Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur altare holocaustorum cum suis vasis, craticula et vectibus. Secundo, vers. 9, describitur atrium tabernaculi cum suis columnis, et velis quibus circumcirca cingebatur. Tertio, vers. 20, describitur oleum lucernarum, earumque accensio.
Textus Vulgatae: Exodus 27:1-21
1. Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. 3. Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula: omnia vasa ex aere fabricabis. 4. Craticulamque in modum retis aeneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei, 5. quos pones subter arulam altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. 6. Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis: 7. et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8. Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
9. Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. 10. Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea. 11. Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea. 12. In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem. 13. In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14. In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem: 15. et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem. 16. In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. 17. Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis. 18. In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit, fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. 19. Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies. 20. Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper, 21, in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
Versus 1: Facies et Altare de Lignis Setim
1. FACIES ET ALTARE DE LIGNIS SETIM. — Nota: Duplex erat altare: unum thymiamatis, quod erat in Sancto, ad adolendum in eo mane et vespere thymiama Deo; alterum holocaustorum, in quo holocausta et quaevis sacrificia Deo immolabantur et cremabantur. Unde hoc altare non erat sub tabernaculo, sed ante illud, in atrio sub dio positum, propter ignem, fumum et nidorem victimarum.
Secundo, hoc altare factum erat de lignis setim, quae aeneis tabulis interius et exterius tegebantur, ne ab igne laederentur.
Tertio, altare hoc longum erat cubitos quinque, totidem latum, altum tres, ut sacerdotes facile ad illud possent pertingere. Salomon vero in templo majus fecit altare; nam, ut dicitur II Paral. cap. IV: «Fecit altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.» Rursum ex quatuor altaris hujus aenei angulis prodibant quatuor cornua aenea, et prominebant instar obelisci.
Quarto, altare hoc interius cavum erat, sed tamen vel terra, ut vult Abulensis et Richardus, vel potius lapide insecto et impolito, ut vult Ribera, implebatur usque ad sui medium; sic enim jusserat Dominus, Exodi cap. xx, vers. 24; itaque Mosen et Salomonem fecisse patet I Machab. cap. IV, vers. 56. In altari ergo hoc alto tres cubitos, lapidum structura ad dimidium, id est ad cubitum cum dimidio ascendebat; deinde illi superponebatur arula craticulae, de qua jam dicam; circumcirca vero ambiebatur tabulis setim aere obductis.
Quinto, altare hoc habebat superne craticulam aeneam, in modum retis foraminibus plenam; craticula haec totam latitudinem et longitudinem altaris superne occupabat: erat proinde longa pene quinque cubitos, et lata totidem: haec enim erat longitudo et latitudo altaris. Huic craticulae victimae imponebantur, ut a subjecto igne in altari (erat enim cavum, ut dixi) cremarentur, et eorum cinis per foramina craticulae sub altare decideret; unde ex craticula hac pendebat arula aenea, sive foculus aeneus interius in medio altaris, puta super lapidum structuram, de qua paulo ante dixi. In hac arula per catenulas appensa ad quatuor cornua altaris, ponebantur ligna et ignis ad cremandas carnes, quae in superiori craticula ponebantur.
Sexto, verisimile est altare hoc ad latus Orientale habuisse fenestram, per quam cineres extraherentur, et ligna super arulam sive focum ponerentur, et ad hoc aliosque usus habebat forcipes, fuscinulas, lebetes, et ignium receptacula. Ita Beda, de quo plura suo loco, vers. 4.
Septimo, altare hoc habebat quatuor annulos aeneos, per quos duo vectes, ex lignis setim aere coopertis, inserebantur ad portandum altare. Totidem annulos et vectes, distinctos ab annulis et vectibus altaris, habebat ipsa craticula altaris; eximebatur enim et separabatur craticula ab altari, ut seorsim portari posset.
Octavo, in hoc altari mane et vespere quotidie, primo immolabatur agnus, quasi juge sacrificium, deinde aliae victimae, vel votivae, vel spontaneae, vel ex lege ob festum incidens praeceptae. Hinc Deus ignem de coelo misit, quem voluit in hoc altari a sacerdotibus lignis appositis jugiter ali et foveri, ne unquam exstingueretur, ut semper paratus esset ad victimas cremandas, Levit. cap. vi. Denique altaris hujus figuram expressam vide apud Vilalpandum, lib. IV De Temp., cap. LXXV.
Allegorice, hoc altare ligneum significabat crucem Christi, in qua quasi in ara Christus est immolatus: unde altare hoc erat extra tabernaculum in atrio, quia Christus extra castra, ut ait Apostolus, Hebr. cap. XIII, puta extra Jerusalem, passus est.
Secundo, factum est ex lignis setim, quia tam crux quam caro Christi, non vidit corruptionem. Rursum, aere obducitur, quia aes sonorum significat praedicationem crucis Christi: est etiam aes symbolum fortitudinis crucis Christi, quae omnes daemonis, mundi et peccati vires contrivit.
Tertio, habet quatuor cornua, quia crux Christi per quatuor plagas, toto orbe praedicata ab Apostolis et diffusa est: «In omnem enim terram exivit sonus eorum.»
Quarto, altare hoc intus vacuum erat, sed terrae vel lapidi impositum, quia crux Christi defixa est et imposita monti Calvariae.
Quinto, craticula, in qua igne supposito carnes victimae cremabantur, significat acerbissimos Christi dolores, quibus in cruce pro nobis tum dolore, tum amore tostus est, juxta illud Psal. CI: «Ossa mea sicut cremium aruerunt.» Quod S. Hieronymus vertit, «ossa mea quasi frixa contabuerunt»; S. Augustinus, «ossa mea tanquam in frixorio confrixa sunt»; alii, «ossa mea tanquam focus, aut torris adusta sunt.»
Sexto, in latere Orientali altaris erat fenestra per quam ligna et fomenta ignis in arulam immittebantur, quia a parte Orientali in qua situs erat Paradisus terrestris, peccatum Adae provenit, quod doloribus et cruciatibus Christi materiam et fomenta ministravit.
Septimo, quid sint annuli et vectes, dicam in tropologia.
Octavo, in hoc altari immolabatur quotidie agnus, quia in cruce immolatus est Christus, qui est agnus occisus ab origine mundi. In hoc altari ardet jugiter ignis divinus, quia charitas Christi in cruce non fuit exstincta, sed magis adaucta exarsit, omnesque Martyres et fideles ad crucem et mortem cum Christo, et pro Christo subeundam accendit.
