Cornelius a Lapide

Synopsis Omnium Praeceptorum


Index

Omnes leges Mosaicæ, sive veteris Testamenti, plurimæ sunt, eæque sparsim et confuse toto Pentateucho proponuntur, et commiscentur, visum est eas omnes hic in suas classes distribuere, unicaque quasi synopsi ob oculos ponere.


SYNOPSIS OMNIUM PRÆCEPTORUM, QUÆ DEUS MOYSI DEDIT, COLLECTA EX PENTATEUCHO.

Leges, sive præcepta Mosaica, alia sunt Simplicia: Moralia sive naturalia. Cæremonialia. Judicialia. Alia sunt Mixta: Moralia et cæremonialia simul. Moralia et judicialia simul. Cæremonialia et judicialia simul. Moralia, cæremonialia, et judicialia simul.


Præcepta moralia, sive Decalogi.

I. Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes: non habebis deos alienos coram me: non facies tibi sculptile: non adorabis ea, neque coles, Exodi xx, 4. Huc pertinent, et hæc explicant sequentia:

1. Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, Deut. vi, 4.

2. Erunt hæc verba in corde tuo: narrabis ea filiis tuis; meditaberis in eis sedens et ambulans, dormiens atque consurgens, Ibid.

3. Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis, Deut. vi, 16.

4. Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester, Levit. xix, 2.

5. Non inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam, ducens per ignem; aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria; nec sit maleficus, nec incantator, neque qui pythones consulat, nec divinos, et quærat a mortuis veritatem, Deut. xviii, 10.

6. Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo, Ibid. vers. 13.

7. Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, Ibid. vers. 15.

8. Si surrexerit prophetes, et frater, filius, filia, aut uxor dixerit: Eamus, et serviamus diis alienis; non acquiesces, sed statim interficies, Deut. xiii, 2 et 6.

9. Non facietis deos aureos, vel argenteos, Exodi xx, 23. Non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem, ut adoretis eum, Levit. xxvi, 1.

10. Non adores, nec colas solem, lunam, stellas, etc., Deut. iv, 19. Quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator, Ibidem vers. 24.

11. Dissipate aras deorum Gentium, confringite statuas, lucos comburite, idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis suis, Deuter. xii, 3.

12. Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ab eo, Deut. iv, 2.

II. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum, qui id fecerit, Exodi xx, 7. Huc pertinent, et hoc explicant sequentia:

1. Per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro, Exodi cap. xxiii, vers. 13.

2. Per nomen Domini Dei tui jurabis, Deuter. cap. vi, vers. 13.

3. Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui: ego Dominus, Levit. xix, 12.

4. Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo, Deut. xxiii, 21 et 22.

5. Qui maledixerit Deo, et blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur, Levit. xxiv, 13.


SYNOPSIS PRÆCEPTORUM PENTATEUCHO CONTENTORUM.

III. Memento ut diem sabbati sanctifices: non facies omne opus in eo. Sex enim diebus fecit Deus cœlum, terram, mare, et omnia quæ in eis sunt, et septimo die requievit, Exodi xx, 8.

IV. Honora patrem tuum, et matrem tuam, ut sis longævus super terram, Ibid. vers. 12. Huc pertinent quæ sequuntur:

1. Diis non detrahes, et Principi populi tui non maledices, Exodi xxii, 28.

2. Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut judicent populum justo judicio, Deut. xvi, 18.

3. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum, Ibidem.

4. Coram cano capite consurge, et honora personam senis, et time Dominum, Levit. xix, 32.

V. Non occides, Exodi xx, 13. Huc pertinent:

1. Ne oderis fratrem in corde tuo, Levit. cap. xix, vers. 17.

2. Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum, Ibidem.

3. Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, Ibid. vers. 14.

4. Proximum vi non opprimes, Ibid. vers. 13.

5. Non interficientur patres pro filiis, nec filii pro patribus, Deut. xxiv, 16.

VI. Non mœchaberis, Exodi xx, 13. Huc pertinent:

1. Prohibitiones matrimonii, et copulæ cum patre et matre, Levit. xviii, 7; cum noverca, vers. 8; cum sorore, vers. 9; cum nepte, vers. 10; cum sorore privigna, vers. 11; cum amita et matertera, vers. 21 et 13.

2. Rursum in gradibus affinitatis, cum uxore patrui, vers. 14; cum nuru, vers. 15; cum uxore fratris, vers. 16; cum filia et nepte privigna, vers. 17; cum sorore uxoris, vers. 18.

3. De semine tuo non dabis idolo Moloch, Ibid. vers. 21.

4. Cum omni masculo non commiscearis, Ibid.

5. Cum omni pecore non coibis, Ibid.

6. Ne prostituas filiam tuam, Levit. xix, 29.

7. Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel, Deut. cap. xxiii, vers. 17.

VII. Non furtum facies, Exodi xx. Huc pertinent:

1. Non decipiet unusquisque proximum suum, Levit. xix, 11.

2. Non contristabis, nec affliges advenam et peregrinum: quia et vos peregrini fuistis in Ægypto, Exodi xxii, 21.

3. Viduæ et pupillo non nocebitis. Si læseritis eos, clamabunt ad me, et ego exaudiam eos, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli, Ibidem, et Deut. cap. x, vers. 18.

4. Nolite facere iniquum aliquid in regula, in pondere, in mensura, Levit. xix, 35.

5. Statera justa, et æqua pondera sint, justusque modius, æquusque sextarius: ego Dominus, Ibid.

6. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor, Deut. xxv, 13.

7. Non transferes terminos proximi tui, Deut. xix, 14.

8. Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis: non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis, Levit. xix, 15.

9. Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animal pro animali, Levit. xxiv, 18.

VIII. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, Exodi xx, 14. Huc pertinent:

1. Non suscipies vocem mendacii, Exodi cap. xxiii, vers. 1.

2. Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies, Ibid.

3. Mendacium fugies, Ibid. vers. 7.

4. Non eris criminator, nec susurro in populo, Levit. xix, 16.

5. Non facies calumniam proximo tuo, Ibidem vers. 13.

IX. Non concupisces uxorem proximi tui, Deuteron. v, 20.

X. Non concupisces domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt, Ibid.


HÆC SUNT MORALIA, SIVE NATURALIA PRÆCEPTA DECALOGI, QUÆ DEUS PER MOSEN HEBRÆIS DEDIT; SEQUUNTUR CÆREMONIALIA, IN SUAS CLASSES DISTRIBUTA.

Cæremonialia: 1. De loco victimarum et sanctuarii. 2. De vasis Sancti sanctorum. 3. De vasis Sancti. 4. De vasis atrii. 5. De tabernaculo et atrio. 6. De vestibus sacerdotum et pontificis. 7. De consecratione eorum et Levitarum. 8. De eorum dotibus et muniis. 9. De eorumdem urbibus et proventibus. 10. De sacrificiis. 11. De primogenitis, primitiis et decimis. 12. De censu et oblationibus. 13. De Nazaræis et votis. 14. De puerpera. 15. De lepra et leprosis. 16. De iis qui fluunt semine aut sanguine. 17. De eunucho et mamzere. 18. De aqua lustrationis. 19. De munditie castrorum. 20. De simplicitate. 21. De habitu et vestitu. 22. De cibis mundis et immundis. 23. De festis. 24. De homicidiis.


I. Cæremoniale de loco victimarum, et sanctuarii.

1. Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, sed in eo quem elegerit Dominus, ibi offeres holocausta, victimas, decimas, primitias, vota, donaria et primogenita; ex iisque comedes ibi in conspectu Domini, et lætaberis, Deut. cap. xii, vers. 6, 7, 13, 14.

2. Quod si longior sit via et locus, vendes ea, et proficiscens ad locum, ex pretio emes quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram; et comedes coram Domino, tu et domus tua, et Levita, qui intra portas tuas est, Deut. xiv, 24.

3. Quin et si ad esum tantum mactes bovem, ovem aut capram, id facies apud templum, dummodo non procul ab eo habites, ut ibi adipem Deo adolere, et sanguinem illi effundere et libare possis, Deut. xii, 20.

4. Ter in anno ascendes ad templum, scilicet in Paschate, in Pentecoste, et in festo Tabernaculorum: nec apparebis in conspectu meo vacuus, Deut. xvi, 16.

5. Proclamabunt Levitæ maledictiones versus montem Hebal, in violantes legem Dei, et benedictiones versus Garizim, in observantes legem Dei juxta ritum explicatum Deuter. xxvii.


II. Cæremoniale de vasis Sancti sanctorum, scilicet de arca, propitiatorio et Cherubim.

1. Arcam de lignis setim compingite, et deaurate, cujus longitudo habeat duos cubitos et semis, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum et dimidium, habeatque quatuor circulos aureos, quibus inserantur duo vectes, ut portetur in eis, ponesque in arca tabulas legis, Exodi cap. xxv, vers. 10.

2. Facies et propitiatorium de auro mundissimo, quod sit operculum arcæ, Ibid. vers. 17.

3. Duos quoque Cherubim aureos facies, qui utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas, et respiciant se mutuo: inde loquar ad te, Ibid. vers. 18.


III. Cæremoniale de vasis Sancti, scilicet de mensa, candelabro et altari thymiamatis.

1. Facies mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum ac semissem: eamque inaurabis, et pones super eam panes propositionis in conspectu meo semper. Facies et annulos, et vectes, quibus portetur, Exodi xxv, 23. De panibus hisce vide dicta Levit. xxiv, 5.

2. Facies et candelabrum ductile ex talento auri, quod habeat septem calamos, qui singuli habeant tres ordines scyphorum, sphærularum et liliorum. Impones eis lucernas septem cum oleo, ut luceant ex adverso, Ibid. vers. 31.

3. Lucernas has disponet et accendet sacerdos vespere, ut luceant usque mane, Exodi xxvii, 21.

4. Facies altare ad adolendum thymiama de lignis setim, habens cubitum longitudinis, et cubitum latitudinis, et duos cubitos altitudinis: vesties illud auro. Facies et annulos, et vectes, quibus portetur; pones illud ante velum, quod est ante arcam, Exodi xxx, 1.

5. Adolebit sacerdos super illud thymiama, mane et vespere, Ibid. vers. 7.

6. Thymiama compones ex stacte, onyche, galbano, et thure lucidissimo, Ibid. vers. 34.


IV. Cæremoniale de vasis atrii, scilicet de altari holocaustorum, et labro æneo.

1. Facies altare de lignis setim, quod habeat quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, et tres in altitudine; cavum erit; craticulam illi facies æneam, item vectes, denique lebetes, forcipes, fuscinulas, et ignium receptacula, Exodi xxvii, 1.

2. Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens ligna, Levit. vi, 12.

3. Altare de terra aut lapide insecto facies mihi, et offeres super eo victimas, Exodi xx, 24.

4. Non ascendes per gradus ad altare meum, Ibid. vers. 26.

5. Non plantabis lucum apud altare, Deut. xvi, 21.

6. Facies labrum æneum, ut missa aqua, lavent in ea sacerdotes manus suas et pedes, quando accessuri sunt ad altare, Exodi xxx, 18.


V. Cæremoniale de ipso tabernaculo et atrio.

1. Facies tabernaculum, id est Sanctum sanctorum, et Sanctum, et ante Sanctum, atrium.

2. In Sancto sanctorum pones arcam, cum propitiatorio et Cherubim: item urnam cum manna, Exodi xvi, 34, et virgam Aaron quæ floruit, Numer. xvii, 10.

