Cornelius a Lapide

Deuteronomium XXXIV


Index


Synopsis Capitis

Moses ex Nebo contemplans Chananaaam moritur, sepelitur, plangitur; succedit ei Josue: sed nullus Propheta similis Mosi post eum succedit.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 34:1-12

1. Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, 2. et universum Nephtali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3. et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4. Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: 6. et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in praesentem diem. 7. Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. 8. Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi. 10. Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11. in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, 12. et cunctam manum robustam magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel.


Versus 2: Usque ad Mare Novissimum

2. Usque ad mare novissimum, id est usque ad mare occidentale, puta Mediterraneum, quod erat ad Occidentem terminus terrae sanctae.


Versus 5: Mortuusque Est Ibi Moyses Servus Domini

5. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini. Mortem Mosis ita describit Josephus, lib. IV Antiq. ult.: "Ad montem Abarim Mosen deduxit senatus solus, et Pontifex Eleazarus, et imperator Jesus; in eo monte ubi constitit, senatum dimisit; cumque post mutuos complexus Eleazaro ac Jesu ultimum valediceret, inter loquendum repentina nube circumdatus, in vallem quamdam est ablatus; in sacris autem voluminibus scripsit se mortuum, veritus ne propter excellentem ejus virtutem, a Deo raptum praedicarent." Simili modo cum Episcopi ex urbe Constantinopoli S. Epiphanium ad navim deducerent, dixit ipse ad eos: "Urbem hanc et aulam Imperatoris vitaeque hujus actionem et fabulam vobis relinquo: ego vero abeo, in civitatem aliam transire properans," uti refert Nicephorus, lib. XIII, cap. xiii.

De Mose vero prosequitur Josephus: "Vitae ejus tempus universum fuit centum viginti annorum, cujus tertiam partem in imperio exegit, uno mense minus; mortuusque ultimo anni mense, die prima mensis, quae a Macedonibus Dystrus dicitur, a nostris vero Adar," respondetque fere Latinorum februario.

Hebraei tamen in Seder Olam, quos sequitur Andreas Masius in Josue i, censent Mosen natum esse die 7 mensis duodecimi, qui dicitur Adar, et eadem die post 120 annos esse mortuum.

Verum dico Mosen sub initium Adar, puta tertio vel quarto die Adar esse mortuum. Id ita esse probatur: nam 36 dies fluxerunt a morte Mosis usque ad transitum Hebraeorum per Jordanem in Chanaan; hic autem transitus contigit die decima mensis primi anni sequentis, ut patet Josue iv, vers. 19; jam retro computa 36 dies, a die decima mensis primi, et incides in diem quartam mensis ultimi, anni praecedentis. Porro 36 dies praecise hic fluxisse probatur: nam Hebraei luxerunt mortem Mosis per 30 dies; quibus exactis Josue misit exploratores in Jericho, qui triduo latuerunt in monte: iis reversis Josue movit castra ad Jordanem, ubi moratus est tres dies, ac postridie cum suis transiit Jordanem. Jam adde tres et tres dies ad 30, habebis 36, quos quaerimus. Ita Torniellus.

Mirum est quod in Martyrologio Romano Mosi dies consignetur quarta septembris: licet enim in anno vulgari september, tamen in anno sacro (quo utitur Scriptura) Adar, id est februarius, est ultimus mensis.

Nota, quod ait Josephus de Mose: "Scripsit se mortuum;" ita scilicet censet ipse, Philo, et aliqui alii. Sed verius est, ut alibi dixi, haec non a Mose, sed a Josue, vel aliquo alio esse scripta; hoc enim plane innuit quod dicitur vers. 6: "Et non cognovit homo sepulcrum ejus, usque in praesentem diem;" unde Hebraei censent totum hoc caput xxxiv scriptum esse a Josue, quibus consentit Abulensis, qui tantum excipit primos quatuor versus capitis: eos enim putat scriptos esse a Mose, jamjam ascensuro in montem Nebo, caeteros a Josue.

