Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moses moriturus benedicit Israeli et singulis tribubus, eisque ventura praedicit.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 33:1-29
1. Haec est benedictio, qua benedixit Moyses homo Dei filiis Israel ante mortem suam. 2. Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis; apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. 3. Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt; et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. 4. Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Jacob. 5. Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel. 6. Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. 7. Haec est Judae benedictio: Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum; manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. 8. Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in tentatione, et judicasti ad Aquas contradictionis. 9. Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro vos, et nescierunt filios suos; hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. 10. Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel, ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. 11. Benedic, Domine, fortitudini ejus, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus, et qui oderunt eum non consurgant. 12. Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. 13. Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis coeli, et rore, atque abysso subjacente. 14. De pomis fructuum solis ac lunae, 15. de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum; 16. et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaraei
inter fratres suos. 17. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terrae; hae sunt multitudines Ephraim, et haec millia Manasse. 18. Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. 19. Populos vocabunt ad montem, ibi immolabunt victimas justitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. 20. Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad; quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. 21. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel. 22. Dan quoque ait: Dan catulus leonis fluet largiter de Basan. 23. Et Nephtali dixit: Nephtali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini; mare et meridiem possidebit. 24. Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum. 25. Ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua. 26. Non est Deus alius ut Deus rectissimi: ascensor coeli auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes; 27. habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna: ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. 28. Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, coelique caligabunt rore. 29. Beatus es tu, Israel; quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
Versus 1: Moyses Homo Dei
1. Haec est benedictio, qua benedixit Moyses homo Dei filiis Israel. "Homo Dei," id est amicus, propheta, legislator, doctor et princeps Dei. Vide dicta I Timoth. vi, 11.
Versus 2: Dominus de Sinai Venit
2. Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan. Judaei aliqui sic exponunt, q. d. Deus primo praesentavit legem suam Idumaeis, qui habitabant in Seir, et erant de semine Isaac; verum cum Deus pronuntiaret Decalogum, et pervenisset ad quintum praeceptum: "Non occides," dixerunt Idumaei: Nolumus istam legem, quia patri nostro dictum fuit: "Vives in gladio," Genes. xxvii, 39. Deinde ivit Deus ad Ismaelitas, posteros Abrahae, habitantes in Pharan; cumque eis legeret praeceptum sextum: "Non moechaberis," recusarunt et illi, dicentes, quod patri suo dictum esset eum valde debere multiplicari, Gen. xxi, 13. Unde tandem Deus venit ad Judaeos in Sina, eisque Decalogum proposuit, qui eum avide acceperunt, hocque esse quod hic dicitur: "De Seir ortus est nobis;" quis non rideat nugones et fabulones istos?
Sensus ergo est, q. d. Dominus de Sina venit ad nos, dum inde nobis legem dedit et promulgavit, Exodi xix et xx. Secundo, in monte Seir, quasi sol quidam nobis exortus est, cum multis morsu ignitorum serpentum vulneratis, serpentem aeneum erigi jussit, quem qui aspicerent, sanarentur, Num. xxi. Hoc enim contigisse eo tempore, quo Hebraei circumierunt montem Seir, sive Idumaeam, colligitur Deut. i, 49, et cap. ii, 28. Tertio, in monte Pharan apparuit nobis, dando coturnices, et judices 70 constituendo, Num. xi.
Huc allusit Habacuc, cap. iii, vers. 3, dum ait: "Deus ab Austro (ab Idumaea, quae Judaeae est Australis) veniet, et sanctus de monte Pharan," q. d. Filius Dei, qui in monte Pharan et Seir Judaeis apparuit, nec postea visus est, sed ibi quasi delituit, ad nos veniet manifestus, dum carnem nostram assumet.
Ubi nota: Sina, in quo data est lex vetus, fuit typus Sionis, in qua promulgata fuit lex nova in Pentecoste; in Seir serpens aeneus, fuit typus crucis Christi; Pharan, ubi 70 judices impleti sunt spiritu Dei, fuit typus missionis Spiritus Sancti in Apostolos, et septuaginta discipulos Christi.
Imo S. Augustinus haec prophetice ad litteram de Christo intelligit. Sina enim, inquit, hebraice idem est quod tentatio (si videlicet per metathesin a radice נשה nasa, id est tentavit, derivetur). Venit ergo Dominus, puta Christus, ex Sina, id est ex tentatione passionis et mortis. Secundo, Seir, id est pilosus, significat peccatorem. Christus ergo illuxit ex Seir; quia sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est per Christum, vel ex Seir, id est ex Gentibus peccatricibus; in his enim claruit praedicatio et gratia Christi. Tertio, festinavit Christus ex monte Pharan, id est fructifero, hoc est Ecclesia, cum multis millibus Sanctorum, qui per Christum sanctificati sunt, cum quibus venit, id est veniet, Christus ad Israelitas in fine mundi colligendos et convertendos. Verum hic sensus potius allegoricus est, quam litteralis.
Et cum eo sanctorum millia, puta millia angelorum, qui Deo semper adstant et ministrant, Daniel. vii, 10. Rabbini per sanctos accipiunt Prophetas, et doctores qui condiderunt Thalmud; eo quod hi suum Thalmud, illi suas prophetias,
him a Domino acceperint; omnes enim ipsorum primas jam tum exstitisse et fuisse eum Deo in Sina ita fabulones isti suis fabulonibus per suas fabulas applaudunt.
In dextera ejus ignea lex. Dicitur Deus in Sina dextera sua quasi portasse, et tradidisse legem igneam, quia eam dedit cum ignibus et fulgoribus inferminantibus, idque ad terrorem Hebraeorum, Exodi xix, 18. Porro Cajetanus haec ita explicat, ut non Deus ipse legem portet, sed ad majorem pompam portaretur a ministris, puta ab angelis, prope dexteram ejus liber legis et ignis, ut per hoc significaretur Deum per legem judicaturum et per ignem puniturum legis violatores. Unde et pro hominus, hebraice est Elohim, id est judex.
Allegorice, haec lex ignea significabat legem novam, quae est amoris, de qua Christus: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Lucae cap. xii, 49. Hinc tropologice S. Gregorius, hom. 40 in Evang.: "Dextera, inquit, Dei appellantur electi; in dextera ergo Dei est ignea lex, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audient, sed ad haec amoris intimi facibus inardescunt."
