Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describuntur vestes pontificis, et vers. 40, minorum sacerdotum, scilicet primo, ephod, vers. 6. Secundo, rationale cum duodecim gemmis, vers. 15, in quo erat doctrina et veritas, vers. 30. Tertio, tunica hyacinthina, in qua erant mala punica et tintinnabula, vers. 31. Quarto, tiara cum lamina aurea, cui inscriptum erat: Sanctum Domino, vers. 36. Quinto, tunica linea cum balteo, vers. 39. Sexto, femoralia, vers. 42.
Textus Vulgatae: Exodus 28:1-43
1. Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 2. Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. 3. Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4. Haec autem erunt vestimenta quae facient: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi; 5. accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. 6. Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. 7. Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. 8. Ipsa quoque textura, et cuncta operis varietas erit ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 9. Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel: 10. sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. 11. Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos; 12. et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. 13. Facies et uncinos ex auro, 14. et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis. 15. Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 16. Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17. Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus; 18. in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis; 19. in tertio ligurius, achates, et amethystus; 20. in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus: inclusi auro erunt per ordines suos. 21. Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22. Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo; 23. et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: 24. catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus; 25. et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26. Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27. Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28. et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. 29. Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum. 30. Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper. 31. Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 32. in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. 33. Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mixtis in medio tintinnabulis, 34. ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum, rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. 35. Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. 36. Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino. 37. Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, 38. imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. 39. Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. 40. Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: 41. vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42. Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora: 43. et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in Sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
Versus 1: Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis
Hebraice, accedere fac ad te fratrem tuum cum filiis, ut scilicet eos sacerdotes consecres, et vestibus sacerdotalibus induas. Vide hic vocationem divinam sacerdotum Leviticorum ad ministeria Dei; et quam nemo praesumere debeat tale officium, nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Novatores vertiginis spiritu exciti non Deo vocante, sed sponte se ingerunt sacris. Quod autem Moses fratrem suum sacerdotem ordinat, quid aliud mystice commendat, nisi quod omnes qui Aaron, id est sacerdotes et doctores esse volunt, tanto studio et amore debent meditationi divinae legis (hanc enim repraesentat Moses legislator) inhaerere, ut quasi germana videantur ei conjunctione devincti?
Allegorice, Aaron fuit typus Christi, qui est frater Mosis, quia Christus et Moses, id est testamentum vetus et novum, quasi fratres sibi assimilantur, conveniunt et respondent.
Versus 2: Faciesque vestem sanctam
Vestes sanctas, puta sacerdotales; est enallage numeri. Nota: Vestis sacerdotum dicitur sancta, quia oleo erat consecranda, Deique cultui dicanda, et a profanis usibus removenda, atque a solis sanctis, id est sacerdotibus Deo sanctificatis, id est consecratis, in loco sancto usurpanda.
Porro, hic inverso ordine numerantur et describuntur vestes sacerdotales: sic enim vestiebatur pontifex, ut patet Levit. cap. viii. Primo induebat femoralia: super haec injiciebat tunicam lineam, eamque zona stringebat: huic superinduebat tunicam hyacinthinam, super quam ephod cum rationali accingebat secunda zona: capiti imponebat tiaram, cui affixa erat lamina aurea, cum hac inscriptione: Sanctitas Domino.
In gloriam et decorem sacerdotum et sacerdotalium munerum, uti in novo Testamento ornamenta sacerdotalia (fremant licet haeretici) eadem de causa recte cultui divino adhibentur. Nam, ut recte argumentatur B. Ivo Carnotensis, epist. 124, si in lege veteri ita ornatus fuit sacerdos: ergo multo magis in lege nova, oportuit sacerdotem uti sacris vestibus ad divinum cultum, ac praesertim ad consecrandum corpus et sanguinem Domini: hoc enim postulat decentia, aequitas et reverentia naturalis; et secus facere esset incivile, profanum, rusticum et barbarum.
Fuit, et est alius quoque harum vestium usus, scilicet: Primo, ut sacerdos populi memoriam semper animo, ut vestibus, inscriptam gereret, proque eo Dominum instanter deprecaretur. Secundo, ut per eas sacerdos justitiae et sanctitatis, aeque ac doctrinae et studii legis, atque omnis officii sui admoneretur. Vide Bedam.
Versus 3: Et loqueris cunctis sapientibus corde
Sapientes corde hic vocantur periti artifices, puta sartores, phrygiones, gemmarii, etc., ut patet cap. xxxvi, vers. 1. Sapientia enim et prudentia confunduntur apud Hebraeos, et latissime accipiuntur, ut etiam artem et peritiam mechanicam significent. Porro erant hi artifices Beseleel et Ooliab, eorumque administri, de quibus cap. xxxv, vers. 30.
Spiritus prudentiae, id est prudentia a me aspirata. Spiritus enim hebraice cuivis habitui, actioni et rei vitali tribuitur per metaphoram, et fere connotat rem aliunde esse acceptam et aspiratam. Sic spiritus lenitatis est ipsa lenitas a Deo aspirata, Galat. cap. vi, vers. 6; sapientiae et intellectus, est ipsa sapientia et intellectus, Eccli. xv, 5. Sic Isaiae cap. xi, septem dona Spiritus Sancti vocantur spiritus consilii, fortitudinis, timoris, pietatis, etc., id est consilium, fortitudo, timor, pietas donata et aspirata a Spiritu Sancto. Ita S. Cyprianus, libro I Contra Judaeos, cap. xx; Hilarius in Matth. cap. xv; Nazianzenus, orat. in Pentecosten; Basilius, Contra Eunomium, serm. 5, cap. xiv; Augustinus, Contra Faustum, lib. XII, cap. xv.