Nota: De Mosis morte variae fuerunt veterum opiniones. Primo, aliqui putarunt eum necdum esse mortuum, sed translatum, ut redeat cum Henoch et Elia contra Antichristum; ita opinatus est Hilarius, can. 20 in Matth., Joannes Arboreus, et lib. XI Theosophiae, cap. xi, Catharinus in Genes. cap. iii.

Probabant hoc, tum ex eo quod sepulcrum ejus non sit inventum, tum ex Apoc. xi, 6, ubi Joannes loquens de duobus testibus Christi, qui tempore Antichristi futuri sunt, subjungit: "Hi habent potestatem aquas convertendi in sanguinem, et percutere terram omni plaga;" quibus verbis videtur significari Moses: ipse enim convertit aquas in sanguinem, et percussit Aegyptum omni plaga, Exodi vii et seq.

Eamdem sententiam videtur docere S. Hieronymus in Amos ix, et Nyssenus in Vita Mosis, in fine, et S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. ii, eamque S. Ambrosio tribuunt Viegas in Apoc. xi, et Suarez III part., Quaest. xlv, art. 3; ibi enim asserere videtur S. Ambrosius Mosen vere non esse mortuum, sed tantum dici mortuum per verbum Domini: quia scilicet jussu Domini translatus est instar Eliae.

Hi tamen Patres ab aliis excusantur, quod mystice loquantur: S. Hieronymus enim ait Mosen ascendisse in coelum, id est, in coelestem et perfectissimam vitam et sanctitatem; in morte enim fuit sanctissimus, et exseruit admirabilem zelum et spiritum, ut patet ex Deut. Eodem modo potest Nyssenus explicari: S. Ambrosius vero videtur ludere allegorice suo more, et velle tantum, quod Moses fuerit typus Christi a morte statim resurgentis, quodque mors Mosis ita in Scriptura narretur, ut ipse non tam mortuus, quam translatus et immortalis fuisse videatur. Primo, in eo quod narratur non esse mortuus ex defectu virium; secundo, quod ab hominibus abreptus sit; tertio, quod nesciatur ejus sepulcrum. Ex hisce enim potius translatus hominibus videri possit, quam mortuus; nam Ambrosium non negare, Mosen vere esse mortuum, colligitur ex eo quod ibidem diserte doceat Mosen esse resurrecturum.

Verum quidquid sit de Patrum horum mente, dico erroneam esse hanc sententiam, adeoque de fide esse quod Moses sit mortuus. Patet hoc ex cap. xxxii, vers. 49: "Jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron;" et hic expresse: "Mortuusque est ibi Moses;" et mox: "Et sepelivit eum in valle." Ad Apoc. xi, respondeo ibi non esse sermonem de Mose; sed tantum ad ejus portenta alludi, eo quod Henoch et Elias similia facient iis quae fecit Moses.

Secundo, alii censent Mosen quidem esse mortuum, sed statim resurrexisse, ideoque neminem cognovisse ejus sepulcrum. Ita R. Samuel Marochianus, libro De Adventu Messiae, cap. xiii. Huic sententiae fere accedit Gagnaeus in cap. xi Apoc., qui docet Mosen quidem obiisse, sed resurrecturum, et venturum, ut cum Antichristo decertet. Idem (quod mirum est) censet Maldonatus in Matth. xvii. Verum haec opinio improbabilis est et temeraria, utpote carens solido fundamento, et repugnans communi Patrum sententiae, qui docent non Mosen, sed Henoch et Eliam venturos esse contra Antichristum.

Tertio, alii putarunt Mosen mortuum esse, sed resurrexisse in transfiguratione Christi, in monte Thabor. Ita videtur sentire S. Hieronymus in Matthaei xvii, et auctor De Mirab. S. Script. (qui liber falso tribuitur S. Augustino) lib. III, cap. x. Verum hoc quoque est improbabile; certum enim est Christum primum omnium, et ante omnes

homines resurrexisse ad vitam immortalem: inde enim Christus ab Apostolo vocatur "Primitiae dormientium," et "Primogenitus mortuorum." Si dicas Mosen resurrexisse, sed rursum esse mortuum, respondeo: Longe durius et acerbius fuisset Mosi, post resurrectionem mori, quam non resurgere. Deinde plane verisimile est Mosen paulo post Christum, cum patriarcha Jacob, Joseph aliisque priscis Sanctis (de quibus Matth. xxvii, 52) resurrexisse: ergo non resurrexit in transfiguratione, sed tantum apparuit ibi in corpore assumpto, uti apparent angeli: ita docent Lyranus et Abulensis in Matth. xvii, D. Thomas, III part., Quaest. xlv, art. 3, ad 2, et alii. Si enim alii patriarchae resurrexerunt cum Christo: ergo multo magis Moses, qui fuit legislator et dux populi, typusque expressus Christi.

