, non in eo. Nec enim in labro lavabant se sacerdotes (sic enim illud foedassent), sed in aqua ex labro per fistulam, quae epistomio aperiri et claudi poterat, defluente. Quod ergo hebraice est, lavabunt ex eo, intellige ex aqua quae ex labro per fistulam defluit. Ita Cajetanus. Sic dicimur bibere vinum ex vase, id est ex poculo, quod ex vase depromptum est.
Manus suas ac pedes. Hinc probabiliter censent Cajetanus, Lipomanus et Ribera, sacerdotes nudis pedibus in tabernaculo ministrasse (quod faciebant bis in die, scilicet mane et vespere, uti superius dixi). Ad hoc enim videntur lavisse pedes, ne iis sordidis tabernaculum foederent. Si enim postea rursum pedibus induissent calceos et caligas, quid opus erat eos lavare? lotio enim haec tantum fiebat ad munditiem et decorem tam pedum, quam tabernaculi. Ejus rei symbolo jussus fuit Moses in Sina, quasi in loco sancto, collocuturus cum Deo, deponere calceamenta, Exodi iii, 5. Nimirum voluit Dominus hac caeremonia nudipedum, sacerdotes docere decorem et reverentiam in cultu divino, etiam exterius, servandam esse.
Secundo, per hoc voluit eosdem admonere internae puritatis, ut meminissent sacerdotes sibi deinceps non humi, sed per aethera incedendum esse, ait Philo, lib. De Victimis. Id imitati sunt Gentiles in suis profanis sacris. Unde illud Hesiodi: «Illotis manibus sacra tractare est nefas.»
Hinc et sacerdotes novae legis in Missa lavant manus, quin et omnes Christiani olim ingressuri ecclesiam, et communicaturi lavabant manus, tum ut puritatis internae admonerentur, tum quia manibus excepturi erant sacram Eucharistiam: eaque de causa pro foribus ecclesiae positum erat vas aquae, ad purificationem; cujus loco postea remansit vasculum aquae benedictae, positum in ingressu ecclesiae, uti ostendi 1 Timoth. ii. Quin et Pythagorae fuit dogma: «Nudis pedibus sacrifica;» quod tum alii, tum Lacedaemonii susceperunt.
Scribit et Josephus Berenicem regis Agrippae sororem, cum Hierosolymam profecta esset voti causa, rem sacram facturam idem fecisse, atque ita nudipedem ante Flori praesidis tribunal stetisse. Hinc illa quoque D. Leonis in quodam de jejunio sermone exclamatio de Hebraeorum jejunio loquentis: «Habeant illi nudipedalia sua, et in tristitia vultuum ostendant otiosa jejunia.»
Nunc quoque Mauri et Saraceni templa, in quibus sacra facturi sunt, non ingrediuntur nisi calceis depositis. Ergo Pythagoram monuisse puto, ut inter sacrificandum mundi, et mundanis relictis curis, et a scelerum inquinamentis expiati, rei divinae operam darent.
Nam et lavare pedes mystice, expurgare mentem dicimus. Qua de re et nostri Theologi mandatum Domini de pedum lotione exponunt, et simul illud, excutiendos pulveres de pedibus. Euthymius quoque «pedes» pro cogitationibus in Psalm. LXXII exponit: «Per pedes, inquit, cogitationes intelligit, veluti quae animae nostrae religionem, pedum instar, regunt ac sustinent.»
Nostri tamen sacerdotes celebrant calceati, non nudipedes, tum ob castitatem et verecundiam, tum quia sunt milites et duces (quos decet esse calceatos, imo ocreatos) Christi, parati semper ad bellum contra daemones, et ad evangelizandum ubique: hinc debent esse «calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,» ut ait Apostolus Ephes. vi, 15. Vide ibi dicta.
Versus 21: Ne Forte Moriantur
21. Ne forte moriantur, ne puniam eos morte (si hanc lotionis caeremoniam a me praeceptam negligant) tanquam inobedientes et irreligiosos. Idem puta, si alias quasvis omitterent caeremonias a Deo praeceptas, maxime si id fieret ex contemptu.
Legitimum, id est, lex haec vobis erit aeterna, ut jugiter eam observetis.
Versus 23: Sume Tibi Aromata, Primae Myrrhae et Electae
23. Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae. Ita et Chaldaeus et Septuaginta; sed recentiores Hebraei suos codices aliter distinguunt, leguntque hoc modo: Sume tibi aromata capitis, id est prima et praestantissima, puta myrrhae electae.
