Cornelius a Lapide

Exodus XXIX


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus ut Moses Aaronem et filios ejus consecret sacerdotes hoc ritu: primo, lavet eos; secundo, induat eos vestibus sacerdotalibus; tertio, offerat vitulum pro peccato et duos arietes, unum in holocaustum, alterum in hostiam pacificam cum panibus azymis; quarto, ut per dies septem quotidie ungat, tam ipsos, quam altare, vers. 35. Quae omnia mystice recte exponas, et adaptes consecrationibus et primitiis sacerdotum novi Testamenti. Denique, vers. 38, praescribit sacrificium agni tam mane quam vespere quotidie immolandi.


Textus Vulgatae: Exodus 29:1-46

1. Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur: Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, 2. panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. 3. Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes. 4. Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5. indues Aaron vestimentis suis, id est linea et tunica, et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo. 6. Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, 7. et oleum unctionis fundes super caput ejus; atque hoc ritu consecrabitur. 8. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, 9. Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, 10. applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, 11. et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. 12. Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. 13. Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare; 14. carnes vero vituli, et corium, et fimum combures foris, extra castra, eo quod pro peccato sit. 15. Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. 16. Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. 17. Ipsum autem arietem secabis in frusta, lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius. 18. Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimae Domini. 19. Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. 20. Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. 21. Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, 22. tolles adipem de ariete, et caudam..., et arvinam, quae operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: 23. tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini: 24. ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. 25. Suscipiesque universa de manibus eorum; et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. 26. Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. 27. Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, 28. quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino. 29. Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. 30. Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario. 31. Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto, 32. quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, 33. ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. 34. Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt. 35. Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum, 36. et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare, cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. 37. Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum. Omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. 38. Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, 39. unum agnum mane, et alterum vespere, 40. decimam partem similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno. 41. Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea quae diximus, in odorem suavitatis. 42. Sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. 43. Ibique praecipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea. 44. Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. 45. Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus, 46. et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.


Versus 2: Crustulam Absque Fermento Conspersam Oleo

2. Crustulam, — tortam, collyridam, vel placentam; hoc enim est Hebr. חלות challot. Quae conspersa sit oleo. — Hebraice, quae commixta sit oleo, puta, cum pinseretur farina, oleo subigebatur, idque ad innuendam unctionem Aaronis; hoc enim significat Graecum πεφυραμένους, apud Septuaginta.

Lagana quoque oleo lita. — «Lagana» sunt liba tenuia; haec enim significat Hebraeum רקיקי rekike. Lagana haec aqua erant commixta cum pinserentur; sed cum offerrentur, oleo frigebantur: hoc enim significat Hebr. משיחי שמן meschiche schemen, id est oleo lita vel uncta, puta, ut eo frigantur. Ita Abulensis et Oleaster.


Versus 3: Vitulum et Duos Arietes

3. Vitulum autem et duos arietes, — scilicet offeres, id est sistes et applicabis ad tabernaculum, ut postea, vers. 10, immolentur. In vitulo sive tauro, inquit Lipomanus, notatur cervix superbiae, in ariete ducatus gregum signatur. Sacerdotes ergo qui futuri sunt populi rectores, jubentur immolare taurum et arietem, ut per hoc symbolice admoneantur interficere quidquid tumidum de superbo ducatu sapiebant; atque sanctificari per septem dies, ut moneantur in sanctitate per omnem vitam persistere.


Versus 5: Indues Aaron

5. Indues Aaron, etc. Linea (quae hebraice ketonet dicitur) et tunica, — scilicet hyacinthina.

Feminalium nulla hic fit mentio, quia ea jam induerat Aaron et filii, ut honeste lavarentur. Ita Beda.

Quod constringes balteo. — Hebraice stringes illud ingeniosa textura ipsius ephod. Ubi nota: Balteus vocatur textura, aut opus ingeniosum ipsius ephod, quia balteus hic ipsum ephod stringebat, eratque ejusdem materiae cum ephod. Ita Vatablus.


Versus 6: Laminam Sanctam

6. Et laminam sanctam. — Hebr. coronam sanctitatis. Ita vocatur lamina aurea, cui inscriptum erat Sanctum Domino; haec enim frontem instar coronae cingebat et ornabat.


Versus 7: Oleum Unctionis

7. Et oleum unctionis (oleum quo quis ungitur, est pleonasmus) fundes super caput ejus. — Hoc oleum, ait Cyprianus, tract. De unctione Chrismatis, significabat primo, spiritualem sacris mysteriis inesse pinguedinem. Secundo, quod, sicut oleum liquidis omnibus supernatat, ita sacerdotalis dignitatis excellentia omnes status et gradus transcendat, atque regimen et munimen tam active, quam contemplative vitae obtineat. Tertio, hoc oleum consecrationis sacerdotum, typus erat sacramenti Ordinis, in quo spiritus pinguedo datur ordinatis.


Versus 9: Postquam Initiaveris Manus Eorum

9. Postquam initiaveris (Hebraice, postquam impleveris oleo, id est unxeris, et ungendo consecraveris) manus eorum. — Per manus significatur potestas res alias consecrandi, quam hac unctione manuum accipiunt hic novelli sacerdotes. Ita S. Augustinus, Quaest. CXXV. Manibus enim victimas, resque alias tractare, Deo offerre et consecrare debebant. Hinc moraliter sciat sacerdos se manus debere habere sanctas, id est castas et puras, tum a Venere, tum a sanguine, tum ab avaritia. Audi Philonem, lib. De Victimis: «Postulat, inquit, Deus a sacrificante primum bonam mentem, sanctam, et in pietate exercitatam. Deinde vitam benefactis (praesertim eleemosynis) ornatam, ut dum manus imponit, possit libera conscientia dicere: Manus hae nec mulieribus corrupte, nec innocenti sanguine pollutae sunt; noxam, injuriam, vulnus, vim intulerunt nemini; nulli rei turpi praebuerunt ministerium, sed rebus honestis ac utilibus, quae viris justis, honestis sapientibusque probantur.»