Moyses servus Domini. Hoc est elogium et quasi titulus sepulcralis Mosis, qui reliquos omnes complectitur. "Servus" ergo idem est quod legatus, dux, legislator, propheta "Domini." Magna dignitas est esse servum Domini dominantium. Audi Ambrosium, lib. De Parad. 14: "Religiosa servitus subdita Dei verbo, multo melior est, quam saeculi libertas." Audi Philonem, lib. De Cherubim: "Servire Deo maxima est gloriatio, non modo libertate major, sed et divitiis, et principatu, et omnibus rebus quas mortales miramur, pretiosior." Hinc S. Paulus gloriatur se esse servum Christi. Hinc S. Agatha ad tyrannum: "Multo, ait, pretiosior est Christiana humilitas et servitus, regum opibus et superbia," nimirum, "servire Deo, regnare est." Et ut ait S. Ambrosius: "Dignitas est servum esse potentis." Dicamus ergo cum Cassiodoro: "Tibi, o Domine, nobilius est servire, quam mundi regna capessere; merito, quando ex servis filii, ex impiis justi, de captivis reddimur absoluti." Dixit Alexander Magnus ad ducem militum, qui et Alexander vocabatur: "Res dignas nomine tuo, dignas Alexandro gere;" et nos digna tanto nomine, digna servo Dei geramus.

Jubente Domino. Hebraice, ad os Domini, id est, ut Vatablus, ad verbum Domini, vel de sententia Domini. Noster optime vertit, jubente Domino. Jusserat ei Deus, cap. xxxii, vers. 49, dicens: "Ascende in montem istum Abarim, etc., et morere in monte." Ibi tulit Deus sententiam mortis in Mosen, ut scilicet moreretur in monte hoc: hic eam exsequitur. Deus ergo sicuti primus animam dederat Mosi, ita hic eamdem ab eo repetit, separatque a corpore. Unde nihil hic legimus de Mosis morbo, imo e contrario dicitur vers. 7, eum usque ad ultimum ita fuisse sanum et validum, ut non caligarint oculi ejus, nec dentes ejus moti sint; Deus ergo animam illi exemit. Unde Septuaginta et Chaldaeus vertunt, mortuus est Moses per verbum Domini: Dei enim verbum et jussio est efficax, ut si cui dicat: Morere, is statim vi jussionis ejus moriatur. Quidam conceptuum novorum asseclae ad os Domini exponunt, q. d. In osculo Domini, q. d. Sicut mater dormientem in sinu infantulum solet ore ori applicato in lectulo reponere: ita Deus Mosen ceu dormientem infantulum, per osculum et amplexum, in sinu Abrahae quasi in lectulo collocavit; ita Viegas in Apocal. xiv, comment. 2, sect. 3. Hoc elegans est et pium magis quam genuinum. Nam, hebraice os Domini non aliud significat, quam verbum et jussum Domini, ut exponunt Septuaginta, S. Hieronymus, Chaldaeus, Vatablus, Oleaster omnesque Interpretes.


Versus 6: Et Sepelivit Eum in Valle

Et sepelivit eum in valle. Ergo Moses non sepelivit seipsum, ut volunt aliqui Rabbini; nec Josue, ut ait S. Ephrem; sed Deus sepelivit eum ministerio angelorum, frustra resistente diabolo. Hinc S. Judas in epistola sua ait: "Cum Michael archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae (eum blasphemare, eum conviciari); sed dixit: Imperet tibi Dominus."