Porro « prudentia » hic artem significat. « Spiritu ergo prudentiae, » id est, arte fabricandi vel conficiendi has vestes sacras; quae ars est donum Dei naturale, uti sunt et caeterae artes; aliquando tamen est donum supernaturale infusum a Deo, uti hic accidisse satis innuitur cap. xxxv, vers. 30, ubi dicitur de Beseleel: « Implevitque eum (Deus) spiritu Dei, sapientia et intelligentia, ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere, sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, dedit in corde ejus. Ooliab quoque, » etc.
Versus 4: Tunicam
Scilicet hyacinthinam, quae Hebr. מעיל meil, et latine absolute tunica dicitur; alia vero tunica vocabatur כתנת תשבץ ketonet tasbets, id est tunica linea stricta. Ita Hebraei, Chaldaei et Septuaginta; radix enim Hebraea שבץ schabats stringere significat: haec enim tunica instar interulae stringebat corpus. Alii Hebraei tasbets vertunt tunicam inclusionis, in qua videlicet inclusae erant 12 gemmae. Alii, teste S. Augustino, vertunt tunicam cum cornibus, id est cirris. Alii, tunicam ocellatam, id est opere phrygionico ocellis pictam. Hi omnes per hanc tunicam accipiunt hyacinthinam, non lineam: verum dum ab antiquis deviant, in plurima incerti abeunt.
Magis credendum est uni S. Hieronymo ad Fabiolam De Vest. sacerd., ubi diserte meil interpretatur tunicam hyacinthinam, ketonet vero tunicam lineam, idque ita esse patet Exodi cap. xxxix, vers. 22 et 27, et Levit. cap. viii, vers. 7, in Hebraeo.
Versus 6: Ephod — prima vestis pontificis
Prima haec est sacerdotis vestis, quae dicitur « superhumerale; » sive, ut Septuaginta, ἐπωμίς, et, ut Aquila, ἐπόραμμα; hebr. dicitur אפוד ephod, id est pallium sive extima vestis, quae aliis superinduitur, a radice אפד aphad, id est superinduit, superinduxit. Ephod autem erat vestis propria pontifici, quae tam pectus quam humeros ejus tegebat, eratque fere instar interulae pertextae undique, sed superne, uti et inferne, omnino patentis. Nulla ergo pars ephod vel in pectore, vel in dorso, vel ad latera patebat; nulla quoque erat nodis aut fibulis connexa, ut iis amotis aperiri posset: erat enim ephod continua et uniformi textura undique contextum et pertextum.
Secundo, ephod porrigebatur usque ad cingulum: eo enim cingebatur.
Tertio, in ephod circa pectus patebat locus rationali inserendo; hinc licet ephod a Philone vocetur pectorale, potius tamen a Septuaginta, Nostro et aliis vocatur superhumerale, quia in humeris integre pertextum erat, cum in pectore locus esset patulus pro rationali.
Quarto, ephod in humeris habebat duos lapides onychinos, in quibus insculpta erant 12 nomina filiorum Israel, ut patet vers. 9.
Quinto, ephod contextum erat et variegatum ex filis aureis hyacinthinis, purpureis, coccineis et byssinis opere polymito, ut patet hoc versu.
Sexto, putant Abulensis et Sixtus Senensis, lib. III Biblioth. cap. xii, Ephod caruisse manicis, fuisseque instar scapularis monastici. Sed verius est ephod habuisse manicas: id enim diserte docet Josephus.
Denique Philo, lib. II De Monarch. docet pectorale sive ephod fuisse instar thoracis: thoraci etiam simile fuisse ephod asserit Josephus, lib. VI Belli, cap. vi. Sicut ergo milites ornantur et muniuntur thorace, ita sacerdotes ephod: ipsi enim sunt milites Dei et templi, uti alibi dixi.
Opere polymito, id est, opere variorum colorum et liciorum. Unde Septuaginta vocant opus textile variegatoris. Nam ephod textum erat ex stamine byssino, et subtegmine tricolori, videlicet hyacinthino, coccineo et purpureo, ait S. Hieronymus, intermixtis filis aureis. Tale erat hoc ephod, quo solus utebatur pontifex. Erat enim aliud ephod lineum, sive byssinum et toto candore purissimum, quo utebantur inferiores sacerdotes et Levitae, quin et laici qui quoque modo cultui divino deserviebant, uti docet Abulensis in lib. I Reg. cap. xxii, Quaest. xxvii. Tale fuit ephod Samuelis, I Reg. cap. ii, vers. 18, et sacerdotum a Saule occisorum, I Reg. cap. xxii, vers. 18; tali etiam usus est David saltans ante arcam, II Reg. cap. vi, vers. 14. Ita S. Hieronymus ad Fabiol. De Vest. sacerd.