Versus 3-5: Dilexit Populos
3. Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. "Populos," id est tribus duodecim Israel: hae enim vocantur populi et gentes, Gen. xlviii, 19, q. d. Ideo Deus dedit legem suam vobis qui estis populus Dei, quia vos diligit; hinc etiam omnes sancti, id est ejus cultui dicati, quales estis vos, in manu, id est potestate et gubernatione, Dei sunt.
Et qui appropinquant (hebraice est un tuecu, id est qui medii facti sunt, vel inserti sunt: תוך tech enim significat medium) pedibus ejus (id est, qui discipuli ejus sunt, qui eum audiunt, ejusque pedes et vestigia sequuntur. Discipulorum enim est sedere ad pedes, vel inter pedes magistri. Sic Paulus, Actor. xxii, 3, ait se educatum ad pedes Gamalielis); hi accipient de doctrina ejus, scilicet Dei.
4. Legem praecepit nobis Moyses. Loquitur Moses de se in tertia persona, quasi de alio, ut se ostendat, velut unum de populo, obligatum esse hac sua, imo Dei lege, uti boni et humani legislatores facere solent.
Haereditatem multitudinis Jacob; est appositio: legem enim vocat haereditatem, quia aeque ut haereditas transmittenda erat ad posteros; vel quia haereditas terrae sanctae data erat Hebraeis sub hac conditione, si servarent legem Dei; vel denique, quia eis ita chara esse debebat, uti chara est haereditas.
5. Erit apud rectissimum rex (q. d. Apud Israelem, quamdiu rectus et probus permanebit, rex erit lex Dei: vel potius Deus regens eos per legem, sine alio rege, idque) congregatis principibus populi cum tribubus Israel, id est quamdiu principes cum populo unanimes erunt, et conspirabunt, viventque secundum legem Dei. Ita Abulensis, Cajetanus et alii. Hinc a rectitudine hac desciscentibus Judaeis, et petentibus regem, non Deum, sed hominem, queritur Deus apud Samuelem, aitque: "Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos," I Reg. viii, 7.
Alii putant hic esse prophetiam de rege Saule, et post eum Davide creando; sed huic expositioni non consonat vox rectissimi. Alii ad Mosen haec referunt, quod ipse fuerit quasi rex Hebraeorum; sed repugnat vox erit; jam enim transierat ducatus Mosis, eratque ipse in limine mortis.
Versus 6: Vivat Ruben
6. Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero, q. d. Non moriatur penitus, neque deficiat unquam posteritas et tribus Ruben, videlicet ob peccatum incestus, quod ipse in patrem admisit: ob hoc enim exscindi et deleri merebatur. Verum in gratiam patris, avi et abavi, mitigavit hanc poenam Deus, effecitque ut parva tantum esset in numero; illud idem praedixit Jacob pater Ruben, Gen. xlix, 4: "Effusus es, inquit, sicut aqua (per libidinem et incestum), non crescas." Nota hic: congrua et justa poena libidinis, et praesertim incestus, est imminutio, imo exstinctio familiae. E contrario Ephraim, qui Ruben hac parte in primogenitura successit, valde multiplicatus est, ut patet Genes. xlviii, 19.
Nota: Moses jam moriturus hic morem patriarcharum imitatur, atque populo suo, cujus dux et quasi pater fuerat, benedicit, et prophetice statum cujusque tribus futurum praenuntiat. Omittit autem Simeonem, secundogenitum Jacobi filium; nam quod Septuaginta ejus nomen hic interjiciunt, vertuntque, et sit Simeon multus in numero, omnino verisimile est Simeonis nomen vitiose hic irrepsisse; nam illud non habent Hebraea, Chaldaea et Noster: imo nec S. Ambrosius, Procopius, Apollinarius, Diodorus, Epiphanius et Theodoretus, qui sequi solent Septuaginta: unde nomen Simeonis hic omittitur in editione Romana Septuaginta quam edidit Caraffa.
Porro, quod Septuaginta vertunt, sit multus in numero, cum Noster contrarie vertat, sit parvus in numero, inde accidit quod Hebraea habeant, et sit virorum ejus numerus, quod Septuaginta sic acceperunt, q. d. Sit ingens eorum numerus, cum Noster contrarium, scilicet parvus intellexerit, nimirum secutus Hebraeam phrasin, qua viri numeri vocantur viri pauci.
Chaldaeus anagogice ita vertit, vivat Ruben in vita aeterna, et non moriatur morte secunda, et accipiant filii ejus haereditatem suam, juxta numerum eorum.
Causa vero cur Moses omiserit Simeonem, est, quod haec tribus paulo ante fornicatione et idololatria Beelphegor contaminata, ideoque valde a Deo punita et occisa fuisset, idque in aliorum exemplum, uti dixi Num. xxvi, 12. Ita Abulensis, Pererius et alii.
Aliam causam dat Theodoretus, Quaest. ult., videlicet, quod Simeon auctor fuisset insidiarum, quas fratres struxerunt Joseph: qua de causa Simeonem prae aliis fratribus Joseph vinctum detinuit, Genes. xlii, 25. Sed eodem argumento, nec Ruben benedici debuisset, ob incestum ab eo admissum.
Versus 7: Benedictio Judae
7. Haec est Judae benedictio: Audi, Domine, vocem Judae, id est, ut Chaldaeus, suscipe, Domine, orationem Judae, cum egressus fuerit ad bellum, et ad populum suum introduc eum, id est robur contra hostes illi da, ut suam terrae sanctae partem et sortem victor obtineat. Minus ergo recte exponit Lyranus sic, q. d. Introduc Judam post mortem in limbum, ut ibi jungatur patribus suis et populo suo: sequitur prophetia de Juda.
Manus ejus pugnabunt pro eo, q. d. Judas pugnabit pro populo Israel, ut dux belli et princeps tribuum: id ita factum esse patet Judic. i, 2. Hac de causa Moses praeponit hic Judam Levi, qui tamen Juda erat senior. Ita Abulensis.
Et adjutor illius contra adversarios ejus erit, scilicet Deus, ut patet ex Chaldaeo et Septuaginta, qui vertunt eris, scilicet Domine; hunc enim initio versus compellavit Moses, dicens: "Audi, Domine," etc.