Igitur sacerdotum omnium manus inungebantur; pontifici vero erat peculiare ut et caput ejus ungeretur vers. 7, ut significaretur quod ab ipso quasi a capite derivaretur potestas offerendi et consecrandi ad alios; hoc autem mystice figurabat pontificale munus legis novae. Ita D. Thomas, I II, Quaest. CII, art. 5, ad 8. Hinc dicitur Psal. CXXXII, vers. 2: «Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.»

Notant Hebraei, Deum potissimum exigere pro suo sacrificio animalia illa et membra, quae concupiscentiis subjiciuntur: requirit renes, quae concupiscentiae prima sunt officina; vult habere hepar, quod roborat libidinem; et adipes, qui effraenem faciunt concupiscentiam, juxta illud: «Impinguatus est Israel, et recalcitravit.» Haec omnia Dominus vult habere in suo sacrificio, non quod illum delectent renes, sed quod haec significent mortificanda esse membra nostra super terram, idque tum cuilibet, tum maxime sacerdoti, praelato et principi faciendum esse, de quo rursum vers. 22.

Alfonsus, Aragonum rex, dicebat, «nihil inconvenientius esse, quam si quis aliis imperaret, qui suis affectibus propriis imperare non potest;» quomodo enim alienos coercebit, qui a suis vincitur, iisque indulget? Demosthenes aiebat esse sapientis, nunquam animo connivere, neque affectibus quoquo modo licentius indulgere, ne effraenatae rationis imperium deserant. Thales rogatus «quis esset felix?» «Qui corpore, inquit, sanus est, et animo castus.» Libido enim et concupiscentia sunt animi morbi. Cato, teste Plutarcho, dicebat optimum esse imperatorem, qui suis affectibus imperare posset. Cicero in orat. pro Sylla: «Regium, ait, est ita vivere, ut non modo homini, sed ne cupiditati quidem ulli servias: contemnere omnes libidines; non auri, non argenti, non caeterarum rerum indigere; populi utilitati magis consulere, quam voluntati; nemini cedere, multis obsistere.»


Versus 10: Imponent Manus super Caput Illius

10. Imponentque Aaron, et filii ejus manus super caput illius. — Ut hoc ritu contestentur se peccatores, et peccata sua vitulo imponere, illumque ut victimam pro suis peccatis offerre, ut sic emundati digni reddantur, qui pro aliorum peccatis intercedant et sacrificent. De hoc ritu plura dicam Levit. cap. 1, vers. 4.


Versus 11: Mactabis Eum in Conspectu Domini

11. Et mactabis eum in conspectu Domini. — «Mactabis,» tu scilicet, o Moses. Fungebatur ergo hic Moses munere sacerdotali, adeoque sacerdotes, ipsumque pontificem quasi hierarcha consecrabat. Unde Nazianzenus, orat. 22, Mosem vocet sacerdotem sacerdotum; sic et S. Augustinus, Quaest. XX in Levit.: unde Psal. XCVIII, vers. 6 dicitur: «Moses et Aaron in sacerdotibus ejus.» Vide Levit. cap. VIII. Moses ergo primus populi tam pontifex, quam dux et princeps fuit. Verum postquam Moses sacerdotium consignavit Aaroni et posteris ejus, deinceps Mosis posteri non inter sacerdotes, sed inter Levitas annumerati sunt, ut patet I Paralip. cap. XXIII, vers. 14.


Versus 13: Adipem et Duos Renes

13. Sumes et adipem, ac duos renes, etc. et offeres incensum super altare, — q. d. Haec omnia instar thuris accendes et adolebis, ut evaporent in fumum, et incendantur in honorem Dei: adeps ergo et renes hic vocantur incensum, id est victima incensa, patet ex Hebraeo.


Versus 14: Carnes Combures Foris Extra Castra

14. Carnes vero vituli, et corium, et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. — «Extra castra,» ad significandam magnitudinem peccati sacerdotum (utpote qui sanctissimi esse, aliosque verbo, exemplo et sacrificiis sanctificare debent); ad ejus ergo detestationem, cremabantur carnes victimae eorum extra castra. Similiter pro sacerdotum peccatis solum, immolabatur vitulus; pro peccatis vero principum et plebeiorum immolabantur minora animalia, puta caprae, arietes vel aves. Tertio, eadem de causa fimus vituli cremabatur; in aliis vero victimis, etiam pro peccato, id non fiebat, excepta vitula rufa, quae pro peccatis omnibus totius populi offerebatur, Num. cap. XIX. Vide de his plura Levit. cap. IV et V, et seq. Hinc Christus extra castra, id est extra Jerusalem, passus est. Vide dicta ad Hebraeos cap. XIII, vers. 11.


Versus 16: Fundes Sanguinem circa Altare

16. Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare, — ut significetur quod Deus, qui altari repraesentatur, hunc sanguinem pecoris pro peccato hominis suscipiat, eoque placetur.


Versus 18: Oblatio Est Domino

18. Oblatio est Domino. — Hebraice עולה ola, id est holocaustum est Domino; holocaustum dicitur ola, id est ascensio, eo quod in illo tota victima per ignem et fumum ad Deum ascendat.

Odor suavissimus victimae Domini. — Hebraice est, odor quietis, in quo scilicet suavissime et jucundissime odoratus conquiescit; quod Deo hic tribuitur metaphorice, quia sacrificium hoc Deum placatum reddebat (unde Chaldaeus vertit, ut suscipiatur cum beneplacito), et peccata expiabat per fidem in Christum; cujus sacrificium hoc suo, suisque victimis, puta vitulo et ariete, adumbrabant. Erat ergo hoc eorum sacrificium Deo gratum et jucundum, non ex opere operato, uti est sacrificium legis novae, sed ex opere operantis; erat enim actus latriae et obedientiae.

Victimae Domini. — Hebraice, ignitio, id est oblatio ignita, est Domino, puta est holocaustum, in quo omnia comburuntur et consumuntur.

