Cornelius a Lapide

Deuteronomium XXXII


Index


Synopsis Capitis

Hoc caput est canticum cygneum Mosis jamjam morituri. Moses enim ex Dei instinctu praevidens, quod Hebraei post mortem suam a Deo desciscerent, ideoque graviter ab eo puniendi forent. Primo, caelum et terram in testes invocat, Deique clementiam, justitiam et perfectionem commendat. Secundo, vers. 6, perversam eorum generationem futuram increpat, refricans eis tot Dei in se beneficia, quod post ea deliciis dissoluti, a Deo ad idola deflexerint. Tertio, vers. 28, ob peccata, eos a Deo irato, suaque protectione ipsos destituente, variis malis et plagis traditos esse canit. Quarto, vers. 35, promittit Dei misericordiam, et in hostes eorum vindictam, ubi plagis suis admoniti resipuerint.

Quocirca Hebraei hoc canticum vocant summarium sive compendium totius legis. Nam facit mentionem magnificentiae Dei, creationis caeli et terrae, unius Dei colendi, diluvii, divisionis linguarum et terrarum, electionis populi Israel, beneficiorum ei a Deo in deserto praestitorum, resurrectionis mortuorum, etc.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 32:1-52

1. Audite, coeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei. 2. Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina. 3. Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro. 4. Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. 5. Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. 6. Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? 7. Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi. 8. Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. 9. Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus. 10. Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis: circumduxit eum, et docuit, et custodivit quasi pupillam oculi sui. 11. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. 12. Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus. 13. Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. 14. Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. 15. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. 16. Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. 17. Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. 18. Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. 19. Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est; quia provocaverunt eum filii sui et filiae. 20. Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. 21. Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. 22. Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima; devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. 23. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. 24. Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. 25. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene. 26. Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. 27. Sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia. 28. Gens absque consilio est, et sine prudentia. 29. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! 30. Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? 31. Non enim est Deus noster ut dii eorum, et inimici nostri sunt judices. 32. De vinea Sodomorum vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae; uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. 33. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. 34. Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? 35. Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. 36. Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. 37. Et dicet: Ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam? 38. De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. 39. Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me: ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. 40. Levabo ad coelum manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. 41. Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. 42. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum, et de captivitate, nudati inimicorum capitis. 43. Laudate, gentes, populum ejus; quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. 44. Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. 45. Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israel, 46. et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie; ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis hujus: 47. quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent; quae facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam Jordane transmisso ingredimini possidendam. 48. Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens: 49. Ascende in montem istum Abarim, id est, transituum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israel obtinendam, et morere in monte. 50. Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: 51. quia praevaricati estis contra me, in medio filiorum Israel, ad Aquas contradictionis in Cades deserti Sin, et non sanctificastis me inter filios Israel. 52. E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel.

Versus 1-2: Audite, Coeli

1. AUDITE, COELI, QUAE LOQUOR. Hebraice, quia loquor, q. d. Vos, caelum et terra, quae Deo vivitis, et semper obeditis, estote testes reterni eorum quae Hebraeis dicturus et praedicturus sum. Vide dicta capite IV, versu 26.

Tropologice, per caelos significatur praepositorum ordo, per terram subditorum plebs, inquit S. Gregorius, lib. II Moral. xxvi, q. d. Audite, praepositi, audite, subditi, legem et minas Dei vestri.

2. CONCRESCAT IN PLUVIAM DOCTRINA MEA. Hebraice, stillet ut pluvia doctrina mea, scilicet in corda Hebraeorum; to ergo in ponitur pro instar: « in pluviam, » id est instar pluviae. Sic enim Hebraei saepe beth praepositionis, pro caph similitudinis usurpant, q. d. Utinam doctrina mea non sit cassa, frustranea et inutilis in vobis, sed fructum afferat, faciatque id quod facit pluvia et ros in agris et herbis, dum eas fecundat! Unde Septuaginta vertunt, exspectetur ut pluvia doctrina mea; et Chaldaeus, suavis sit ut pluvia doctrina mea, suscipiatur ut ros verbum meum.