Ubi Oecumenius sic scribit: "Dicitur Michael ministerium praebuisse in sepeliendo Mose; id non ferebat diabolus, sed accusationem afferebat, Mosen indignum esse sepultura, eo quod occidisset Aegyptium, eumque sepelisset in sabulo: et propterea non permittebat ut honorificam consequeretur sepulturam; cum autem in hac controversia Michael haberet occasionem, ut diabolo malediceret, propter ejus impudentiam, non id fecit, sed id tantum in eum intulit: Increpet te Deus, o diabole." Alii alias hujus altercationis afferunt causas, quas fuse recenset Serarius noster in epistola Judae.

Exstitit olim liber inscriptus: Mosis Ascensio, scilicet in montem Nebo, in quo colloquia Mosis jamjam morituri cum Deo habita, et ejusdem sepulcrum, angelorum manibus in occulto loco effossum, disceptatio quoque Michaelis et diaboli percensentur; ex quo haec S. Judam accepisse censet Origenes, lib. III Periarchon, cap. ii, et Clemens, lib. VI Strom., ubi ex eodem loco refert quod Moses visus sit a Josue, et a Caleb, cum assumeretur in gloria, inter angelos.

Verum S. Athanasius in Synopsi S. Script. hanc Mosis ascensionem, una cum alia scriptura cui titulus est: Testamentum Mosis, inter apocrypha rejicit.

In valle terrae Moab, contra Phogor. Hinc et ex vers. 5 patet Mosen mortuum esse in monte Nebo, sed inde corpus ejus ab angelis translatum esse, et sepultum in valle Moab, id est, quae confinis est Moab, sed est in ipsa sorte tribus Gad, aut potius Ruben.

Contra Phogor. Opinatur non improbabiliter Serarius in epist. S. Judae, altercationis diaboli cum Michaele causam inter alias fuisse, quod diabolus coleretur in Phogor, ideoque eum non tulisse, juxta se reponi corpus tam sancti viri, qualis erat Moses, ac timuisse ne ab ipso,

vel loco pelleretur, vel obmutescere cogeretur. Moralis causa fuit, quod in hac valle, Phogor, sive Priapum coluerant Hebraei, fornicando cum puellis Moabitidis, Num. xxv, 1, ut ergo aptam huic vulneri medicinam faceret Deus, voluit ibi sepeliri Mosen, ut mortis memoria, et sepulturae praesentia, a carnis illecebris et voluptatibus avocarentur. Nihil enim eas ita sopit et extinguit, ac mortis et cadaveris inspectio, vel consideratio. Ita sanctus ille in Vitis Patrum tentatus amore puellae, ejus jam mortuae cadavere et vermibus inspiciendis et olfaciendis se occupans, mortificavit plane hanc tentationem. Eadem de causa alios in sepulcris habitasse legimus.

Et non cognovit homo sepulcrum ejus. Cur? Respondeo primo, quia in honorem tanti viri decuit eum non ab hominibus, sed ab angelis sepeliri, loco hominibus incognito. Ita Epiphanius, Haeresi 9, Oecumenius in epist. Judae, Abulensis hic, Quaest. iii, et Philo, qui ait Mosen in sepulcro tam admirando sepultum esse, ut nullus hominum dignus fuerit unquam illud conspicere.

Secundo, ne Hebraei corpus ejus, utpote ducis et legislatoris sui, velut numen vel divinum quiddam colerent. Ita Theodoretus, Procopius hic, et Chrysostomus, homilia 1 in Matth. Praesertim, quia valde credibile est corpus Mosis, licet mortuum, conservasse adhuc splendorem vultus et decorem, quem antea habebat, sicut multis Sanctorum accidit, inquit Bellarminus, lib. II De Reliq. Sanct., cap. iv. Atque hanc praecipuam fuisse altercationis Michaelis cum diabolo causam, scilicet quod diabolus vellet Mosis corpus et sepulcrum patere et cognosci a Judaeis, Michael vero idipsum nollet, ne eis esset occasio idololatriae, communiter docent tam veteres, quam recentiores Interpretes Epistolae S. Judae. Judaei enim tunc proclives erant ad idololatriam: unde illius tunc magnum erat periculum, quale non est apud Christianos, cum venerantur reliquias Sanctorum: ergo male contra eas hoc torquent haeretici. Adde Deum hic honorasse reliquias Mosis, dum eas ab hominibus abscondit, et nonnisi per angelos decenter tractari et sepeliri voluit; itaque exemplo suo nos docuit quam Sanctos eorumque reliquias venerari debeamus.