Versus 7: Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum
Hebraice est, duo humeri juncti erunt ad extremitates ejus, et sic conjungetur, q. d. Ephod non sub axillis ad latera, uti putat Abulensis et alii; sed supra utramque humeri partem duas habebit oras, ut per eas commodius pontifex possit caput inserere, itaque ephod induere: cum autem induisset pontifex ephod, tunc hae orae nectebantur fibula. Addit Josephus duos lapides onychinos in humeris, de quibus vers. 9, vice fibularum fuisse.
Hinc noster Interpres has duas oras vocat oras summitatum, quia non in latere ephod, sed ad caput et humeros erant, cum reliquum corpus in ephod esset textura continua, uti dixi: hinc ephod dicitur ab אפד aphad, quod non tantum superinduere, sed et cingere vel arctare significat, ut patet Exodi cap. xxix, vers. 5; Levit. cap. viii, vers. 7, in Hebraeo, eo quod ephod laxiores vestes inferiores arctaret, et omnino cingeret arcta et continua sua pertextura. Ita Oleaster, Cajetanus et Arias in Aarone.
Versus 9 et 10: Duo lapides onychini
Ita vertunt et alii passim. Soli Septuaginta vertunt, sumes duos smaragdos. Josephus hos onychinos vocat sardonyches, sive a patria, quod scilicet Sardis allati essent; sive a colore, quod colore sardio ruberent, inquit S. Hieronymus. Addit Josephus onychinum qui a dextris erat, quoties pontifex sacrificabat, tanto fulgore micasse, ut etiam eminus conspiceretur.
Sex seniorum filiorum Jacob nomina, puta Ruben, Simeon, Judas, Dan, Nephtali et Gad, insculpta erant onychi dextro, ait Josephus; sex reliqui insculpti erant sinistro, puta Aser, Issachar, Zabulon, Ephraim, Manasses et Benjamin; vide de his filiis Genes. cap. xxix et xxx. Levi enim inter 12 tribus non numeratur, licet eum numeret Abulensis hic: sed ejus loco et loco Joseph, duo filii Joseph, scilicet Ephraim et Manasses, successerunt, adoptati in filios ab avo Jacobo, Gen. cap. xlviii, vers. 5. Ita Josephus lib. III, cap. xi. Ipse enim sacerdos, utpote Levita, per se suam tribum Levi repraesentabat; unde non fuisset congruum inscribere Levi vesti sacerdotis.
Mystice, significabatur sacerdotem ex officio, debere orare pro singulis populi tribubus, easque quasi humeris suis portare, ut esset velut Atlas populi.
Versus 11: Caelatura gemmarii
Hebr. apertionibus, id est sculpturis, sigilli, q. d. Ita exculpes hos duos onychinos, eisque insculpes nomina filiorum Israel, sicut sigillum solet exsculpi litteris et insignibus heri sui.
Versus 12: Memoriale filiis Israel
Hebraice est, pones in utroque latere ephod lapides memoriae filiis Israel; idque tripliciter: nam, ut docet Beda, lib. III De Tabern. cap. iv, tres ob causas Aaron pontifex nomina Patriarcharum inter sacrificia semper in humeris, aeque ac in pectore portabat. Prima erat, ut ipse fidei probaeque vitae duodecim Patriarcharum semper meminisset, eamque imitaretur. Secunda, ut duodecim tribuum, quae ex his Patriarchis prognatae sunt, in orationibus et sacrificiis memor existeret; ita S. Hieronymus. Tertia, ut populus videns nomina patrum scripta in veste praesulis sui, curaret sedulo ne ab illorum meritis desciscens, ad errorum contagia declinaret; ita S. Hieronymus.
Quarta, ut sciat pontifex populum et subditos sibi portandos esse non tantum in pectore, sed et in humeris: in pectore portantur, cum amantur; in humeris, cum illorum onera feruntur, juxta illud Galat. cap. vi: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. » Gemit sub onere paupertatis proximus, onus ejus eleemosynis subleva: sub onere aegritudinis decumbit, erige: sub fasce peccati jacet, attolle: cholericus est, melancholicus, pusillanimis, fer et porta eum humeris tuae patientiae, charitatis, consolationis; sic adimplebis legem Dei et Christi.
Hinc allegorice, ephod significabat obedientiam charitatis Christi, qua ipse humeros suos pro peccatis nostris cruci supposuit, ait Rupertus, unde duo lapides onychini significabant duo hemispheria, ait Philo et S. Hieronymus, puta totum mundum, pro quo passus est Christus. Ita Abbas ille in Vitis lib. V, cap. x, in fine, habitum priscorum monachorum explicans, ait: « Cucullum, quo utimur, signum est innocentiae; superhumerale, quo humeros et cervicem alligamus, signum est crucis; zona vero qua cingimur, signum est fortitudinis. Conversemur ergo juxta id quod habitus noster significat: quia omnia cum desiderio facientes, nunquam deficiemus. »
Tropologice, ephod significabat onus evangelicum et jugum Domini. In hujus enim susceptione et obedientia, consistit perfectio et felicitas Christiani. Ita et Gentilis Agesilaus, rogatus quare Spartani aliis feliciores et potentiores essent: « Quia, ait, plus quam alii exercent se in imperando et obediendo. » Et Agis rex, rogatus quaenam disciplina maxime exerceretur Spartae: « Peritia, inquit, imperandi et obediendi. » Pressius vero veriusque Theopompus, cum quidam diceret Spartae salutem inde proficisci, quod reges haberet ad imperandum idoneos, respondit, non eam esse causam, sed quod cives obedire nossent. Ita Plutarchus in Lacon.