Tropologice, altare holocausti est cor hominis, se per poenitentiam macerans vitiaque sua mortificans, et Deo immolans; altare hoc est in atrio, quia prius exercenda est mortificatio, et passionum compressio, quam ad altare thymiamatis, quod est in Sancto, id est, ad Dei amorem et unionem, possis accedere. Rursum, ignis quo thymiama in altari aureo incendebatur in Sancto, deferebatur ex altari holocausti, quia orationis fervor et ardor, ex carnis et passionum jugi mortificatione promanat. Quare qui orationi incumbit et negligit mortificationem, perinde facit atque si quis sine igne vellet aromata incendere.
Poenitentiae aeque ac mortificationis exemplar fuit S. Magdalena, quae, ut ait S. Gregorius, hom. 33 in Evang., «quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta: convertit ad numerum virtutum numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa.»
Hinc secundo, altare hoc factum est de lignis setim, id est, de puri cordis desiderio; aere obpio in locum odoramentorum, quibus in palatiis regum fui olim oblectatus, ut in die judicii de inenarrabili illo gehennae faetore liberet me Dominus. Audiat S. Bernardum, in serm.: «Quod, inquit, martyrium gravius est, quam inter epulas esurire, inter vestes multas pretiosas algere, pauperate premi inter divitias quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster appetitus? Propterea pauperibus et pariter Martyribus regnum caelorum promittitur, quia pauperate quidem emitur, sed in passione pro Christo absque dilatione percipitur.»
Sexto, lebetes cinerum sunt memoria passionis et mortis Christi ac Martyrum, qui exemplo suo hanc viam crucis et mortificationis praeierunt; fuscinulae, forcipes et ignium receptacula, sunt praecones et sancti Doctores, qui hunc sacrum mortificationis ignem in nobis assidue fovent et accendunt.
Septimo, annuli et vectes sunt dona Spiritus Sancti, quibus omnis labor et dolor poenitentiae dulcescit, ut iis ad dura et ardua quasi vehi et impelli videamur.
Octavo, victimae hic immolatae sunt concupiscentiae variae, ad quas cremandas jugiter ignem charitatis in corde fovere oportet. Ita Beda, lib. II De Tabernaculo, cap. XXI.
Audi S. Gregorium, hom. 22 in Ezech.: «Quid est, ait, altare? nisi mens bene viventium, qui peccatorum suorum memores lacrymis se lavant, carnem per abstinentiam macerant; ubi ex moerore compunctionis ignis ardet, et caro consumitur, juxta illud Apostoli, Rom. XII: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem; hostia vivens est, corpus Domino afflictum: hostia, quia jam huic mundo est mortuum; vivens, quia cuncta quae praevalet bona operatur; sed alia compunctio est quae per timorem nascitur, alia quae per amorem.»
Deinde adaptans haec utrique altari, scilicet holocaustorum et thymiamatis, sic pergit: «Unde et in tabernaculo duo altaria fieri jubentur, unum exterius, alterum interius; unum in atrio, aliud ante arcam; unum aere coopertum, aliud auro; in aereo cremantur carnes, in aureo incenduntur aromata. Multi enim plangunt mala quae fecerunt, et incendunt vitia igne compunctionis, quorum adhuc suggestiones in corde patiuntur; quid isti nisi altare sunt aereum? in quo carnes ardent, quia adhuc ab eis carnalia opera planguntur. Alii vero a carnalibus vitiis liberi, amoris flamma in compunctionis lacrymis inardescunt, supernis jam interesse civibus concupiscunt, regem in decore suo videre desiderant, et flere quotidie ex ejus amore non cessant; quid isti nisi altare sunt aureum? in quorum corde aromata incensa sunt, quia virtutes ardent; sed hoc altare aureum est ante velum, quia Sanctorum corda per sanctum desiderium in illum ardent, quem adhuc revelata facie videre non possunt.»
Ita S. Franciscus rogatus, «quaenam preces Deo essent gratiores?» «Illae, ait, quas propriae carnis comitatur mortificatio.» Pulchre Billius in Emblem.:
At tua ne fructus pede claudo vota sequentur,
Fac tua cum vitiis ut caro morte cadat.
Ara duplex templi quondam hoc sine voce docebat:
Thus una, at caesas altera habebat oves.
Obtulit hic caesas pecudes, qui membra necavit:
Qui pia vota facit, thus dedit ille Deo.
DE LIGNIS SETIM, — quoad tabulas ambientes. Nam interius in imo, altare hoc, usque ad sui medium, plenum erat lapide insecto; superius vero per totum craticula aenea tegebatur: quare hoc altare ex setim simile erat cistae quadratae, quae fundo et operculo caret, et interius vacua est.
Porro tabulae hae setim densis laminis aeneis operiebantur, ne ab igne vicino laederentur; imo non improbabiliter censet Lipomanus, per miraculum tam tabulas ab igne, quam sacrificia a muscis illaesa servata fuisse. Unde et idololatrae, qui in suis sacrificiis a muscis vexabantur, ad eas abigendas colebant deum Beelzebub. S. Hieronymus in Ezech. XLI, et alii apud Bedam censent ex paradiso terrestri allatum fuisse hoc lignum setim, fuisseque simile amianto lapidi, qui igne non laeditur, sed purior evadit, de quo dixi superius.
Versus 2: Cornua per Quatuor Angulos
2. CORNUA AUTEM PER QUATUOR ANGULOS EX IPSO ERUNT. — «Cornua,» id est anguli prominentes instar cornuum, ad ornatum altaris, non aliunde, sed ex ipso altaris aere continuo opere ducentur.
Versus 3: Forcipes, Fuscinulae et Ignium Receptacula
3. FACIESQUE, etc. FORCIPES. — Hebraice יעים iaim; Septuaginta cooperimenta, alii scopas vertunt, radix יעה iaa significat removere: unde iaim instrumenta sunt quibus aliquid accipimus aut removemus, uti sunt forcipes et batilla, id est palae, quo modo noster Interpres vertit, Num. IV, 14. Putat Pagninus nostrum Interpretem, puta S. Hieronymum, hoc nomen iaim in libris Regum et Paralip. nunc vertere scutra, nunc trullas, nunc creagras, nunc tridentes.