Versus 8-11: Levi Quoque Ait
8. Levi quoque ait: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo (scilicet competit et debetur; hebraice est, tummim tui sunt, tui sunt urim, viri videlicet pii tui, puta Aaronis), quem probasti in tentatione (qui locus hebraice dicitur massa, Exodi xvii, 1), et judicasti ad Aquas contradictionis, Num. xx, q. d. Tuae sunt, o Levi, tibique datae sunt vestes sacerdotales, ac consequenter ipsum sacerdotium, vestes, inquam,
ephod et rationale, quibus inscriptum est urim et tummim, id est illuminatio sive doctrina et integritas sive perfectio vitae, quibus fulgere, populoque praelucere debet sacerdos, de quibus dixi Exodi xxviii, 30; unde Chaldaeus clare vertit, urim et tummim, id est perfectione et doctrina, induisti virum, qui inventus est sanctus coram te.
Porro, haec Levi data sunt, quia data sunt Aaroni, prognato ex tribu Levi, qui fuit vir pius et sanctus, nisi quod peccarit, cum eum, o Domine, probasti et judicasti, id est condemnasti, ne ingrederetur terram promissionis: id factum est ad Aquas contradictionis, Num. xx, 12.
Aliter haec explicat Abulensis, q. d. Tu, Domine, perfectionem vitae et integritatem legis ac doctrinae dedisti viro sancto, id est Mosi, qui fuit oriundus ex Levi, ut eamdem populo, sed maxime Levitis suis communicaret. Verum ex Hebraeo patet priorem sensum esse genuinum.
9. Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos; et nescierunt filios suos, q. d. Levi, id est Levitae in punitione idololatrarum, puta adorantium vitulum aureum, Exodi xxxii, 28, non sunt miserti amicorum et cognatorum, ac fratrum et filiorum suorum; sed occiderunt eos, aeque ac alios, perinde ac si eos non novissent, imo non vidissent, vel aspexissent, ut habent Hebraea.
Putat Abulensis to patri et matri hic addi per exaggerationem; nec enim ullum Levitam occidisse patrem, vel matrem, eo quod nullo casu aut crimine liceat filio occidere patrem vel matrem, utpote auctores vitae suae, nisi Deus expresse hoc mandet; fratres autem saltem ex altero parente genitos, item filios suos occidisse: nam ob crimen idololatriae licebat occidere filios, ut patet cap. xiii, vers. 6 et 10.
Verum aeque, imo magis et primo, dicitur hic de patre et matre, quam de fratribus et filiis, quod eos in caede illa idololatrarum non respexerint Levitae, nec miserti sint eorum, ut vertit Chaldaeus; unde videntur ipsi sine discrimine omnes noxios, etiam patrem et matrem occidisse: hoc enim jussu mandaverat eis Moses, Exodi xxxii, 27; licet enim ibi non exprimatur pater et mater, sed tantum frater, amicus et proximus, tamen ex hoc satis colligitur Mosen nominasse etiam patrem et matrem; aut certe Levitas mandatum Dei de occidendis vituli cultoribus, recte ex zelo suo ita interpretatos esse, ut etiam patrem et matrem complecteretur.
Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, puta pactum cum Deo initum Exodi xxiv, 8.
10. Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel. Hebraice est, hi docebunt judicia tua Jacobum, et legem tuam Israelem. Noster Interpres non legit in Hebraeo to ioru, id est docebunt,
servaverunt, quod praecessit, aliqua exemplaria per keri uketib, ad marginem legerint ioru, quod postea ad iintsoru in textu sit additum; nam sine ioru sensus consistit. Est enim appositio, q. d. Levitae servaverunt pactum tuum, quod non est aliud, quam judicia, id est praecepta et leges tuae.
Posset secundo, retinendo to ioru, Noster cum Hebraeo recte conciliari, si ioru, esto sit futurum, pro praeterito accipias, uti accepit Vatablus et alii: praecesserunt enim praeterita; tunc enim sensus erit: Levitae docuerunt judicia tua, o Domine, Jacobum, videlicet hoc ipso quo servaverunt pactum tecum initum, et pacti hujus violatores ulti sunt; tunc enim ipso facto ostenderunt et docuerunt quam rigide judicia, id est leges tuae servandae sint.
Ponent thymiama in furore tuo (hebraice est באפיך beappecha, quod secundo verti potest, in naribus tuis), et holocaustum super altare tuum. Vatablus rursum pro ponent, vertit posuerunt. Sensus enim est: ob hunc Levitarum zelum, tu, Domine, eos in sacerdotes delegisti, qui scilicet tibi obtulerunt, offerunt, offerentque deinceps semper thymiama et holocausta.
Vide hic quanti Deus faciat, quamque praemiet zelum et zelosos. Est enim ipse zelotes et ignis consumens. "Angeli quoque, inquit S. Ambrosius in Psal. cxviii, sine zelo nihil sunt, et substantiae suae amittunt praerogativam, nisi eam zeli ardore sustentent." Denique angelo Laodiceae dicitur Apoc. iii, 15: "Scio opera tua: quia tepidus es, et nec frigidus es, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo." Zelum habere debet sacerdos, qui incorruptam servare studet Ecclesiae castitatem. Zelus, Dei vita est. Zelum habuit Elias, et ideo raptus ad coelum est: "Zelans, inquit, zelavi Dominum." Zelum habuit Mathathias, et ideo adeptus est gloriam et imperium gentis suae. Zelum habuit Moses percutiens Aegyptium opprimentem Hebraeum, et recte: "Zelus enim purgat facinus." Ex zelo clamat rex David, Psal. cxviii, 139: "Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei." Et Jerem. ix, 1: "Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum?" Christus ex zelo videns civitatem Jerusalem flevit super eam. Paulus: "Aemulor, inquit, vos Dei aemulatione;" et: "Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?" Zelum S. Stephani vide Actor. cap. vi et vii. Zelabat sponsa in Cant.: "Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo;" et sponsus: "Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum; quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Lampades ejus lampades ignis atque flammarum." Zelum Moses praecepit Levitis, dicens Exod. xxxii,
26: "Si quis est Domini, jungatur mihi, et occidat unusquisque fratrem et amicum suum;" et Christus nobis: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" et: "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, etc., adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus."