Moraliter, vestem quae sacerdotem, id est, fidelem Deo addictum, vestit et ornat, esse ephod, id est obedientiam. Obedientia, ait S. Gregorius, lib. XXXV Moral. cap. x, sola virtus est, quae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit. Et: Melior est obedientia quam victimae, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur.
Versus 13 et 14: Uncini et catenulae ex auro
Ut videlicet per eas rationale alligetur superhumerali: nam catenulae rationalis alligabantur proxime ad ephod quatuor annulis, existentibus in quatuor ejus angulis; sed quia magnum erat gemmarum in rationali pondus, additae sunt hae duae catenulae, quae exterius rationali in duobus ejus annulis inserebantur, idque per occultas fistulas, ne apparerent, ut ita una ephod et rationalis textura esse videretur, ait Josephus et Hieronymus. Ascendebant autem hae catenulae usque ad humeros et annectebantur circulis, vel, ut Noster melius vertit, uncinis aureis, in summitate ephod a tergo existentibus. Harum catenularum et uncinorum rursum meminit Moses in rationali vers. 24 et 25. Ita Abulensis.
Sibi invicem cohaerentes, q. d. Fac catenulas duas, quarum singularum circuli invicem innexi cohaereant. Ita Abulensis, Hugo Victorinus et alii. Neque enim catenula sinistra cohaerere poterat dextrae aut contra, sed tam dextra, quam sinistra, implexa, vel potius innexa et contexta erat suis circulis, vel ansulis, uti fieri solet in catenis.
Versus 15: Rationale judicii — secunda vestis
Haec est secunda vestis pontificis, quae sacratissima erat pars ipsius ephod, id est, superhumeralis, omniumque vestium sacerdotalium. Dicta est ab Hebraeis חשן choshen, a Graecis λογεῖον, a Latinis rationale, idque primo, quia pontificem et consequenter populum admonebat eorum, quae summa prudentia et ratione ipsius in suo officio, sacrificiis et sacerdotio consideranda erant, quaeque significabantur per nomina filiorum Israel, perque urim et tummim, id est, per doctrinam et veritatem, quae rationali inscripta erant.
Secundo, quia rationale hoc dabat oracula, quasi mente aut ratione provida et prophetica praeditum foret: unde rationale posset et vocale et verbale vocari; utrumque enim significat Graecum λογεῖον, ait S. Augustinus, Quaest. CXVI.
Hinc dicitur rationale judicii; judicii, inquam, partim humani, hoc est debiti et officii sacerdotis, et populi Israel; partim divini, quo scilicet Deus sententiam suam dicebat per pontificem. Pontifex enim rationali indutus de rebus dubiis consulebat Dominum, et ab eo de iisdem erudiebatur, tanquam fungens munere pontificio nomine totius populi, ac mox ipse Dei judicium, id est, sententiam et oraculum, populo enuntiabat.
Tropologice, rationale judicii significat munditiam cogitationum, item prudentiam et circumspectionem, atque rationem examinis nostri tam interni quam externi, puta tam conscientiae, quam operum externorum, quae maxime sacerdotem ornant; vide Bedam, lib. III De Tabernaculo, cap. v, et Gregorium, II part. Past. cap. 11 et seq.
Versus 16: Quadrangulum erit et duplex
Non geometrice, sed physice, q. d. Quadrum erit: neque enim rationale hoc erat altera parte longius; sed omnibus sui partibus erat aequilaterum: nam habebat palmum sive spithamam, hoc est duodecim digitos in longitudine, et totidem in latitudine.
Et duplex, puta duplicatum, et duplici tela constans, ad hoc ut sustinere possit lapides, sive gemmas in eo collocandas.
Versus 17: Quatuor ordines lapidum — primus ordo
Ad mysteria hos lapidum ordines expressit et descripsit ipse Dominus. Hos lapides, inquit S. Hieronymus, legimus in diademate principis Tyri, Ezech. xxviii, et in Apocalyps. S. Joannis cap. xxi, sed alio ordine: in Apocalypsi enim duodecim lapides significant duodecim Apostolos, qui fundamenta sunt Ecclesiae militantis et triumphantis: unde sub horum lapidum nominibus et specie, virtutum vel ordo vel diversitas indicatur, ait S. Hieronymus.
Tropologice, quatuor ordines gemmarum sunt quatuor virtutes cardinales, ait S. Hieronymus ad Fabiolam, quae dum invicem miscentur, duodecim efficiunt combinationes.
Tres lapides in singulis ordinibus sunt tres virtutes theologicae, ait Beda.
Allegorice Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. xiii, hisce duodecim gemmis docet significatos esse duodecim Apostolos.
In primo versu erit lapis sardius. Sardius ignis specie translucet, significatque Ruben primogenitum Jacobi. Tropologice, sardius fervidam significat doctrinam et martyrium; hinc Apoc. cap. xxi, tribuitur S. Bartholomaeo.
Secundus est topazius, qui partim caeruleo, partim aureo est colore. Topazius congruit Simeoni audaci et imperterrito. Tropologice, topazius significat animum coelestem, et ad omnia infractum; hinc in Apocalypsi tribuitur Jacobo fratri Domini.