S. Hieronymus vero, Chaldaeus et Septuaginta sic interpungunt et vertunt, sume tibi aromata, caput myrrhae liberae, id est libere fluentis vel distillantis. Porro caput myrrhae liberae est stacte, quae est flos myrrhae (uti vertunt Septuaginta et S. Hieronymus ad Principiam), id est lacryma myrrhae, puta liquor sponte a myrrha defluens et distillans, quae myrrha est purissima, electissima et praestantissima. Unde hebraice vocatur caput myrrhae, id est, id quod in myrrha est primum et praestantissimum.
Describitur hic compositio unguentii, quo ungendi et consecrandi erant sacerdotes, item tabernaculum et vasa ejus. Hoc enim unguentum conficitur ex quinque aromatibus et oleo, Exodi xxx, 23-25.
Unguentum hoc conficiebatur, permiscendo quinque species, et oleum olivae, ita ut illud esset instar unguenti a pigmentariis arte confecti. Porro haec quinque aromata erant haec: Primo, myrrha electa et libera, id est sponte defluens, ponderis quingentorum siclorum. Secundo, cinnamomum, cujus pondus erat dimidium praecedentis, scilicet ducentorum quinquaginta siclorum. Tertio, calamus aromaticus ejusdem ponderis. Quarto, casia, ponderis quingentorum siclorum. Quinto, oleum olivae, mensurae unius hin, id est duodecim sextariorum.
Quingentorum siclorum. Siclus hebraeus continet, ut dixi, quatuor drachmas Atticas, sive dimidiam unciam. Ergo quingenti sicli efficiunt centum uncias, quae faciunt octo libras cum quarta parte librae. Similiter ducenti quinquaginta sicli efficiunt quinquaginta uncias, id est quatuor libras cum octava parte.
Vox hic quam gravia fuerint haec aromata; quam pretiosae etiam olim species, quae hodie viles et vulgares sunt. Unde S. Hieronymus: «Cinnamomum, ait, olim inter dona a regibus missa.» Si enim prima species, puta myrrha, pendebat quingentos siclos, id est octo libras et quartam, et casia itidem, et cinnamomum dimidium, calamus dimidium: summa omnium erat viginti libras cum media, seu tres quartas unius librae supra viginti: quod sane magnum est pondus, et, uti diximus, magnum olim pretium.
Calami. — Calamum hic odoratum, sive aromaticum intellige, ut patet ex Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta, de quo Theophrastus, lib. IX Histor. Plant. cap. VII; Plinius, lib. XII, cap. XXII; Galenus, lib. VIII Med. simplic.; Dioscorides, lib. I, cap. XVII.
24. Casiae quingentos siclos in pondere sanctuarii, — q. d. Siclum hic accipio illius ponderis cujus erat siclus sanctuarii, sive siclum qui tanto sit pondere, quantum appendit siclus sanctuarii, non quod is communi siclo sit major, sed quod ipse justissimae sit mensurae, uti dixi vers. 13.
Neque enim necesse est ponere cum Aria Montano, alium hic siclum ponderis, diversum a siclo monetae, quasi siclus hic fuerit genus ponderis, quod monetae sicli non fuerit aequilibre, sed diversum ab eo pondus habuerit: nam Scriptura hujus diversitatis sicli nullam dat significationem. Quare verisimilius est Hebraeos pondus monetae sicli ad alias etiam res transtulisse: ut et nos subinde in familiari phrasi facimus, dum res raras et pretiosas dicimus appendere duos, tres aut quatuor regales; praesertim quia prisci utebantur moneta, verbi gratia, siclo non cuso, sed ad pondus appenso, eoque merces et res suas appretiabant, ut dixi vers. 43. Siclus ergo sui origine, uti et etymo, mensura erat ponderis, aeque ac monetae.
Versus 25: Oleum Unctionis Sanctum
Sequitur Scriptura vocari hanc unctionem «oleum unctionis sanctum,» quia ea sacerdotes, tabernaculum et vasa ejus consecrabantur.
25. Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii. Hebraice, opus pigmentarii vel pharmacopolae. Septuaginta, opus unguentarii. Haec omnia unum idemque significant.
Versus 26: Unges ex Eo Tabernaculum Testimonii
26. Et unges ex eo tabernaculum testimonii. — Hebraice moed, id est conventus vel testimonii, de quo dixi cap. praeced. vers. 43.
Nota, inquit Abulensis, hanc unctionem altarium, tabernaculi, etc., non fuisse factam quotidie vel periodicis, sed semel tantum in consecratione primitiva: sicut et nostrae ecclesiae, altaria, calices, semel tantum consecrantur.