Ubi nota: Multis verbis synonymis, vel quasi synonymis, idem dicit Moses tum emphasis, tum hebraismi causa. Solent enim Hebraei, maxime in carmine, posteriore hemistichio idem, vel quasi idem, aliis verbis repetere, quod priore dixerunt; id clarissimum est in psalmis, ut: « Deus, in adjutorium meum intende; » hoc enim idem est cum eo quod subdit: « Domine, ad adjuvandum me festina; » sic: « Tibi derelictus est pauper, » idem quasi est cum eo quod sequitur: « Orphano tu eris adjutor; » sic: « Domine, exaudi orationem meam, » idem est cum eo quod sequitur: « Et clamor meus ad te veniat; » et ita in aliis plurimis. Sic hic: « Concrescat in pluviam doctrina mea, » idem quasi est cum eo quod sequitur: « Fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina. »

Nota secundo, apte verbum Dei comparari stillis et rori: quia instar roris animam lenit, humectat, pinguefacit, fecundat. Hinc Abbas Pimenion cuidam conquerenti, quod verbum Dei, licet magno teneretur ejus desiderio, complecti tamen non posset, respondit: « Mollis admodum natura est aquae, lapidum autem durities est ingens; attamen dum guttatim in durum decidit silicem, tandem eum perforat: ita et verbum Dei molle et dulce est, corda autem nostra dura sunt, minusque ejus capacia. Ejus autem cor qui frequenter et sedulo verbum Dei audit, tandem emollit sic, ut ejus suavitatem et fructum plene percipiat. »

Quin et Horus Apollo, lib. I Hierogl. xxxv: Aegyptii, inquit, doctrinam indicantes, caelum pingebant rorem fundens, eo quod sicut ros mollit et fecundat herbas, non saxa, sic doctrina molliat et imbuat dociles, non stupidos, duros et indociles.


Versus 3: Nomen Domini Invocabo

3. Quia nomen Domini invocabo, q. d. Domini majestatem colam, laudabo et celebrabo; unde et vos, o Hebraei, date magnificentiam Deo nostro, ejus magnitudinem et laudem depraedicando. Sic enim haec phrasis accipitur Gen. IV, vers. ult. Hinc e converso, invocari nomen Dei super aliquem, est Deum ab eo coli, illumque Dei esse et vocari servum vel populum, ut dixi cap. xxviii, vers. 10.


Versus 4: Dei Perfecta Sunt Opera

4. DEI PERFECTA SUNT OPERA, q. d. Deus invocandus et magnificandus est, quod opera ejus usquequaque perfecta sint, ita ut nulla ex parte culpari, reprehendi, vel emendari possint; et speciatim hoc opus, quo promisit patribus vestris, dare terram Chanaan, jam tam fideliter et magnifice fecit, et pene perfecit, ut perduxerit vos ad ingressum illius terrae, q. d. Dei opera non sunt ut hominum, caduca, manca, incompleta et vitiosa, in quibus pene semper aliquid deest; sed sunt stabilia, completa et perfecta. Rursum, homo cum coepit aliquod opus, saepe illud non perficit, sed mutat conceptum et consilia; item cum promisit aliquid, saepe illud non adimplet: Deus autem coepta consilia, et promissa sua nunquam revocat, sed semper ea perficit et adimplet; tertio, Deus tua, o Israel, o homo, opera imperfecta et vitiosa non creavit, uti non creavit te peccatorem, sed tu ea formasti, tu te peccatorem propria voluntate fecisti; nam, ut ait Psaltes: « imperfectum meum viderunt oculi tui; » et Osee: « Perditio tua, Israel, tantum in me auxilium tuum: » Dei enim perfecta sunt opera; quarto, nihil est, quod Deus per se aut per alium ad perfectionem non adducat, ait Molina.

Nota: Pro Dei, hebraice est צור tsur, id est petra,

vel rupes; talis enim est Deus, tum ob stabilitatem, immutabilitatem, et fidem in promissis praestandis; tum quia firmissime communit et roborat se colentes, et in se sperantes.

ET OMNES VIAE EJUS (omnia opera ejus sunt) JUDICIA, id est, sunt justa et aequa: usurpant enim saepe Hebraei abstractum pro concreto, maxime ubi est emphasis.

Nota hic septem epitheta et attributa Dei: primo, quod sit magnificus; secundo, quod sit tsur, id est petra immutabilis; tertio, quod sit perfectus in omnibus operibus, ut discas a Deo illud Sapientis: « In omnibus operibus tuis, » etiam parvis, « praecellens esto; » quarto, quod sit justus; quinto, quod sit fidelis; sexto, quod sit absque ulla iniquitate, id est sanctissimus; septimo, quod sit rectus, qui nec gratia, nec odio, nec muneribus, nec blanditiis, a recto et aequo dimovetur. Haec imitentur Sancti, utpote Dei filii, ut sint perfecti, sicut Pater eorum caelestis perfectus est.