Zelus hic necessarius est Praelato: hinc Deus in Ecclesia veteri praefecit Mosen; in nova, Petrum et Paulum, ob zelum. In republica veteri regem constituit Davidem, dicentem Psal. lxviii, 10: "Zelus domus tuae comedit me;" in nova, Constantinos, Theodosios, Carolos, Bullonios, zelo fidei ardentes. Zelus S. Antonii compescuit Arianos, Aphraatis Valentem Imperatorem: historiam vide apud Theodoretum, lib. IV Hist. cap. xxiv. De zelo S. Francisci vide Bonaventuram in ejus Vita, lib. I, cap. ix. Hunc zelum maxime acuit cogitatio aeternitatis. Quis enim contra peccata non zelet, si cogitet illud: "Momentum quod delectat, aeternum quod cruciat?" Quis pro felici aeternitate sibi aliisque assecuranda, labores omnes, dura omnia non ambiat? Hoc cogitent, hoc faciant Praelati et sacerdotes, quos decet esse satores aeternitatis.
11. Benedic, Domine, fortitudini ejus. Prophetia est per modum orationis de Machabaeis, prognatis ex Levi; unde Hebraea sic vertas, benedic, Domine, exercitui ejus, et accepta sint tibi opera manuum ejus, bella videlicet, quae contra hostes tuos gesturus est Levi, per Machabaeos; ita Abulensis.
Nota: Fortitudo hic vocatur primo, fortis et invictus animus, quo Levitae propter Deum truncarunt affectum erga parentes et fratres; secundo, fortis et strenua vindicta, quam exercuerunt in adorantes vitulum aureum; tertio, fortitudo bellica, quam contra Antiochum et alios hostes Machabaei ostensuri erant; hanc enim significat Hebraeum חיל chail; inde enim milites et viri strenui vocantur אנשי חיל anse chail.
Versus 12: Et Benjamin Ait
12. Et Benjamin ait. Post Levi benedicit Benjamin, quia in ejus sorte aedificandum erat templum, in quo sacerdotes et Levitae erant posituri thymiama et holocausta.
Amantissimus Domini. Quia sicut Jacob dilexit suum Benjamin, ita et Deus; unde primo, sceptrum et potestatem regiam illi in Saule (hic enim fuit ex tribu Benjamin) tribuit. Secundo, in sorte Benjamin, puta in Jerusalem, aedificari voluit templum.
Mystice, haec omnia competunt S. Paulo, qui fuit ex tribu Benjamin. Ita Rabanus, Rupertus et S. Ambrosius, lib. De Benedict. Patriarch. cap. ult.
Habitabit confidenter in eo, Deo suo scilicet, q. d. Benjamin in sua sorte habitabit sine timore: quia habebit Deum secum in templo et habitaculo suo, in eoque secure conquiescet, et quasi habitabit. Causam subdit: quia scilicet Deus est in Benjamin, puta in templo suo.
Quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Est hebraismus: inter humeros, id est, in medio tribus Benjamin; nam quod est inter humeros, est in medio. Secundo, per humeros alludit ad situm templi, quod erat in sublimi parte montis Moria, non tamen in ejus vertice, sed, ut placet Hebraeis, 24 cubitis infra ejus apicem, uti humeri sunt infra caput, et supra reliquum corpus. Ita Pererius in Gen. xlix, 27. Vatablus haec vertit optative sic, sit integens eum tota die, et inter humeros ejus habitet, q. d. Utinam Dominus habitet in medio tribus Benjamin, et protegat eum omni tempore! Atque hac de causa tribus Benjamin fuit robustissima, utpote a Deo suo adjuta et roborata, ut patet Judic. xx, 16. Cajetanus haec refert ad Benjamin, q. d. Ipse Benjamin requiescat inter humeros Dei, imo in ipso Deo, quasi in thalamo suo. Sed prior sensus est convenientior, ut non Benjamin, sed Deus hic intelligatur, quasi verbi suppositum, illudque exigunt Hebraea.
Versus 13-17: Joseph Quoque Ait
Vers. 13. Joseph quoque ait. Joseph erat frater senior Benjamino: hic duas habuit proles et tribus, scilicet Ephraim et Manasse, quibus nomine patris sui Joseph hic benedicit Moses.
De (id est in) benedictione Domini terra ejus, q. d. Benedicta a Domino erit terra Joseph; patet ex Hebraeo.
De pomis coeli, id est in pomis, quae coeli, solis et lunae influxu nascuntur, erit benedicta terra Joseph, copiamque habebit pomorum, roris et frugum: praepositio enim de hic et in seq. capitur pro in; sic enim Hebraei saepe beth praepositionem cum in commutant.
Atque abysso subjacente, q. d. Terra Joseph, scilicet quam occupabunt Ephraim et Manasse, erit benedicta ob fontes, e terra inferne jugiter scaturientes, instar abyssi, sicut superne benedicta erit ex coeli, solis, lunae et siderum influentia.
15. De vertice antiquorum montium, q. d. Quae poma nascentur in vertice montium priscorum, sive cacuminum aeternorum, id est qui fuerunt ab initio mundi; hoc enim est quod rhythmice explicans subdit: "De pomis collium aeternorum." Innuit Moses hos colles ab initio mundi fuisse fertiles et pomiferos. Hasce benedictiones dedit et Jacob pater Josepho, Genes. cap. xlix, vers. 26.
16. Benedictio illius (Dei) qui apparuit (Mosi, Exodi iii, 2) in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaraei inter fratres suos. Nominatur hic Deus apparens in rubo, quia sicut Deus in rubo apparuit soli Mosi, in loco deserto, eumque ducem populi constituit: ita Ahias propheta solum Jeroboam (qui erat ex Ephraim et Joseph) allocatus est, eique regnum decem tribuum praedixit, et quasi consignavit, III Reg. xi, 29. Benedictio ergo Dei, qui Mosi apparuit in rubo, manifestanda per Ahiam prophetam, et ventura super caput et verticem Joseph, fuit corona regia; unde Septuaginta vertunt, qui super verticem glorificatus est in fratribus. Idem innuunt Hebraea et Noster, dum explicando subdunt: "Et super verticem nazaraei inter fratres suos;" meritum enim Joseph, quo tribus suae meruit hanc coronam, insinuatur, cum ipse vocatur nazaraeus inter fratres suos: eo enim quod Joseph a fratribus fuit venditus et separatus, meruit inter eos principatum et regnum in posteris suis. Ita Cajetanus.