Sic et S. Antonius moriturus discipulis suis mandavit: "Nullus, inquit, ad Aegyptum meas perferat reliquias, ne vano corpus honore servetur, ne vituperati ritus a me, ut nostis, etiam circa me serventur obsequia; hujus enim rei gratia maxime huc sum regressus, ut nemo praeter vos locum tumuli mei noverit. Confido in Domino, quia necessario resurrectionis tempore hoc corpusculum resurget incorruptum. Discipuli ergo involutum, ut praeceperat, corpus humo operuerunt: et nemo interim usque ad hanc diem, praeter eos, ubi conditum sit, novit," inquit S. Athanasius.

Verisimile est, quod docet Josephus, scilicet Mosen comitatum Josue, Eleazaro, et aliis primoribus, ascendisse in Nebo; ibique coram eis, ut ait Cajetanus, vel aliquibus eorum, esse defunctum; deinde ejus corpus iisdem spectantibus, ab angelis per aerem vectum, et translatum fuisse in vallem Moab, ibique sepultum, licet determinatum vallis locum, in quo sepultum est, cernere et notare non potuerint hi spectantes, ut hic dicitur: hucusque Cajetanus. Moses 120 annorum erat, quando mortuus est: mortuus est ergo Moses anno mundi 2493, a diluvio anno 836, ante Christum anno 1456.

Hunc Mosis raptum imitari voluit Romulus, aut certe Romani similem ei affinxerunt; ipse enim a senatoribus vel occisus, vel abreptus non comparuit. Unde finxit Julius Proculus patricius Romanus Romulum sibi apparuisse, ac rogatum quidnam ei evenisset, respondisse: "Diis, o Juli, a quibus veni, ita visum est, ut tantisper cum hominibus essem, urbemque cujus imperium ac gloria foret maxima, conderem, inde rursum coelum inhabitarem: vale, ac Romanis dic fore ut, si temperantiam fortitudinemque colant, omnes mortales potentia excellant. Ego autem Deus vobis propitius ero Quirinus," ut refert Plutarchus in Romulo. Ita quoque Apollonius Thyanaeas magus, et impostor orbis, ablegans discipulum suum Davidem ad Nervam Imperatorem, ne ultimi sui finis testis esset, occultam oppetiit mortem anno Christi 99, quo immortalis in coelum crederetur esse translatus: testis est Philostratus in ejus Vita. Hi fuerunt quasi simiae Mosis, uti diabolus est simia Dei.


Versus 7: Non Caligavit Oculus Ejus

7. Non caligavit oculus ejus, uti solent senum oculi.

Nec dentes illius moti sunt, uti in senibus dentes, etiam molares, solent moveri et excidere: hoc enim est quod de miseriis senectutis scribit Eccle. cap. ult. vers. 3: "Quando commovebuntur custodes domus," puta visus aliique sensus, "et nutabunt viri fortissimi," puta crura, "et otiosi erunt molentes (puta dentes) in minuto numero." Pro nec dentes illius moti sunt, Septuaginta vertunt, neque corrupta sunt labia ejus; Chaldaeus, neque mutatus est splendor gloriae vultus ejus: ubi plane significat cornua lucis semper adhaesisse Mosi, quod et censet Bellarminus paulo ante citatus: qua de re dixi Exodi xxxiv, 29. Vatablus vertit, maxilla ejus nihil defecerant, vel nec emarcuerat vigor ejus; ita et Cajetanus, q. d. Facies et corpus fuit ei semper succulentum; solet enim senectus esse sicca. Hinc patet Mosen non esse mortuum ex defectu virium, vel ex morbo; sed tantum ex Dei jussu et voluntate: nam validus ascendit in montem, ibique statim defunctus est, Deo nimirum eum dissolvente, animamque a corpore separante, et educente ad limbum Patrum.