Nota: In consecratione hac Aaronis et filiorum in sacerdotes, oblatum fuit omne genus sacrificiorum, scilicet holocaustum, pacificum, et pro peccato: ad illa enim offerenda ordinabantur et consecrabantur ipsi. Nam aries unus primario oblatus est in holocaustum, licet et comitanter pro peccatis offerretur; alter aries oblatus est in hostiam pacificam; vitulus denique oblatus est pro peccato. Simili ratione in lege nova, in ordinatione et consecratione sacerdotum et pontificum celebratur et offertur sacrificium Missae, tanquam actus et oblatio ad quam ordinantur sacerdotes.

Allegorice Radulphus in Levit. cap. IX: Moses, inquit, significat legem, vitulus significat Christum, Aaron et filii ejus significant doctores et praedicatores Evangelicos. Moses ergo, id est lex, coram Aarone ejusque filiis, vitulum pro peccato mactat, cum doctorum scientiam de Christi passione informat. Offert secundo, arietem in holocaustum, quia docet eosdem offerre se in holocaustum perfectae conversationis, ut aliis fidei et bonorum operum sint duces. Offert tertio, arietem in victimam pacificam, quia docet eos Christi vitam fidelibus passim imitandam proponere.


Versus 19: Arietem Alterum

19. Tolles quoque arietem alterum. — Est haec victima ordine tertia. Prima enim erat pro peccato, puta vitulus. Secunda erat in holocaustum, puta aries. Tertia hic est aries alter, qui offertur in victimam pacificam, ut scilicet prospere sacerdotium novelli sacerdotes susciperent, utque illud eis et populo pacificum, id est faustum et fortunatum, foret.


Versus 20: Extremum Auriculae Dextrae Aaron

20. Quem cum immolaveris, — quem cum jugulando sacrificaveris Deo. Nam postea aries hic ad plenam sacrificii consummationem comburendus erat.

Et pones (sanguinem arietis) super extremum auriculae dextrae Aaron, et filiorum ejus, et super pollices manus eorum, ac pedis dextri. — Sicut Isaiae vaticinaturo cap. VI, os tactu carbonis igniti per angelum mundatum est, quasi deinceps Spiritu Sancto assistente mundissima et sanctissima locuturo: ita hic sacerdotibus aures, manus et pedes sanguine tinguntur, ut innuatur haec in eis purissima, et optime composita esse debere, atque ad id a Deo vocante eos gratia petere, et orationibus sacrificiisque obtinere oportere.

Porro extremum auriculae dextrae tingitur sanguine, ut teneras habeant aures, promptissimamque obedientiam ad legem et doctrinam (tum veterem, tum novam et Evangelicam, quae sanguinem Christi, quasi lustralem nobis propinat) audiendam et implendam. Rursum, ut significetur obedientiam hanc perpetuam esse, et ad finem usque porrigi debere. Hoc enim significat to extremum, ait S. Cyrillus, lib. XI De Adorat. in spirit. et verit. fol. 229.

Pollex vero manus dexterae (singulis enim ille solus aspergebatur sanguine) sanguine tingitur ad firmam obedientiae legis executionem; item et pollex pedis dextri, ad celerem motum exequendi eam, in eaque ambulandi, ait Radulphus in cap. VIII Levitici.

Dextera autem auris et pollex unguntur, non sinistra: tum quia dextera praestantior est sinistra; tum ut hoc symbolo tacite petatur, ut haec unctio, omniaque eis sint dextra, fausta et felicia.

Fundesque sanguinem super altare per circuitum, — puta, per parietes altaris circumcirca, ab omnibus quatuor ejus lateribus; non ergo fundebatur sanguis hic super cornua altaris superne, quia hoc in nullis fiebat hostiis pacificis, ut patet Levit. cap. III; non etiam super pavimentum juxta altare; sed per quatuor ejus parietes: hoc enim peculiare habebat haec hostia pacifica, ut significaretur hoc sacrificio peti, ut contactus altaris novellis hisce sacerdotibus foret prosper et salutaris.


Versus 21: Oleum Unctionis

21. De oleo unctionis (de cujus compositione dicetur cap. XXX, vers. 23) asperges Aaron et vestes ejus. — Sanguine ergo et oleo, sive seorsim quolibet eorum, sive, quod verisimilius est, inter se commixtis lustrabantur tam sacerdotes quam eorum vestes, itaque quasi consecrabantur, ut essent accommodatae eorum functionibus, et expiationi peccatorum; sicuti et modo vestes sacerdotales ab Episcopo benedicuntur. Fuit ergo hoc oleum cum sanguine vestibus inspersum, itaque levis macula vestibus aspersa fuit, ut significaretur sacerdotem istis vestibus indutum emaculaturum et expurgaturum sordes et peccata populi. Eadem unctio adhibenda fuit, quando aliae novae vestes sacerdotales, veteribus hisce detritis, postea confectae fuerunt.


Versus 22: Adipem de Ariete et Caudam

22. Tolles adipem de ariete et caudam. — Haec enim sunt pinguiora et delicatiora in animali. Vult ergo hic Deus omnia pinguia, et quidquid operit vitalia, ut dignissima et optima, sibi adoleri.

Tropologice S. Gregorius, lib. I Moralium, cap. XL: «Cauda, ait, jubetur adoleri Deo, ut omne bonum quod incipimus, etiam perseverantiae fine compleamus.» Rursum, adeps significat gulam, renes significant libidinem, fibra jecoris significat bilem et vim irascibilem, jecori in corpore junctam. Haec omnia emori, Deoque per mortificationem a sacerdote consecrari debent. Ita Theodoretus et S. Basilius, lib. De Vera Virginitate.

Huc plurimum juvat crebra mortis meditatio. «Caro, inquit S. Gregorius, cap. XVIII Moralium, cum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis, intelligetur quid ametur. Nil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut quisque hoc, quod vivum diligit, quale sit mortuum penset.» Ita in Vitis Patrum, lib. V, cap. 1, num. 7. Abbas Joannes, ait: «Mane de omni virtute cogita, deque omni vitio mortificando, includens te sepulcro, tanquam jam mortuus, ut videatur tibi proxima esse mors omni die.» Ibidem, cap. X, num. 63, Abbas Moses rogatus, «qualis homo mortificat se?» ait: «Nisi posuerit homo in corde suo, quia triennium habet in sepultura, non pervenit ad hoc verbum.»