3. In Sancto pones mensam in parte australi, candelabrum in meridionali, in medio altare thymiamatis, Exodi xl, 20 et seq.

4. Denique in atrio pones altare holocaustorum et labrum æneum, Ibid. vers. 26 et seq.

5. Tabernaculum compinges ex viginti tabulis, utrimque in longum porrectis, et a tergo in latum decem tabulis; anterius vero velo tegetur; tabulæ hæ singulæ erunt altæ decem cubitos, latæ cubitum cum dimidio. Unde longitudo tabernaculi erit 30 cubitorum, latitudo decem, altitudo decem, ita ut Sanctum sanctorum habeat decem cubitos, tam longitudinis, quam latitudinis et altitudinis; Sanctum vero habeat reliquos 20 cubitos longitudinis, latitudinis vero et altitudinis decem; velum polymitum dividat Sanctum a Sancto sanctorum.

6. Tabulæ hæ singulæ habeant binas bases argenteas, quibus in terra subsistant; habeant et vectes quinque utrimque, quibus invicem astringantur.

7. Tabulæ hæ pro tecto habeant quatuor tegumenta, scilicet primum, decem cortinarum polymitarum; secundum, undecim sagorum cilicnorum; tertium, pelles arietum rubricatas; quartum, pelles ianthinas, Exodi xxvi.

8. Atrium sit ante Sanctum sub dio, quod undique cingatur columnis et velis: in ejus anteriori parte sacerdotes sacrificent; in posteriori sit populus orans, et spectans sacrificia, Exodi xxvii, 10.


VI. Cæremoniale de vestibus Sacerdotum et Pontificis.

1. Facies pontifici sex vestes: primo, ephod, secundo, rationale cum 12 gemmis, in quibus insculpes 12 nomina filiorum Israel, item urim et tummim, id est doctrina et veritas; tertio, tunicam hyacinthinam cum zona polymita, ex qua inferne dependebunt tintinnabula, et mala punica; quarto, tiaram cum lamina aurea, cui inscribes: "Sanctum Domino"; quinto, tunicam lineam cum balteo; sexto, femoralia linea.

2. Sacerdotibus vero facies, primo, femoralia linea; secundo, tunicam lineam cum balteo; tertio, cidarim, sive tiaram, Exodi xxviii.


VII. Cæremoniale de consecratione Pontificis, sacerdotum et Levitarum.

1. Facies unguentum ex stacte, cinnamomo, calamo, casia et oleo, eoque unges et consecrabis tabernaculum, arcam, mensam, candelabrum, labrum, altare, omniaque vasa eorum, Aaronem quoque cum filiis, Exodi cap. xxx, vers. 23.

2. Consecra, o Moses, Aaronem et filios ejus sacerdotes, hoc ritu: primo, lava eos; secundo, indue eos vestibus sacerdotalibus; tertio, offer vitulum pro peccato, et duos arietes, unum in holocaustum, alterum in hostiam pacificam, cum panibus azymis; quarto, per dies septem quotidie unge tam ipsos, quam altare. Denique, die octavo Aaron suas quasi primitias celebret, omnisque generis victimas immolet, Exodi xxix, et Levit. viii et ix; tumque 12 principes 12 tribuum sua dona offerant tabernaculo recens erecto, scilicet primo, simul sex plaustra; secundo, seorsim singuli vicissim suas victimas, et vasa ad usum tabernaculi, Num. vii.

3. Levitas hoc ritu consecra: primo, tu, o Moses, asperge eos aqua lustrationis; secundo, radant ipsi pilos omnes carnis suæ; tertio, lavent vestes suas; quarto, offerant unum bovem pro peccato, alterum in holocaustum; quinto, siste eos Domino; sexto, filii Israel imponant eis manus suas; septimo, Aaron offerat eos Domino, eorumque boves immolans, pro eis oret, Num. cap. viii, vers. 6.


VIII. Cæremoniale de eorum dotibus et muniis.

1. Levitæ servient in tabernaculo a 25 anno usque ad 50, Ibid. vers. 25.

2. Levitæ custodiant et portent omnia vasa tabernaculi, Num. iii, 6, scilicet Caathitæ portent arcam, mensam, candelabrum et altare; Gersonitæ cortinas et vela; Meraritæ tabulas, vectes, columnas et bases, Num. iv.

3. Sacerdotes careant maculis, id est vitiis corporis, puta non sint cæci, non claudi, non parvo, grandi, vel torto naso, non fracto pede, vel manu, non gibbosi, non lippi, non habeant albuginem in oculo, non jugem scabiem, vel impetiginem, non sint herniosi, Levit. xxi, 17.

4. Sacerdotes abstineant funeribus et planctu.

5. Pontifex nec matrem, nec patrem plangat, Ibid. vers. 2.

6. Pontifex uxorem non ducat, nisi virginem, et nobilem, Ibid. vers. 13.

7. Sacerdotes, cum ingrediuntur tabernaculum, vinum et siceram non bibant, ne moriantur, ut discernant inter sanctum et profanum, utque doceant filios Israel præcepta mea, Levit. cap. x, vers. 9.

8. Quicumque a stirpe Aaron fuerit leprosus, seminifluus, aut immundus, non comedet ex iis quæ Deo sanctificata sunt, Levit. xxii, 4.

9. Sacerdotum munus est: primo, sacrificare in atrio; secundo, quotidie vespere accendere lucernas candelabri in Sancto; tertio, singulis diebus sabbatinis ponere novos panes propositionis in mensa;

quarto, quotidie mane et vespere adolere thymiama; quinto, benedicere populo.

10. Proprium pontificis est, semel in anno, in die expiationis, expiare totum populum, ipsumque tabernaculum, lustrando Sanctum sanctorum, Levit. xvi.

11. Hac forma sacerdotes benedicant populo: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te, ostendat tibi faciem suam, et misereatur tui, convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem, Num. vi, 24.


IX. Cæremoniale de eorumdem urbibus et proventibus.

1. In terra Israel partem non habeant sacerdotes et Levitæ, Num. xviii, 20.

2. Dabitis Levitis urbes ad habitandum, et suburbana ad mille cubitos in circuitu, pro alendis eorum pecoribus, Num. xxxv.

3. Sacerdotes habeant, primo, omnia primogenita; secundo, omnes oblationes; tertio, omnes victimas, puta ex holocausto pellem; ex pacifica pectusculum, et armum dextrum; ex hostia pro peccato totam carnem; ex mincha totum, excepto pugillo qui crematur Domino, Levit. vi et vii, et Num. xviii.

4. Levitæ habeant omnes decimas, ex iisque rursum decimas dent sacerdotibus, easque meliores et selectiores, Num. xviii, 26.

5. Si Levites, desiderans servire Domino, ex urbe sua venerit ad templum, ut ibi ei ministret, partem ciborum accipiet eamdem, quam et cæteri qui ministrant: insuper et partem decimarum, quæ ei in sua urbe ex lege debetur, nanciscetur, Deut. xviii, 6.


X. Cæremoniale de sacrificiis, scilicet de holocausto, mincha, hostia pacifica et victima pro peccato.

1. Victima holocausti sit mascula et integra, totaque Deo comburatur, excepta pelle, quæ cedet sacerdoti sacrificanti, Levit. vii, 8, et Levit. i.

2. Victima hæc sit vel ex bobus, vel ex ovibus et capris, vel ex turturibus et columbis, Levit. i.

3. Quotidie offeres holocaustum juge, puta agnum mane; et agnum vespere, qui tota nocte in altari cremetur, cum decima parte ephi similæ, quæ conspersa sit oleo quartæ partis hin: et simul libabis vini quartam partem hin, tam mane, quam vespere, Num. xxviii, 3.

4. Mincha, id est sacrificium farreum, offeratur, vel ex simila, vel ex spicis, vel ex panibus coctis, sive clibano, sive sartagine, sive craticula, Levit. ii.

5. Mincha sale condiatur, eique infundatur oleum, et imponatur thus.

6. Mincha sit infermentata, et careat melle, Ibid.

7. Pugillus ex mincha cremetur Deo: reliquum cedat sacerdoti, Ibidem.

8. Hostia pacifica sit bos, ovis, aut capra: ex ea, primo, sanguis et adeps, cum renibus, et cauda si sit ovis, adoleatur Deo; secundo, pectus et armus dexter cedat sacerdoti sacrificanti; tertio, caro reliqua cedat laico offerenti, Levit. cap. iii.

9. Immundus non comedet ex ea, Levit. vii, 20, sed soli mundi, tam mares, quam feminæ, idque primo die, si sit hostia gratiarum actionis; vel etiam secundo die, si sit hostia votiva, vel spontanea: si quid supersit tertio die, igne comburetur, Levit. vii, 15.

10. Hostia pro peccato, per ignorantiam commisso a pontifice, vel populo, sit hircus; a plebeio, sit capra, vel ovis, Levit. iv. Ex hac sanguis, adeps, renes et cauda cremabuntur Deo, reliquam carnem comedent sacerdotes, cum filiis masculis, Levit. vii, 3, et Levit. vi, 18.

11. Qui calumniam, aut injuriam fecit proximo, offerat arietem pro peccato, Levit. vi, 6.

12. Victima quælibet sit sine macula, id est sit integra, puta non sit cæca, fracta, scabiosa, etc. Levit. xxii, 22.

13. Victima carnium habeat sua libamina, puta similam, oleum, vinum, sal et thus, ea mensura quæ præscribitur, Numer. xv, 4.

14. Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis, Numer. x, 10.


XI. Cæremoniale de primogenitis, primitiis et decimis.

1. Sanctifica mihi omne primogenitum masculum, tam de hominibus, quam de jumentis: mea sunt enim omnia, Exodi xiii, vers. 2 et 12.

2. Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies, Ibidem.

3. Primogenitum hominis pretio redimes, puta quinque siclis, Num. xviii, 16.

4. Primogenitum animalis septem diebus sit cum matre sua: die octava reddes illud mihi, Exodi xxii, vers. 30.

5. Primogenita nemo poterit vovere: Domini enim sunt, Levit. xxvii, 26.

6. Primogenitum immundum redimatur, Ibid. vers. 27.

7. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium, Deuter. xv, 19.

8. In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos, in loco quem elegerit Dominus, tu (o sacerdos) et domus tua, Ibidem vers. 20.

9. Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini, Exodi xxiii, 19.

10. Primitias spicarum hordei offeres in Paschate, puta die secunda azymorum, Levit. xxiii, vers. 10.

11. Primitias panum offeres in Pentecoste, Ibid. vers. 17.

12. Primitias frugum omnium offeres in fine anni, easque offerens dices: Profiteor hodie coram Domino, quod Deus introduxerit me in terram melle et lacte manantem, etc. Deut. xxvi, 2 et seq.

13. Cum plantaveris arborem, fructus, quos tribus primis annis illa proferet, abjicies quasi immundos et incircumcisos: fructus vero quarti anni offeres Domino; itaque quinto anno vesceris fructibus ejus, Levit. xix, 23.

14. Decimæ fructuum et frugum omnium Deo offerantur, Levit. xxvii, 30.

15. Decimæ animalium, puta ovis, bovis et capræ, Deo offerantur, Ibid. vers. 32.

16. Quotannis duplices decimas separabis, primas dandas Levitis, secundas pro itinere, et victimis dandis Deo, cum ter in anno ascendes ad templum; tertio vero anno tertias separabis decimas pro pauperibus, Deut. xiv, vers. 22 et 28.