Verum non satis perspexit mentem et morem S. Hieronymi et S. Scripturae, quae neque hic, neque alibi, omnino simul vasa tabernaculi aut templi distincte enumerat; unde passim omittit opercula ollarum et lebetum, sed jam haec, jam illa ponit. Quod videns S. Hieronymus in versione sua non reddidit verbum verbo, neque se astrinxit Hebraeae vasorum enumerationi praesentis loci, praesertim si ejus alio loco meminisset; sed indifferenter aliqua vasa quae tabernaculi esse sciebat, expressit, reliqua generali clausula complexus, dicendo: «Et caetera vasa.»
Porro hoc loco phialas omisit, quae in Hebraeo exprimuntur, quia eas nominarat cap. XXV, 29, ubi proprius erat earum locus: neque enim in altari holocaustorum, sed in mensa panum propositionis hae phialae reponebantur, ut inde efferrentur quando iis opus erat, ad libandum in altari holocaustorum.
ATQUE FUSCINULAS, — quibus caro olla extrahitur. Unde Septuaginta vertunt, creagras, a capienda carne, sive tridentes essent, sive unius dentis. Unde noster Interpres nomen Hebraeum מזלגת mizleget, vertit, fuscinulas, tridentes, et uncinos, id est, fuscinulas tam trium dentium, quam unius.
ET IGNIUM RECEPTACULA, — puta vasa ad capiendas prunas. Unde aliqui vertunt, thuribula; Septuaginta, focum: serviebant haec vasa inter alia ad hoc, ut in illis ignis sanctus ex altari holocausti haustus, ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum in illis adolendum, deferretur; nam, uti dicam cap. XXX, incensum non immediate in ipso altari, sed in hisce thuribulis altari impositis adolebatur. Ita Beda lib. II, cap. X.
Versus 4: Craticula in Modum Retis
4. CRATICULAMQUE IN MODUM RETIS AEREAM. — Hebraei, Abulensis et Lyranus putant hanc craticulam non immitti solitam intra altare, sed fuisse per ejus circuitum, tanquam zonam quamdam elevatam cubitum unum cum dimidio, usque ad altaris medium, idque ad altaris duntaxat decorem et pulchritudinem. Verum haec sententia repugnat textui S. Scripturae, quae hanc craticulam non intra, sed supra altare ponit.
Dico ergo: Craticula haec tegebat superiorem partem, sive superficiem altaris, ita tamen ut commode posset intra altare inferri et extrahi, cum opus esset. In hac craticula victimarum carnes comburendae imponebantur, ac proinde ipsa tota erat aenea, factaque in modum retis; ab hac craticula pendebat arula, ejusdem et longitudinis et latitudinis, cujus erat craticula. Arula haec per longos aeneos clavos, vel potius virgas aut laminas, superiori craticulae erat annexa, ita ut inter craticulam et arulam interjectum esset spatium cubiti cum dimidio: erat enim haec craticula in medio altaris, ut dicitur cap. XXXVIII, vers. 4; altaris autem altitudo erat trium cubitorum, unde et craticula ad medium altaris pertigisse dicitur hic vers. 5, non per se, sed per arulam hanc sibi annexam; erat enim haec arula quasi fundus craticulae, in quo quasi finiebatur corpus ipsum craticulae.
Haec arula erat tanquam focus, in quo ignis ardebat, lignaque ei imponebantur ad comburenda sacrificia craticulae imposita; ac proinde erat tota aenea, uti et ipsa craticula. Hinc et verisimile est fenestram, sive ostiolum in latere altaris fuisse, per quod ligna immitterentur, et cineres ac carbones extraherentur, uti ex Cassiodori descriptione tradit Beda, lib. II, cap. XII, et Richardus de S. Victore, licet Ribera hoc ostiolum neget: Quia, inquit, poterat craticula sursum extrahi, et tunc arulae ejus ligna imponi. Sed hoc difficile et molestum fuisset, praesertim cum craticulae jam impositae erant victimae; saepius enim iisdem victimis subjicienda erant ligna, ut illae totae cremarentur: unde et saepius in eadem victima oportuisset craticulam eximere.
Rursum, in arula hac erant quatuor annuli aenei, quibus duo vectes inserebantur, ad eam cum craticula seorsim a tabulis altaris portandam. Erant autem hi annuli in quatuor infimis arulae extremitatibus, ideoque hic vers. 5, dicuntur esse subter arulam.
Hinc patet non esse verum quod censuit Abulensis et Vilalpando, lib. IV De Templo, cap. LXXXI, scilicet, ligna ipsa non arulae seu foculo, quem craticulae ipsi negant, sed altari sive craticulae superne imponi, eisque carnes victimae cremandas superponi debuisse. Ex dictis enim constat ligna fuisse imposita igni, qui erat sub altari in arula: non tamen nego ligna etiam ipsi altari sive craticulae imposita fuisse, praesertim si victima esset magna, eaque ob victimarum multitudinem cito cremanda et consumenda esset; nec enim ignis per rete craticulae refractus et retusus sat habebat virium ad victimas majores statim comburendas; satis autem virium habebat ad holocaustum juge vespertinum consumendum: hoc enim tota nocte lento igne cremari debebat, uti patet Levit. VI, 9.
Denique, circa altare hoc erat maxima multitudo sacerdotum et Levitarum, praesertim in festis, cum multae immolandae essent victimae. Alii enim eas mactabant, alii excoriabant, alii secabant, alii lavabant, etc., sed miro omnes silentio et reverentia. Audi Aristaeam, lib. De Septuaginta Interpretibus: «Silentium vero tantum inest, ut, cum septingenti fere ministrorum continuo adsint, et offerentium libamina multitudo sit ingens, nec unum quidem hominem in loco versari putes: summa namque veneratione cuncta et magna Dei pietate perficiuntur.»
Versus 8: Cavum Intrinsecus
8. CAVUM INTRINSECUS FACIES. — Ut scilicet in hac altaris cavitate, interius sit locus pro igne et lignis, ad cremandas carnes craticulae superpositas.
Intellige altare hoc fuisse cavum usque ad sui medium: nam inde usque ad pavimentum plenum erat terra, vel potius lapide insecto, uti jam dixi.
Versus 9: Atrium Tabernaculi
9. FACIES ET ATRIUM TABERNACULI. — Nota: Atrium hoc factum est, ut undequaque ambiret tabernaculum et altare holocaustorum, tum ornatus, tum reverentiae causa. Tabernaculum ergo consistebat in medio atrii, quasi habitaculum gloriae Dei inter homines conversantis, eosque exaudientis et dirigentis, ut hac praesentia et provida gubernatione invitati Hebraei, solum Deum verum colerent et ab idololatria abstinerent.