Sacerdotes vero quotidie ungebantur oleo, quando ministrabant in sanctuario.
Versus 29: Erunt Sancta Sanctorum
29. Erunt Sancta sanctorum, — erunt sanctissima ex hac consecratione.
Qui tetigerit ea, sanctificabitur, — q. d. Contactu vasorum sanctorum sanctificabitur ille qui ea tangit, inquit R. Salomon: sed hoc falsum esse ostendi cap. XXIX, vers. 37. «Sanctificabitur» ergo, id est sanctificari debet, ita ut si sit immundus, expiet se aqua lustrationis, de qua Levit. XIV, et Num. XIX, antequam altare vel alia vasa sancta tangat, inquit Abulensis.
Versus 30: Aaron et Filios Ejus Unges
30. Aaronem et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. Unctio haec sacerdotum erat duplex. Prima, communis omnibus sacerdotibus, qua scilicet oleum effundebatur in manus sacerdotis, atque inde ipse suas ungebat frontem. Secunda, propria Pontificis, qua oleum effundebatur in ejus caput, Psalm. CXXXII: «Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.»
Versus 32: Caro Hominis Non Ungetur ex Eo
32. Caro hominis non ungetur ex eo, id est, nullus laicus, nullus profanus hoc unguento ungetur, sed soli sacerdotes et res sacrae.
Nec juxta compositionem ejus facietis aliud. Fuit ergo vetitum aliis haec species commiscere in usum profanum et communem. Hoc enim sacrum oleum debuit esse singulare et proprium solis sacris.
Versus 33: Homo Quicumque Tale Composuerit
33. Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo, id est, morte punietur. Nota: Hebraei per exterminationem intelligunt mortem, sive naturalem sive violentam.
Nota et lyrae mysticas, allegoricas, anagogicas et tropologicas significationes hujus unguenti et singulorum ingredientium a patribus traditas, quas brevitatis causa praetereo. Vide Bedam, lib. III De Tabern.; Origenem, hom. 9 in Levit., et alios. Myrrha significat mortificationem carnis; cinnamomum, fervorem spiritus et caritatis; calamus aromaticus, bonam famam; casia, integritatem et perseverantiam; oleum, misericordiam et gratiam. Haec quinque quasi quinque digiti unius manus, componunt sacram chrismatis unctionem.
«Alieno,» id est alicui qui non est sacerdos, vel generis sacerdotalis: uti enim prius vetuit, ne quis in suum usum tale unguentum sacerdotale componat, ita hic vetat ne id fiat in usus alienos. Ita Augustinus, Quaest. CXXXV.
Versus 34: Sume Tibi Aromata, Stacten et Onycha
34. Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum. Quatuor hic enumerantur species thymiamatis; quibus ergo quartam adde, ut in hebraeo habetur, et erunt quinque. Hebraice enim sic habetur: Sume tibi aromata, stacten et onycha et galbanum, aromata et thus purum. Quod «aromata» repetatur, indicat aliam, id est quintam speciem, a quatuor jam enumeratis diversam.
Describilur hic compositio thymiamatis, quo adolendum erat altare thymiamatis. Porro hoc thymiama ex quatuor vel quinque aromatibus constabat, scilicet ex stacte, quae est flos sive lacryma myrrhae; onycha, quod est operculum conchylii marini odorati; galbano, quod est resina cujusdam plantae; thure lucidissimo; et fortasse quinta specie, quam Hebraei vocant «aromata,» id est, species odoratae non alibi nominatae.
Aequalis ponderis erunt omnia, id est, singula aequali pondere sumantur, puta singulorum pondus sit aequale. Facies thymiama compositum opere unguentarii, mixtum diligenter et purum.
Agnoscemus est cum olei sancti, ita et thymiamatis compositum prohiberi aliis, ne in usus profanos adhibeatur. Sic sacra omnia debent esse separata a profanis.
Jubet ergo thymiama hoc confici et commisceri ex stacte, onycha, galbano et thure. Sicut enim Deus pasci voluit victimis anthropopathae, ita voluit et recreari odoribus, itaque placari, quia irae et indignationis indicium est in naribus. Unde Job cap. XLI, vers. 11, dicitur: «De naribus ejus procedit fumus;» nares autem mulcentur suavi odore. Unde hic placationis aptum est symbolum. Ita Arias Montanus et Alcazar in Apocal. cap. V, vers. 8, notat 3.
Nota primo: Stacte est lacryma myrrhae, uti dixi vers. 23.