Versus 5: Peccaverunt Ei

5. PECCAVERUNT EI, ET NON FILII EJUS IN SORDIBUS. Clare Interpres reddidit Hebraea, quae implexa sunt, dicitque quod Hebraei peccarint ei, ideoque non sint filii ejus, qui in sordibus peccatorum suorum volutantur; sed adoptionem suam pernegarint, ideoque sint generatio prava atque perversa. Hebraea ad verbum habent: « Perversa haec et detorta generatio corrupit sibi (scilicet vias et actiones suas, qui) non (sunt) filii ejus in maculis suis. »

Septuaginta per metathesin legerunt Hebraea; vertunt enim, peccaverunt non ei; quo etiam alludit Chaldaeus, dissipaverunt seipsos, et non illum, filii qui servierunt idolis. Quod explicans S. Augustinus, Quaest. LV, sic ait: Peccaverunt non ei, quia qui peccat, non Deo nocet, sed sibi; aut non ei, subaudi tanquam medico se subdentes, quia poenitentiam de peccatis agere noluerunt, nec redire ad Deum, ut ab eo curarentur.

GENERATIO PRAVA ATQUE PERVERSA. Chaldaeus aliter vertit, ordines mundi perversi sunt propter eam, q. d. Universa hujus mundi harmonia solvitur ob peccata, uti ostendi Gen. vi, 7.


Versus 6: Haeccine Reddis Domino

6. HAECCINE REDDIS DOMINO, POPULE STULTE ET INSIPIENS? Stultus est, inquit Abulensis, qui agit discordantia rationi; insipiens, qui a recte judicando deficit. Unde proprie, stultus est, qui pravum et perversum habet judicium, indeque pravas affectiones et perversas operationes producit. Nam cum tria, ut ait Aristoteles, initio lib. VI Ethic., sint humanorum actuum principia, scilicet intellectus, voluntas, et sensus; si sensus et sensuales illecebrae depravent intellectum, hic depravabit voluntatem, quae efficax et proxima est causa omnium actionum humanarum; itaque illa pariter depravabuntur.

NUMQUID NON IPSE EST PATER TUUS, QUI POSSEDIT TE, ET FECIT, ET CREAVIT TE? Pro qui possedit te, verti potest ex Hebraeo, qui comparavit, vel emit te, redimendo videlicet te ab Aegyptiis, et sibi adsciscendo, ut esses haereditas Domini, ut sit hic climax, sive gradatio; nam Deus primo, redemit te; secundo, fecit, id est formavit, te in Sina, in suam Ecclesiam, populum et rempublicam; tertio, creavit, hebraice, firmavit, et stabilivit te tuumque regnum. Ita et Septuaginta.

Abulensis to creavit, proprie accipit; unde infert: « Moses, ait, probat hic Deum esse colendum septem rationibus: prima est ratione creationis, quae attestatur verum Deum, et infinitam potentiam, cui verissime debetur latria, et nulli alteri rei. » Verum sic to creavit, deberet praecedere to possedit. Sensus ergo, quem ex Hebraeo dedi, magis videtur genuinus; praesertim, quia Moses peculiarem hic dat titulum Judaeis, quo ipsi prae aliis gentibus electi, obstricti erant Deo, ut patet ex sequent.


Versus 7-9: Memento Dierum Antiquorum

7. MEMENTO DIERUM ANTIQUORUM, dierum priscorum, hebraice, dierum saeculi: quod etiam accipi potest de diebus mundi, q. d. Revoca in memoriam dies, ex quo mundus esse coepit, et invenies Deum creasse omnes homines, teque et tuos parentes, ac patrem se gessisse erga eos et te, teque ex omnibus gentibus elegisse, et haereditatem hanc optimam Chananaese tibi praeparasse.

8. QUANDO DIVIDEBAT ALTISSIMUS GENTES, etc., CONSTITUIT TERMINOS POPULORUM JUXTA NUMERUM FILIORUM ISRAEL. Procopius et Lyranus sic explicant, q. d. Quando Deus in Babel divisit et dispersit gentes, tot gentes constituit, quot erant personae in populo Israel, quae cum Jacobo ingressae sunt Aegyptum, puta septuaginta: Hebraei enim in divisione linguarum, et dispersione gentium apud turrim Babel, septuaginta ponunt linguas, aeque ac gentes divisas et dispersas. Verum non fuisse septuaginta, sed multo pauciores, ostendi Genes. x.