Secundo, hoc atrium superne non erat tectum, sed sub dio, quale cavaedium vocat Daniel Barbarus in Vitruvium, lib. VI, cap. V; unde Vilalpando, lib. III De Templo, cap. XXV, pag. 201, atrium dictum putat a graeco αἴθριον, quasi dicas, aereum, in aere, sub dio: licet alii atrium dici velint eo quod a terra oriatur, quasi aterreum vel aterium; alii vero, quod Atriae in Etruria primum atria ante aedes constructa fuerint. Hoc tamen atrium a lateribus per circuitum ambiebatur tentoriis, id est velis vel aulais ex bysso retorta factis, haecque vela erant instar murorum, vel parietum ipsi atrio. Porro suspensa erant haec vela ex columnis aeneis, quae vestitae erant argenteis laminis, et capitibus argenteis, basibus vero aeneis.
Tertio, atrium erat quadratum, vel potius quadrangulum; erat enim longum 100 cubitis, latum 50, altum 5, ut patet vers. 18; cingebatur sexaginta columnis aeneis, puta 20 a latere Meridiano, 20 ab Aquilonari, 10 ab Occidente et 10 ab Oriente; una vero columna distabat ab alia 5 cubitis: porro in columnis eminebant paxilli, id est clavi, e quibus tentoria, id est vela, suspendebantur, uti dixi.
Quarto, atrium in ingressu habebat, inquit Philo et Abulensis, 50 cubitos longitudinis usque ad tabernaculum, et totidem latitudinis, ut caperet populum. Erat enim hoc atrium locus orationis populi: unde ab Evangelistis et a Josepho vocatur templum. In hoc enim atrio versatus est et docuit Christus, ex eoque vendentes et ementes ejecit: nec enim Christus unquam ingressus est tabernaculum, vel Sanctum; hoc enim solis sacerdotibus Aaronicis ingredi licebat. In hoc ergo atrio laici orabant, offerebant sacerdotibus suas victimas, spectabant sacrificia, et ex iis epulabantur, comedentes victimas pacificas coram Domino, id est coram tabernaculo, quod erat quasi domus Dei, ut patet Deuter. XII, 7, et cap. XVI, vers. 11; nunquam enim laici accedere poterant ad atrium sacerdotum, ac consequenter nec ad altare holocaustorum quod in eo erat. Denique ad ostium hujus atrii puerperae, leprosi aliique immundi lustrabantur et expiabantur.
Quinto, in atrio hoc erat labrum aeneum et altare holocaustorum, in quo omnes victimae immolabantur.
Sexto, tabernaculum unum tantum habebat atrium, in quo tamen verisimile est sacerdotibus et Levitis proprias stationes fuisse assignatas, juxta altare holocaustorum. Unde in templo Salomonis, ubi haec omnia pulchrius fuerunt ordinata, duplex erat atrium, unum interius juxta tabernaculum, ubi erat altare holocaustorum, labrum aeneum, et statio sacerdotum; secundum exterius laicorum, quod a priori atrio sacerdotum Salomon distinxit muro alto tres cubitos, ita ut laici ex suo atrio ultra hunc murum prospicere possent in atrium sacerdotum, ac videre sacrificia quae ibi peragebantur in altari holocaustorum, non tamen illud ingredi.
Septimo, nulli Gentilium vel immundorum licitum erat hoc atrium intrare sub poena mortis; erat enim atrium quasi templum populi, unde pro Gentilibus et immundis Herodes aliud atrium extremum aedificavit et addidit, ut ipsi eminus possent interesse sacris et sacrificiis. Addit Vilalpando in Ezech. tom. II, pag. 243, in templo Salomonis altare holocaustorum constitutum fuisse e regione trium portarum atrii: quia erat, inquit, in medio atrii, ita ut aperta qualibet porta, Orientali, Meridionali, Aquilonari, ipsum altare et holocausta conspicerentur a populo per tres hasce portas, et consequenter a Gentilibus ex suo atrio, quod habebat tres portas, tribus portis atrii sacerdotum et populi ex aequo respondentes.
Mystice, atrium significabat fideles incipientes Deo servire, Sanctum proficientes, Sanctum sanctorum perfectos et beatos: unde in atrio erat labrum sive lavacrum, id est poenitentia; et altare holocausti, id est mortificatio vitiorum. Ita Beda. Vide dicta cap. XXVI, vers. 1.
Atrium ergo hoc, est stadium et studium virtutis. «In hac vita, ait S. Augustinus, epist. ad Macedon., virtus non est, nisi diligere quod diligendum est: id diligere, prudentia est; nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est; nulla superbia, justitia est.» Et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII: «Nulla, ait, sine labore virtus est, quia labor est processus virtutis.»
Stimulus est, quem dat Seneca: «Una, inquit, res est virtus, quae nos immortalitate donare possit, et pares diis facere.» Virtutis ergo praemium est beata vita: nec sine virtute aliquem posse effici beatum, docuerunt Stoici. Unde Horatius, lib. III, Ode 2:
Virtus repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus.
Virtus recludens immeritis mori
Coelum, negata tentat iter via.
Et Ovidius, lib. IV Trist. eleg. 3:
Materiamque tuis tristem virtutibus imple,
Ardua per praeceps gloria vadit iter.
Hectora quis nosset, felix si Troja fuisset?
Publica virtutis per mala facta via est.
Via ad virtutem est exercitatio. Unde Hesiodus:
Ante virtutem dii sudorem posuerunt:
Longa et ardua via ad ipsam, atque aspera primum;
Postquam ad summum perveneris, facilis deinde erit.
Et Aristoteles, II Ethic. 1: «Non a natura, ait, neque praeter naturam in nobis insunt virtutes; sed nati factique sumus ad eas, et percipiendas natura, et efficiendas consuetudine;» et cap. III: «Virtus moralis omnis inhaeret voluptatibus ac doloribus,» hisce tolerandis, illis moderandis. Et lib. I, cap. X: «Nulla, ait, in re mortalium tanta inest firmitas, ut in iis rebus quae virtute geruntur: multo enim scientiis ipsis sunt firmiores et stabiliores; quarum ut quaeque praestantissima est, ita stabilis maxime.»