Secundo, «Galbanum succus est, ait Dioscorides libro III, cap. LXXXI, ferulae nascentis in Syria, quem nonnulli metopium vocant: maxime laudatur cartilaginosum et pingue (unde forte hebraice vocatur chelbana; cheleb enim significat pinguedinem); galbanum menses et partus trahit vel appositu, vel suffitu; adversatur toxicis, necat serpentes, devoratur ad tussim veterem, difficultatem spirandi, aliasque sedandas.» De galbano scribit et Plinius, lib. XII, cap. XXV, et lib. XXIV, cap. V, et Galenus, lib. Simplic. medicam. Addit Scriptura et requirit, ut galbanum sit boni odoris, hebraice sammim, id est aromaticum, ut selectum significet et odoratum. Nam Dioscorides asserit galbanum esse gravis odoris; et Plinius ait galbanum foetere, et castoreum olere: quod forte intelligit de partibus galbani magis terrestribus, non vero de subtilioribus, uti statim dicam de onycha, ideoque noster Interpres addit to boni odoris.
Tertio, onycha, inquit Glossa, est ostreola parva redolens instar unguis humani; equidem puto onycham esse illam, quam Dioscorides unguem odoratum vocat, lib. II, cap. VIII; dicitque esse conchylii tegumentum in nardiferis Indiae paludibus, ideoque suavem spirare odorem, eo quod conchylia inibi nardi pabulo vescantur: odoris gratia suffitur onycha, sed nonnihil castoreum olet; intellige cum Mathiolo, si partibus ejus tenuibus odoratis exhalatis, testa relicta cremetur: nam alioqui de onycha sic canit Propertius:
Et crocino nares myrrhaeus ungat onyx.
Onycham pharmacopoei vocant blattum Byzantium, teste Amato et Mathiolo in Dioscoridem.
Tropologice S. Gregorius, lib. I Moral. XXXIX: «Thymiama, ait, ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redolemus.» Atque commode per thus religionem orationemque acceperis, per stacten mortificationem, per galbanum (utpote calidum et pingue) charitatem et misericordiam, per onycham (utpote colore similem ungui, et odore nardo) castitatem.
Hinc symbolice, S. Basilius in cap. 1 Isaiae, ante medium: Thymiama hoc, inquit, est corporis sanctimonia per temperantiam, et fraenum rationis in corpus, quod quatuor elementis constat: stacte ad aquam refertur, thus ad aerem, onyx ad terram ob ariditatem, galbanum ad ignem ob calorem praefervidum. Haec ergo inter se contemperat et moderatur sanctimonia, quasi thymiama sanctum. Maxime vero thymiama est oratio.
Ad hoc thymiama alludens S. Joannes, Apoc. V, 8, ait sanctis illis quatuor animalibus datas fuisse phialas plenas odoramentorum, quae sunt «orationes Sanctorum;» et capite VIII, versu 3: «Data, ait, sunt illi incensa multa.»
Ubi nota: Orationes Sanctorum comparantur hic suffitui, non cuivis, sed odoramentorum. Primo, quia oratio instar thuris sursum ascendit, Psal. CXL: «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» Secundo, quia sicut thus est odoratum, ita orationes Sanctorum Deum oblectant. Tertio, uti thus foetorem, ita oratio peccatum abigit, Deique iram mitigat. Quarto, thymiama fiebat ex aromatibus contusis: sic oratio ex animo mortificato et humili procedere debet. Quinto, thymiama in igne adolebatur: ita oratio in igne tribulationum exardescit. Unde Cantic. IV ait Sponsa: «Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.»
Versus 35: Faciesque Thymiama, Mixtum Diligenter
35. Faciesque thymiama, etc., mixtum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. — Hebraice, in sanctificationem, q. d. Facies thymiama tam bene, pure et diligenter commixtum et compositum, ut dignum sit quod Deo sanctificetur, id est adoleatur, offeratur, incendatur.
Versus 36: Cumque in Tenuissimum Pulverem Universa Contuderis
36. Cumque in tenuissimum pulverem universa contuleris, — ut perfectior fiat commixtio, indeque odoratius thymiama.
Tropologice S. Gregorius, in fine lib. I Moral.: «In tenuissimum, inquit, pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra, quasi in pilo cordis, occulta discussione tundimus, et si veraciter bona sint, subtiliter retractamus.» Hinc apud veteres, cor in thuribulo positum hieroglyphice significabat orationes precesque puro, humili, contrito et ardenti corde prolatas ad Deum, inquit Pierius, hieroglyphico 34.
Pones ex eo (thymimamate) coram tabernaculo testimonii, — puta in altari thymiamatis, quod est coram vel ante tabernaculum testimonii, id est, ante Sanctum sanctorum. Duplex enim erat quasi tabernaculum, ob duas ejus partes: unum vocabatur Sanctum, alterum Sanctum sanctorum; de secundo hic loquitur Scriptura.