Nota: Joseph fuit nazaraeus, id est separatus. Primo, quia sanctus erat inter fratres; secundo, quia venditus fuit in Aegyptum, separatus, claususque in diuturno carcere; tertio, quia in carcere mansit intonsus, comamque ut nazaraeus aluit, quae postea, cum ex eo eductus est, ei attonsa fuit, Genes. xli, 14. Ita Rupertus. Quarto, quia ob haec separatus et exaltatus fuit ad principatum in Aegypto apud Pharaonem. Quinto, quia ob haec eadem separandus et evehendus erat in posteris suis ad coronam regiam. Sexto, quia haec corona ei obtigit, quando Israel, id est decem tribus separarunt se a domo David, et a duabus tribubus, puta Juda et Benjamin, constituendo sibi pro Roboam, proprium regem Jeroboam, qui erat de tribu Joseph. Ita Cajetanus.
17. Quasi primogeniti tauri (Hebraice שור scher, Chaldaice חוד tor, unde Graecum et Latinum taurus) pulchritudo ejus (quia videlicet Joseph ob pulchritudinem, ab hera sua velut lasciviente vacca, ceu taurus juvenculus, formosus, et inter caeteros egregius, ad stuprum appetitus est; quia vero ipse ejus libidini fortiter restitit, hinc de eo subditur): Cornua rhinocerotis cornua illius (inquit Rupertus. Secundo, et aptius, q. d. Sicut primogenitus tauri vitulus est pulcher, torosus, robusto et magno corpore, quia robur est patris,
in quo scilicet gignendo et formando taurus primam omnemque suam vim exseruit: ita et tribus Joseph, puta Ephraim, erit fortissima, habebitque bellicas acies et cornua, ita valida, uti sunt cornua rhinocerotis, quibus) ventilabit (id est exagitabit, profligabit, et quasi in ventum disperget) gentes (hostiles) usque ad terminos terrae, scilicet suae, et sibi vicinae, puta Palaestinae et Syriae; est hyperbole.
Nota primo: Josephum comparat tauro, primo, quia ipse ob agriculturam servatam, et bene provisam, colendus erat in Aegypto; et illius sepulcrum exornandum erat simulacro bovis, qui agriculturae est symbolum; vide dicta Gen. xli, in fine. Secundo, quia posteri ejus reges futuri alios superaturi erant robore et magnitudine, sicuti taurus praecellit armentum. Sic Homerus Agamemnonem comparat tauro: est enim taurus symbolum regis, ut docet Diogenes, orat. 2 apud Dionem.
Nota secundo: Dicit cornua, non cornu rhinocerotis, quia rhinoceros, praeter unum cornu aduncum, quod habet in naribus, aliud habet cornu parvum supra nasum, sed validissimum, uti ex Pausania, Eucherio, Pierio, et Lusitanorum experientia docet Raderus noster in lib. I Martialis, De Spect., epigr. 22. Hinc hebraice vocatur ארם reem, a radice raam, id est exaltavit, eo quod cornu in altum tollat, vel motu ad feriendum, vel potius quod fortitudine et robore, cornu suum super omnium animalium cornua exaltet, hoc est validius potentiusque esse demonstret. Quocirca Psaltes, Psalm. xci, 11: "Exaltabitur, ait, sicut unicornis (hebraice reem, quod alii vertunt naricornis vel rhinoceros) cornu meum," q. d. Sicut reliquorum animalium cornua robore, pulchritudine ac soliditate, a cornu rhinocerotis superantur: ita super omnium regum et gentium vires et regna, meum regnum et dominatus exaltabitur et crescet. Ita Vilalpandus in Ezech. xxvii, part. 21.
Allegorice Joseph nazaraeus, et a fratribus venditus, significat Christum nazaraeum a Juda et Judaeis suis venumdatum, et Pilato mortique traditum. Pulchritudo ejus est ut tauri: quia Christus aliis mansuetus est, ut salvator; aliis saevus ut judex, instar tauri. Cornua ejus sunt cornua crucis: qua cruce ipse nunc per fidem ventilat omnes gentes, eas sibi subjiciens, credentesque et Sanctos a terra in coelum transferens, et in fine mundi incredulos omnes et reprobos ventilabit per judicium et sententiam condemnationis dispergens, et deturbans eos de terra in infernum.
Ita Tertullianus, lib. Contra Judaeos, cap. x; Ambrosius, lib. De Benedict. Patriarch. cap. xi; Augustinus, Quaest. lvi; Rabanus hic, et Justinus Contra Tryphon., pag. 70, ubi docet monocerotis (sic enim ipse legit cum Septuaginta qui passim pro rhinocerote vertunt, monocerotem, id est unicornem) cornua gerere typum et similitudinem crucis. Vide dicta Numer. xxiii, 22. Audi Tertullianum, cum enim citasset hunc Deuter. locum, subdit: "Non utique rhinoceros destinabatur unicornis, nec minotaurus bicornis; sed Christus in illa significabatur, taurus, ob utramque dispositionem, aliis ferus ut judex, aliis mansuetus ut salvator: cujus cornua essent crucis extima. Nam et in antenna navis, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur: unicornis autem medii stipitis palus. Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus universas gentes, et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum, et tunc ventilabit per judicium, dejiciens de coelo in terram."
Versus 18-19: Zabulon et Issachar
18. Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, puta in portubus, navigationibus et profectionibus ad negotiationes tuas. Habitabant enim Zabulonitae in littore maris Mediterranei. Vide dicta Genes. xlix, 13.
Et Issachar in tabernaculis tuis, quia Issachariani, non mercimoniis, sed agriculturae domi suae quiete erant vacaturi.