Pythagorae vox est: «Optima vita nobis est deligenda, quam mox suavem efficiet ipsa consuetudo. Divitiae anchora sunt infirma, gloria etiam infirmior, corpus itidem, magistratus, honores: omnia haec imbecilla sunt, et viribus destituta. Quae ergo anchorae sunt firmae? Prudentia, magnanimitas, fortitudo; eas nulla tempestas agitat. Haec Dei est lex, virtutem solam esse, quae potens solidaque sit: caetera omnia nugas esse et ineptias.» Tacitus, lib. IV Annal.: «Virtus, ait, est proprium hominis bonum.» Curtius, lib. VII: «Nihil, ait, tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti.» Stoicorum dogma est, «nihil esse expetendum praeter virtutem, nihil fugiendum praeter vitium.»
Theodata meretrix Socrati insultans: «Ego, ait, multum te antecello. Nam cum tu neminem ex meis a me possis abalienare, ego cum libitum est, tuos omnes ad me voco.» Cui Socrates: «Non mirum est hoc: tu siquidem ad declivem tramitem omnes rapis, ego vero ad virtutem cogo, ad quam arduus et plerisque insolitus est ascensus.»
Idem respondit Thomas Morus Luthero jactanti suorum asseclarum copiam.
Antisthenes aiebat virtutem esse rem operum, non verborum.
Virtus ex viro appellata est, ait Cicero; virilis ergo animus viros et virtutem decet.
Agapetus Diaconus apud Justinianum: Sicut, ait, qui scalas conscendere coeperunt, non prius desistunt ab ascensu, quam supremum attigerint gradum: sic virtutis studiosus semper altius scandere conabitur.
Philo, lib. De Plant. Noe: Sicut, ait, oriens sol totum coelum radiis illustrat: sic etiam virtutes suis in homine radiis, ubi mentem totam penetrarint, eam efficiunt lucidissimam. Idem, lib. I Allegor.: Sicut, ait, in animali prima pars est caput; secunda, pectus; tertia, inguen: et in anima, prima pars est rationalis; secunda, irascibilis; tertia, concupiscibilis: ita virtutum prima est prudentia, quae caput et rationem dirigit; secunda, fortitudo, quae iram componit et pectus stabilit; tertia, temperantia, quae circa inguen et partem concupiscibilem occupatur.
Haec Gentiles et Judaei de virtute morali et naturali; quid Christianus jam dicet de virtute divina et supernaturali, quae opus est gratiae Dei? sine hac enim nemo tendere potest ad Sanctum sanctorum in coelis.
Jam ad textum veniamus, et difficultates quae in littera occurrunt, explicemus.
TENTORIA. — Ita passim hic vocantur vela vel aulaea, quibus circumquaque tegebatur hoc atrium. Unde Septuaginta vertunt aulaea.
Versus 10: Columnae Viginti cum Basibus Aeneis
10. ET COLUMNAS VIGINTI CUM BASIBUS TOTIDEM AENEIS. — Hebraice, et columnas viginti, et bases viginti ex aere, scilicet facies. Nam columnae atrii erant non ligneae, sed aeneae, uti et bases. Unde non exprimitur hic alia earum materia, quam aes; in columnis vero tabernaculi exprimitur alia earum materia, scilicet ligna setim, ut patet cap. XXVI, vers. 32 et 37. Ad haec, aeneas fuisse atrii columnas, non ligneas expresse docet noster Interpres in fabrica tabernaculi, cap. XXXVIII, vers. 10 et 12. Fallitur ergo Philo, qui ait has columnas factas esse ex cedro, sic et tabulas tabernaculi ex cedro factas esse asserit: putat enim ipse setim esse cedrum.
Sicut ergo inter Sanctum et Sanctum sanctorum, erant quatuor columnae de lignis setim inauratis, sustinentes velum tegens Sanctum sanctorum; rursum, sicut in ingressu Sancti sive tabernaculi, erant quinque similes columnae, sustinentes velum tabernaculi: ita circum tabernaculum et atrium fieri hic jubentur 60 columnae aeneae, puta 20 a latere Meridiano, et 20 ab Aquilonari, 10 ab Occidente, et 10 ab Oriente, quibus vela suspendantur, quae atrium instar murorum ambiant et sepiant.
QUAE CAPITA CUM CAELATURIS HABEBUNT ARGENTEA. — Hebr. et Chald., argentea erunt capita columnarum cum cincturis, vel circulis, qui scilicet circa columnas filis argenteis ducentur: nam Hebraeum ו vau clavum capitatum, vel caput clavi significat; unde et litterae vau nomen est inditum. Nec repugnant Septuaginta, qui vertunt: καὶ οἱ στύλοι αὐτῶν, καὶ αἱ ψαλίδες τῶν στύλων περικεχρυσωμέναι ἀργυρίῳ, quod mirum est Complutensia biblia vertere, et fibulae earum, et forcipes earum erunt deargentatae argento: ψαλίς enim circulus est, quem Noster vocat caelaturam; ψαλίδες vero apud Vitruvium sunt prominentes seu frontati lapides, seu id quod in fornice aut domo prominet, quomodo a simili forma prominentia columnarum capita vocant Septuaginta. Sic ergo verto Septuaginta, et circuli columnarum, et prominentia earum capita deargentata erunt argento, quod idem est cum eo quod habent Hebraea, Chaldaea et Noster. Caelaturae ergo hae non erant incisiones aut insculpturae, sed laminae tenues, aut fila ambientia et gyrantia tum capita columnarum, tum corpus earum et bases; hoc enim significat Graecum περικεχρυσωμέναι, et Hebraeum חשוקים chaschukim, ut patet cap. XXXVIII, vers. 10 et 12. Ita Abulensis.
Versus 11: In Latere Aquilonis
11. SIMILITER ET IN LATERE AQUILONIS (quod est latus longitudinis atrii, aeque ut latus Meridianum illi oppositum) PER LONGUM ERUNT TENTORIA (vela ex bysso) CENTUM CUBITORUM. — Longitudo enim atrii erat centum cubitorum; unde vela ejus extendebantur 100 cubitis in longum, tam parte Australi, quam Aquilonari. Ea enim parte spectabatur ejus longitudo, sicut latitudo ejus spectabatur a parte Orientali et Occidentali; fuit ergo atrium quadrangulum: nam longitudo ejus erat dupla ad latitudinem. Erat enim longum 100 cubitis, latum vero 50.