Tertius est smaragdus, qui maxime viret. Smaragdus est Judas, qui, si Levi excludas, fuit tertius Jacobi filius; smaragdus enim significat Judae fortitudinem, et sceptrum perenne, semperque virens usque ad Christum, Geneseos cap. xlix, vers. 10. Tropologice, smaragdus significat virginitatem; hinc Apoc. xxi, tribuitur S. Joanni, qui semper virgo mire viruit sua virginitate.
Versus 18: Secundus ordo — carbunculus, sapphirus, jaspis
In secundo ordine primus est carbunculus, graece ἄνθραξ, id est carbo ignitus. Hic congruit Dan et Danitis, qui sua fortitudine exusserunt Lais, et Samsoni Danitae, qui ignitos titiones alligans caudis vulpium, iis succendit segetes Philisthiim. Tropologice, carbunculus significat ardentem charitatem; in Apocalypsi tribuitur Jacobo fratri S. Joannis, qui ardens charitate Christi, primus Apostolorum pro Christo martyr occubuit.
Secundus est sapphirus, qui caeruleus est, id est coelestis coloris, et aureis punctis collucet. Hic congruit Nephtali, a quo plerique Apostolorum prognati. Tropologice, sapphirus significat eos qui corpore in terris, mente et vita in coelis versantur; unde in Apoc. tribuitur S. Andreae.
Tertius est jaspis, gemma firmissima et virens. Jaspis congruit Gad: tribus enim Gad fortissima praevit alias tribus ad terram promissam. Tropologice, jaspis significat fortitudinem fidei: unde in Apoc. tribuitur S. Petro, qui est petra et fundamentum Ecclesiae post Christum.
Versus 19: Tertius ordo — ligurius, achates, amethystus
Primus est ligurius. Verisimile est esse hyacinthum, quia ita interpretatur S. Hieronymus, et hyacinthus est lapis pretiosissimus, qui non est verisimile hic esse praetermissus. Hic congruit tribui Aser, quae caeteris ditior fuit et delicatior. Tropologice, hyacinthus significat contemptum terrenorum, et amorem coelestium; hinc in Apocalypsi congruit Simoni Chananaeo.
Secundus est achates, ita dictus ab Achate fluvio Siciliae. Hic significat tribum Issachar inter medios peccatores sitam, sanctitatem conservantem. In Apoc. achati respondet chrysoprasus, tribuiturque Judae Thadaeo.
Tertius est amethystus, qui purpureus est, roseus et violaceus. Amethystus congruit Zabulon. Tropologice, amethystus significat humilitatem; hinc in Apoc. datur Matthiae.
Versus 20: Quartus ordo — chrysolithus, onychinus, beryllus
Primus est chrysolithus, qui partim aurei, partim marini est coloris. Hic congruit tribui Ephraim, quae regiam potestatem in Jeroboam adepta, ea diutissime tenuit. Tropologice, chrysolithus significat paenitentiam; unde in Apoc. tribuitur Matthaeo.
Secundus est onyx, ita dictus ab unguis humani similitudine. Hic significat Manassem, ob morum candorem et humanitatem; unde et in Apocalypsi datur Philippo. Tropologice, onyx significat candorem et innocentiam.
Tertius est beryllus, qui instar aquae solis fulgore percussae, rubicundus est et decorus; sed non fulget, nisi in sexangulas formas poliatur. Affertur ex India, unde in Apocalypsi tribuitur Thomae, Indiae Apostolo. Hic vero tribuitur tribui Benjamin. Tropologice, beryllus significat animum fortem et heroicum, adversa quaeque vincentem.
Nota: Hae duodecim gemmae non minus sunt pontificis eas in pectore gestantis, quam duodecim tribuum eis inscriptarum. Unde allegorice, Christus per pontificem veterem adumbratus, primo, est sardius, quia timores expellit; secundo, est topazius, quia coelesti charitate mundo irradiavit; tertio, est smaragdus, quia visum delectat Angelorum et Sanctorum; quarto, est carbunculus, quia lux mundi; quinto, est sapphirus, quia coelestis est ejus doctrina et vita; sexto, est jaspis, quia petra Ecclesiae fortissima; septimo, est hyacinthus, quia mitis et humilis corde; octavo, est achates, quia acer in infideles; nono, est amethystus, quia resistit acediae; decimo, est chrysolithus, quia venit vocare peccatores ad salutem; undecimo, est onyx, quia moribus candidus; duodecimo, est beryllus, quia in omni tentatione et cruce constans permansit. Ita fere Salmeron, tom. VII, tract. 11.
Versus 21: Nomina insculpta gemmis
Hebraice est, sculpes eos sculptura sigilli secundum nomen suum. Diserte tam Hebraea, quam Septuaginta, Chaldaeus et Noster dicunt, ipsa nomina fuisse insculpta gemmis, ut patet vers. 9, 10, 11, 12, 21, 29. Ita Lyranus, Abulensis, Vatablus, et alii passim explicant.
Versus 22: Catenae in rationali
Hae eaedem sunt cum illis vers. 13, ut ibi dixi.