19. Populos vocabunt ad montem (q. d. Issachar et Zabulon tum verbo: erant enim ex eis doctores; tum exemplo suo, invitabunt alias tribus ad templum in monte Sion, ut in eo pie et religiose Deum adorent et colant, ibique sacrificabant) victimas justitiae (id est legitimas et justas, quae lege Dei praescripta sunt. Secundo, justitiae, id est, ex opibus non inique, sed juste partis, ait Cajetanus), quia (ut sequitur) inundationem maris quasi lac sugent (q. d. Quia merces et opes quaslibet per undas maris navibus importatas accipient), et thesauros absconditos arenarum, puta gemmas, aurum et metalla, quae e terra eruuntur (haec enim arenis immiscentur et occultantur, quasi thesauri), per mare advecta accipient. Septuaginta vertunt, divitias maris lactabunt te, et emporia maritima habitantium; vel, ut Theodoretus legit, divitias maris sugent, et mercaturam habitantium juxta mare; Onkelos, facultatem populorum comedent, et thesauri, qui absconditi sunt in arena, revelabuntur eis.
Allegorice: Melius, inquit Rupertus, et prophetico spiritu dignius, haec ad doctrinam Christi et ad Apostolos referemus. Nam in terra Zabulon et Nephtali praecipue versatus est et docuit Christus; unde et in Nazareth conceptus est, et in Thabor transfiguratus: Nazareth enim et Thabor sunt in Zabulon; ibi et Apostolos collegit, qui populos vocarunt ad montem, id est ad Ecclesiam. Hi inundationem maris suxerunt, id est multitudinem Gentium dulci praedicatione in unam fidem, quasi in suum, id est Christi, corpus trajecerunt; suxerunt et thesauros absconditos arenarum, quia suaviter biberunt profunda Scripturarum, arcana legis et Prophetarum. Rursum ad litteram, Ecclesia suxit lac Gentium, et mamilla regum lactata est, atque accepit pro aere aurum, pro ferro argentum, pro lignis et lapidibus ferrum, cum ex donatione regum et principum opes eas adepta est, quas praedixit Isaias, cap. xlix, vers. 23, et cap. lx, vers. 6: hinc Zabulon hebraice idem est quod habitaculum fortitudinis; Issachar, idem quod est merces, q. d. Laetamini, o Zabulon et Issachar, id est, o Apostoli Christi, quia vobis fortiter omnia relinquentibus, fortiterque evangelizantibus, et adversa quaevis propter justitiam sustinentibus, temporalia bona non deerunt: et insuper copiosa merces in coelis vobis reponetur; ergo in illo exitu vestro, in illis coelestibus habitaculis et praemiis vestris laetamini et exultate.
Versus 20-21: Et Gad Ait
20. Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad. Hebraice est, dilatabit se Gad, id est latam et amplam sortem et possessionem in Chanaan obtinebit, uti patet Josue xiii, 24.
Quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem, q. d. Tribus Gad erit impavida et fortissima ut leo, qui simul rapit caput et humeros, id est qui uno quasi ictu ex sua praeda, puta ex animali quod venatus est, abscindit vel abrumpit caput et humeros.
21. Et vidit principatum suum. Hebraice, et vidit principium suum, id est, ut Chaldaeus, suscipiet in principio partem suam. Principium enim sortis et possessionis Hebraeorum fuit terra Og et Sehon, quam possederunt Gaditae, antequam aliae tribus transirent Jordanem, et in Chanaan suam sortem obtinerent, q. d. Tribus Gad prima sibi sortem et ditionem elegit, eamque jam ante alias tribus possidet, in terra regum Amorrhaeorum, Og et Sehon.
Et vidit (id est mox videbit et cognoscet) quod in parte (id est sorte) sua repositus sit doctor, id est sepultus sit Moses legislator: ita Chaldaeus; nam juxta montem Nebo, cis Jordanem, sepultus est Moses. Licet enim Nebo et sepulcrum Mosis proprie fuerit in tribu Ruben, tamen quia erat trans Jordanem, in qua regione eminebant et quasi dominabantur Gaditae, hinc hoc eis attribuit Scriptura. Innuit Moses Gaditas petiisse hanc sortem, non tantum ob pascua suorum gregum, sed etiam quia sciebant in ea sepeliendum esse Mosen, suum ducem et legislatorem. Sciebant enim Mosen a Deo prohibitum esse transitu Jordanis, ac proinde moriturum cis Jordanem, in ipsorum sorte. Aliter vertit Vatablus, scilicet, vidit ibi (in sorte sua) partem legislatoris laqueati, id est palatia laqueata et splendida principum; verum hoc novum et obscurum est.
Qui fuit cum principibus populi (id est cum principibus novem tribuum, cum scilicet in transitu Jordanis Gaditae praecesserunt caeteras tribus in acie, ad expugnandum Chananaeos, sicuti jusserat Moses, ipsique ei promiserant: itaque Gad) fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel, id est, fecit Gad id quod, ex pacto et officio suo, erga Deum et erga contribules suos Israelitas facere debuit. Ita Vatablus.
Versus 22: Dan Quoque Ait
22. Dan quoque ait: Dan, catulus leonis, fluet largiter de Basan. Pro fluet largiter, hebraice est verbum par zanac, quod hic tantum reperitur, pro quo Septuaginta, Vatablus, Cajetanus et alii vertunt, saltabit, sicque explicant, q. d. Dan instar catuli leonis fortissimi et rapacissimi, quales solebant esse in Basan, prosiliet, irruetque in hostes, ut sit prophetia de Samsone, qui fuit Danita, et fortissime insiliit in Philisteos. Rursum de Danitis subito irruentibus in Lais, Judic. xviii, vers. 7 et 27.
Verum subtilius noster Interpres cum Chaldaeo intellexit hic duas benedictiones dare tribui Dan, scilicet primo, quod esset bellicosa, ut catulus leonis, in Samsone, et aliis jam dictis; secundo, quod in Dan esset origo Jordanis, fluvii celeberrimi in Scriptura.