Asserit Josephus tabernaculum in medio atrii fuisse collocatum, quod aliqui praecise de medio geometrico intelligunt, ac proinde censent tabernaculum a parte longitudinis habuisse ante se, puta ad Orientem, 35 cubitos atrii; post se ad Occidentem habuisse totidem cubitos ex atrio: bis enim 35 faciunt 70, quae addita ad 30 cubitos, quibus longum erat ipsum tabernaculum, faciunt cubitos 100, quae erat longitudo totius atrii.
Verum quia 35 cubiti post tabernaculum fere fuissent frustra, et accidissent valde spatium anterius atrii, quo fere confluebat populus ad sacra et sacrificia, quae fiebant ante tabernaculum in hac anteriori sive Orientali parte atrii: nec enim spatium 35 cubitorum capere poterat tantum populum; hinc verisimilius est quod ait Philo, Abulensis et alii, tabernaculum aequali spatio distasse a tribus atrii partibus, videlicet a duobus atrii lateribus, et a tergo. Id spatium erat 20 cubitorum; ergo a parte anteriori habebat tabernaculum ante se atrium non 35, sed 50 cubitorum, quod ingentem capiebat populum. Adde enim ad hos cubitos 50 atrii, 30 cubitos longitudinis ipsius tabernaculi, ac denique 20 cubitos atrii post tabernaculum, complebis cubitos centum, quae erat longitudo totius atrii.
Rursum tabernaculum in latere Aquilonari distabat ab atrii columnis et ambitu viginti cubitis, et totidem in Australi; adde enim his 40 cubitis atrii, qui utrimque ex vicenis consurgunt, 10 cubitos latitudinis ipsius tabernaculi, complebis 50 cubitos, quae erat latitudo totius atrii.
Nota: Quaelibet columna atrii cum suo velo alta erat quinque cubitos, ut patet vers. 18; tabernaculum vero erat duplo altius: erat enim altum decem cubitos, idque ut esset in conspicuo, et eminus extra atrium conspici posset.
Tropologice Rupertus: Sexaginta, inquit, atrii columnae, puta 20 ab Austro, 20 ab Aquilone, 10 ab Oriente, et 10 ab Occidente significant laborem assiduum et constantem in observandis Dei praeceptis, quibus ad coelum tendimus. Sex enim significant tempus praesentis vitae, 10 Decalogum (sexies autem decem faciunt 60, qui est numerus columnarum atrii), cujus perfecta observatione per totam vitam nostram, ad futuram in coelis gloriae perfectionem perveniemus.
Qui ergo eo, et ad apicem virtutis contendit, laboret et sit constans ut columna, juxta illud Horatii lib. III Carm.:
Justum et tenacem propositi virum,
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni,
Mente quatit solida,
Nec fulminantis magna manus Jovis.
Constantia enim opus est ad vincendum, primo, innatam nobis animi mollitiem, et pronitatem ad voluptuosa; secundo, ad superanda ardua, difficultates et tentationes, quae in operibus virtutum, praesertim heroicis occurrunt; tertio, requiritur constantia ad perseverantiam. Multi enim bene incipiunt, sed sensim languescunt.
Diogenes, teste Laertio, libro VI, cuidam monenti, ut jam senex quiesceret a laboribus: «Quid, inquit, si in stadio currerem, utrum oportet metae vicinum cursum remittere, an magis intendere?» q. d. Non debeo refrigescere, cum ad finem vitae et agonis accedo, sed magis accendi.
Constantiae speculum fuit Cato Uticensis, quem cum rebus deploratis amici hortarentur, ut ad Caesaris clementiam confugeret, respondit: «Eorum qui victi sunt, et qui deliquerunt, est supplicare; Cato nec victus, nec captus est, qui se per omnem vitam invictum praestitit, ac Caesarem honestate et justitia longe superavit.»
Et Socrates, qui ad mortem damnatus, ad judices conversus: «Parendum, ait, magis est Deo immortali, quam vobis. Itaque quamdiu spirabo, a philosophando, et vos admonendo non desistam.» Ejus haec erat sententia: «Sicut statua vel columna basi, ita vir bonus instituto innixus honesto, nullatenus dimoveri debet.» Unde Xantippe, uxor Socratis, de eo praedicabat, quod semper vidisset illum eodem vultu revertentem domum, quo exierat.
Theodorus Lysimacho minitanti mortem crudelissimam: «Minitare, ait, haec purpuratis tuis; Theodori quidem nihil interest, humine an in cruce putrescat.»
Seneca: «Bonus, ait, vir est, qui eousque perducit affectu animum, ut non tantum peccare non velit, sed etiam non possit.»
Anaxarchus, cum a Nicocreonte Cypri tyranno in saxo concavo tunderetur, infracto animo, ait: «Tunde, tunde, Anaxarchi vasculum; at Anaxarchi constantiam non teres.»
Zeno dicebat, «facilius esse utrem inflatum mergere, quam quemvis probum virum invitum ad aliquid agendum cogere. Nam invictus animus rectae rationis placitis confirmatus, cedit nemini.»
Capta ab Alarico Roma, Gothus mulierem valde pulchram ad sui obsequium et amorem invitavit. Ubi vero eam studio pudicitiae libidini suae reluctari conspexit, strictum gladium jugulo intentavit, ac demum etiam feriit. Cum virgo tota sanguine perfusa, ne sic quidem de sententia cederet, tum constantiam admiratus, ad basilicam S. Petri adduxit, ac datis sex alimoniiae causa nummis aureis, eam templi custodibus commendavit. Ita Sigonius, lib. X Imper. Occid.
Nota est constantia SS. Vicentii, Laurentii, Ambrosii, Athanasii, Antonii, Hilarionis, Luciae, Agnetis, Mathathiae, Machabaeorum, etc.
Idem quod columnae, significant 50 cubiti latitudinis atrii: significat enim quinquagenarius numerus initia credentium, quae in remissione peccatorum et spe futurae beatitudinis celebrantur.
Idem significant 100 cubiti longitudinis atrii: nam centenarius, qui ex denario in se ducto consurgit (decies enim decem faciunt centum), qui duplus est ad 50, vitae coelestis habet figuram: unde Noe centesimo anno perfecit arcam; centenario Abrahae nascitur filius promissionis Isaac; Abraham centenarius peregrinatur in terra promissionis; Isaac centuplum seminis in Geraris, id est in peregrinatione, jacti accepit: sic Christus relinquentibus temporalia promisit centuplum, id est gaudium amplum ex fraterna societate, et ex spe vitae coelestis nunc, et tunc, puta in coelo, gaudium immensum ex possessione regni coelestis.