Hic vigor et vires proveniebant Mosi, inquit Abulensis, ex familiaritate et praesentia Dei: quia moratus et collocutus fuit cum Deo bis per quadraginta dies in Sina, tumque non comedit, nec bibit, sola Dei praesentia sustentatus. Et inde habuit cornua, id est, radios lucis, in facie: inde etiam habuit vires perdurantes in omnibus membris; ita ut eo anno quo mortuus est, ad bellum processerit contra duos reges, scilicet Og et Sehon, Num. xxi et xxii. Vox etiam eum non defecit: quia voce maxima et stentorea, quae a toto populo audiretur, totum Deuteronomium ingenti spiritu Hebraeis promulgavit, paulo ante mortem. Adde tamen huc adjuvisse tum sobrium diaetam, tum animi tranquillitatem, ortam ex mansuetudine Mosis. Nam, ut ait Hippocrates, τά ἄχολα μακρόβια, animalia quae bile carent longaeva sunt, et sana ac fortia in multam aetatem; qua de causa cervi prae reliquis animalibus longaevi et validi perdurant. Unde schola Salernitana:

Si vis incolumem, si vis te reddere sanum, Curas tolle graves, irasci crede profanum.

Ita S. Bernardus licet morbidus, ob pacem et tranquillitatem animi, sexagesimum annum superavit, ac moriens suis ait: "Tria vobis commendo, quae in stadio quo cucurri, quantum potui, observavi: primo, minus sensui meo quam alterius credidi; secundo, laesus de laedente vindictam non expetivi; tertio, scandalum nemini facere volui: et si quando incidi, sedavi ut potui;" unde distichon:

Nullum turbavi, discordes pacificavi, Laesus sustinui, nec mihi complacui.

Ita et S. Antonius, teste S. Athanasio, laeto semper animo et vultu, vixit ad annum aetatis 105, persistens ad extremum in eodem tenore et rigore abstinentiae et paenitentiae, "nec languore quidquam aetati aliquando concessit. Magis autem aequalitatem propositi tenens, nec vestimentum mutavit, nec pedes lavit, nec escam sectatus est molliorem: oculorum quoque aciem, et numerum dentium, licet paululum ob aetatem viderentur attriti; nec non et pedum incessum, totius etiam corporis firmitatem, ita et contra jura naturae meritorum gratia custodivit, ut lavatis corporibus, quae balneis atque deliciis confoverentur, hilarior ejus caro videretur." Et rursum: "Verba finierat, et osculantibus eum discipulis, extendens paululum pedes mortem laetus aspexit, ita ut ex hilaritate vultus ejus, angelorum sanctorum, qui ad perferendam animam ejus descenderant, praesentia nosceretur." Hucusque S. Athanasius.

Ita et S. Abraham eremita, teste S. Ephrem in ejus Vita, cap. xviii, assiduis licet jejuniis, vigiliis, fletibus et paenitentiis se macerans, in senio vegetus fuit ad mortem usque. "Erat, inquit S. Ephrem, aspectus ejus quasi flos quidam immarcessibilis; atque in facie ejus puritas animi noscebatur. Sed et totum corpusculum ejus, quasi nihil egisset, validum ac robustum apparuit, utpote qui divina gratia in omnibus frueretur, et jucunditate spiritalis laetitiae potiretur. In hora namque dormitionis suae ita splendidissimus vultu apparebat, quasi qui nequaquam vitae suae tempus in abstinentia peregisset; sed et in omnibus quinquaginta annis abstinentiae suae, vestem cilicinam qua indutus fuerat, non mutavit."


Versus 8-9: Planctus et Successio Josuae

8. Fleveruntque eum filii Israel triginta diebus. Hinc etiam apud Christianos aguntur tricenaria defunctorum, uti dixi Num. xx, 29.

9. Moyses posuit super eum manus suas, q. d. Per impositionem manuum Mosis, Josue acceperat Spiritum Sanctum, inquit Vatablus. Vide dicta Num. xxvii, 18.