Versus 26-28: Ligamen rationalis cum ephod
Hoc vers. 26, et sequentibus duobus, describitur aliud ligamen rationalis cum ephod, aliud, inquam, a duabus catenulis ad humeros ascendentibus: catenulae enim exterius erant, ligamen vero hoc erat internum et immediatum: rationale enim in quatuor angulis habebat quatuor annulos aureos, quibus totidem annuli in ephod ex adverso respondebant, ita ut annulus quisque rationalis cum annulo ephod sibi respondente necteretur vitta hyacinthina.
Versus 29: Portabit Aaron nomina super pectus suum
Hebraice super cor suum, sed cor hebraice etiam pectus significat. Jubetur ergo pontifex, uti prius vers. 12, in humeris, ita nunc in pectore gestare nomina tribuum Israel rationali insculpta, ut salutis animarum sibi commissarum admoneatur, easque non tantum humeris gestet, sed intimo cordis sinu cura et oratione sua foveat.
S. Bernardus, epist. 42 ad Archiepiscopum Senonensem, docet munus Episcopi in duobus consistere, scilicet ut in omnibus suis actibus non quaerat aliud, nisi primo, gloriam Dei; secundo, salutem sui populi: « Hoc, ait, agens pontifex, » inquit, « implebit non solum pontificis officium, sed et etymologiam nominis, pontem seipsum faciens inter Deum et proximum. »
Versus 30: Urim et Tummim — Doctrina et Veritas
Pro doctrinam et veritatem, hebraice est urim et tummim. Aliqui urim deducunt a radice iara, id est docere, eo quod Noster urim vertit doctrinam; tummim vero deducunt ab aman, id est credidit. Alii deducunt ab or, id est lux, ut urim idem sit quod luces vel illuminationes; tummim vero a radice tamam, id est perfecit, ut tummim idem sit quod integritates, vel perfectiones.
Quaestio est hic gravis admodum: quidnam in rationali fuerit urim et tummim? Verisimilius videtur haec duo nomina urim et tummim, id est doctrina et veritas, inscripta fuisse rationali, ita ut cum dicit Scriptura: « Pones in rationali doctrinam et veritatem, » sensus sit: inscribes in rationali haec duo nomina: Doctrina et Veritas, sicuti tiarae pontificis inscripta fuerunt duo verba: « Sanctitas Domino, » uti videbimus vers. 36.
Hanc sententiam aliis praefert S. Augustinus, Quaest. CXVII; Philo, lib. III De Vita Mosis; Rupertus, Hugo Cardinalis et Victorinus; Radulphus, Alcazarius, et Bellarminus. Favet etiam S. Hieronymus, et S. Gregorius, et Rabanus; item Cyrillus in expositione Symboli Nicaeni.
Satis patet ex Scriptura Deum per urim consultum solere respondere, et dare oracula per pontificem vestibus pontificalibus et rationali indutum; ita enim Num. XXVII, 21, dicitur: « Eleazar consulet Dominum; » hebraice est, Eleazar interrogabit Dominum in judicio urim.
Historica et litteralis causa inscribendi urim et tummim fuit, ut per hoc sacerdotii dignitas commendaretur populo, quando pontificem rationali urimque indutum edoceri a Deo de futuris eventibus, et vice Dei oracula fundere cernebat.
Allegorica causa fuit, ut pontifex urim gestans, et oracula fundens, typus esset Christi summi Pontificis et Prophetae, per quem veritas facta est, et ad nos delata e sinu Patris, Joan. cap. I, vers. 17 et 18.
Moralis causa fuit, ut sacerdos gestans urim et tummim admoneretur jugiter sui officii: primo, ut haberet urim, id est illuminationem et doctrinam, tum studio, tum magis pietate et oratione acquisitam. Rursum urim, id est inflammationem et zelum, quo populum ad Dei legem et amorem accendat. Urim enim hebraice et lucem et ignem lucentem significat. Talis urim erat S. Joannes Baptista: erat enim ipse « lucerna ardens et lucens. »
Secundo, eum debere habere tummim, id est veritatem, tum in corde, tum in ore, tum maxime in vita, puta integritatem et perfectionem vitae. Sicut enim os cordi, ita vita ori et cordi respondere debet.
Christi ergo et Christianorum pectus ornet veritas, quasi monile divinum et speciosissimum. Nam, ut ait S. Augustinus, epist. 9: « Incomparabiliter pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum: pro ista enim fortius Martyres nostri adversus hanc Sodomam, quam pro illa mille heroes adversus Trojam dimicaverunt. »
Versus 31: Tunica hyacinthina — tertia vestis
Haec est tertia vestis pontificis. Prima enim erat ephod, secunda erat rationale, tertia est haec tunica, quae proinde tunica ephod, id est superhumeralis, dicitur, quia ipsi proxime incumbebat ephod cum rationali. Ita S. Hieronymus.
Nota primo: Haec tunica erat laxior quam tunica stricta, atque ad talos usque descendebat.
Secundo, erat haec tunica hyacinthina, id est, facta ex lana violacei coloris; significabat enim sacerdotis vitam debere esse coelestem, idque usque ad finem.
Tertio, tunicam hanc manicas habuisse docet S. Hieronymus.
Quarto, haec tunica inferne in limbo habebat duo et septuaginta mala punica, et totidem tintinnabula, ut horum pulsu vocalis incederet pontifex, ingrediens Sancta sanctorum.