Centum ergo cubitos habet atrium, quia qui Ecclesiae filii sunt, necesse est ut pro aeterna in coelis vita, laborem in se patientiae et continentiae temporalis assumant. Ita Beda.
S. Chrysostomus, homil. 77 in Matth.: «Semper, ait, stare, et nunquam cecidisse, divinum est atque mirabile.»
S. Nazianzenus, orat. De Seipso: «Ego, ait, ille idem sum, nec immutor, uti polypi a petris quibus adhaerent.»
S. Cyprianus, lib. IV, epist. 3: «Decet graves viros, semel super petram robustam solida stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento, nec turbine commoveri.»
S. Anselmus in Similitud. cap. CLXXIII: «Quadratus, ait, lapis sex aequalia habet latera; in quod horum ceciderit, firmiter stabit. Sic providendum est viro justo, ut in suo persistat proposito. Hujus autem latera sex haec sunt: prosperitas, adversitas, sui libertas, subjectio, in secreto esse, et in publico; in quibus singulis, si a diabolo impellatur, stet, nec a proposito moveatur.»
Nunc redeamus ad columnas atrii.
Ita S. Franciscus, rogatus quomodo tam tenui veste hiemale frigus et gelu toleraret, respondit: «Si supernae patriae flamma per desiderium contegemur, facile nos ab hoc frigore tueremur.»
Et S. Dorothea a Fabricio praefecto torta, cum ad capitale supplicium duceretur: «Gaudeo, ait, me ad sponsum pergere, cujus paradisus omnium florum ferax amoenius vernat, quam dici possit.» Unde et ex hoc paradiso, post mortem rosas, Theophilo eas poscenti, in februario misit, itaque eum ad Christum convertit. Vis esse perfectus? vis esse coelestis? coelestia cogita, quae sursum sunt sapias, Dei voluntatem adimple. Porro «voluntas Dei, quam Christus et fecit et docuit, est humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina; injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere; amare in illo quod pater est, timere quod dominus est, Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit, ait S. Cyprianus, tract. De Orat. Domini.
Versus 13: Latitudo Orientalis Atrii
Vers. 13. IN EA QUOQUE ATRII LATITUDINE QUAE RESPICIT AD ORIENTEM, QUINQUAGINTA CUBITI ERUNT. — Sensus hujus versus et sequentium usque ad 17 hic est: Sicut longitudo atrii erit centum, sic latitudo erit 50 cubitorum, idque undique, tam ad Occidentem, ut dixi versu praecedenti, quam ad Orientem, uti hic dico. Hi 50 latitudinis cubiti in atrio ante tabernaculum, puta in Orientali parte atrii, per suas columnas et vela quae illam cingunt, ambiunt et terminant, ita distribuentur, ut 20 mediis cubitis pateat ingressus et aditus ad atrium et tabernaculum; reliqui triginta ita dividentur utrimque, ut 15 ad Austrum, totidem ad Aquilonem cum tribus utrimque columnis et basibus relinquantur. Hinc sequitur, inter singulas columnas 5 cubitos, seu velum 5 cubitorum fuisse interjectum. Erant enim decem columnae in latitudine atrii: quinquies autem decem faciunt quinquaginta, quae erat latitudo atrii.
Versus 16: Introitus Atrii
Vers. 16. IN INTROITU VERO ATRII FIET TENTORIUM CUBITORUM VIGINTI EX HYACINTHO, ET PURPURA, COCCOQUE BIS TINCTO, ET BYSSO RETORTA; COLUMNAS HABEBIT QUATUOR. — Hic describitur introitus et quasi porta atrii, quae proinde splendidior erat. Habebat enim velum picturatum ex bysso, purpura, cocco et hyacintho, cum reliqua atrii vela essent ex nuda bysso. Hic ingressus habebat quatuor columnas, in quibus hoc velum appendebatur, ac proinde erat 20 cubitorum: quaeque enim columna ab alia distabat 5 cubitis, ut dixi; inter has quatuor columnas, tres, ut patet, interceptae erant viae, quibus reducto, vel elevato velo, patebat ingressus in atrium.
Versus 17: Columnae Argenteis Laminis Vestitae
Vers. 17. OMNES COLUMNAE ATRII PER CIRCUITUM VESTITAE ERUNT ARGENTEIS LAMINIS. — Non quasi hisce laminis totae columnae operirentur, uti arca, mensa et tabulae tabernaculi aureis laminis omnino tegebantur; sed quod tenuibus argenti laminis, instar filorum, columnae hae circumdarentur in gyrum, spatio medio inter gyros vacuo relicto, quod est quasi opus interrasile, diciturque caelatura, uti passim hic noster Interpres illud nominat: hoc enim significat Hebraea vox חשׁוק chashuc, quo nomine non est usus Moses in laminis arcae, mensae et tabularum: ibi enim usus est verbo צפה tsippa, quod tegere vel obtegere significat. Ita Abulensis.
Versus 18: Bases Aeneae
Vers. 18. ET HABEBIT BASES AENEAS. — Josephus, lib. III, cap. v, ait has bases aeneas fuisse mucronatas, imae hastae similes, itaque per hanc suam aciem fuisse in terram defixas.
Versus 19: Caeremoniae et Paxilli
Vers. 19. ET CEREMONIAS. — Hebraice, in omnem cultum, sive ministerium caeremoniale ad colendum Deum. Sic Noster accipit nomen caeremonia, cap. XXXVIII, vers. 21; alias fere hoc nomen caeremonia significat praecepta caeremonialia, quae ritum colendi Deum ex placito ipsius Dei praescribunt.
TAM PAXILLOS EJUS, QUAM ATRII, EX AERE FACIES. — Paxilli, id est clavi, qui ad hoc tam in atrio quam in tabernaculo facti sunt, ut infixi columnarum summitatibus foras eminerent, et impositis sibi velorum vel cortinarum funibus, sic ea levantes a terra suspenderent. Addit Josephus factos etiam esse annulos, quibus innecterentur funes, qui clavis aureis cubitalibus humi confixi columnas firmarent, et contra ventorum vim tabernaculum munirent.