Eo quod sit aries consecrationis, — puta oblatus in consecratione sacerdotum, pro eorum prosperitate, q. d. In hostiis pacificis armus dexter, uti et pectusculum, cedit sacerdoti: ut ergo haec hostia consecrationis sacerdotum habeat aliquid peculiare prae aliis, volo ut praeter caudam, armus quoque mihi adoleatur, solum vero pectusculum tibi, o Moses, quasi sacerdoti et consecratori cedat, ut illud cum tua familia comedas; reliqua vero caro cedat Aaroni offerenti, uti fieri solet in oblatione hostiae pacificae. Ita Hugo.


Versus 23: Positum in Conspectu Domini

23. Quod positum est in conspectu Domini, — puta coram altari holocaustorum.


Versus 24: Sanctificabis Eos Elevans coram Domino

24. Ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. — Haec ergo sacerdotum sanctificatio non erat aliud, quam elevatio manuum eorum cum muneribus, facta per Mosen: qua elevatione vel oblatione significabatur munera illa ad Deum pertinere, ac deinceps similia Deo sanctificanda esse, et offerenda per manus sacerdotum. Cum enim hic Moses obtulit manus sacerdotum Deo, consequenter obtulit quoque Deo ea, quae ipsi suis manibus tenebant. Hinc rursum sanctius habebatur sacerdos, et ad Dei, qui est ipsa sanctitas, familiam ac possessionem, tanquam ei dicatus et oblatus pertinens.

Nota: Sanctificare passim hic idem est quod offerre, de quo rursum vers. 27. Hebraice est, pones omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et elevabis ea elevatione coram Domino. Hebraeum enim נוף nuph, significat elevare, vel agitare; unde תנופה tenupha, vocatur elevatio; indeque ipsa oblatio, ab hoc ritu elevandi, dicitur tenupha. Tradit R. Salomon et Hebraei, certam fuisse elevationis et oblationis hujus tenupha caeremoniam et ritum, quod videlicet Moses supponebat manus suas manibus sacerdotum novellorum, et elevabat eas sursum, ac deinde deprimebat deorsum; mox ab Oriente in Occidentem, ac demum a Meridie ad Septentrionem easdem ducebat; itaque formam exprimebat crucis, quasi indicaret Deum cui sacrificabat, coeli et terrae universae esse Dominum (hinc et נוף noph, unde descendit tenupha, regiones et climata mundi significat), simulque sacrificium crucis Christi praesignaret.

Eamdem caeremoniam tenupha, ac ritum elevandi hostiam, adhibitam fuisse in sacrificio zelotypiae patet Numer. cap. V, vers. 25, et in sacrificio Nazaraei, Num. cap. VI, vers. 20, et in quavis alia hostia pacificorum, Levit. cap. VII, vers. 30, ubi noster Interpres vertit, cum ambo oblata Deo consecraverit; hebraice est, cum ambo Deo elevaverit; imo Hebraei ipsam oblationem vocant teruma, vel tenupha, de quo vers. 27. Denique S. Hieronymus ad Fabiolam, tenupha, id est elevationem, etiam ad rem sacrificatam refert, q. d. Offeres Deo rem elevatam, eminentem, egregiam, primam et praecipuam, quae proinde merito elevanda et offerenda sit Deo solemni ritu.


Versus 26: Quo Initiatus Est Aaron

26. Quo initiatus est Aaron, — q. d. Qui aries scilicet, immolatus est pro felici consecratione Aaron. Hebraea et Septuaginta habent, qui Aaronis est, quasi dicant: Qui deinceps in sacrificando cedet in jus Aaronis.


Versus 27: Sanctificabis Pectusculum

27. Sanctificabisque pectusculum, — Id est, offeres pectusculum Deo. Omnia enim quae Deo offeruntur, non physice, sed moraliter sancta sunt, et offerendo sanctificantur, quia Deo dicantur, et omnino deputantur.

Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti. — Statuitur hic lex generalis de sacrificio pacifico, non eo quod hic offertur pro consecratione sacerdotum, sed de omni eo quod in posterum oblaturi erant filii Israel: ut videlicet ex eo pectusculum et armum dent sacerdotibus, sicut ipsi sacerdotes in suo hoc sacrificio utrumque dederunt Deo. «Sanctificabis» ergo, id est segregabis, dicabisque mihi ac meis ministris pectusculum victimae, ideoque ipsum sanctum erit, et sanctificatum hac oblatione sacerdotibus facta. Hebraice est, sanctificabis, sive consecrabis mihi pectusculum תנופה tenupha, et armum תרומה teruma, quod agitatum est, et qui in altum sublatus est propter Aaron et filios ejus.

Ubi nota: Oblatio vel victima tenupha est illa, quae certo ritu Deo elevabatur agitatione manuum versus omnes mundi plagas, uti tradere Hebraeos dixi vers. 24. Oblatio vero teruma a nonnullis ita distinguitur a tenupha, ut teruma sit oblatio a sursum usque deorsum descendens et agitata; tenupha vero sit oblatio versus quatuor mundi plagas. Verum S. Hieronymus haec duo non distinguit, et teruma semper separationem vertit, qua videlicet victima separabatur ab usibus profanis, Deoque offerebatur. Sic et Septuaginta teruma vertunt aphairema, et Chaldaeus, אפרשותא aphrashuta, id est separationem, a radice פרש parash; id est separavit, quanquam ad verbum teruma idem est quod elevatio, a radice rum, id est elevavit; inde enim dicitur teruma, quasi dicas oblatio, vel levanda, quae levatur, tollitur et offertur Deo. Sensus ergo est, pectusculum elevationis, et armum elevationis, quae mihi solemni ritu elevasti et obtulisti, eadem (non numero, sed specie) recipies a filiis Israel, cum illi per se suas victimas pacificas mihi offerent.

Tropologice S. Gregorius, II part. Pastor. cap. 4: Recipit, inquit, sacerdos a populo pectus et armum dextrum, ut meminerit se Deo debere et reddere pectus suum, ut nonnisi quae recta sunt cogitet; et armum, id est brachium, dextrum, ut fortissime prospera et adversa omnia contemnendo, generose ea quae Dei sunt exequatur, ut in eo verum sit illud Julii Caesaris apud Sallustium in Catilina: «In maxima fortuna, minima est licentia.»