Sensus ergo est: Quando Deus in Babel gentes dispersit, statuit terminos regionum et terrarum illis omnibus, idque ad hoc, ut scilicet tantum terrae spatium filiis Israel necdum natis, sed nascituris, ad habitandum secerneret et eximeret.

9. PARS AUTEM DOMINI POPULUS EJUS: JACOB FUNICULUS HAEREDITATIS EJUS. Ex Hebraeo aptius vertas, pars enim, etc.; ita Chaldaeus, q. d. Non mirum est quod Deus ita amarit filios Israel, ut juxta eorum numerum constituerit terminos populorum, quia Jacob, sive Israelitae sunt populus ejus, et quasi portio haereditaria, quae hic vocatur funiculus, quia olim eam funibus dimetiri, et inter fratres dividere solebant, ut patet Amos VII, vers. ult.: unde funiculus capitur pro ipsa haereditate, ut Psal. xv, 3: « Funes ceciderunt mihi in praeclaris; » quod more suo explicat, subdens: « Etenim haereditas mea praeclara est mihi. » Similia sunt Psal. LXXVII, 55; Sophoniae II, 5, et alibi.


Versus 10-11: Invenit Eum in Terra Deserta

10. INVENIT (Deus) EUM (populum suum, sive Israelem) IN TERRA DESERTA, q. d. Dominus apparuit in columna nubis Israeli, cum erraret in deserto, ibique coepit eum deducere in terram promissam. Dicit autem quod invenerit eum in deserto, quia in Aegypto Israel serviebat idolis, et jungebatur Aegyptiis; in deserto autem, puta in Sina, allectus est in populum et Ecclesiam Dei.

CUSTODIVIT QUASI PUPILLAM OCULI SUI. Vide quanta sit sollicitudo, cura, providentia et custodia Dei erga suos: scilicet quanta est hominis circa rem charissimam, tenerrimam et pretiosissimam, scilicet pupillam oculi sui.

Hinc Judaeorum illa philautia, ut R. David audeat dicere, Deum nullam aliarum gentium curam aut providentiam habere, nisi quatenus aliquo modo pertinent ad Israel; hoc est, Deum non punire alias gentes, nisi quatenus nocent aut injuriam faciunt Israeli: nec iis benefacere, nisi quatenus Israelem juverint aliqua in re. Verum haec tam stolida, quam blasphema est ipsius amentia.

11. SICUT AQUILA PROVOCANS AD VOLANDUM PULLOS SUOS, etc., EXPANDIT ALAS SUAS, q. d. Deus, ut aquila, Israelem quasi pullum suum per varia signa in Aegypto ad inde excundum et evolandum provocavit, eumque jam exire parantem, velut in expansis providentiae suae alis assumpsit, protexit et subvexit, tum per se, tum per angelum viae ducem, tum per columnam ignis et nubis.

Nota: Aquila est symbolum Dei: primo, quia ipsa est regina avium; secundo, quia est fecunda et longaeva; tertio, quia est simulacrum solis: ipsum enim detectis et immotis oculis aspicit; quarto, quia aliae aves cum sursum ascendunt obliquo tramite, sola aquila recto in altum evolat: hinc a Poetis aquila vocatur Jovis avis, ut « caelo imperium Jovis extulit ales; » quinto, proprie hic apteque Deus comparatur aquilae, ob singularem ejus in pullos amorem, de quo ita scribit S. Hieronymus in Isaiae LXV: « Inter caeteras animantes omnes, aquilarum quidem maximus in pullos est amor, quae in excelsis et inaccessis locis nidos collocant, ne coluber foetus violet. Amethystum quoque inter pullos ejus lapidem reperiri scribunt, quo omnia venena superentur. Si hoc verum est, recte affectus Dei in suas creaturas aquilis comparatus est, qui omni studio protegit liberos suos, ne draco et coluber antiquus diabolus obrepat novellis foetibus, ut ad nomen lapidis, qui ponitur in fundamentis Sion, omnes adversariorum insidiae frangantur. »