Versus 20: Oleum de Arboribus Olivarum
Vers. 20. AFFERANT TIBI OLEUM DE ARBORIBUS OLIVARUM PURISSIMUM, PILOQUE CONTUSUM. — Nota: 70 vertunt contusum, q. d. Non molitum, quod amurca et faece plenum est, sed vel sponte fluens, vel certe pili tunsione ex olivae sola carne, vel pulpa expressum.
Versus 20 et 21: Tabernaculum Testimonii
Vers. 20 et 21. UT ARDEAT LUCERNA SEMPER IN TABERNACULO TESTIMONII. — Pro testimonii, hebraice est מועד moed, quod primo, testimonium significat, sicut עיד heid, a quo deducitur, testari significat. Secundo, proprie et genuine moed significat conventum, congregationem, coetum, ecclesiam, a radice יעד iaad, id est convenire. Dicitur ergo tabernaculum moed, id est conventus, eo quod ibi Deus conveniret Mosen, et cum Eo loqueretur, ut patet cap. XXV, vers. 22, et cap. XXIX, vers. 42. Noster Interpres vero moed vertit testimonium, vocatque tabernaculum testimonii, eo quod tabernaculum contineret legem, quae erat testimonium voluntatis et foederis divini.
Versus 21: Extra Velum
Vers. 21. EXTRA VELUM QUOD OPPANSUM EST TESTIMONIO. — «Testimonio,» id est arcae continenti testimonium, id est legem, sive tabulas legis. Hinc Oecumenius in cap. IX ad Hebraeos, et Elias Cretensis, in orat. 3 De Theologia Gregorii Nazianzeni post initium, tria numerant tabernacula: primum extimum, puta atrium, quod clausum erat cortinis per latera, sed superne patens, de quo hoc capite egit Moses, quod ab Apostolo, Hebr. IX, 1, putant vocari Sanctum saeculare, sive ut graece est, κόσμικον, id est mundanum, eo quod omnibus commune erat, inquit Chrysostomus: in hoc erat aeneum altare holocaustorum sub dio. Secundum tabernaculum erat Sanctum, quod erat quasi templum Sacerdotum, quod Apostolus vocat tabernaculum primum: hoc undique clausum erat, et nexum Sancto sanctorum: in hoc erat candelabrum, altare thymiamatis et mensa panum propositionis. Tertium tabernaculum erat Sanctum sanctorum, soli pontifici patens: in illo erat arca cum propitiatorio et Cherubim, item urna cum manna et virga Aaronis. Verum hac de re dixi ad Hebr. IX, 1.
USQUE MANE LUCEAT CORAM DOMINO. — Hinc patet de die non arsisse lucernas in candelabro, licet id putent Cajetanus et Lipomanus, sed tantum de nocte; quare quod paulo ante dixit: «Ut ardeat lucerna semper,» id hic explicat, ut semper idem sit quod singulis noctibus; vespere ergo accendebant sacerdotes lucernas, ut tota nocte arderent; mane vero eas extinguebant, mundabant, componebant, et oleum infundebant. Id ita esse patet tam ex hoc loco, quam Levit. cap. XXIV, 3, et II Paralip. cap. XIII, 11, et I Reg. III, 3. Ita Abulensis, Oleaster et alii.
Josephus tamen, lib. III Antiq. cap. IX, asserit sacerdotem mane extinxisse quatuor lucernas, et permisisse tres reliquas ardere; vespere vero rursum quatuor, quas mane extinxerat, accendisse, ita ut omnes septem lucerent per noctem. Favere videtur huic sententiae, quod tabernaculum tam per diem, quam per noctem undique obvelatum erat, nec haberet fenestram, per quam lumen admitteret; ergo videtur opus habuisse etiam per diem lucerna aliqua ardente.
Verum hoc non adeo certum est: nec enim Josephus vidit hoc tabernaculum, sed templum; et Scriptura tribus quatuorve locis jam citatis, nullam lucernae alicujus per diem lucentis facit mentionem, sed simpliciter et constanter asserit lucernam vespere fuisse accensam, et luxisse usque ad mane; quo satis innuit, mane fuisse extinctam, et per lucernam intelligit non unam, sed omnes septem, ut videtur, quae erant in candelabro. Jam enim ante dixi tabernaculum admisisse lumen per velum anterius reflexum, et aliquousque elevatum: hoc enim velum erat loco ostii in tabernaculo.
Dices: Josephus, lib. VIII Antiq. cap. II, ait Salomonem fecisse candelabrum unum quod interdiu arderet.
Respondeo, Graece pro interdiu, est καθ' ἡμέραν, quod verbotenus significat per diem, id est quotidie, quod verum est, quia quotidie per noctem ardere debebat lucerna: alioqui enim Josephus Scripturae omnino foret contrarius, cum dicat ex legis praescripto id fieri debuisse: Scriptura enim nusquam praecipit ut per diem accendatur lucerna; imo hic et alibi tantum per noctem eam accendi jubet.
In Sancto ergo tantum nocte ardebant lucernae, eaeque omnes ad mysterium, ut scilicet significaretur, quod lucernae vivae, id est doctores et sacerdotes, sola nocte hujus saeculi, id est in Ecclesia hac, rudiores illuminent (hinc dixit Plato, «Viros bonos non longa vita, sed clara et illustri opus habere»); nam in die aeternitatis, cum erimus in Sancto sanctorum, nulla erit lucerna, non sol, non luna; sed lucerna ejus est Agnus, Apoc. cap. XXI, vers. 23. Qua de causa etiam in Sancto sanctorum positum non erat candelabrum; sed omnia ibi erant obscura, ut Deum ibi loquentem tegerent, et significarent nos futuram in coelo gloriam hic per tenebras et aenigmata tantum contemplari. Ita Beda, lib. III De Tabernaculo, cap. 1, et Radulphus, lib. XVII in Levit. cap. IV.
Cultus Perpetuus
PERPETUUS ERIT CULTUS. — Ritus hic accendendi vespere lucernas erit perpetuus, intellige in lege et religione vestra, quia omni tempore legis et judaismi durabit; unde additur, «per successiones eorum,» scilicet sacerdotum Aaronicorum, qui a filiis Israel jugiter recipiant oleum ad accendendas quotidie lucernas.
Mystice, populus offert oleum, id est, conscientiam puram, foecundam et devotam, ut eam sacerdotes igne charitatis et lumine coelesti accendant. Ita Beda.