Versus 10-12: Non Surrexit Ultra Propheta Similis Mosi

10 et 11. Et non surrexit ultra propheta in Israel (similis nimirum Mosi, ita scilicet ut ipse Deo familiaris et portentosus) quem nosset Dominus facie ad faciem, (item similis ei), in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum (dans scilicet ei virtutem et potestatem) ut ea faceret. Clarius verti posset cum Vatablo et Cajetano, ad quae, vel propter quae miserat eum Dominus, ut faceret, etc. Hisce ergo omnes Prophetas superavit Moses, scilicet in portentis, et in familiaritate cum Deo; cui tamen non obstat quod alicui alteri Prophetae revelata fuerint plura et majora mysteria. Sic enim communiter maximus Prophetarum vocatur David, inquit Abulensis. De Christo non est dubium quin Mose fuerit praestantior: sed Christus non tam Propheta, quam novus et clarus Evangelii inspector et legislator fuit.

Tropologice. Ita S. Ephrem in Encomio S. Basilii, eum Mosi, caeterisque Prophetis confert, si non praefert, dicens: "O fidelis Basili, velut Abel acceptus es, sicut Noe salvatus, tanquam Abraham amicus Dei vocatus, ut Isaac pro victima Deo oblatus; instar Jacob tentationes fortiter pertulisti: et sicut Joseph, magnifice glorificatus es: ut Moses, Pharaonem posteriorem virga crucis demersisti, mare passionum secans: ut Aaron, summus sacerdos Domini fuisti: ut Jesus filius Nave, inimicos in fugam vertisti: ut Phinees aemulator, gratia dignus habitus: ut Isaias, spirituali igne mundatus: ut Ezechiel, sedentem super Cherubim spectasti: ut Daniel, ora leonum obturasti: et sicut tres pueri, adversariorum flammam recte conculcasti. Instar Petri praedicasti, instar Pauli docuisti, instar Thomae Filium Dei passum confessus es: instar Matthaei, Marci, Lucae et Joannis, de rebus divinis disseruisti: instar Apostolorum iniquos erudisti, impios convertisti, et Deo gratus fuisti: deprecare pro me admodum miserabili, et revoca me tuis intercessionibus, pater."

12. Et cunctam manum robustam, id est, et cuncta opera robusta, valida et magnifica, repetite misit, id est dedit, Deus Mosi, cum ad ea ipsum excitavit et corroboravit, ut ea perficeret. In Hebraeo clarior est connexio; habet enim, et in omni manu robusta, quod apte connectitur cum eo quod praecessit, in omnibus signis atque portentis.

Magnaque mirabilia. Hebraice, et omnem terrorem magnum. Magnum terrorem, inquit Vatablus, dicit ob ea quae facta sunt in mari Rubro; terrorem autem, propter legem, quam Dominus dedit in monte Sina, cum tot terrificis portentis, cui vide alios terrores, ut absorptionem Core, Dathan et Abiron, incendium 250 procerum, Num. xvi, 35, stragem fornicantium, Numer. xxv, et alios.

O longa, o profunda, o abyssalis, o aeterna AETERNITAS! Vixit Moses, vivit jam Deo beatus et gloriosus in aeternum; ita vivamus et nos. Anima nostra aeterna est, in aeternum vivet, vel beate vel misere. Vive Aeternitati; certa, patere Aeternitati. Jacis hic aleam, aleam irrevocabilem de Aeternitate. O chara Aeternitas, aeterna veritas, vera charitas, Deus meus et omnia, aperi oculos nostros, amove a nobis stuporem hominum, ut cognoscamus quid sit, quam immensa, quam felix vel misera sit Aeternitas. Creasti nos ad te, creasti nos ad Aeternitatem, quia tu es Aeternitas; tuae Aeternitatis nos participes facere voluisti, jussisti, sanxisti. Nam lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, et Aeternitas temporum. Da, ut momentum hoc temporis pie et sancte expendamus, ut in eo studeamus Aeternitati, laboremus Aeternitati, patiamur et certemus Aeternitati, utque idem omnibus inclamemus, et quotquot possumus animas perituras in aeternum salvemus. Audite, Christiani; audite, Pagani; audi, Belgium; audiat orbis: Nulla satis magna securitas, ubi periclitatur AETERNITAS.

Beati qui habitant in domo tua, Domine, in montibus Aeternis: in saecula saeculorum laudabunt te.