In quo loco (puta in tabernaculo jam dicto, id est, in Sancto sanctorum) apparebo tibi. Sanctum sanctorum (id est sanctissimum) erit hoc thymiama.
Versus 38: Homo Quicumque Fecerit Simile
38. Homo quicumque fecerit simile (thymiama) ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. — Hebraice est, exscindetur de populis suis, quia scilicet Deus illum, ut inobedientem et sacrilegum, occidet plaga aliqua hujus vitae, aut certe in gehenna aeternaliter illum puniet. Sic enim e contrario «aggregari ad populum suum» significat jungi consortio Sanctorum et Beatorum.
Vetuit Dominus sub tam gravi poena ne quis in usus profanos adhibeat compositionem thymiamatis, ad hoc, ne res sacrae et res templi profanarentur, aut Ecclesiasticum ministerium vilesceret et contemneretur.
Insuper voluit eos mollitiem unctionis dedocere; haec enim sacra non ad mollitiem, sed ad symbolum et significationem sacram, atque ad reverentiam sacerdotii adhibebatur.
Idem monuerunt Gentiles. Socrates aiebat unguenta relinquenda feminis; in juvenibus nullum unguentum melius olere, quam oleum quo inter exercendum utebantur. Nam amaracino, aut foliato, protinus idem olent servus et ingenuus. Rogatus quid senes olere deceat: Probitatem, inquit. Rogatus ubi hoc unguentum venderetur? recitavit Theognidis carmine:
Ἐσθλῶν μέν γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλὰ διδάξεται.
Qui bonus est, ab eo bona discito.
Hujus generis quaedam congerit Xenophon in Convivio; Erasmus, lib. III Apophth.
Idem quum taxaret unguentis delibutos, Phaedon interrogatus quisnam adeo unguentis delibutus esset? respondit Aristippus: «Ego, ait, infelix: sed me multo infelicior Persarum rex. At te vide, inquit, ut quemadmodum hac parte nullo caeterorum animalium est superior, ita nec hominum ullo sit praestantior.» Quo dicto sensit unguentis et odoribus hominem nihil fieri meliorem, cum et equus balsamo oblitus, idem oleret quod rex; et mendicus unguento simili delibulus non minus bene oleat quam summus pontifex. Laertius, lib. II.
Diogenes nactus unguentum, eo pedes inunxit praeter morem publicum. Id demirantibus dixit: Quoniam unguentum capiti infusum exhalatur in aerem; a pedibus autem ascendit ad nares. Similiter alius reprehendit publicam consuetudinem, qua coronas capiti imponunt, cum magis conveniat infra nares ponere, quod fragrantiae vapor non tam descendat, quam ascendat. Laertius, lib. VI.
Idem, cuidam habenti capillos unguento delibutos: «Cave, inquit, ne capitis suaveolentia vitae maleolentiam adducat;» nam Graecarum vocum jucundam affinitatem utcumque reddere studuimus, εὐωδίαν et δυσωδίαν. Unguentum enim in viro arguit vitae mollitiem; fama porro velut odor est hominis. Simile quiddam dixit Martialis:
Posthume, non bene olet, qui bene semper olet.
Ita Laertius, lib. VI.
Idem aiebat faciles esse deos ad donandum hominibus vitam: caeterum hanc ignorari ab his qui quaerunt unguenta. Laertius, ibid.
Lycurgus unguenta ejecit e republica tanquam olei corruptelam ac perniciem. Nam oleum, inquit, odoribus vitiatum nullum habet usum, nec ad esum, nec ad membrorum unctionem; atque dum rem necessariam ad delicias corrumpunt, fit ut minor sit copia. Plutarchus in Lacon. apophtheg.
Flavio Vespasiano quum adolescens quidam gratias ageret pro impetrata praefectura, quoniam unguento fragrabat, et nutu contemptus est, et graviter increpitus: «Mallem, inquit Vespasianus, allium oboluisses.» Mox et litteras concessas revocavit. Suetonius in ejus Vita.
Anacharsis oleum dicebat esse venenum insaniam gignens, eo quod athletas videret unctos in se invicem insanire. Nec olei usum, ut arbitror, noverant Scythae, ut quod nec apud illos proveniret, nec aliunde importaretur. Athletae non pugnant nisi uncti: putant enim corpus fieri robustius; ac Scytha simulabat se credere illis oleum esse causam insaniae. Laertius, libro I, cap. IX.