Pro quo nota secundo: Dan est rivulus, qui ex Phiala fonte, sita in Panio, ad radices Libani, per subterraneos meatus oritur, fluitque ad civitatem, quae inde Dan pariter est dicta (quae postea dicta est Paneas, et Caesarea Philippi), ibique in eum alius rivulus influit, cui nomen est Jor; unde ex confluxu tam nominum, quam rivulorum Jor et Dan, conflatur et dicitur Jordan, sive Jordanis; vide Adrichomium in Tabulis geograph. terrae sanctae. Jam quia Dan, vel potius Jordan, in hoc confluxu, qui est juxta urbem Dan, cum impetu, largiter et quasi dupliciter fluere incipit, adeo ut irriget et fecundet totam Basanitidem, quae prope urbem incipit, hinc dicitur saltare de Basan: sic enim vulgo dicimus fontes et flumina saltare vel desilire, quando in copia et cum impetu decurrunt et feruntur in praeceps. Unde pro saltabit, tam Noster, quam Chaldaeus vertunt, largiter fluet, q. d. Dan rivulus ex Libano et Panio fluet in urbem Dan, ibique confluet cum Jor rivulo, fietque Jordan: quapropter saltabit, id est cum impetu, et largiter fluet de Basan, quia regio Basan incipit juxta urbem Dan, et protenditur per totum decursum Jordanis, usque ad rivulum Jeboc.
Paulo aliter haec explicant Lyranus et Cajetanus, scilicet, q. d. Fluvius Dan, qui est origo Jordanis, oritur et absconditur in Panio et Phiala: inde per subterraneos meatus erumpit et exilit in Basan, vocaturque Dan: hoc autem erumpere vocatur hic saltare; sed errant in chorographia: nam fluvius Dan non erumpit in Basan, sed multo ante quam veniat ad Basan.
vehentur ex Meridie et ex mari, id est, ex Occidente; eas ergo possidebit Nephtali. Nam Nephtalitae erant contermini Phoenicibus, puta Tyriis, Sidoniis, etc., unde ab iis totius orbis merces facile habere poterant.
men utrobique eodem modo accipi pro tribu et urbe Dan, si sic exponas: Urbs Dan largiter fluet, scilicet per suum fluvium Jordanem quem ex se quasi emittit.
Versus 23: Et Nephtali Dixit
23. Et Nephtali dixit: Nephtali abundantia (copia frugum et opum) perfruetur (Hebraice est, satur erit voluntatis, id est, habebit quidquid volet; vel, ut Oleaster, liber erit, faciet quod volet, quasi cerva emissa, ut ait Jacob, Genes. xlix, 21, ideoque) plenus erit benedictionibus Domini. Quod maxime, inquit Cajetanus, cernetur in eo, quod in Nephtali praecoces maturescent fructus, ex quibus primitiae offerentur Deo in templo.
Mare et meridiem possidebit, q. d. Sors Nephtali extendet se ad mare Mediterraneum, et ad plagam Meridianam: ita aliqui. Verum, quia inter sortem Nephtali et mare interjacet tota sors Aser, et tota Phoenicia, hinc secundo et verius, q. d. Nephtali extendet se ad mare, id est ad Occidentem et ad Meridiem: mare enim significat Occidentem in Scriptura, quia mare Mediterraneum est ad Occidentem Judaeae; vel tertio, q. d. Ad Nephtalitas merces et opes ad-
Versus 24-25: Aser Quoque Ait
24. Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, q. d. Aser multas et decoras gignet proles: unde placebit et gratiosus erit fratribus suis.
Tingat in oleo pedem suum, abundet olivetis et oleo, ita ut in eo, seu aqua pedes lavare possit, prae abundantia. Similis phrasis et catachresis est vers. seq. et Job. xxix, 6, ubi Job ait: "Lavabam pedes meos butyro."
25. Ferrum et aes calceamentum ejus. Est catachresis, q. d. Aser abundabit fodinis aeris et ferri, quantum alii abundant corio, ita ut inde calceos sibi conficere possit, si velit: cujus indicium est urbs Sarepta, quae huic tribui data est, Josue xix, 30, quae a metalli officinis conflatoriis nomen accepit; צרף tsaraph enim conflare significat: inde dicitur Sarepta, quasi dicas, fornax vel urbs conflatoria.
Nota: Ferrum aeque ac aes priscis erat in pretio. Ita Lycurgus apud Lacedaemones pecuniam auream et argenteam sustulit, et pro ea substituit nummos ferreos, eosque ingentes et ponderosos, ut avaritiam et furta excluderet, uti refert Plutarchus in Lycurgo.
Secundo, Cajetanus metonymice per calceamentum accipit possessionem: haec enim adiri solet calceis, calcando rem possidendam, ut patet Psal. lix, 9. Tertio, Procopius sic explicat, q. d. Aser erit robustus, suumque robur perpetuo servabit, perinde ac si aere et ferro calceatus esset. Quarto, Masius in Josue xix, per aes et ferrum Barbarorum vires accipit, qui Aseritas presserunt, uti pedem premit calceus, praesertim ferreus: nam in Galilaea Gentium magna erat gentium barbararum copia, quarum vires frangere non potuerunt Aseritae. Inter hos sensus, primus simplicior et planior videtur.
Tropologice S. Gregorius, xxxiv Moral. v: "Sub Aser specie, ait, Ecclesia sancta designatur: calceamentum significat munimen praedicationis, ferrum virtutem, aes perseverantiam. Ferrum ergo et aes calceamentum ejus dicitur, cum praedicatio ejus acumine simul, et constantia munitur: per ferrum enim mala adversantia penetrat, per aes autem bona quae proposuit, longanimiter servat."
Sicut dies juventutis tuae (scilicet sunt, et erunt placidi, floridi et robusti), ita et senectus tua, erit placida, florida et robusta.
Versus 26-27: Ascensor Coeli
26. Non est Deus alius, ut Deus rectissimi, puta Israelis, qui ישורון iescurun, id est rectissimus, dicitur ob rectissimam fidem et religionem, uti dixi cap. xxxii, 15.
Ascensor coeli (hebraice, qui coelis inequitat: coeli enim, totusque mundus, sunt quasi equus sessoris Dei, qui eum habenis providentiae suae regit et gyrat quo vult; ergo hic mundi auriga et rector est) auxiliator tuus, ut scilicet celeriter et repente advolet, utpote coelis et nubibus, quasi equis velocissimis inequitans; utque e coelis pro te lapides et fulmina in hostes vibret, solem stare faciat, etc., inquit Cajetanus. Non est ergo, o Israel, quod Chananaeos, quod Philistinos, quod homines, quod daemones timeas; hos enim omnes magnus hic eques uno lanceae ictu confodiet: quare animos ingentes cape, pugna viriliter, certo vinces et triumphabis.