Ita fecit inter alios S. Carolus Borromaeus, qui nulli labori, nulli austeritati, nulli periculo parcebat, pro Dei gloria et suorum salute promovenda; adeoque talibus immori optabat, talem mortem in lucro reponens. Unde ad Archiepiscopum Valentinum, qui eum monebat, ut sibi parceret, nec nimiis laboribus et poenitentiis vitam abbreviaret, ita respondit: «Quod si etiam, dum Ecclesiae, pro qua Christus acerbissimam mortem pertulit, opera navatur, virium quas debilitari, vitae quam interire necesse est, jactura fiat, id vero maximi lucri atque emolumenti loco ponendum est. Nimis delicati hominis, nedum Episcopi est, a muneris sui, quo nullum amplius, nullum praestantius est, administratione et cura, aut valetudinis studio retardari, aut mortis formidine deterreri.» Testis est auctor Vitae ejus, lib. VIII, cap. xxi.

S. Silverius Pontifex et Martyr, ab Augusta Eutychiana per Belissarium ejectus in Pontiam insulam, ita scribit ad Amatorem Episcopum: «Sustentor pane tribulationis, et aqua angustiae, nec tamen dimisi, aut dimitto officium meum.» Unde ibidem coacto Concilio Eutychetem damnavit, et aerumnis confectus, martyr occubuit.

S. Joannes Chrysostomus in exilium, ob vitia carpendi libertatem, pulsus, cum et itineris nocturni molestias, et Isaurorum incursus, et febrim validam, vomitus, capitis dolores, cibi fastidia aliaque dirissima pateretur, sic scribit, epist. 130: «Nec obsidione, nec latronum incursibus, nec loci solitudine, nec sexcentorum adversorum casuum turba dejicior aut conturbor, sed ingenti securitate et otio fruor.»

Rursum, laicus sacerdoti, inferior suo superiori offerre debet pectusculum, id est voluntatem humilitate et obedientia plenam; atque armum, sive humerum, ad portanda onera ab eo imposita paratissimum. Obedientia ergo debetur tam pectus, quam armus, nec unum sine altero sufficit, quia non sola voluntas, nec sola executio operis injuncti, sed utrumque offerendum est, scilicet prompta voluntas ad opus praeceptum currens et prosiliens.


Versus 28: Primitiva de Victimis Pacificis

28. Cedentque in partem Aaron et filiorum ejus, quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis, quae offerunt Domino. — q. d. E victima pacifica primo loco cedet sacerdoti pectus et armus dexter, quia hae sunt partes primae, quae initio e victima pacifica separantur Deo, Deique nomine offeruntur sacerdoti, ideoque hae partes nobilissimae sunt. Maxima enim earum est nobilitas et dignitas, quod primo Deo separentur, et vice Dei sacerdoti offerantur; deinde, secundo is qui e populo offert victimam pacificam, accipiat ex ea portionem reliquam.


Versus 29: Vestem Sanctam

29. Vestem autem sanctam qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. — q. d. Vestes pontificis sanctis usibus deputatas, mortuo patre pontifice, accipiet filius senior, qui patri in pontificatu succedet, ut iis indutus ungatur et consecretur pontifex, ne quis putet pontificem, cum moritur, in suis pontificalibus sepeliendum esse, novasque vestes pontificales filio successori conficiendas esse. Ita vestibus Aaron, eo mortuo, indutus est Eleazar ejus filius, Num. xx, vers. 26 et 28.

Nota: Unctio haec, et consecratio novi pontificis post mortem Mosis fiebat ab aliquo e minoribus sacerdotibus; neque enim erat major aliquis qui eum consecraret. Sic apud nos pontifex Romanus consecratur ab Episcopo Ostiensi. Ita Abulensis.


Versus 30: Septem Diebus Utetur Illa

30. Septem diebus utetur illa (veste sacra) qui pontifex pro eo fuerit constitutus. — Numero septenario, utpote pleno, consummabatur consecratio sacerdotis; illis enim septem diebus fiebant unctiones quotidianae, item oblationes atque expiationes altaris, tanquam caeremoniae consecrationis, ut patet vers. 35 et seq.; nec poterat sacerdos consecrandus illis septem diebus a tabernaculo recedere, Levit. viii, 33. Haec omnia ad hoc fiebant, ut illustrior esset sacerdotii auctoritas et sanctitas.


Versus 31 et 32: Arietem Consecrationis

31 et 32. Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto, quibus vescetur Aaron et filii ejus. — q. d. Hujus victimae pacificae, puta arietis in consecratione sacerdotum oblati, carnes reliquas (nam armus ejus Deo erat incensus et combustus, pectusculum vero jusserat Deus dari Mosi tanquam consecratori) coques in loco sancto, non in altari, sed juxta illud in atrio sancto, quod erat ante tabernaculum, ubi carnes hostiae pacificae coqui solebant igne ex altari sumpto. Ita Cajetanus.

32. Panes quoque qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi comedent. — q. d. Iidem novelli sacerdotes comedent panes, et lagana quae reliqua sunt in canistro; nam crustula cum panibus et laganis, quae imposita sunt manibus sacerdotum, cremata jam erant vers. 25. Itaque non omnes panes qui erant in canistro, impositi fuerunt manibus sacerdotum, sed in eo remansit portio offerentium, quae jam ab eisdem comedi jubetur.


Versus 33: Placabile Sacrificium

33. Ut sit placabile sacrificium. — Hebraice: quibus, scilicet panibus, propitiatum est, id est, quibus expiatus est Aaron, et placatum est numen. Noster ad finem sacrificii, qui in Hebraeo intelligitur, respexit: ideo enim jubentur novelli sacerdotes, qui hic sunt offerentes, carnes pacificas, quibus propitiatum est, comedere, ut sit placabile sacrificium, seu ut Deus ostendat se hoc sacrificio placatum esse, quandoquidem eos tam benigne ad mensam suam, puta ad suas victimas, invitatos admittat.