Pulchre, docte et pie S. Ambrosius, lib. II De Salom. cap. II, Christum Salvatorem aquilae comparat, ob alias quatuor analogias; primo: « Quemadmodum, inquit, aquila colona quasi mater nidi semper unius est, nec ad procreandam sobolem aliud quandoque cubile perquirit; secundo, cum primum calidis ovis maturo ortu foetus eruperit interior, pullos educit implumes, hos contra faciem fervidi solis opponit, ut qui aegram et invalidam corusco radiorum appulsu aciem submiserit oculorum, materno damnatus arbitrio et a fratrum consortio separetur, et dejiciatur in terram; tertio, sicut avis inimica serpentum est, quos cum in aera alarum remigio subnectando supportat, hos adunco rostro, et armatis quasi quibusdam telis, pedibus suis lacerat ac divellit, quos cum devorat, calore suo interno noxium illud virus extinguit: ita primo, Christus Dominus unam diligit Ecclesiam, ut aquila nidum suum, quam ab aestu persecutionis alarum suarum defendit umbraculo; secundo, sic quoque extra Ecclesiam projicit in quibus fidei lumen infirmum est, qui igneam Evangeliorum lucem vitiis saecularibus inquinati ferre non possunt; tertio, ut aquila serpentes devorat, et eorum venena calore concoquit interno: ita et Christus Dominus noster dracone percusso, id est diabolo lacerato, dum humanum sibi corpus assumit, peccatum illud, quod hominem tenebat obnoxium, tanquam perniciosum virus extinxit, sicut Apostolus ait: Et de peccato damnavit peccatum in carne sua; » et alibi: « Qui cum peccatum non nosset, pro nobis peccatum fecit. » Et inferius addit quarto: « Aquila

non vestiga umbulat terras, sed excelsum eligit locum: sic et Christus alta cruce suspensus, tonante strepitu et terribili volatu impetum ab inferis fecit, sanctosque rapiens ad superna remeavit. » Adde quinto: sicut aquila altissime volat, ita Christus supra omnes caelos ascendit; unde illud Prov. xxx: « Tria sunt mihi difficilia, etc., viam aquilae in caelo. » S. Ambrosius loco citato, de Christo in caelum ascendente intelligit. Et sexto, aquila liberalis est, et praedam quam cepit cum aliis avibus communicat: ita et Christus praedam aeternae beatitudinis cum Sanctis partitur. Septimo, aquila visus acie pollet, et eminus remota prospicit: ita Christus Deus noster humilia respicit in caelo et in terra, qui in altis habitat.


Versus 13-14: Constituit Eum Super Excelsam Terram

13. CONSTITUIT EUM SUPER EXCELSAM TERRAM. Hebraice, equitare fecit eum super excelsa terrae, quia terra promissa alta et montuosa est. Nota: Prophetice hic et in sequent., ponitur praeteritum pro futuro; constituit, id est brevi et certo constituet, et in sua praedestinatione ac praescientia jam constituit.

UT SUGERET MEL DE PETRA, q. d. In Chanaan Israel tantam habebit mellis copiam, ut etiam in petris apes sponte mellificent.

OLEUMQUE DE SAXO DURISSIMO, ut scilicet etiam inter saxa oleae mire fructificent, et copiose olivas producant, quae oleum abunde, vel sponte distillent, vel expressae emittant et effundant. Adde oleas et olivas amare solum saxosum, in eoque mira naturae et Dei providentia meliores et plures succrescere, uti videmus fieri Tibure; Tibur enim in monte et rupe situm oleis et olivis optimis abundat: unde oleum Tiburtinum tota Italia celebratur.

Allegorice S. Gregorius, hom. 26 in Evang.: Petra, inquit, id est Christus, mel dedit, id est miraculorum dulcedinem discipulis ostendit; dedit et oleum sacrum unctionis, cum post resurrectionem Spiritum Sanctum in eos immisit.

Et Ambrosius, lib. II De Salomone, cap. IX: Per mel, ait, significabatur quod Deus quidem daturus esset Evangelii suavitatem; per oleum, quod daret Spiritum Sanctum per chrismatis unctionem.