XII. Cæremoniale de censu solvendo et de oblationibus.

1. Quando tuleris summam filiorum Israel, dabunt singuli pretium pro animabus suis, puta dimidium sicli, idque trades in usus tabernaculi, Exodi xxx, vers. 12, 13, 16.

2. Offerant filii Israel pro fabrica tabernaculi aurum, argentum, æs, hyacinthum, purpuram, coccum, byssum, pilos caprarum, pelles arietum, ligna setim, oleum, aromata, lapides onychinos et gemmas, Exodi xxv, 3.

3. Non offeres mercedem meretricis, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, Deut. xxiii, vers. 18.

4. Levitæ decimas meliores et pinguiores offerant Domino, Num. xviii, 32.


XIII. Cæremoniale Nazaræorum et votorum.

1. Vovens votum Nazaræi, vinum, siceram, et quidquid ab uvis exprimitur, non bibet, nec uvas recentes, aut siccas comedet. Secundo, comam non tondebit. Tertio, non intrabit ad funus, etiam patris et matris. Quarto, si quis coram eo moriatur, polluetur: unde radet caput die primo et septimo; octavo vero die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ, unum pro peccato, alterum in holocaustum. Quinto, completis diebus voti, offeret agnum anniculum in holocaustum, et ovem anniculam pro peccato, et arietem in hostiam pacificam, cum sua simila et libamine: tuncque radet caput, et crines comburet Domino, Num. vi.

2. Homo qui se devovit Deo, redimat se pretio, quod pro ætate et sexu taxabit Deo, Levit. xxvii, 2.

3. Animal immolabile, Deo per votum oblatum, reipsa detur, non mutetur in aliud, nec redimatur, Ibid. vers. 9.

4. Animal quod immolari non potest, si Deo voveatur, vendatur pretio, quod sacerdos statuet; quod si vovens dare voluerit, addat insuper quintam pretii partem, Ibid. vers. 11.

5. Domus Deo vota, pretio a sacerdote taxando vendatur: quod si vovens eam redimere voluerit, addat pretio taxato quintam ejus partem, Ibid. vers. 14.

6. Hæres vovens agrum hæreditarium, qui triginta modiis hordei seritur, redimere eum potest 50 siclis, solvendis pro rata annorum, qui supersunt usque ad jubilæum: quod si eum non redimat, sed ager alteri vendatur, nunquam ipse eum, ne quidem in jubilæo, recipere poterit, sed ager absolute et in perpetuum cedet in jus Dei et sacerdotum, Ibid. vers. 16.

7. Si vovens agrum non sit hæres, sed emptor agri, hic redimet eum pretio quod taxabit sacerdos, juxta numerum annorum, qui supersunt usque ad jubilæum: nam in jubilæo ager ad primum hæredem redire debet, Ibid. vers. 22.

8. Quod per votum cherem, id est anathematis, Deo consecratum est, non redimatur, sed moriatur, aut naturaliter, si animal sit; aut civiliter, si homo sit, domus aut ager, Ibid. vers. 28.

9. Pater filiæ, maritus uxoris votum irritare potest, si illi contradicat statim, id est primo die quo illud rescivit; quod si eo die taceat, secundo die contradicere votumque irritare nequit, Num. cap. xxx.


XIV. Cæremoniale purificationis puerperæ.

1. Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, Levit. xii.

2. Octavo die circumcidetur infantulus, Ibid.

3. Ipsa manebit triginta tribus diebus in sanguine purificationis suæ, Ibid.

4. Sin feminam pepererit, immunda erit 14 diebus, et 66 diebus manebit in sanguine purificationis suæ, Ibid.

5. Cumque expleti fuerint dies purificationis, offeret agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ, sive turturem pro peccato: si pauper sit, offeret duos turtures tantum, vel duos pullos columbarum, Ibid.


XV. Cæremoniale de lepra et leprosis.

1. Levit. xiii, septem statuuntur species lepræ. Prima est lepra alba et lucens, vers. 3. Secunda est lepra recurrens, vers. 7. Tertia est lepra inolita, vers. 10. Quarta est lepra mundissima, vers. 13. Quinta est lepra capitis et barbæ, vers. 29. Sexta est lepra in calvitio, vers. 42. Septima est lepra vestis, vers. 47, et domus, cap. xiv, vers. 45.

2. Levit. xiii, 44, quinque mandantur leproso: primo, ut habeat vestes dissutas; secundo, caput nudum; tertio, os tectum; quarto, clamet se sordidum; quinto, solus habitet extra castra.

3. Levit. xiv, statuitur ritus, quo legaliter expiari debet is qui a lepra est curatus, scilicet ut primo, sacerdos aspergat expiandum sanguine passeris, per alium passerem, alligatum baculo cedrino cum cocco et hyssopo; mox passerem vivum avolare sinat, vers. 5. Secundo, expiandus lavet vestes, radat pilos corporis, ac lavet seipsum, vers. 8. Tertio, die octavo offerat agnum pro delicto, et agnum pro peccato, et ovem anniculam in holocaustum, cum tribus decimis similæ, et olei sextario, vers. 10. Si mundandus sit pauper, pro hisce jam dictis, offerat agnum pro delicto, et duos turtures, vel duos pullos columbæ, unum pro peccato, alterum in holocaustum, cum tribus decimis similæ et olei sextario, vers. 21. Quarto, sanguine agni tingat sacerdos aurem dextram mundandi, et pollices dextræ manus et pedis. Quinto, ex oleo aspergat septies coram tabernaculo, reliquum olei fundat super extremum auriculæ dextræ, et super pollices manus ac pedis dextri, et super caput expiandi, vers. 25 et seq. Simili ratione lustranda est vestis, aut domus, cum a lepra fuerit curata, vers. 49.


XVI. Cæremoniale de seminifluis, concumbentibus, menstruatis et hæmorrhoissis.

1. Vir qui patitur fluxum seminis, immundus erit, Levit. xv, 2.

2. Omne stratum in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit, Ibid.

3. Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, etc. Ibid. vers. 4.

4. Si sanatus fuerit, numerabit septem dies, et lotis vestibus, et toto corpore, erit mundus, Ibid. vers. 13.

5. Die autem octavo offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ: unum pro peccato, alterum in holocaustum, Ibid. vers. 14.

6. Vir de quo egreditur semen coitus (concumbens cum muliere), lavabit aqua omne corpus suum, et erit immundus usque ad vesperam, Ibid. vers. 16. Idem faciet mulier, Ibid. vers. 18.

7. Mulier quæ patitur menstrua, septem diebus separabitur, Ibid. vers. 19.

8. Hæmorrhoissa immunda erit; omne stratum in quo dormierit, et omne vas in quo sederit, pollutum erit, Ibid. vers. 25.

9. Si steterit sanguis, numerabit septem dies, et octavo die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ, unum pro peccato, alterum in holocaustum, Ibid. vers. 28 et 29.


XVII. Cæremoniale de eunucho et mamzere, sive spurio.

1. Non intrabit eunuchus, attritis, vel amputatis testiculis, Ecclesiam Domini, Deut. xxiii, 1.

2. Non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in Ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem, Ibid. vers. 2.


XVIII. Cæremoniale de aqua lustrationis ex cinere vitulæ rufæ.

1. Accipe vaccam rufam sine macula, quæ non portaverit jugum, hanc immolet sacerdos extra castra, totamque comburat cum ligno cedrino, cocco bis tincto, et hyssopo. Colliget autem vir cineres vaccæ, qui in aquam vivam spargentur, iisque is qui immundus est, præsertim ex contactu mortui, vel morticini, aspergetur die tertio et septimo, itaque expiabitur, Num. xix.

2. Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et omnia vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus: sic et qui tangat cadaver, vel ossa, aut sepulcrum hominis mortui, immundi sunt, et expiabuntur aspersione aquæ cineralis jam dictæ, die tertio et septimo, Ibid. vers. 14.

3. Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio Ecclesiæ, Ibid. vers. 20.


XIX. Cæremoniale de munditie castrorum.

1. Homo nocturno pollutus somnio egredietur extra castra, et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua, Deuter. xxiii, 10.

2. Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ gerens paxillum in balteo; cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies quo relevatus es, et sint castra tua sancta, et nihil appareat in eis fœditatis: quia Dominus est in medio castrorum tuorum, Ibid. vers. 12.


XX. Cæremoniale de simplicitate et fuga duplicitatis.

1. Non seres vineam tuam altero semine, Deut. xxii, 9.

2. Non arabis in bove et asino, Ibid. vers. 10.

3. Non indueris veste ex lana et lino contexta, Ibid. vers. 11.

4. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus, Levit. xix, 19.


XXI. Cæremoniale de habitu et vestitu.

1. Non attondebitis comam in rotundum, nec radetis barbam, Levit. xix, 27.

2. Super mortuo non incidetis carnes, neque figuras aliquas, aut stigmata facietis vobis, Ibid. vers. 28.

3. Non facietis calvitium super mortuo: quoniam populus sanctus es Domino, Deut. xiv, 1.

4. Vestes vestræ habeant fimbrias cum vittis hyacinthinis, quæ vos semper admoneant legis Dei, Num. xv, 37.


XXII. Cæremoniale de cibis mundis et immundis.

1. Terrestria quæ ungulam dividunt, et ruminant, munda sunt, ut bos, ovis, hædus, cervus, caprea, bubalus, tragelaphus, pygargus, camelopardalis, Deuter. xiv, 4.

2. Quæ vero ungulam non dividunt, ut camelus, lepus, cuniculus, chœrogryllus; aut non ruminant, ut porcus, immunda sunt, Levit. xi, 3 et 4.

3. Pisces mundi sunt, qui habent pinnulas et squamas; immundi, qui vel pinnulis, vel squamis carent, Ibid. vers. 9.

4. Aves immundæ sunt, aquila, gryphus, haliæetus, ixius, vultur, milvus, struthio, noctua, larus, accipiter, herodius, cycnus, ibis, mergulus, porphyrio, nycticorax, onocrotalus et charadrius, Deut. xiv, 11.

5. Omne quod reptat, et pennulas habet, immundum est, Ibid. vers. 19.

6. Reptilia omnia immunda sunt, et tangentem contaminant, Levit. xi, 29.

7. Locustæ, quia saliunt, mundæ sunt, Ibid. 21.

8. Mustela, mus, crocodilus, mygale, chamæleon, stellio, lacerta, talpa, immunda sunt, Ibid. 29.

9. Omnis cibus, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit, Ibid. vers. 34.

10. Si mortuum fuerit animal, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperam; et qui comederit ex eo, lavabit vestes suas, et immundus erit usque ad vesperam, Ibid. vers. 39.

11. Non comedetis animal sponte mortuum, sed peregrino illud vendetis, Deut. xiv, 21.

12. Carnem quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus, Exodi xxii, 31.

13. Adipem non comedetis, sed Deo adolebitis, si sitis juxta templum, Levit. xvii.

14. Sanguinem non comedetis, sed eum Deo effundetis, Ibid.


XXIII. Cæremoniale festorum.

1. Mensis iste (Nisan, id est martius) primus erit in mensibus anni. Decima ejus die tollat sibi quisque agnum aut hædum, qui integer sit, masculus anniculus, quem immolabit 14 die ad vesperam, assabit, et comedet cum lactucis agrestibus, et panibus azymis: septem diebus comedetis azyma, Exodi xii, vers. 1 et seq.

