Cornelius a Lapide
Index
DOXOLOGIA DEI LEGISLATORIS, EJUSQUE CONCIO EX DEUTERONOMIO.
Misericordias, et sanctificationes Domini, in aeternum cantabo. Audi, Israel, magnalia, audi misericordias; audi, et rumina mandata Dei tui. Ut faciens ea vivas, et possideas terram quam Deus daturus est tibi. Haec est enim tua sapientia, ut dicant: En populus sapiens, et intelligens, gens magna. Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi: sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et legem Dei? Interroga de diebus antiquis, si unquam factum est, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti. Si fecit Deus, ut tolleret sibi gentem de medio nationum, per tot signa et portenta, per pugnas, et manum robustam. De coelo te fecit audire vocem suam; quia dilexit patres tuos, et semen eorum. Scito ergo quod Dominus ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum, et non est alius. Testes invoco coelum et terram, cito vos perituros, si Deum ad iram provocetis: Deus enim tuus ignis consumens est, Deus zelotes. Audi, Israel: Dominus Deus noster, Deus unus est. Diliges eum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Haec meditaberis sedens in domo, ambulans in itinere, dormiens atque consurgens: ut sis populus sanctus Domino. Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis gentibus, regale sacerdotium, gens sancta. Non in his cum Gentibus foedus: nec sociabis cum eis conjugia. Si custodieris pactum, et legem Dei, benedictus eris inter omnes populos. Non erit in te sterilis, auferet Dominus a te omnem languorem: devorabis omnes inimicos. Deduxit te Dominus quadraginta annis per desertum terribile: in quo erat scorpio, dipsas, et serpens flatu adurens. Dedit tibi manna, ut ostenderet quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Nec pes, nec calceus tuus est subtritus: en quadragesimus annus est. Inducet te in terram lactis et mellis: terram frumenti, hordei et vini. Non propter justitias tuas inducet te: sed ut compleat juramenta, quae dedit Abraham, Isaac et Jacob. Ne tentes Deum, sicuti fecisti in incendio, in tentatione, et in sepulcris concupiscentiae: quia populus durae cervicis es. Circumcidite praeputium cordis vestri: et cervicem vestram ne induretis amplius. Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te: nisi ut timeas eum, ut ambules in viis ejus; ac diligas eum, et servias ei in toto corde. En Domini Dei tui est coelum, et coelum coeli: terra, et omnia quae in ea sunt. Ipse est laus tua, et Deus tuus: qui fecit tibi haec magnalia, et terribilia, quae viderunt oculi tui. Multiplicavit te sicut astra coeli: et sicut arenam, quae est in littore maris. Duxit te sicco pede per mare Rubrum: Pharaonem et Aegyptios in eo demersit. En morior: propono vobis hodie benedictionem et maledictionem: benedictionem, si obedieritis; maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini. Quod praecipio tibi, hoc tantum facito: nec addas quidquam, nec minuas. Si surrexit pseudoprophetes dicens: Sequamur deos alienos, illico lapidibus obrues eum. Urbem delebis, usque ad pecora: quidquid in ea est, igne succendes. Non apparebis ante Dominum vacuus: sed offeres juxta benedictionem, quam dederit tibi. In judicio non accipies personam, nec munera: quae excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
Si difficile et ambiguum apud te fuerit judicium, venies ad sacerdotes Levitici generis; et facies quaecumque dixerint tibi. Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, et decreto judicis, morte moriatur. Prophetam de gente tua suscitabit tibi Dominus: ipsum, ut me audies. Si exieris ad bellum, ne timeas; quia Dominus in medio tui est, et pro te dimicabit: tantum custodias te ab omni re mala. Maledictus omnis qui pendet in ligno: cur ergo, o Christe, dignatus es pro nobis in cruce fieri maledictum? Primitias frugum dabis Domino, dicens: Profiteor hodie coram Domino, quod ipse nobis dederit terram lacte et melle manantem. Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus: custodi ergo mandata et judicia illius. Benedictus qui facit praecepta et justitias Domini: benedictae domus, et horrea ejus. Si ad cardines coeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis Dei, nec eos opere perficit. Maledictus in civitate, maledictus in agro: maledictus ingrediens, et egrediens. Sit coelum quod super te est, aeneum: et terra, quam calcas, ferrea. Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem: tradat te hostibus, et cadaver tuum volatilibus coeli. Percutiat te ulcere Aegypti, amentia, coecitate, ac furore mentis. Det tibi cor pavidum, et deficiens: sit vita tua quasi pendens ante te. Mane dicas: Quis det mihi vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terrae huic? quae est haec ira furoris ejus immensa? Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum in Horeb. Abscondita Domino Deo nostro, quae manifesta sunt nobis, et filiis nostris, usque in sempiternum. Mandatum quod ego praecipio tibi hodie, non est supra te, ut dicas: Quis nostrum valet ad coelum ascendere, ut deferat illud ad nos? Neque trans mare positum, ut causeris: Quis e nobis transfretabit mare, ut illud ad nos afferat? Juxta est sermo valde in ore tuo: et in corde tuo, ut facias illum. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: dilige Deum; ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum. Viriliter age, et confortare, ne timeas hostes: Deus est ductor tuus, ipse non derelinquet te.