Tropologice, haec aliqui adaptant Religioni et Religiosis; hos enim custodivit Deus super excelsam terram, puta Religionis statum, ut fructus caelestes carpant, ut divinae consolationis melle pascantur, oleoque caelesti perungantur. Religio enim est terra excelsa fluens lacte et melle; est « mons pinguis, mons coagulatus, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, » Psal. LXVII; est « hortus conclusus, » Cantic. IV, in quo Religiosi velut arbores plantantur, quae Deo jucundissimos proferunt fructus; est « fons signatus, » mundi sitim exstinguens; est « turris eburnea, » castitatis choro undique septa; est « turris David, » ex qua mille pendent clypei, omnis armatura fortium, Cant. iv. Omnis enim adversus vitia armatura in Religione reperitur, veluti armamentarium

mundi est Religio, ex quo tela adversus daemonem, carnem et mundum promuntur. « Murus est, super quem aedificata sunt propugnacula argentea, » Cant. viii, id est tria vota, paupertatis, castitatis et obedientiae. « Ostium caeli est compactum tabulis cedrinis, » virtutum omnium. Denique de ea recte dicas cum Jacobo: « Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. » Est enim Religio terribilis daemonibus, « ut castrorum acies ordinata; » in ea est scala a terra in caelum deducens; est status angelicus.

14. CUM ADIPE AGNORUM, ET ARIETUM FILIORUM BASAN, id est arietum, qui nutriuntur in optimis et pinguissimis pascuis regionis Basan. Basanitidem enim, occiso Og rege, occuparunt Hebraei, eaque regio uberrima fuit et maxime compascua; unde vaccae Basan, et tauri Basan vocantur vaccae et tauri pinguissimi.

SANGUINEM UVAE BIBERET. Poetice succum ex uvis expressum, puta mustum et vinum, vocat « sanguinem, » quia est coloris sanguinei, sive rubei.


Versus 15: Incrassatus Est Dilectus

15. Incrassatus est dilectus. Haec omnia praeterita prophetice significant futurum: haec enim omnia futura praevidebat Moses ita certo, ac si jam facta fuissent. Itaque incrassatus est, id est incrassabitur opibus, deliciis et luxu in Chanaan; dilectus, hebraice ישורון iescurun, id est rectus, uti Noster vertit cap. seq. vers. 5; vocat autem Israelem rectum, quia rectissima fide et religione Deum verum colebat. Noster hic dilectum vertit, quia iescurun etiam directum, scilicet a Deo, id est dilectum, significat. Et hoc epithetum huic loco magis convenit. Sic enim filii et discipuli a parentibus et praeceptoribus dilecti ac laute habiti et pasti, iis recalcitrare solent. Ita Apostolus juniores viduas ab Ecclesia ali vetat, quia, inquit, « cum luxuriatae fuerint in Christo (graece in Christum, id est in Christi injuriam), nubere volunt, » I Timoth. v, 11. Posset tertio, iescurun deduci a שור scor, id est taurus, q. d. iescurun, id est inter greges populorum fuit quasi taurus, dux gregis, id est fuit Deo quasi primogenitus, et princeps aliarum gentium: ita Forerius in cap. XLIV Isaiae.

RECESSIT A DEO SALUTARI SUO, id est salvatore suo. Ita Septuaginta; Chaldaeus, recessit a Deo redemptore suo, qui scilicet eum ex Aegyptia servitute redemit.


Versus 16-17: Immolaverunt Daemoniis

16. PROVOCAVERUNT EUM (provocaverunt Deum ad iram et indignationem) IN DIIS ALIENIS, eos scilicet colendo.

17. IMMOLAVERUNT DAEMONIIS. Hebraice, שדים schedim, id est vastatoribus, qui animas, corpora bonaque omnium suorum cultorum diripiunt et devastant: hoc enim faciunt daemones, qui summi sunt tyranni.

NOVI RECENTESQUE VENERUNT, nuper dii esse, haberi et coli coeperunt.

Talia quoque sunt haereticorum dogmata sive commenta, quae proinde Apostolus vocat profanas vocum novitates, a novantibus, id est haereticis, adinventas. Quare Christiani presbyteri et diaconi Alexandrini, praefecto ad arianismum eos adhortanti, responderunt: « Desine his vocibus nos perterrere, a verbis inanibus te cohibe; nam nos neque novitium, neque recentem colimus Deum: ac tametsi tu velut fluctibus jactaris, spumam ore temere fundis, et tanquam ventus violentus in nos cum impetu ruis, tamen nos ad extremum usque spiritum sumus doctrinae pietatis firme adhaesuri. » Ita Theodoretus, lib. IV Hist. cap. xx.