2. Os non confringetis ex eo: nullus incircumcisus vescetur ex eo, sed quicumque circumcisus est, esto sit advena, sive servus, Ibid.

3. In eadem domo comedetur; non efferes extra domum foras e carne; non relinquent quidquam ex eo usque mane, sed quod reliquum est igne comburent, Ibid.

4. Qui fuerit immundus, aut in via procul, faciat phase mense secundo, die 14 ad vesperam, Num. ix, 10.

5. In loco quem elegerit Dominus ut habitet nomen ejus ibi, immolabis phase, Deut. xvi, 6.

6. Primo die azymorum et septimo, abstinebitis ab opere, Exodi xii, 16.

7. Secundo die azymorum offeres primitias spicarum hordei, et cum eis offeres agnum in holocaustum: nec ante gustabis novum panem, aut polentam, Levit. xxiii, 10.

8. In paschate quotidie per septem dies, immolabis in holocaustum vitulos duos, arietem unum, agnos septem, et pro peccato hircum unum, cum suis libaminibus, Num. xxviii, 16.


Pentecostes.

1. Numerabis a secundo die azymorum 50 dies, et quinquagesima erit pentecoste, in qua offeretis panes primitiarum duos, offeretisque cum panibus septem agnos, vitulum unum, et arietem unum in holocaustum, hircum alterum pro peccato, et duos agnos in hostiam pacificorum, Levit. xxiii, 15.

2. Rursum ratione festi, offeretis vitulos duos, arietem unum, agnos septem in holocaustum, et hircum unum pro peccato, Numer. xxviii, 28.


Tubarum.

Prima die mensis septimi erit festum clangoris tubarum: opus non facietis in eo, Levit. xxiii, 24, tuncque immolabitis vitulum unum, arietem unum, agnos septem, Num. xxix, 1.


Expiationis.

Decima die mensis septimi, erit festum expiationis; in eo affligetis animas vestras, Levit. xxiii, 27; in eo offeretis vitulum unum, arietem unum, agnos septem, Num. xxix, 7; insuper pontifex dabit sortes duobus hircis, uter immoletur, uter sit emissarius, expiabitque Sanctum, et Sanctum sanctorum eo ritu, quem dixi Levit. xvi.


Tabernaculorum.

Decimo quinto die mensis septimi, celebrabitis festum tabernaculorum per septem dies, tumque, primo, habitabitis in tabernaculis; secundo, accipietis fructus citri, spatulas palmarum, ramos myrti et salicum, et saltabitis lætabundi coram Domino, Levit. xxiii, 34; tertio, offeretis per singulos dies victimas præscriptas, Num. xxix, 12.


Cœtus.

Dies octava erit festum cœtus et collectæ, Levit. xxiii, 36.


Calendæ.

Primo die cujusque mensis, offeretis in holocaustum vitulos duos, arietem unum, agnos septem, cum suis libaminibus, Num. xxviii, 11.


Sabbatum.

Septimo die septimanæ, erit solemnitas sabbati; in eo non facietis opus, nec ignem accendetis, Exodi xxxv, 3. Tumque præter sacrificium juge, offeretis duos agnos in holocaustum, cum suis libaminibus, Num. xxviii, 9.


Septimus annus.

Anno septimo, qui est libertatis et remissionis, primo, non seres, non metes, non putabis, non vindemiabis; secundo, remittes fratri tuo, puta Judæo, omnia quæ tibi debet; tertio, servos Hebræos liberos dimittes; quarto, leges Deuteronomium. Hæc omnia patent Deut. xv, 2 et seq., et cap. xxxi, 10, et Exodi xxv, 11, et cap. xxi, 2.


Jubilæum.

1. Anno septies septimo, id est 49, mense septimo, proclamabis sequentem annum quinquagesimum, fore jubilæum, Levit. xxv, 8 et seq.

2. In jubilæo, primo, non seres, nec metes; secundo, remittes Judæo omnia debita; tertio, servos manumittes; quarto, omnes redibunt ad avitas hæreditates gratis, et sine pretio, Ibid.


XXIV. Cæremoniale circa homicidia.

1. Si inventum sit cadaver occisi in agro, seniores urbis vicinæ adducent vitulam ad vallem asperam, ibique eam mactabunt, ac super eam lavabunt manus suas, et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt; propitius esto populo tuo Israel, Deut. cap. xxi, vers. 1.

2. Homicida casualis sit in urbe refugii, usque ad mortem pontificis, Num. xxxv, 29.


ATQUE HÆC DICTA SINT DE CÆREMONIALIBUS MOSIS PRÆCEPTIS: SEQUUNTUR JUDICIALIA, IN SUAS CLASSES DISTRIBUTA.

Judicialia: 1. Regis. 2. Belli. 3. Matrimonii et repudii. 4. Homicidiorum. 5. Cædis animalium. 6. Testis. 7. Servi et ancillæ. 8. Bestiarum. 9. Mercenariorum, peregrinorum et pauperum. 10. Pignorum. 11. Usurarum. 12. Furtorum et damnorum. 13. Depositi. 14. Commodati.


I. Judicialia regis.

1. Regem delige ex gente tua, isque non multiplicet, primo, equos; secundo, uxores; tertio, opes; quarto describat legatque assidue Deuteronomium; quinto, superbe non efferat se supra populum, Deuter. xvii, vers. 14 et seq.


II. Judiciale belli.

1. Si exieris ad bellum, stabit sacerdos ante aciem, dicetque: Audi, Israel, nolite metuere, nolite cedere, quia Dominus in medio vestri est, Deut. xx, 1.

2. Duces quoque proclamabunt, ut qui ædificarunt novas domos, aut vineas, item sponsi et pavidi, domum redeant, Ibid. vers. 5.

3. Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala, Deut. xxiii, 9.

4. Si urbs se dedat, fiat tributaria; sin vi expugnetur, masculi omnes occidantur, præter infantes: in Chananæa autem omnes omnino, etiam feminæ et infantes, occidantur, Deut. xx, 13.

5. Arbores frugiferas juxta urbem ne cædas, sed infrugiferas, ut ex iis machinas bellicas instruas, Ibid. vers. 19.

6. Fac duas tubas argenteas ductiles, quibus convoces populum, cum movenda sunt castra, Numer. x.

7. Si exieritis ad bellum, clangetis ululantibus tubis, et Deus recordabitur vestri, dabitque victoriam, Ibid. vers. 9.

8. Delebis memoriam Amalec de sub cœlo, Deut. xxv, 19.

9. Delebis Chananæos omnes, Exodi cap. xxiii, vers. 33.


III. Judiciale matrimonii et repudii.

1. Matrimonium nemo contrahet in gradibus consanguinitatis et affinitatis prohibitis, Levit. cap. xviii. Recensui eos ibi, et in præcepto sexto Decalogi.

2. Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, Levit. xviii, 19.

3. Si frater mortuus sit sine liberis, uxorem ejus accipiet frater ejus, et suscitabit semen fratri suo, et primogenitum nomine illius nominabit, Deut. xxv, 5.

4. Sin noluerit, uxor fratris coram senioribus tollet calceamentum de pedibus ejus, et spuet in faciem ejus, vocabiturque domus discalceati, Ibid.

5. Si uxor non invenerit gratiam in oculis mariti, ob aliquam fæditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam, Deut. xxiv, 1.

6. Si uxor dimissa nupserit secundo marito, et ille deinde dimiserit eam, non poterit illa ad priorem maritum reverti, Ibid. vers. 3.

7. Si quis in bello captam mulierem alienigenam, ob pulchritudinem adamarit, introducet eam in domum suam, quæ radet caput suum, et præcidet ungues, ac mutabit vestem, flebitque patrem et matrem per mensem, quo expleto accipiet eam in uxorem: si postea ei displicuerit, non vendat, sed liberam eam dimittat, Deut. cap. xxi, vers. 11.

8. Si maritus habuerit duas uxores, unam dilectam, alteram odiosam, et filius odiosæ fuerit primogenitus: dabit ei jura primogenituræ, nec præferet ei filium dilectæ, Ibid. vers. 15.

9. Puellæ quæ, deficiente prole mascula, hæredes sunt patris sui, nubant in tribu sua, non aliena, Num. xxxvi, 7.


IV. Judiciale circa homicidia.

1. Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur, Levit. xxiv, 17.

2. Non accipies pretium ab eo qui reus est sanguinis, sed occides eum sine misericordia, Num. xxxv, 31.

3. Qui irrogaverit maculam, sicut fecit, sic fiet ei: oculum pro oculo, dentem pro dente, restituet, Levit. xxiv, 19.

4. Qui casu, vel ignorans occidit hominem, fugiet ad civitates refugii, ibique manebit usque ad mortem pontificis, Num. xxxv, 25.

5. Si extra urbes refugii deprehendatur, propinquus occisi interficiet eum, Ibid. vers. 19.

6. Qui percusserit virum lapide, si surrexerit ille, et ambulaverit foris, percutiens operas ejus et impensas in medicos restituet, Exodi xxi, 19.

7. Qui percusserit servum vel ancillam virga, et illi mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit, Ibid.

8. Sin autem uno die, vel duobus supervixerint, non subjacebit pænæ: quia servus est, qui pecunia est emptus, Ibid.

9. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortum quidem fecerit, sed ipsa vixerit, pendet percussor id quod arbitri judicabunt, Ibid.

10. Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, Ibid.

11. Si percusserit quis oculum servi aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit: pari modo si dentem eis excusserit, Ibid.

12. Qui furem diurnum occidit, occidatur, Exodi cap. xxii, vers. 3.

13. Facies murum tecti per circuitum, ne quis ex eo labatur, sisque sanguinis reus, Deut. xxii, 8.

14. Suspensi cadaver non manebit in ligno, sed eadem die sepelietur: quia maledictus omnis, qui pendet in ligno, Deut. xxi, 22.

15. Si quem judices plagis dignum judicent, pro mensura delicti, erit et plagarum modus, sed numerum quadragenarium non excedet, Deuter. xxv, 3.

16. Si rixati fuerint duo viri, et uxor unius apprehenderit verenda alterius, abscindes manum illius, Deuter. xxv, 11.


V. Judiciale circa cædem animalium.

1. Qui percusserit animal, reddet aliud, Levit. cap. xxiv, vers. 21.

2. Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, Ibid.

3. Si bos cornupeta fuerit, et contestati sunt dominum, nec recluserit eum, occideritque hominem, bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident, Ibid.

4. Si servum, vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti domino dabit: bos vero lapidibus opprimetur, Ibid.

5. Si quis aperuerit cisternam, cecideritque bos aut asinus in eam; reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit, Ibid.

6. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit; vendent bovem, et divident pretium: cadaver quoque mortui inter se dispertient, Ibid.

7. Si enim sciebat quod bos cornupeta esset, et non custodivit eum dominus, reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet, Ibid.


VI. Judiciale testis.

1. Non stabit testis unus contra aliquem; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum, Deuter. xix, 15.

2. Testis falsus crimen talione luat, detque animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc., Ibid.

3. Manus testium prima lapidet colentem deos alienos, deinde manus reliqui populi, Deuter. cap. xvii, vers. 7.

4. Testis, nisi indicaverit id quod vidit aut scit, portabit iniquitatem suam, Levit. v, 1.


VII. Judiciale servi et ancillæ, id est servæ.

1. Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit, Deut. xxiii, 15.

2. Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi, et in septimo egredietur liber gratis, Exodi xxi, 1. Non dimittes eum vacuum, sed dabis ei viaticum, Deuter. xv, 13.

3. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat; si habens uxorem, et uxor egrediatur simul, Exodi xxi, 3.

4. Sin dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios, mulier et liberi erunt domini sui; ipse vero exibit cum vestitu suo, Ibid.

5. Si uxorem et proles nolit dimittere servus, judices ad postem aurem ejus perforabunt subula, et servus erit domino suo in sæculum, id est usque ad jubilæum, Ibid. vers. 6.

6. Hebræa in servam emi nequit, nisi herus promittat se eam sibi, vel filio in uxorem accepturum; quod si illa postea ei displicuerit, non vendet eam, sed liberam dimittet, Ibid. vers. 7.

7. Si eam filio uxorem dederit, et insuper aliam ei superinduxerit, curabit ut priori, scilicet servæ, jus conjugale constet, cum congruo vestitu, et pretio pudicitiæ, id est sustentatione uxori debita: si tria ista non fecerit, egredietur serva gratis, fietque libera, Ibid.

8. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes, sed quasi mercenarius operabitur apud te, usque ad jubilæum, tumque cum liberis suis liber egredietur, Levit. cap. xxv, vers. 39.

9. Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt, et de advenis, Ibid. vers. 44.

10. Si quis Hebræus se vendiderit peregrino, unus e propinquis redimet eum pretio, taxando pro rata annorum, qui supersunt usque ad jubilæum; quod si redemptus refundere possit, exibit liber: sin autem, ut mercenarius serviet propinquo redimenti se, usque ad jubilæum, Ibid. vers. 47.


VIII. Judiciale circa misericordiam in bestias.

1. In nido non accipies matrem cum pullis, Deut. xxii, 6.

2. Si videris asinum amici, vel inimici tui sub onere decumbere, erigendo eriges eum, Deuter. xxii, 4, Exodi xxiii, 5.

3. Non arabis in bove et asino, Deut. xxii, 10.

4. Non coques hædum in lacte matris, Exodi cap. xxiii, vers. 19.

5. Non alligabis os bovi trituranti, Deut. xxv, 4.

6. Si videris bovem, asinum, aut pecudem, etc., fratris tui errare, colliges et reduces eum fratri tuo, etiamsi is tibi sit inimicus, Deut. xxii, 1.

7. Primogenitus bovis septem diebus sit cum matre sua, die octava offeres illum Domino, Exodi cap. xxii, vers. 30.


IX. Judiciale circa mercenarios, peregrinos, pupillos et viduas.

1. Non detinebis mercedem mercenarii usque mane, Levit. xix, 13.

2. Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas. Idem fac in segete et spicis, Deut. xxiii, 24.

3. Cum messueris segetes, non tondebis eas usque ad solum, nec remanentes spicas colliges: neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis capienda dimittes, Levit. xix, 9.

4. Idem facies in olivis, in olea post excussionem remanentibus, Deut. xxiv, 20, et in manipulo quem oblitus es in agro, Ibid. vers. 19.

5. Cura ut in te non sit indigens et mendicus, Deut. xv, 4.

6. Aperies manum pauperi, et dabis mutuum, esto annus septimus remissionis instet, Ibid. vers. 7.


X. Judiciale circa pignora.

1. Si pignus acceperis a proximo vestimentum, ante noctem reddes ei: quia ipsum est, in quo dormit, Exodi xxii, 26.

2. Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam: quia inde ipsi et alii vivunt, Deut. xxiv, 6.

3. Cum repetes a proximo rem tuam, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas; sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit, Ibid. vers. 10.


XI. Judiciale circa usuras.

1. Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem; sed alieno: fratri autem tuo absque usura, id quo indiget, commodabis, Deut. xxiii, 19.

2. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes, Exodi xxii, 25.


XII. Judiciale circa furta et damna illata.

1. Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit, aut vendiderit, quinque boves pro uno, et quatuor oves pro una restituet, Exodi xxii, 1.

2. Si vivens bos, aut asinus apud eum repertus fuerit, duplum restituet, Ibid. vers. 4.

3. Si non habet quod reddat, ipse vendatur, Ibid.

4. Occidens furem nocturnum, innocens habeatur; occidens vero furem diurnum, occidatur, Ibid. vers. 2.

5. Qui deliquerit, et damnum fecerit proximo, confitebitur peccatum suum, et reddet ipsum caput, quintamque insuper partem ei in quem peccavit, Num. v, 5.

6. Si læserit quispiam agrum, vel vineam, et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena, quidquid optimum habuerit in agro aut vinea, pro damni æstimatione restituat, Exodi cap. xxii, vers. 5.

7. Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit segetes in agris, reddet damnum, qui ignem succendit, Ibid. vers. 6.

8. Plagiarius, qui furatur hominem, ut vendat, occidatur, Deut. xxiv, 7.


XIII. Judiciale circa depositum.

1. Si depositarius per fraudem rem depositam interverterit, restituet duplum, Exodi xxii, 9.

2. Si per negligentiam ejus, res deposita sublata sit furto, reddet simplum, Ibid. vers. 12.

3. Si sine ejus negligentia et culpa res sublata sit, nihil restituet, Ibid. vers. 10 et 11.

4. Si depositum, puta animal, occisum sit a bestia, depositarius deferat ad deponentem id quod occisum est, et nil aliud restituat, Ibid. vers. 13.


XIV. Judiciale circa commodatum.

1. Qui a domino aliquid commodato postulavit, si illud debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur, Exodi cap. xxii, vers. 14.

2. Quod si dominus præsens fuerit, non restituet, præsertim si commodatarius vel conductor commodatum non acceperat gratis, sed ejus usum mercede conduxerat, Ibid.


HÆC DICTA SUNT DE SIMPLICIBUS MOSIS PRÆCEPTIS ET LEGIBUS: SEQUUNTUR MIXTÆ, SIVE COMPOSITÆ, AC IN PRIMIS MORALES AC CÆREMONIALES SIMUL.

1. Memento ut diem sabbati sanctifices, Exodi xx, vers. 8.

2. Cave in matrimonio, et copula carnali gradus consanguinitatis et affinitatis, tum jure naturæ, tum lege divina cæremoniali vetitos Levitici cap. xviii, quos recensui in sexto præcepto Decalogi.

3. Omne quod Domino consecratur voto cherem, id est anathematis, redimi non poterit, sed morte morietur, Levit. xxvii, vers. 28 et 29.

4. Decimas, et primitias animalium et frugum offer Domino, Levit. xxvii, vers. 30 et 32.

5. Ferias Domini celebrabitis, Levit. xxiii, 4.

6. Erunt præcepta Dei in corde tuo: ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et in ostiis domus tuæ, Deut. vi, 5.

7. Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino, nec addas quidquam, nec minuas, Deut. xii, 32.

8. Ascendes ad templum ter in anno, Deut. xvi, 16.

9. Consecra sacerdotes et pontifices, Exodi xxix.

10. Offer Domino sacrificia, et victimas quaslibet, Levit. i et seq.

11. Offer aurum, argentum, æs, etc., ad fabricam templi, Exodi xxv, 3.


SECUNDÆ MOSIS LEGES MIXTÆ, SUNT MORALES ET JUDICIALES SIMUL.


I. Circa quatuor prima Decalogi præcepta.

1. Maleficos non patieris vivere, Exodi xxii, 18.

2. Qui immolat diis, occidetur, Ibid. vers. 20.

3. Vir sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur, lapidibus obruent eos, Levit. xx, 27.

4. Qui dederit de semine suo Moloch, lapidetur, Ibid. vers. 2.

5. Si surrexerit propheta, filius, filia, aut uxor tua, et dixerit: Eamus, et serviamus diis alienis, statim interficies eum: sit primum manus tua super eum, et post te omnis populus mittat manum: lapidibus obrutus necabitur, Deut. cap. xiii, vers. 2, 6, 7, 8.

6. Si urbs idem fecerit, delebis eam cum incolis usque ad pecora: omnia quæ in ea sunt succendes et combures Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus; non ædificabitur amplius, Ibid. 13.

7. Qui maledixerit Deo, et blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur, lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit, Levit. xxiv, 16.

8. Chananæos omnes perdendo perdes, non inibis cum eis fœdus, nec conjugia; non habitabunt in terra tua: avocabunt enim filios tuos a me, et colent deos alienos, Exodi xxiii, 33.

9. Qui percusserit patrem, aut matrem, morte moriatur, Exodi xxi, 15.

10. Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur, Ibid. vers. 17.

11. Parentes filium rebellem et epulonem adducent ad judices: ex quorum sententia, lapidabunt eum omnes homines urbis illius, Deut. xxi, 19.


II. Circa sextum præceptum, puta circa incestam copulam et libidinem.

1. Mœchus et adultera morte mulctentur, Levit. xx, 10.

2. Si quis dormierit cum noverca, vel nuru sua, vel cum masculo, uterque moriatur, Ibid. Sic et qui dormierit cum matertera, amita, uxore fratris, vel patrui, aut avunculi sui, Ibid. vers. 18 et seq. Item qui viderit turpitudinem sororis suæ, Ibid. vers. 17.

3. Qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus, vivus ardebit cum eis, Ibid. vers. 14.

4. Vir, vel mulier, quæ cum pecore congressa est, morte moriatur, Ibid. vers. 15.

5. Si quis in urbe concubuerit cum virgine, quæ alteri desponsa est, et illa non clamavit, uterque lapidibus obruetur, Deuter. cap. xxii, vers. 23.

6. Sin in agro id fecerit, ipse morietur solus: puella nihil patietur, Ibid.

7. Qui vim infert virgini non desponsatæ, eam habebit uxorem, nec poterit eam unquam dimittere; et insuper patri ejus solvet 50 siclos, Ibid. vers. 29.

8. Si quis dormierit cum ancilla, id est serva, vapulabunt ambo, et non morientur: quia non fuit libera, offerentque arietem pro peccato Domino, Levit. xix, 20.

9. Si concubuerit quis cum virgine non desponsata, dotabit eam, et habebit eam uxorem, Exodi xxii, 16.

10. Si pater virginis eam dare noluerit, dotabit eam, Ibid.

11. Si maritus accuset sponsam dicens: Non inveni eam virginem: si verum est, quod objicit, lapidibus obruent eam; sin autem, proferent parentes virginis signa virginitatis ejus, et ex iis judices condemnabunt maritum ad verberationem, et ad centum siclos argenti, dandos patri sponsæ, atque sponsam tota vita sua retinere cogetur, Deut. xxii, 13.

12. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea, Deut. xxii, 5.


TERTIÆ MOSIS LEGES MIXTÆ, SUNT CÆREMONIALES ET JUDICIALES SIMUL.

1. Qui non fecerit phase stato tempore, exterminabitur de populis suis, Num. ix, 13.

2. Septem diebus (phase) non invenietur fermentum in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israel, Exodi xii, 19.

3. Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, lepram et lepram, causam et causam, et judicum intra portas tuas videris verba variari, etc., venies ad sacerdotes et ad judicem, faciesque quodcumque dixerint tibi, etc. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, et decreto judicis, morietur, Deut. xvii, 8.