Et sanctificentur offerentium manus. — Scilicet, ut ex contactu hujus sancti cibi, et ex hac ceremonia sanctoque convivio, magis quodam modo consecrentur et sanctificentur manus eorum.

Alienigena (qui non est de stirpe Aaron, etiamsi sit de stirpe Levi) non vescetur ex eis, quia sancti sunt. — Quia scilicet hi panes Deo oblati sunt pro consecratione, non Levitarum, sed sacerdotum.


Versus 34: Combures Reliquias Igni

34. Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sanctificata sunt. — Rationem hic dat Deus, cur lege hac caeremoniali statuat, ne altero die comedantur ea quae sibi sanctificata, id est, oblata sunt, q. d. Sancta ut a profanis distent, peculiarem exigunt ceremoniam; quod discrimen ut aliqua observantia congrua designem et definiam, volo et sancio ut carnes et panes sancti eodem die, quo Deo oblati sunt a sacerdotibus, iisque solis comedantur; si quid restet secundo die, id non comedatur, sed comburatur: neque enim decet eas canibus dari aut profanis hominibus; neque etiam e dignitate mea, aut carnium sanctarum est, si illae secundo die jam marcidae sacerdotibus, qui praecedenti die recentibus usi sunt, cum nausea aliqua, vel certe cum minori reverentia apponantur. Secus statutum fuit in plebeiorum sacrificiis; poterant enim carnes illorum secundo die comedi, sed non tertio, Levit. VII, 16. Verum quia hae sacerdotum carnes sanctiores habebantur, atque ad majorem sacerdotum sanctimoniam commendandam, hinc ne quidem secundo die eis vesci permittit Deus. Simile dictum est de agno paschali, cap. XII, vers. 10.

Anagogice S. Cyrillus lib. XI De Adorat. in spiritu, fol. 230: Ex sacrificiis, inquit, nihil servatur in secundum diem, quia in futuro saeculo alium, quam per sacrificia, modum habebimus nos offerendi et uniendi Deo, cum Christus nobiscum erit, et evacuabitur id quod ex parte est; tunc enim erit Deus omnia in omnibus.


Versus 35: Septem Diebus Consecrabis Manus Eorum

35. Septem diebus consecrabis manus eorum, etc. — Praecipitur hic, ut in consecratione sacerdotum per septem dies, haec quatuor quotidie fiant: primo, ungantur manus sacerdotum; secundo, immoletur vitulus; tertio, mundetur altare; quarto, altare ungatur. Haec sanxit Deus tum ad sacerdotum consecrationem complendam, tum etiam ad initiandum et quasi consecrandum novum altare holocaustorum.

Addit Josephus, hisce septem diebus factas fuisse iteratas aspersiones vestium sacerdotalium, tabernaculi item et vasorum sacrorum, per oleum et per sanguinem taurorum et arietum, qui alternis diebus mactabantur. Verum haec non satis consonant Scripturae hic, quae singulis diebus vitulum solum, non autem alternis taurum et arietem immolari praecipit.


Versus 36: Unges Illud in Sanctificationem

36. Unges illud in sanctificationem. — Unges illud ut sit sanctum et Deo consecratum.


Versus 37: Sanctum Sanctorum

37. Et erit Sanctum sanctorum. — Erit sanctissimum. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur. — Hoc est, sanctificari debet, ne profanus res tam sanctas attingat. Nam quod aliqui dicunt altare sanctificasse ea quae ipsum contingebat, universaliter falsum est; imo res polluta, si rem sanctam tangeret, eam polluebat; non vero e contrario, res sancta rem pollutam tangens, suo contactu eam sanctificabat. Vide Num. xix, vers. 13, 14 et 22, ubi praescribitur aqua lustrationis ex cinere vitulae rufae, qua expiare et sanctificare se debebant immundi, antequam res sacras tangerent vel tractarent.


Versus 38: Agnos Anniculos Duos per Singulos Dies

38. Hoc est quod facies in altari. — q. d. In hunc maxime usum erigi volo hoc altare holocaustorum, ut scilicet in eo facias, id est, immoles (hoc enim Hebr. עשה asa significat, uti et Latinum facio subinde) perenne et juge sacrificium sive holocaustum duorum agnorum quotidie, puta unius mane, et alterius vespere: unde a digniori et frequentiori hoc sacrificio, dictum est altare holocaustorum, licet in eo aliae etiam victimae, tum pacificae, tum pro peccato immolarentur.

Describitur hic ergo sacrificium, quod quotidie immolabant Hebraei, videlicet agnum mane et agnum vespere, de quo Numer. xxviii, 3, ut tam mane quam vespere hac victima Deum colerent, eique tam primitias quam finem diei offerrent; indeque sacrificium hoc vocatur matutinum et vespertinum, cujus saepe meminit Psaltes et Prophetae.

Nota primo: Agnus hic debebat esse similis agno paschali, puta esse anniculus et immaculatus, ut patet Num. xxviii, 3.

Secundo, cum agno offerebatur decima pars ephi similae conspersae oleo, quod oleum debebat esse quarta pars mensurae hin: eadem mensura vini, puta quarta pars hin, cum agno libanda, id est, effundenda erat in honorem Dei. Erat enim hoc sacrificium quasi juge et quotidianum convivium Dei constans carne agni, pane ex simila, et vino; in convivio enim tam potus, quam cibus requiritur.

Tertio, hoc juge sacrificium publicis expensis offerebatur, inquit Josephus, lib. III Antiq. x.

Quarto, nullo die intermittebatur, etiamsi illo die festum aliquod, ut neomenia, sabbatum, pascha, etc., incideret, quo pro ratione festi aliae victimae immolandae erant, ut patet Num. cap. xxviii, vers. 9.

Ubi nota: Quotidie primo immolabatur sacrificium juge matutinum; post illud vero immolabantur alia. Juge vero vespertinum ultimo post alia omnia immolabatur; unde tota nocte cremabatur in altari, uti sancit Deus, Levit. vi, 9.