CANTICUM MOSIS.
Audite, coeli, quae loquor: audiat terra verba oris mei. Date magnificentiam Deo nostro: Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. Peccaverunt ei non filii ejus: generatio prava atque perversa. Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te? Quando dividebat Altissimus gentes, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus. Invenit eum in terra deserta: in loco horroris, et vastae solitudinis. Circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos, expandit alas suas: portavit eum in humeris suis. Constituit eum super excelsam terram, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Deum qui te genuit dereliquisti: oblitus es Domini creatoris tui. Ignis succensus est in furore meo: ardebit usque ad inferni novissima, et montium fundamenta comburet. Congregabo super eos mala: et sagittas meas complebo in eis. Gens absque consilio est, et sine prudentia. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! De vinea Sodomorum vinea eorum: fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Mea est ultio, ego retribuam eis: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. Laudate, gentes, populum ejus; quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum.
Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera illius ignea lex: omnes sancti in manu illius sunt. Moses moriens benedixit Levi, dicens: Qui dixit patri suo, et matri suae: Nescio vos; et fratribus: Ignoro illos. Hi custodierunt pactum tuum, Domine: eloquium tuum servaverunt. Ponent thymiama in furore tuo: et holocaustum super altare tuum. Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum ejus suscipe. Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiae. Non est Deus alius, ut Deus rectissimi: ascensor coeli auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes: habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Habitabit Israel confidenter in terra frumenti, olei et vini: et coeli caligabunt rore. Beatus es tu Israel, popule, qui salvaris in Domino: ipse est scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae. Negabunt te inimici tui: et tu eorum colla calcabis.
Mors Mosis.
Ascendit Moses in montem Abarim, vidit terram Abrahae et semini ejus promissam. Mortuus est, nec cognovit homo sepulcrum ejus: non caligavit oculus ejus, nec dentes ejus moti sunt. Non surrexit ei similis Propheta in signis et portentis: qui nosset Dominum facie ad faciem. Similem illum fecit in gloria sanctorum: ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum: et elegit eum ex omni carne. Docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
ORATIO ET CONCLUSIO.
Creator omnium, Deus, qui tua providentia cuncta gubernas, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, quam sanctus et mirabilis fuisti in Mose et Hebraeis, cunctisque operibus Pentateuchi! Spectavimus in Genesi potentem tuam rerum omnium creationem: in Exodo, singularem erga tuos curam et providentiam: in Levitico, sacram tuam religionem, victimas et caeremonias: in Numeris, augustam tuam in tantis populi castris magnificentiam: in Deuteronomio, fervorem tuum circa populi salutem, amorem et zelum. Spectavimus veterem Ecclesiam et rempublicam in populo a te electo institutam. Audivimus legis aeternae tuae rivulos, praecepta tua sancta, moralia, judicialia et caeremonialia. Laudent te coelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt: laudent te, et benedicant nomen sanctum tuum in saecula. Da, Domine, ut in his omnibus agnoscamus, et intueamur te, revereamur te, colamus et amemus te ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitudine nostra. Da ut in his omnibus adumbratum et depictum speculemur Unigenitum tuum, Christum Dominum, Salvatorem nostrum. Da quoque ut eundem agnoscat Israel, populus olim a te electus, nunc derelictus et aberrans. Salva, Domine, reliquias Israel: ipsi enim sunt filii Abrahae secundum carnem; ipsi sunt cognati tui, cognati Apostolorum. Aufer ab eis velamen litterae, et carnalium caeremoniarum, quod positum est super cor eorum, a diebus Mosis et Messiae; ut in eis legant et videant spiritum, et mysteria Christi tui recondita: haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
Da denique ut hic commentarius tuae gloriae, et Mosi tuo illustrando serviat, ut quicumque haec legunt, et Pentateuchi, et Christi in eo figurati, et tuae majestatis, quasi altioris omnium, clariorem cognitionem nanciscantur, indeque ad majorem tui amorem, reverentiam et cultum incitentur. Fave hisce votis meis, S. Dei genitrix, Virgo Maria, effice apud benedictum Filium tuum ut eorum compos fiam. Tibi enim, ut matri meae, omniumque quae mea sunt, secundum hunc faetum meum, aeque ac primum refero et offero: tibi Mosen hunc meum, aeque ac Paulum, dico, trado, consecro. Tuus enim est, non meus: tibi gloria, mihi autem confusio faciei meae. Maria, mater Dei, memento mei, nunc, et in hora mortis. Da denique ut haec scripta, hi apices singuli laudent te tuumque benedictum Filium cum Patre et Spiritu Sancto; laudent, inquam, et hoc saeculo, et futuris omnibus, cunctosque haec lecturos ad jugem ejus laudem invitent: atque me mortuo perennem ejus gloriam loquantur, et testentur universis aeternum et immensum ejus laudandi et glorificandi desiderium. Amen.