4. Idumæi et Ægyptii non intrabunt in Ecclesiam Domini, usque ad tertiam generationem, nec mamzer usque ad decimam, nec Ammonites et Moabites usque in æternum, quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua, et quia conduxerunt contra te Balaam: non facias cum eis pacem, nec quæras eis bona, Deuter. xxiii, vers. 1 et seq.

5. Si inveneris nidum, non capies matrem cum pullis: sed capies pullos, et matrem avolare sines, Deuter. xxii, 6.

6. Non arabis in bove et asino, Deuter. xxii, 10.

7. Si maritus zelotypus uxorem habeat suspectam de adulterio, adducet eam ad sacerdotem, qui dabit ei bibere aquas maledictionis: quas cum biberit, si rea sit, intumescet et rumpetur uterus ejus, femurque ejus putrescet, itaque ipsa erit in maledictionem. Ritum hujus probæ cum sacrificio descripsi Num. v.

8. Terra non vendetur in perpetuum, sed pro rata annorum, qui supersunt usque ad jubilæum: quia mea est, et vos advenæ, et coloni mei estis, Levit. xxv, 23. Vide ibi dicta.


QUARTÆ LEGES MOSIS MIXTÆ, SUNT MORALES ET CÆREMONIALES ET JUDICIALES SIMUL.

1. Qui concubuerit cum muliere in fluxu ejus menstruo, interficientur ambo, Levit. cap. xx, vers. 18.

2. Filia sacerdotis si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur, Levit. xxi, 9.

3. Qui polluerit sabbatum, id est opus fecerit in eo, morte morietur, Exodi xxxi, 14.

4. Levitæ ex decimis suis dabunt decimas sacerdotibus, easque meliores et pinguiores, ne polluant oblationem filiorum Israel, et ne moriantur, Numer. xviii, 32.

5. Pater filiæ, maritus uxoris, vota irritare potest primo die, quo ea scivit, non secundo, Num. xxx.

6. Leprosus solus habitet extra castra, Levit. xiii, 46.

7. Jumentum tuum non facies congredi cum alterius generis animantibus, Levit. xix, 19.

8. Crocodilum, murem, talpam, mustelam, lacertam non comedes, Levit. xi, 29.

9. Denique huc pertinent leges mortis latæ in incestuosos, qui cum nepte, nuru, matertera, etc., fornicantur, Levit. xx, 19. Hæ enim leges partim naturales sunt, partim cæremoniales, partim judiciales.


DE MENSURIS ET PONDERIBUS HEBRÆORUM, GRÆCORUM, ROMANORUM ET HISPANORUM, COLLECTA EX ROBERTO CENALI, AGRICOLA, ALCIATO, ET MAXIME VILALPANDO ET ALCAZARIO, QUI NOVISSIME ET EXACTE DE IIS SCRIPSERUNT.


I. De monetis et ponderibus.

Præmoneo me hic libram accipere communem 12 unciarum, non autem majorem, quæ 16 est unciarum.

Talentum unicum est apud Hebræos, continetque tria millia siclorum, uncias mille quingentas, duodecim millia drachmarum, minas Hebræas 60, Atticas 120, Romanas libras 125.

Decem millia talentorum auri sunt milliones aureorum seu drachmarum 120; aureus enim Francicus est unius drachmæ. Libra ergo auri continet uncias auri duodecim, drachmas sive coronatos Francicos nonaginta sex. Talentum ergo auri continebat duodecim millia coronatorum Francicorum. Millia coronatorum Francicorum sunt unciæ 125000, puta libræ 10416 et 4 unciæ.

Talentum aliud erat aureum, aliud argenteum, aliud æreum: omnia hæc æqualis erant ponderis, sed disparis pretii.

Proportio pretii auri ad pretium argenti tempore Platonis, erat duodecupla, ita scilicet, ut una uncia, vel libra auri valeret 12 uncias, vel libras argenti, teste Platone in Socrate: similiter fuit tempore Davidis. Nam David emit aream Ornan Jebusæi, cum bobus et plaustro, auri siclis 50, qui efficiunt siclos argenti sexcentos, ut patet II Reg. xxiv, 24, collato cum I Paral. xxi, 25, in Hebræo, qui habet: Dedit David Ornan pro loco siclos auri pondere (id est, pretio et æstimatione) sexcentorum siclorum, argenti scilicet, hoc est, quorum pondus æstimabatur sexcentis, scilicet argenteis siclis, sive qui valebant sexcentos siclos argenteos. Unde in Hebræo est accentus zakeph, qui quasi hypocolon distinguit et sejungit τὸ auri a τὸ pondere. De argento enim proxime mentio præcessit. Ait enim David versu præcedenti: "Argentum dabo quantum valet." Communiter enim apud Judæos siclus intelligebatur argenteus, quia per argenteum pretia rerum in emendo et vendendo definiebant.

Dices: Noster Interpres vertit: Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. Ergo hi sicli fuerunt aurei, non argentei. Respondeo: Erant aurei quoad materiam (erat enim moneta aurea), sed argentei quoad æstimationem valoris et pretii, quod communiter, ut dixi, taxabatur siclo argenteo, non aureo. Sensus ergo est: Dedit David, etc., siclos auri, id est in auro, sexcentos, scilicet vulgo usitatos, nimirum argenteos, q. d. Dedit ei siclos aureos, qui justo pondere appensi valebant sexcentos siclos usuales, puta argenteos. Sexcenti ergo sicli auri idem sunt, quod valor sexcentorum siclorum argenti in auro, vel in moneta aurea. Sic Belgæ vulgo per regalem accipiunt argenteum, non aureum; proinde si quis apud eos dicat: Dedit mihi rex regales in auro sexcentos, argenteos intelligunt in pretio, sed in materia et moneta aureos.

Hunc sensum poscunt Hebræa, et sic docte apteque conciliatur hic locus cum II Reg. xxiv, 24, ubi eadem area empta dicitur quinquaginta siclis, scilicet plenis et perfectis, puta aureis. Licet enim ibi dicatur, argenti siclis quinquaginta, tamen aureos fuisse liquet ex dictis; τὸ ergo argenti, idem est quod pecuniæ, q. d. Dedit ipsi pecuniam 50 siclorum. Sic enim passim argentum vocamus pecuniam, sive ea sit argentea, sive aurea, uti hic erat.

Ita utrumque locum explicant, et inter se conciliant Andreas Masius in Josue, capite vii, vers. 21, Vilalpandus, tom. III in Ezech., pag. 414, Alcazar, De Ponderibus, propos. 22, pag. 60, ubi docent, I Paral. xxi, 25, siclum auri vocari pondus (שקל sekel enim, id est siclus, hebraice significat pondus. Veterum enim pecunia non erat signata, uti jam est, sed ad pondus appendebatur, v. g. tot drachmæ vel unciæ auri vel argenti) auri quod valeat siclum argenti, sic ut sexcenti sicli auri, id est in auro, vocentur quinquaginta sicli, hoc est ducentæ drachmæ (siclus enim ponderabat 4 drachmas) auri, quæ valebant siclos argenti sexcentos, sive drachmas argenti 2400.

Scio S. Hieronymum, Abulensem, Vatablum et Cajetanum hæc aliter, et in speciem facilius conciliare, dicendo partem areæ in qua sacrificavit David, primo ab eo emptam fuisse 50 siclis argenti; deinde totam aream, totumque montem Sion ab eo emptum fuisse sexcentis siclis aureis; sed hoc acriter impugnat Vilalpandus. Illizo in prima editione obiter tantum tetigi, non sancleavi, ideoque dum brevis esse laboro, obscurus fio. Spectant enim ad libros Regum, ibique enucleanda erant: placuit tamen hic scrupulum lectori eximere.

David, I Paral. xxii, 14, reliquit Salomoni pro templo centum millia talentorum auri, hoc est duodecim cum dimidio milliones librarum auri, puta mille et ducentos milliones aureorum Francicorum; tantumdem reliquit ei in argento: universim ergo reliquit ei bis mille et quadringentos milliones aureorum; quantum auri vix est in tota Europa.

Alcazar tamen hæc talenta auri putat fuisse argentea; et talenta argentea putat fuisse ærea: et sic ex talentis auri tantum fuisset duodecima portio talentorum jam dictorum; et ex talentis argenti tantum fuisset quinquagesima portio, id est, fuissent tantum in auro milliones centum, in argento vero viginti quatuor, hoc est, universim fuissent aureorum Francicorum milliones 124. Sed verba Scripturæ aliud et plus requirunt: de qua re alibi disputabo.

Talentum Atticum est dimidium talenti Hebraici: nam continet sex millia drachmarum, id est, minas Atticas 60.

Mina Attica et Romana continet centum drachmas, siclos viginti quinque.

Mina Hebræa continet 60 siclos, id est, drachmas 240, uncias 30, puta duas libras cum media. Dicitur mina vel mna, mana, id est, numeravit: unde mane, tekel, phares.

Siclus erat semuncia, puta quatuor drachmæ: hinc siclus, stater, tetradrachmum idem sunt; siclus et uncia mundo pene sunt coæva; hinc ubique eadem est uncia continens octo drachmas. Dicitur siclus a שקל sakal, id est ponderavit. Chaldæi dicunt takel, vel tekel.

Siclus ergo argenti ponderabat tantum, quantum 4 regales Hispanici quinque stuferorum; erat ergo siclus argenti quasi unus florenus Brabanticus: siclus vero auri erant 4 coronati Francici, qui valent 12 florenis Brabanticis.

Oboles Hebraicus erat vigesima pars sicli, et quadragesima unciæ: erat ergo major obolo Attico; hic enim erat sexta pars drachmæ, ac proinde 24 pars semunciæ.

Unus erat siclus: duplex enim siclus, puta sacer, sive major, et civilis, sive minor, figmentum est Rabbinorum.

Siclus subintelligendus est, quoties aureus, vel argenteus legitur.

Duæ armillæ a servo Abrahæ datæ Rebeccæ, Genes. xxiv, 22, erant decem siclorum auri; singulæ ergo erant 5 siclorum, id est, duarum unciarum cum media.

Sicut dimidius regalis vocatur subinde regalis, ita dimidius siclus vocatur subinde siclus, præsertim in auro et ære; unde inaures Rebeccæ appendebant singulæ tantum dimidium siclum, uti habent Hebræa: noster tamen Interpres dicit eas appendisse siclum. Vide Alcazar, De Mens., pag. 51.

Didrachnum est dimidius siclus: integer enim siclus erat tetradrachmum: pendebat enim quatuor drachmas.

Argenteus est siclus argenti. Alii putant fuisse dimidium sicli argentei.

Joseph venditus fuit 20 argenteis, id est 20 siclis argenti, puta 20 florenis Brabanticis; Christus venditus fuit 30 siclis argenti, id est 30 florenis Brabanticis, sive 15 unciis argenti.

Habuit Salomon in construendo templo octoginta millia Ægyptiorum, et octoginta millia Phænicum; et quando eos domum dimisit, dedit singulis 10 siclos auri, id est, 40 coronatos Francicos. Summa ergo omnium quæ eis dedit, fuit mille millia, et insuper sexcenta millia siclorum. Præterea in hoc opere habuit centum quinquaginta millia Gabaonitarum, sive Nathinæorum, et triginta millia Hebræorum quibus verisimile est eum tantumdem dedisse, cum pares fuerint in labore. Unde in universum omnibus computatis, dedit centies et trigesies centena millia aureorum, et insuper sexcenta millia, hoc est, tredecim milliones et sexcenta millia aureorum.