Versus 32: Capitium
« Capitium, » id est apertura; hebraice est os capitis, id est, foramen in summo, per quod caput transmittatur. « Erat, » ait S. Hieronymus, « haec tunica in superiori parte qua collo inducitur, aperta, quod capitium dicitur. »
Et ora per gyrum ejus textilis. « Ora » haec erat fimbria vel limbus aperturae, capitii latera tegens et firmans per circuitum: « sicut limbus loricae erit ei ne rumpatur. »
Versus 33: Mala punica et tintinnabula
Josephus haec sic describit: « Ima, ait, vestis ornabatur limbo effigie malorum punicorum distincto, a quo et tintinnabula aurea sic dependebant, ut medium esset quodque malum punicum inter duo tintinnabula situm, et vicissim tintinnabulum inter duo mala punica. » Ecclesiasticus cap. XLV, vers. 10, plurima ea fuisse dicit; S. Hieronymus et Isidorus praecise numerant duo et septuaginta mala punica, et totidem tintinnabula.
Versus 35: Ut audiatur sonitus
Id est, ut non moriatur propter inobedientiam: volo enim et jubeo sonitum pontificis, puta pulsum tintinnabulorum ejus audiri in ingressu et egressu tabernaculi, ad excitandam in eo et in populo reverentiam mihi debitam, videlicet ne domum meam intret nisi praevio pulsu, quo ipse ut et populus audiens, admoneatur majestatis meae, cujus templum ingreditur.
Hinc ait Sapiens cap. XVIII, vers. 24: « In veste poderis totus erat orbis terrarum. » Nam femoralia linea figurabant pudicitiam; tunica linea significabat terram; tunica hyacinthina significabat aerem colore suo; tintinnabula significabant tonitrua; mala punica fulgura; ephod significabat coelum et universum; rationale significabat terram; mitra significabat coelum; lamina aurea significabat Deum, unde habebat inscriptum Tetragrammaton.
Tropologice, tintinnabula significant praedicationem et doctrinam sacerdotis. S. Hieronymus ait: « Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis Dei, ut et gressus ejus et motus, et universa vocalia sint. » Et S. Chrysostomus, hom. 73 in Matth.: « Doctorem decet, sive loquatur, sive sileat, sive in conviviis, sive alibi sit, caeteris hominibus praecellere. » Et S. Augustinus, libro IV De Doctrina Christiana, cap. xxvii: « Ut obedienter audiatur concionator, quantacumque granditate dictionis, majus pondus habet vita dicentis. »
Tintinnabula sunt aurea, ut significetur omnem sermonem pontificis debere esse aureum, de charitate, sanctitate rebusque divinis.
Malum punicum, quod uno cortice multa grana complectitur, unitatem fidei designat; vel, ut ait Beda, multifariam virtutum operationem uno charitatis munimine tectam.
Denique notat Origenes, hom. 9, pontificem in ora et fine vestis habere haec tintinnabula, ut de extremis temporibus et fine mundi nunquam sileat, secundum eum qui dixit: « Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. »
Versus 36-38: Lamina aurea — quarta vestis
Haec est quarta vestis pontificis. Lamina enim haec non mitra erat, sed additum et ornamentum mitrae.
Nota primo: Lamina haec erat ex auro purissimo, quae a fronte usque ad tempora pertingebat, et vitta hyacinthina alligabatur mitrae. Ita Josephus.
Secundo, in ea insculptum erat nomen Dei tetragrammaton, quod nos legimus Dominus sive Jehova: hoc enim hebraice est קדש ליהוה Kodesh la-YHWH, id est sanctitas Domino. Josephus dicit hoc nomen fuisse aureis litteris expressum; S. Hieronymus et Isidorus praecise numerant quatuor litteras, puta Tetragrammaton.
Sensus ergo est: Pontifex est sanctum Domini, id est consecratus Domino, ideoque totus debet esse sanctus et divinus, ac per omnia similem se Deo efficere, quantum fieri potest, juxta illud: « Sancti estote, quia ego sanctus sum. »
Porro haec lamina, ut habet Josephus, erat instar coronae. Hinc dicitur Ecclesiast. cap. XLV, vers. 14: « Corona aurea super mitram ejus, expressa signo sanctitatis. »
Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt. Hebraice: Portabit Aaron peccatum sanctorum, id est sacrarum oblationum, q. d. Aaron portabit, id est auferet, peccatum, id est, defectum oblationum, si quae minus dignae offerantur a populo. Pontifex ergo eas expiabat et sanctificabat.
Allegorice, Christus gessit laminam inscriptam « Sanctum Domino, » quia Ipse per Crucem et Passionem suam, tanquam pontifex, portavit peccata nostra, et expiavit oblata pro nobis sacrificia.
Praecipuum Dei attributum est sanctitas. « Sanctitas enim, ut ait S. Dionysius, est ab omni inquinatione libera, incontaminatissima et perfectissima puritas. » Hinc Seraphini, Isaiae vi, ter sanctum Deum clamant, dicentes: « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum. »
Versus 39: Tunica linea, tiara, et balteus
Hic describuntur tres reliquae vestes pontificis, scilicet tunica stricta ex bysso, quae erat quinta vestis; mitra, quae erat sexta; et balteus, qui erat septima vestis.