Allegorice, juge sacrificium significabat juge sacrificium Christi in Eucharistia, quod omnibus diebus offertur et offeretur usque ad Antichristum, qui illud auferet, saltem ne publice fiat in regnis sibi subditis, ut patet Daniel. xi, 31.

Primo ergo, Christus est agnus hic jugis, sed qui tollit peccata mundi, quod facere non potuit agnus jugis et legalis. Hinc Christus ab Isaia, Jeremia et aliis Prophetis vocatur agnus. «Agnus eligitur, ait S. Augustinus, ut simplicitas et innocentia designetur; masculus quaeritur, ut virtus comprobetur; immaculatus, ut sine crimine.»

Secundo, Christus est agnus, qui mane mundi, id est ab ipsa mundi origine, occisus est pro peccatis veterum patrum; et qui vespere, ab adventu scilicet Christi usque ad finem saeculi immolatur, tanquam in sacrificium, pro filiis novi Testamenti.

Tertio, cum agno offerebatur simila et vinum, quia Christus non solum occidi voluit pro nobis; sed etiam in ipso sacrificio reliquit nobis Sacramentum corporis et sanguinis sui sub specie panis et vini, quo mirifice animae nostrae aluntur, confirmantur et recreantur. Simila haec mixta est oleo, quia Christus hoc sacramentum Eucharistiae ex suavissima charitate et misericordia instituit; olei et vini par erat mensura, quia tanta est Christi misericordia, quanta est virtus sanguinis ejus pro nobis effusi.

S. Bernardus, serm. 2 et 4 De Purific., per agnum matutinum intelligit Christum infantem in templo praesentatum et oblatum in festo Purificationis; per agnum vero vespertinum intelligit Christum jam virum, in fine vitae immolatum in cruce. Ita S. Cyprianus, lib. II, epist. 3 ad Caecilium, docet vespertinum agnum figurasse, non tantum Christi mortem in cruce, sed et tempus mortis; sub vesperam enim Christus mortuus est.

Tropologice, juge sacrificium est matutina et vespertina oratio, quam quilibet fidelis quotidie Deo offerre debet: item sacrificium Missae, quam quotidie audiant, qui possunt, ut in ea Christum, verum agnum, immolatum Deo Patri offerant. Ita S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. xxxvi, monet Christianos, ut tam mane, quam vespere ecclesiam oraturi adeant. «Ab ecclesia, inquit, Christi ne absis; surgens ad eam mane, antequam ullum opus aggrediaris, et rursus adi ad eam vespere, ut gratias agas Deo de iis, propter quae vitam tibi largitus est.» Id etiamnum Christiani religiosiores observant, qui mane statim ut surrexerint, antequam opus aggrediantur, ad ecclesiam adeunt, et si possint Missam audiunt. Idem quotidie factitabat S. Monica, uti habet ejus Vita ex S. Augustino desumpta.

Quinque hujus rei fructus paucis assignat noster Toletus, lib. VI Summae, cap. x: «Primus, inquit, est gratiae augmentum; qui enim in gratia est, sacrum audiendo gratiae augmentum consequitur, tum quia offert, tum quia pro ipso etiam sacrum offertur. Secundo, consequitur poenae temporalis pro peccatis debitae remissionem. Tertio, quod petit, facilius impetrat: nam Deo Patri oblationem acceptissimam, puta Christum offert. Quarto, actus virtutum exercentur, et praecipue trium, quae sunt magni meriti, scilicet Fidei, Charitatis et Religionis. Quinto, comparet homo in praesentia Christi; et eo quo potest modo, puta per fidem, praesentem videt Christum, et habet atque impetrat, quod impetraret si videret, si debito modo petat, ut caecus impetravit.» Eosdem fusius tradit noster Suarez, tomo III, in III part., disp. LXXIX, sect. viii, § 4, qui praeterea pie et probabiliter opinatur, assistentes Missae (quos et offerentes esse censet) ex opere operato consequi proprium fructum suum, etiamsi sacerdos intentione sua nullum illis talem fructum applicet.

Hisce de causis S. Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus, cum ob senium facere Missam non posset, delatus in oratorium quotidie Missam audiebat, ait Edmerus in ejus Vita, lib. II. S. Thomas Aquinas in summis etiam studiis quotidie Missam faciebat, et alteram audiebat, et eidem saepe ministrabat. In Chronicis Hispaniae celebris est capitaneus Pascalis Vivas, qui tempore praelii contra regem Cordubae Maurum, dum audiret Missas in templo S. Martini, visus est in praelio fortiter pugnare, et vexilliferum occidere, esseque causa victoriae, cum tamen pugnae non interfuisset, angelo sub ejus forma pugnante. Multo a periculis, a morte, a paupertate liberatos, quod Missam quotidie audirent, collegit Pinellus noster, lib. De Fruct. Miss. Ecquid mirum! ipsi angeli Missae assistunt et ministrant. Unde in Canone orat sacerdos: «Jube haec perferri per manus sancti angeli tui.» Vidit S. Chrysostomus, teste B. Nilo ejus discipulo, presbyteris Eucharistiam distribuentibus, angelos auxilium ac robur ferre. Scribit Cyrillus in Vita S. Euthymii, saepe ab eo visam terribilem angelorum multitudinem una secum Deo ministrantem, et sacra contrectantem. Unde S. Bonaventura: «Ad Missas, inquit, libenter ministra, quia hoc est officium angelorum; ipsi enim Deo suo ministrant devotissime.» Et S. Ephrem: «Angeli mundi, inquit, cum tremore ministrant, faciemque obtegentes non audent respicere.» S. Ambrosius in cap. 1 Lucae: «Non dubites, ait, assistere angelum, quando Christus immolatur.» S. Chrysostomus, lib. VI De Sacerdot., ait altare angelorum choris plenum esse, qui clamores excitant, dum Christus immolatur.


Versus 40: Similam Conspersam Oleo Tuso

40. Decimam partem (ephi, uti additur Numer. xxviii, 5) similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in (id est cum) agno uno. — Repete facies, id est, offeres et sacrificabis.