Solidus olim fuit sexta unciæ pars, indeque sextula dicebatur; hinc 72 solidi faciebant libram: hæc enim 12 uncias continet.

Denarius erat nummus argenteus unius drachmæ: 4 ergo denarii æquales erant pondere et pretio uni siclo, sive 4 regalibus Hispanicis 5 stuferorum: hi enim totidem, scilicet 4 drachmas ponderant. Denarius ergo valebat quasi 5 stuferos modernos. Dictus est denarius, quod decem asses, id est, minimos nummos, contineret. As erat quasi medius stuferus modernus: dupondium erant duo asses.

Quarta pars denarii vocabatur sestertius, quasi semis tertius; erat ergo sestertius stuferus priscus, qui modo valet stuferum cum quadrante. Mille ergo sestertii erant mille stuferi prisci, qui olim valebant florenos Brabanticos 50; jam valent florenos Brabanticos 62, imo amplius: in dies enim mutantur et augentur pretia nummorum, non sine reipublicæ damno et perturbatione.

Sestertium in neutro, et in plurali sestertia singula valebant mille sestertios. Continebant enim singula sestertia in se duas libras et semissem; singulæ autem libræ continebant drachmas, vel denarios 100, id est, sestertios 400. Duæ itaque libræ et dimidia valebant mille sestertios, idque uno nomine sestertium dicebant. Decem ergo sestertia valebant decem millia nummorum sestertiorum, qui valebant 500 florenos Brabanticos priscos. Quod si hunc numerum per adverbium extuleris, ad hunc modum, decies sestertium, jam reddideris hanc summam centuplo majorem. Idem enim est dicere, decies sestertium, quod decies centena millia sestertiorum, quæ valent quinquaginta millia florenorum Brabanticorum priscorum: sic centies sestertium sunt centies centena, sive decies millena millia sestertiorum, quæ valent quinquaginta millia florenorum, seu ducenta millia philippicorum. Vide Budæum de Asse.


II. De mensuris sive vasis.

Mensuræ omnes æstimandæ sunt secundum capacitatem aquæ, quam capere possunt: unde quoad capacitatem semper sunt æquales, sed pro ratione materiæ, inæqualis sunt ponderis, v. g. sextarius est vas, sive scyphus magnus, qui continet 20 uncias aquæ, vini vel aceti (horum enim æquale est pondus); sed si idem sextarius impleatur auro, continebit tantumdem quoad ambitum et capacitatem; sed quoad pondus, longe amplius: quia auri pondus se habet ad pondus aquæ, sicut se habet 18 3/4 ad unum, vel ut se habent 2775 ad 148. Quare cum sextarius aquæ contineat 20 uncias, sequitur, per regulam trium, quod sextarius auri contineat uncias 375; si enim 148 dant 20, ergo 2775 dant 375.

Sextarius ergo Romanus aquæ, vini et aceti ponderat 20 uncias; sextarius olei, 18 uncias; sextarius frumenti Romani, sive nostratis, 15 uncias; sextarius farinæ ejusdem ponderat 8 vel 9 uncias (frumentum enim densius et ponderosius est farina), sextarius mellis ponderat 30 uncias, sextarius auri ponderat uncias 375, sextarius plumbi ponderat uncias 233, sextarius argenti ponderat uncias 208, sextarius cupri ponderat uncias 182, sextarius ferri ponderat uncias 161, sextarius stanni ponderat uncias 150.

Hinc facile est colligere quæ sit proportio ponderis inter metalla, quodque aurum omnibus, etiam plumbo, sit ponderosius, licet contrarium putarit Plinius, lib. xxxiii, cap. iii, sed falso. In æquali ergo quantitate, si oleum ponderat 9 uncias: Aqua pendet 10 uncias. Mel, 15 uncias. Stannum, 75 uncias. Ferrum, 80 1/2 uncias. Æs cupreum, 91 uncias. Argentum, 104 uncias. Plumbum, 116 1/2 uncias. Argentum vivum, 150 uncias. Aurum, 187 1/2 uncias.

Rursum frumentum Palæstinæ densius et ponderosius est, quam sit Romanum et nostrum. Sextarius ergo frumenti Palæstinæ pendet 20 uncias, Romani vero 15 uncias. Rursum triticum ponderosius est hordeo: sextarius enim hordei Romani pendet uncias 12, tritici vero 15.

Amphora dicta est, quod duas haberet ansas, quibus utrimque ferebatur, ab ἀμφί et φέρω. Amphora capiebat congios octo, id est sextarios 48; alio nomine Quadrantal dicebatur, a mensuræ ejus figura, quæ omni ex parte pedem Romanum habebat quadratum. Si enim vas facias, quod puta tam in longitudine, quam latitudine et altitudine, sive profunditate, habeat pedem Romanum, erit quadrantal, sive amphora. Amphora ergo erat quadratura pedis Romani, continens libras 80 aquæ vel vini (frumenti vero nostratis 60), id est uncias aquæ 960; loquor de amphora Romana: nam Attica fuit major tertia parte; continebat enim tres urnas, ait Fannius, id est 120 uncias aquæ.

Amphoram Romani diviserunt in duas urnas. Urnam deinde diviserunt in quatuor congios: ita ut urna sit amphoræ dimidium, continens sextarios 24, et congius, qui et chus dicitur, sit octava pars amphoræ. Congii formam vide apud Vilalpandum, pag. 500.

Congius ergo est quarta pars urnæ: continet sextarios 6, fogliettas 8, hoc est libras aquæ 10, frumenti nostratis septem cum dimidia. A congio Novellius Torquatus dictus est Tricongius, quod unico haustu coram Tiberio Cæsare, tres vini congios exhausisset, teste Plinio, lib. xiv, xxii.

Ex 20 amphoris fit culeus, quæ maxima erat Romanorum mensura, continens sextarios 960, libras aquæ, vel vini 1600; sed in frumento nostrate continet libras 1200.

Ex duabus amphoris fit medimnus. Medimnus ergo continet sex modios: una enim amphora continet tres modios. Est ergo medimnus decima pars culei, atque in aqua et vino continet 160 libras, in frumento vero nostrate 120.

Modius Romanorum propria mensura et vox est; est enim modius quasi modus, quo frumenta dispensantur. Epiphanius tamen docet Romanos modii nomen et mensuram ab Hebræis accepisse. מדד madad enim significat mensurare: inde מדה midda est mensura, modius. Modius est tertia pars amphoræ, continet 16 sextarios, heminas 32, puta 26 libras et 2/3 aquæ vel vini; frumenti vero nostratis 20 libras, estque sexta pars fanecæ Hispanicæ.

Choenix continebat 4 sextarios, eratque modii quarta pars, amphoræ duodecima: chœnix erat diurnus hominis cibus.

Sextarius Romanus erat sexta congii pars, indeque dictus est sextarius, ait Fannius. Sextario tam arida, quam liquida metiebantur. Sextarius Romanus continet uncias 20: erat ergo sextarius instar magni scyphi, eratque quarta pars chœnicis.

Hemina, vel cotyla erat dimidium sextarii. Quartarius erat sextarii quarta pars: Acetabulum octava: Cyathus duodecima. Sextans sunt duo cyathi, Quadrans tres, Triens quatuor cyathi.

Sextarium Romanum cum Attico et Hebræo æqualem fuisse contendit Vilalpandus. Sed clare demonstrat Alcazar eos fuisse diversos; ac Romanum continuisse uncias 20, Atticum 15, Hebræum 13 1/3; ita ex Mariana ipse, propos. 5 et seq., idque mox clarius patebit.

Corus hebraice dicitur חמר homer, quasi chamor, id est acervus, vel cumulus frumenti: inde quoque asinus dictus est חמר chamor, eo quod hunc acervum bajulet, est enim homer quasi asinarum onus; hinc asinus, Matth. cap. xxi, 2, vocatur ὑποζύγιον: huc etiam alludunt Hebræa, Judic. xv, 16. Vilalpandus coro tribuit Græcas metretas 10, Hebræa ephi 10, sata 30, medimnos 7 cum dimidio, artabas 6, amphoras Romanas 15, modios Romanos 45, id est aquæ, vel vini libras 1200, uncias 14400. Verum melius Alcazar coro tribuit tantum libras aquæ 800, uncias 9600, modios Romanos 30. Id mox clarius patebit ex bato, sive ephi.

Mensæ Salomonis quotidie ministrabantur 30 cori similæ, et 60 farinæ; unde fiebant 24 millia, et rursum sedecim millia, id est universim, quadraginta millia librarum panis. Corus continet 5 medimnos Atticos, sive 5 fanecas Hispanicas: hi enim continent 30 modios.

Lethec est dimidia pars cori, hoc est, duæ fere fanecæ cum dimidia, sonatque lethec elevationem: est enim onus, quod vegetus adolescens asino potest imponere.

Ephi, vel epha, batus et metreta æqualia sunt, suntque decima pars cori, Ezech. xlv, 11. Ephi continet tria sata: satum continet 24 logim, id est, sextarios: ergo ephi continet sextarios 72.

Hydriæ ergo singulæ in Cana Galilææ, capientes metretas binas, capiebant sextarios, sive scyphos magnos 144.

Batus erat duplex, inquit Vilalpandus: major, continens metretam cum dimidia, id est 180 sextarios: minor, continens metretam, id est 72 sextarios. Sic enim conciliandus est, inquit, locus III Reg. vii, 16, ubi dicitur quod mare æneum, quod fecit Salomon, continebat duo millia batos, cum II Paral. iv, 5, ubi dicitur quod idem mare capiebat tria millia metretas, vel, ut hebraice est, batos, quia scilicet batus major continebat metretam sive batum minorem unum cum dimidio; duo ergo millia batorum majorum faciebant tria millia metretarum, sive batorum minorum. Ita Vilalpandus.

Verum Alcazar, lib. De Mensur., propos. 14, ostendit hos batos non fuisse communes, sed extraordinarios et minores, adeoque fuisse tantum decimam partem bati; eosque fuisse duplices, ita scilicet, ut unus esset sesqui alterius.

Dico ergo cum Alcazario: Communis batus, ephi et metreta æqualia sunt inter se, et cum amphora Romana, continentque sextarios Romanos 48, id est, aquæ uncias 960: hinc ephi continebat tres modios, Ruth ii, 17, sicut homer continens decem ephi, continebat 30 modios, modios utique vulgares Latinis, puta Romanos: modius autem Romanus continebat aquæ uncias 320, uti omnes consentiunt: ergo ephi continens tres modios, continebat uncias 960. Id pluribus et solide demonstrat ex S. Hieronymo, Epiphanio et aliis, Alcazar supra, cui consentit Mariana, imo S. Hieronymus et Epiphanius, qui asserit corum idem esse, quod 30 modii Romani, et tam nomen, quam mensuram modii, Romanos fuisse ab Hebræis mutuatos.

Quare cum Josephus et alii dicant batum, sive ephi, continuisse 72 sextarios Hebraicos, hinc sequitur sextarium Hebræum, sive log, uncias continuisse, non 20, uti continebat sextarius Romanus, sed tantum 13 1/3; si enim 13 1/3 multiplices per 72 sextarios, invenies præcise 960 uncias, quot continet batus, seu ephi. Ita Mariana et Alcazar.

Consequenter cum decima pars bati, vel ephi sit gomor, sive assaron, sequitur gomor sive assaronem continuisse uncias, non 144, ut vult Vilalpandus, nec 63, ut vult Ribera, sed 96, hoc est 8 libras 12 unciarum: divide enim ephi, continens uncias 960, per decem, habebis 96.