Nota primo: Tunica byssina, sive linea stricta, erat quinta vestis, quae immediate incumbebat corpori pontificis, sub tunica hyacinthina. Erat texta tota, non ex partibus consuta, ait Josephus. Haec est illa tunica inconsutilis, cujus typum Christus in Passione gessit. « Milites ergo, » ait S. Joannes, cap. XIX, « cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et tunicam: erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. » Sicut ergo tunica pontificis veteris erat inconsutilis, ita et tunica Christi summi Pontificis fuit inconsutilis, significans Ecclesiam esse unam, indivisam et indivisibilem.
Mitra erat sexta vestis. S. Hieronymus eam ita ex Josepho describit: « Quartum vestimenti genus est pileolum rotundum, quale pictum in Ulysse conspicimus, quasi sphaera media sit divisa, et pars una ponatur in capite; non habet acumen in summo, nec totum usque ad comam caput tegit, sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit; est autem byssinum, et sic fabre opertum linteolo, ut nulla acus vestigia extrinsecus appareant. »
Addit Beda tiaras has habuisse coronulas; coronale in tiara pontificis erat aureum, in tiara vero aliorum sacerdotum erant byssinae.
Balteus erat septima vestis. Erat cingulum, quo tunica byssina cingebatur. Josephus ait eum quatuor digitos latum fuisse, et opere phrygionico ornatum, ita ut serpens videretur contextus.
Tropologice, tunica linea corpori proxima castitatem sacerdoti adeo necessariam significat. Zona caeteras virtutes castitatem incitantes, prudentiam insuper significat et fortitudinem; armata enim debet esse castitas gladio pudicitiae, inquit S. Hieronymus. Ita D. Thomas, I II, Quaest. CII, art. 5, ad 9.
Linum apte significat sanctimoniam sacerdotum; nam primo, est mundissimum. Secundo, linum simplicitatis amans, tincturam omnem et fucum respuit: est ergo symbolum animi simplicis et candidi. Tertio, linum licet tenue, nervosum tamen est et robustum: tale debet esse robur sacerdotis. Quarto, « Linum, ait Plinius, semper injuria fit melius; » sic vera sanctitas sacerdotum adversis augetur. Has ob causas Apostoli lineam albam in sacris Aaronis imitatione retinuerunt.
Versus 40: Vestes minorum sacerdotum
Vestes sacerdotum inferiorum erant tantum quatuor: tunica, balteus, tiara et femoralia. Prima erat tunica linea, eadem cum quinta pontificis. Secunda erat balteus, idem cum septimo pontificis. Tertia erat tiara, seu pileus, quem Josephus vocat καλυπτρα.
Minores ergo sacerdotes carebant tunica hyacinthina, ephod, rationali, et lamina aurea cum nomine tetragrammato, quae habebat pontifex.
Nota: Sacerdotes has vestes induebant cum ingrediebantur tabernaculum sacrificaturi, vel alio munere sacerdotali functuri. Cum pontifex aliquod munus sacerdotale obibat, octo vestibus, alii vero quatuor tantum vestiebantur. Excipe festum expiationis: tum enim pontifex ingrediens Sancta sanctorum induebatur ut communis sacerdos quatuor ejus vestibus; erat enim ille dies afflictionis, Levit. xvi, 4.
Versus 42: Feminalia linea
Femoralia erant quarta vestis sacerdotum inferiorum. Erant etiam pars vestium pontificis, licet in illius vestium numero non computentur: habebantur enim quasi subligaculum, non quasi vestis.
Causam adfert S. Hieronymus: scilicet reverentiam et decentiam sacerdotalem, ne, si sacerdotem labi in labore mactandi et offerendi victimas contigisset, nuditas ejus videretur. Simili de causa jussit Deus, ne sacerdos per gradus ad altare ascenderet, Exodi cap. xx, 26.
Tropologice, feminalia significant castitatem unice in sacerdote requisitam. Unde et hebraice vocantur מכנסים michnesaim, a radice כנס canas, id est collegit, quasi dicas, constrictoria duorum lumborum et femorum.
A renibus usque ad femora. Inclusive. Feminalia enim, uti docet S. Hieronymus, a lumbis pertingebant usque ad genua. Nulla hic caligarum vel tibialium fit mentio; unde videtur quod sacerdotes nudis pedibus ministraverint tabernaculo.
Versus 43: Legitimum sempiternum Aaron
Q. d. Volo ut hoc statutum de vestibus sacris servet Aaron, et posteri ejus in perpetuum: quamdiu scilicet durabit sacerdotium Aaronicum, et lex haec vetus typica.
Allegorice, lex veteris sacerdotii fuit sempiterna, quia significavit res sacerdotii Christi, quae in aeternum durabunt. Sic ergo lex illa fuit sempiterna, non in se, sed in veritate Christi, quam adumbravit. Ita S. Augustinus, Quaest. CXXIV.
Moraliter, hic omnis ornatus exterior sacerdotum significat qualis debeat interior esse ejus ornatus, quamque prae populo eminere et effulgere eum oporteat. Idipsum docet S. Ambrosius: « Vides, inquit, nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum multitudine: sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitatis sibi vindicat dignitas sacerdotalis. »
S. Gregorius, I part. Pastor. cap. III: « Sit pastor, inquit, operatione praecipuus, ut vitae viam subditis vivendo denuntiet; et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius, quam per verba gradiatur. »