Decima pars ephi est gomor, uti dixi cap. xvi, vers. ult., quod in frumento Palaestinae erat 8 librarum, in farina vero circiter 4 librarum. Secundo, simila haec debebat esse conspersa, id est subacta, oleo loco aquae, vel simul cum aqua, qua subigi solet farina. Tertio, oleum hoc debebat esse non attritu molae expressum, quod impurius est, sed pilo bene tusum, vel certe sponte defluens, quod purius et limpidius est. Quarto, mensura hin, inquit Josephus, continet duos choas atticos; duo choae faciunt sextarios duodecim. Hebraei dicunt quartam partem hin esse mensuram octodecim ovorum, ita ut hin contineat duo et septuaginta ova, sive duodecim logim: log enim est mensura sex ovorum, scilicet Palaestinae, quae majora sunt nostris; quarta ergo pars hin erant tres librae olei circiter.


Versus 41: Alterum Agnum ad Vesperam

41. Alterum vero agnum offeres ad vesperam. — Hebraice, inter duas vesperas, scilicet unam solis occidentis, alteram tenebrarum et noctis post solis occasum, quo tempore immolandus quoque erat agnus paschalis, ut dixi cap. xii, 6.


Versus 42: Ad Ostium Tabernaculi

42. Ad ostium tabernaculi testimonii. — Puta super altare holocaustorum, quod erat ante ostium tabernaculi, et juxta illud, ad partem ejus Aquilonarem. Ita Abulensis. Coram Domino. — In altari Domini, vel coram tabernaculo Domini, ubi videtur esse quasi domus Dei. Ita Abulensis.

Ubi constituam ut loquar ad te. — Hinc patet Deum non tantum respondisse ex propitiatorio, quod erat in Sancto sanctorum, sed etiam ad ostium tabernaculi, q. d. Aequum est ut ubi ego praesentem me exhibeo, et ubi loquor, ibi mihi offeratur juge sacrificium, ut ibidem quasi fructum sacrificii assignem meam praesentiam et colloquium. Sic ante oraculum et Sanctum sanctorum, jussit Deus adoleri juge thymiama, scilicet semel mane, et semel vespere, idque quotidie, quia in Sancto sanctorum praesens esse, et residere videbatur super arcam, indeque dabat oracula. Ita Cajetanus.


Versus 43: Ibique Praecipiam Filiis Israel

43. Ibique praecipiam filiis Israel. — Scilicet per te internuntium meum. Pro praecipiam, hebraice idem est verbum, quod paulo ante noster Interpres vertit constituam, scilicet יעד iaad, quod significat primo, convenire, et constituere locum vel tempus ad conveniendum; secundo, testificari et praecipere. Hinc patet tabernaculum, quod hebraice vocatur moed (a radice iaad), quod Noster vertit testimonii, alludere tam ad conventum Dei cum hominibus, quam ad testificationem et legem, quae in tabernaculo, puta in publico populi conventu, legebatur et proponebatur. Dicitur ergo tabernaculum primo, ohel edut, id est testimonii, quia in eo erat testimonium, id est lex, et tabulae legis, ut patet Exodi cap. xxv, 21. Secundo, מועד moed, id est conventus, ad quod scilicet populus ad statuta festa et solemnitates, quasi ad Deum orandum et celebrandum, Deique legem audiendam conveniebat. Vel moed, id est testimonii, id est legis, uti jam dixi. Rursum, testimonii, quia Dei praesentia et oraculis, quasi testimonio confirmatum et stabilitum erat. In tabernaculo enim, et maxime in Sancto sanctorum, sive in oraculo, Deus ostendebat et testabatur se esse praesentem, praesidem et tutorem suae Ecclesiae, suique populi, ejus vota audiendo et exaudiendo, eum protegendo, eum instruendo, tum interius, tum exterius per vocem sacerdotum, et per vocem suam ex oraculo, etc. Ita Alcazar in Apocal. xv, 5. Ubi tamen perperam priorem expositionem «testimonii,» id est legis, rejicit, solamque posteriorem hanc stabilire conatur, cum expresse Scriptura docet in tabernaculo et arca positum fuisse testimonium, id est legem, sive tabulas legis; indeque dici arcam testimonii. Exodi xxv, 21 et 22, et cap. xxxi, 18, tabulas legis vocat tabulas testimonii. Et clarum est arcam testamenti (aeque ac testimonii) sive foederis dici, non a conventu populi, sed quia continebat tabulas legis, quae erant conditio foederis inter Deum et populum initi.

Et sanctificabitur altare in gloria mea. — Hoc est, sanctum declarabitur altare, cum gloria mea circa illud apparuerit, ac praesertim cum ignem de coelo in illud immittam octavo die consecrationis sacerdotum, ad consumenda sacrificia mea, Levit. ix, 24. Sic «mundare,» pro mundum declarare; et «contaminare» vel «polluere,» pro contaminatum et pollutum judicare, sumitur saepe in Levitico, ut Levit. xiii, vers. 6, 11, 20, 25, 27, 34, 59.


Versus 44: Sanctificabo Tabernaculum

44. Sanctificabo et tabernaculum. — Sanctum illud declarabo, et quasi sanctum a profanis tuebor, quando miraculosa eruptione ignis vetabo in illud inferri ignem alienum, Levit. x, 2. Tunc etiam sanctificabo «Aaron cum filiis suis,» puta Ithamar et Eleazar, deputando et designando eos mihi in sacerdotes, eosque conservando ab incendio, quo consumam Nadab et Abiu, fratres eorum et sacerdotes, sed reprobandos a me, quia offerent ignem alienum.


Versus 45: Habitabo in Medio Filiorum Israel

45. Et habitabo in medio filiorum Israel. — Scilicet habitabo in tabernaculo meo, quod est inter filios Israel, in eoque quasi in domo mea versabor, ibique praesentem me exhibebo, dirigens et protegens populum meum, quem eduxi ex Aegypto. Chaldaeus vertit, ponam praesentiam divinitatis meae, scilicet in tabernaculo et propitiatorio; hoc enim ipse et Hebraei vocant שכינה sechina, id est quietem, quod in eo quasi in sede sua Dei majestas quiesceret et resideret.