Hinc facile est concipere quomodo ex manna Hebræi quotidie gomor comederint: hoc enim cum esset levius frumento, non 76 uncias, sed multo minus, puta 50 circiter uncias tantum ponderabat. Rursum, quomodo parva mensa potuerit capere panes propositionis, quorum singuli constabant duobus gomor, sive duobus assaronibus. Licet enim hi pleni frumento Palæstino appenderent 16 libras, puta 186 uncias, tamen in farina, vel simila, ob ejus raritatem et levitatem, tantum appendebant 13 libras cum dimidia, uti ostendi Levit. xxiv, 5.

Hinc rursum deducitur quæ fuerit mensura hin. Hin enim continebat 12 sextarios: sextarius autem Hebraicus continebat uncias 13 1/3; multiplica ergo 13 1/3 per 12 habebis 160 uncias, id est 13 libras et 4 uncias: tot ergo continebat hin, eratque æquale semimodio Romano. Ita Alcazar, aptius quam Vilalpandus, qui hini dat sextarios Romanos 12, id est uncias 240. Putat enim ipse sextarium Hebræum fuisse æqualem Romano; sed id bene refutat Alcazar.

Quarta pars hin erant tres sextarii Hebræi, id est unciæ aquæ vel vini 40; id est libræ tres, et 4 uncias.

Satum est tertia pars ephi, continetque modium Romanum. Satum ergo et modius æqualia sunt, perinde ac metreta et ephi. Ita Alcazar. Alii sato tribuunt sesquimodium.

Artaba Ægyptia continet tres modios Romanos cum triente, inquit Vilalpandus. Verum Alcazar et alii artabæ dant modios quinque.

Cabus, sive chœnix Hebræorum, est mensura victus diurni; continet 4 sextarios, id est sex libras: ita Vilalpandus, quia putat sextarium Hebræum fuisse æqualem Romano. Verum melius Alcazar, uti sextario Hebræo tantum tribuit uncias 13 cum 1/3, ita consequenter cabo Hebræo, continenti 4 logim, sive sextarios, tribuit uncias aquæ 53 1/3: erat enim cabus duodecima pars ephi, sive bati et amphoræ, sati vero quarta.

Log est sextarius Hebræus, puta 13 unciæ cum 1/3. Capus est hydria: an mensuræ sit genus, et cujus capacitatis, ex Scriptura colligi non potest, ait Vilalpandus; licet Cenalis et Fannius putent amphoram, præsertim Atticam, subinde dici cadum a continendo; et sic cadus continebit 12 congios, id est 72 sextarios.

Aroba, sive cantharus Hispanicus, constat octo boccalibus Italicis, libris 42 et 8 unciis, puta unciis 512, estque quarta pars fanecæ.

Boccale Italicum et Hispanicum Açumbre continet 4 fogliettas, puta 5 libras et 4 uncias, id est universim 64 uncias.

Foglietta continet 16 uncias, tantumdem continet Quartillo.

Baril constat boccalibus 32, libris 170 2/3, unciis 2048.

Botta Romana continet octo barilas, boccales 256.

Faneca, seu Quintal continet centum libras Hispanicas, id est libras communes 12 unciarum 168.


SYNOPSIS MENSURARUM, SI AQUA VEL VINO IMPLEANTUR, QUANTUM PONDERENT.

Culeus continet aquæ, vel vini talenta 12 1/2, libras 1600, uncias 19200. Botta Romana continet talenta 10 1348/3000, libras 1365 1/3, uncias 16384. Corus continet libras 800, uncias 9600. Rublum Hispanicum talenta 6 1/4, libras 820, uncias 9840. Faneca Hispanica talenta 1 13/15, libras 168, uncias 2016. Fanecæ quarta pars est Aroba; continet libras 42 2/3, uncias 512. Medimnus talenta 1 1/3, libras 160, uncias 1920. Ephi, Batus et Metreta libras 80, uncias 960. Pes Cubicus Græcorum libras 90 305/960, uncias 1085 3/4. Amphora, sive pes cubicus Romanorum libras 80, uncias 960. Satum libras 26 2/3, uncias 320. Palmus Cubicus Romanus libras 37 1/3, uncias 447 1/3. Scortium libras 32, uncias 386. Modius Romanus libras 26 2/3, uncias 320. Celemin Hispanicus libras 14, uncias 168. Hin libras 13 1/3, uncias 160. Congius, sive Chus libras 10, uncias 120. Gomor, sive Assaron libras 8, uncias 96. Choenix libras 6 2/3, uncias 80. Boccal Romanus libras 5 1/3, uncias 64. Cabus, sive Palmus Cubicus Hebræorum libras 4 5/12, uncias 53 1/3. Log, sive Sextarius libras 1 1/12, uncias 13 1/3. Foglietta Romana libras 1 1/3, uncias 16. Cotyle et Hemina uncias 10. Acetabulum uncias 2 1/2. Cyathus unciam 1 2/3. Digitus Cubicus 1 1/4.


III. De mensuris longitudinis.

Calamus continet sex cubitos.

Cubitus est sesquipes, puta ea longitudo, quæ a flexu brachii porrigitur usque ad extremum digiti, qui index vocatur, continetque 24 digitos, sive duas spithamas, estque quarta pars staturæ hominis, quisque enim homo rite formatus, habet in statura 4 sui cubitos, adeoque tantus est, quanta est expansio brachiorum ejus: brachia enim complicata in cubito, seque in digito indice contingentia, faciunt 4 cubitos, quæ est statura cujusque. Consequenter, cum cubitus sit sesquipes, sequitur quemque hominem, uti sui cubitos habet 4, ita et sui pedes habere sex, in statura.

Ita S. Hieronymus, Vitruvius, et passim alii; unus Alcazar propos. 9 multis probare contendit cubitum in S. Scriptura non esse quartam, sed sextam partem humanæ staturæ, quia censet cubiti nomine non comprehendi manum, sed tantum os illud præcipuum, ab ima manu ad brachii usque curvaturam extensum. Additque sex cubitos facere calamum, indeque calamum vocari mensuram hominis, id est staturæ humanæ, Apoc. xxi, 17. Rursum, hunc cubitum esse duplicem: primum esse antiquum Adami, et primorum illorum magnorum hominum, qui contineat digitos Romanos 18 2/3, sitque pene æqualis pedi Romano: hic enim sedecim præcise digitos continet. Secundum esse posteriorem et minorem, qui constet Romanis pedibus 1 4/59, atque hoc minore S. Scripturam mensurare luteres, et mare æneum. Verum a communi aliorum omnium sententia recedendum non esse censeo.

Palmus, hebraice טפח topach, est spatium 4 digitorum transversim positorum.

Tres palmi complent palmum extensum, qui spithama dicitur.

Spithama, hebraice זרת zeret, est spatium quod distenta manu inter pollicem et indicem interjacet, continetque 12 digitos transversos.

Passus est spatium quinque pedum.

Dimidium passus est gressus, qui continet duos pedes cum dimidio.

Pes Romanus continebat quatuor palmos, id est sedecim digitos Romanos transversos; quantitatem ejus vide expressam apud Alcazar, lib. De Mensur., pag. 8.

Milliare a mille passibus deductum est, continet octo stadia.

Stadium continet 125 passus, id est, pedes 625.


INDEX LOCORUM SACRÆ SCRIPTURÆ QUÆ IN PENTATEUCHO SINGILLATIM EXPLICANTUR.

Primus numerus paginam, secundus columnam denotat: ubi unus est, ad proxime nominatam paginam referri signum esto. Tomus II asterisco indicatur.


EX VETERE TESTAMENTO.

Ex Genesi: Cap. xiv, vers. 23. A filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, Pag. *217, col. 1. Cap. xxx, 30. Ut aliquando provideam domui meæ, 436, 2. Cap. xxxv, 10. Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel, 30, 1. Cap. xliii, 6. In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium vos habere fratrem, 31, 1.

Ex Exodo: Cap. iii, vers. 2. Rubus ardebat in igne, 31, 1. Cap. vi, 8. Levo manum meam, 29, 1. Cap. viii, 15. Ingravavit cor suum, 488, 2.

Ex Levitico: Cap. xxv, vers. 11. Quæ sponte nascuntur non metes, 621, 2.

Ex Numeris: Cap. v, vers. 22. Utero tumescente, putrescat femur tuum, 384, 1. Cap. x, 34. Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent, 553, 2. Cap. xiv, 14. Nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos, 553, 2. Cap. xiv, 17. Sicut jurasti dicens, Dominus patiens, et multæ misericordiæ, 743, 2. Cap. xviii, 15. Omne animal immundum redimi facias, 548, 1. Cap. xxvii, 21. Eleazar consulet Dominum, 688, 1.

Ex Deuteronomio: Cap. xvi, vers. 2. Immolabis phase Domino de ovibus, et de bobus, 527, 2. Cap. xvi, 6. Vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto, 542, 1. Cap. xxiii, 14. Ut sint castra tua sancta, *72, 2. Cap. xxxiii, 18. Lætare, Issachar, in tabernaculis tuis, 444, 1, 2.

Ex Josue: Cap. iv, vers. 4. Stabit ante portas civitatis, et loquetur senioribus, etc., 411, 1.

Ex Libro Judicum: Cap. vi, vers. 23. Pax tecum, non morieris, ne timeas, 318, 2. Cap. xix, 9. Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperam, 516, 1.

Ex Libro Regum: Lib. I. Cap. ii, vers. 30. Ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, 197, 1. Cap. iv, 21. Translata est gloria de Israel, *637, 1. Cap. xii, 21. Nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, 31, 2. Cap. xiv, 12. Si dixerint: Ascendite ad nos, ascendamus, 257, 1. Cap. xx, 8. Si est iniquitas in me, tu me interfice, 228, 1. Cap. xxix, 5. Percussit Saul mille, et David decem millia, 308, 2. Lib. II. Cap. ii, vers. 14. Surgant pueri et ludant, 240, 1. Cap. iii, 8. Nunquid caput canis ego sum? *482, 2. Cap. xii, 10. Non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, 123, 1. Cap. xxiii, 19. Ad tres primos non pervenit, 557, 1. Lib. III. Cap. xiii, vers. 33. Quicumque volebat, implebat manum suam, 203, 2. Lib. IV. Cap. ii, vers. 12. Currus Israel, et auriga ejus, 487, 1. Cap. viii, 26. Viginti duorum annorum erat Ochozias, 178, 1.

Ex Libris Paralipomenon: Lib. I. Cap. iv, vers. 1. Fecit quoque altare æneum decem cubitorum altitudinis, 607, 1.

Ex Esdra: Lib. I. Cap. ii, vers. 63. Donec surgeret sacerdos doctus, atque perfectus, 690, 1. Lib. II. Cap. vi, vers. 10. Quia sanctus dies Domini est, 536, 1.

Ex Tobia: Cap. xii, vers. 9. Eleemosyna liberat a morte, *493, 2.

Ex Judith: Cap. ix, vers. 2. Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, etc., 325, 1.

Ex Esther: Cap. xiv, vers. 11. Ne tradas sceptrum tuum iis qui non sunt, *382, 1.

Ex Libro Job: Cap. x, vers. 9. Memento quod sicut lutum feceris me, 79, 1. Cap. xi, 12. Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri se liberum natum putat, 209, 2.