Magnificentia ejus (magna ejus sapientia et potentia) discurrunt nubes.
27. Habitaculum ejus sursum (quia Deus habitat in se, suaque aeternitate, item in coelo empyreo; ubi suam majestatem et gloriam Sanctis exhibet. Hebraice est, habitaculum Dei est antiquitas, id est aeternitas, inquit Cajetanus; vel, qui scilicet nubes et aether, sunt habitaculum Dei ab antiquo. Ita Vatablus), et subter brachia sempiterna. Hebraice, et subter brachia saeculi, q. d. Sub Deo, et Dei aeternitate sunt angeli vel coeli, qui quasi brachia Dei sunt sempiterna. Ita Abulensis; sic et Cajetanus: Aeternitas, inquit, quae est Dei habitaculum, est supra; sed subter eam sunt brachia, id est extensiones et durationes cujusque saeculi: omne enim saeculum, et omne tempus ambit aeternitas, quoniam vires potentiaeque cujuscumque saeculi oriuntur de, et sub aeternitate, sive sint vires angelorum, sive corporum coelestium, sive inferiorum.
Unde secundo, ex Hebraeo sic vertas, sub brachiis ejus est saeculum, q. d. Deus sursum per coelos in immensum protendit suae potentiae brachia, et sub hisce ejus brachiis omnis hic mundus, omne tempus, omnesque res hujus saeculi continentur, diriguntur et decurrunt.
Tertio et aptius, q. d. O Israel, Deus auxiliator tuus, licet habitet sursum, non tamen inferiora et res humanas, tuasque negligit, sed eas curat, regit et providet: quia sub coelo habet potentiae suae brachia sempiterna, infatigabilia et omnipotentia, quibus mundum, omnesque res mundi complectitur, stringit, movet, dirigit, protegit et gubernat; vel, ut Vatablus: O Israel, Deus tam inferne quam superne te cingit, amplectitur, defendit et regit; superne enim protegit te se suoque coelo, sicut tugurium homines protegit ab injuria aeris: inferne vero quasi sub te habet sua brachia infatigabilia, quibus te stringit, in quibus secure recubas et quiescis, uti infans stringitur brachiis matris, in eisque secure requiescit, q. d. A vertice ad calcem, sursum et deorsum, diligenter Dominus ambit Israelem et custodit.
Huc pertinet et Oleastri explicatio: O Israel, Deus fuit habitaculum tuum ab initio, imo ab aeternitate praedestinationis suae, et complectitur protegitque te, quasi quibusdam aeternis et continuis brachiis.
Ascende ergo, o anima, quae hic cum culicibus et pulicibus, cum gleba et luto luctaris; extende te, et ascende ad ascensorem coeli, ad Deum tuum qui habitat in altissimis montibus aeternitatis. Ibi posita dispice, et vide quam modica sint, quae hic te sui vel cupiditate alliciunt, vel terrore percellunt: vide quam exilia et fragilia sint omnia quae terrae puncto continentur: vide quam prae Deo, prae aeternitate exigua sint creata omnia, quam vana, infirma, brevia, imo nihilum sint; unum ergo summum et immensum bonum ambi, caetera parvi aestima. Deo nixus, sublimatus, et dilatatus pedibus tere quidquid sub sole, sub luna vel blandum allicit, vel terribile minatur.
Aeterna cogita. Daemon obsidens camelum, adductus ad S. Hilarionem, coepit terribiliter furere, quasi eum devoraturus; cui Sanctus: "Non metueris, diabole, tanta mole corporis, et in vulpecula, et in camelo idem es;" mox coram eo corruit, et mansuetus plane camelus effectus est. Ita S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis.
Talia sunt omnia blandimenta, omnia tentamenta mundi. Quid speras? quid amas? quid times? ascensor coeli auxiliator tuus; ipse brachiis suis sempiternis te complectitur et tuetur; iisdemque hostes tuos, qui vel alliciunt te, vel territant, stringit ita arcte, ut omnes uno ictu quasi pulices occidere, imo annihilare possit. Voluptas ergo gulae aut libidinis te sollicitat? modica est, despice, aeternam cogita. Terrent te minae, tyranni, aerumnae, paupertas? modica sunt, despice, aeterna cogita.
Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. Ita legendum cum Chaldaeo, Septuaginta et Romanis, ut scilicet in hebr. aliis punctis legamus hisscamed, id est conterere, passive; nam hisscamed est imperativus passivus niphal. Jam aliis punctis legunt active in hiphil, hasmed, id est contere, vastato, scilicet tu, o Israel, inimicos tuos. Jam, "dicet: Contere," id est faciet ut conteras. Dei enim dicere est facere. Sed prior lectio et sensus aptior est et planior.
Versus 28-29: Beatus Es Tu, Israel
28. Oculus Jacob (id est oculus Jacobaeorum, sive posterorum Jacob; subaudi videbit, fruetur et delectabitur) in terra frumenti et vini.
Coelique caligabunt rore, q. d. Tanta erit roris, herbas et agros irrorantis et fecundantis, copia, ut aerem et coelos obscuret, solisque aspectum adimat.
29. Qui salvaris in Domino (id est per Dominum, ope Domini, qui est) scutum auxilii tui, ex quo scilicet omne tibi auxilium, omnisque protectio provenit.
Et gladius gloriae tuae, quo scilicet tibi paratur gloriosa victoria, imperium, decus et fama.
Negabunt te inimici tui. Hebraice, mentientur tibi inimici tui, id est omnino subjicientur tibi hostes tui; hoc enim significat hic hebraismus. Psal. lxxx, vers. 16; Psal. lxv, vers. 3; Psal. xvii, vers. 46. Hostes enim devicti et capti, ut a victore veniam et gratiam impetrent, multa mentiri solent, ac dicere se vere et ex animo ejus non fuisse inimicos, multaque alias in ejus gratiam fecisse. Ita Cajetanus, Vatablus et alii. Aliter Abulensis: ipse enim refert hoc ad Gabaonitas, qui metu Hebraeorum perculsi, mentiti sunt eis, negantes se esse de terra hostium Israel; sed Josue et Israel eorum colla calcavit, quia re cognita, non quidem occidit eos, sed subjecit servituti. Verum prior sensus est ex phrasi Hebraea et Scriptura.