Vere et apposite dixit noster Ogilbeus in Scotia hoc anno Martyr: « Fides ministrorum Scotiae tantum est octennis; nam duos primarios articulos fidei, quos ante octo annos etiam libris contra eos editis damnarunt, jam credunt et docent, scilicet regem esse caput Ecclesiae, et Episcopos ac episcopatus esse admittendos. » Plus dixit S. Hilarius, scilicet, « fidem haereticorum esse bimestres et trimestres, » quia ipsi in singulos annos, imo menses, saepe fidei suae dogmata commutant: « Innovandae, inquit S. Hilarius ad Constantium Imperatorem, fidei usus inolevit; et facta est fides temporum potius, quam Evangeliorum. Periculosum nobis admodum atque etiam miserabile est, tot nunc fides existere, quot voluntates, et tot nobis doctrinas, quot mores. » Vere noster Frusius: Una fides cum sit, quam nos docuere parentes: Cur nunc tot fidibus luditur una fides?


Versus 18: Deum Qui Te Genuit Dereliquisti

18. DEUM QUI TE GENUIT DERELIQUISTI, ET OBLITUS ES DOMINI CREATORIS TUI. Est admiratio, q. d. Qui fieri potuit, o Israel, ut dederis oblivioni Deum, qui parturivit et genuit te, quique fortissimus fortem et validum te procreavit et efformavit? Unde Hebraea sic habent, petram, quae te genuit, oblitus es; oblitus es fortis, qui te parturiit?


Versus 20-21: Abscondam Faciem Meam

20. ET AIT (Deus peccatis Israelitarum iratus): ABSCONDAM FACIEM MEAM AB EIS (meum favorem, curam, protectionem, beneficia -- horum enim symbolum est facies -- ingratis subtraham et subducam; itaque otiose spectabo) ET CONSIDERABO NOVISSIMA EORUM, quid scilicet ipsis a me destitutis tandem eventurum sit, quem fructum ex suis idolis et peccatis relaturi sint.

21. IPSI ME PROVOCAVERUNT IN EO, QUI NON ERAT DEUS, etc., ET EGO PROVOCABO EOS IN EO, QUI NON EST POPULUS. Pro provocaverunt et provocabo, he-

braice est אקנאם, id est ad invidiam, aemulationem, zelotypiam provoco, ut cum sponsa unum rivalem praeponit alteri, eum ad zelotypiam concitat. Ita enim Judaei vanis idolis adhaerentes, neglecto vero ipsorum Deo, quantum erat ex parte sua, eum ad aemulationem et zelotypiam provocabant; unde juste simili aemulatione punit eos Deus, q. d. Ego vicissim provocabo eos ad aemulationem et invidiam, praeponendo eis alios populos. Nam faciam ut ii qui non sunt populus Dei, imo sunt Gentiles et idololatrae, feliciter vivant, opibus, imperio et gloria abundent, imo subjiciant et dominentur populo meo, scilicet Hebraeis, eosque affligant, diripiant et occidant.

Aliter haec explicat Abulensis ut, to in capiatur pro instar, q. d. Sicut ipsi irritaverunt me in eo qui non erat Deus, id est facientes de me, vel contra me, tanquam non essem Deus, essemque similis idolis: ita ego irritabo eos in eo qui non est populus, id est instar ejus, qui non est populus meus, sed hostis, « et in gente stulta irritabo illos, » id est ita eos provocabo ad iram, vel ad derisum, sicut provocantur homines stulti. Sic enim Babylonii et Romani ludibrio habuerunt Judaeos. Verum prior sensus planior est et magis genuinus.

ET IN GENTE STULTA IRRITABO EOS, commovebo eos ad iram et invidiam, praeponendo eis gentem stultam, vilem et ingloriam, scilicet Assyrios, Babylonios, Persas, etc., qui eos superent, subjiciant et divexent. S. Hieronymus ad Fabiolam, De 42 Mansion., in ult., haec refert ad vocationem Gentium, rejectis Judaeis: nam cantico, inquit, hoc Mosis extremo apertissime Synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur; imo eo vel maxime haec referenda esse docet Apostolus, Rom. x, 19: vide ibi dicta. Unde et Theodoretus, Quaest. XLI, sic explicat, q. d. « Sicut vos uno Deo relicto, plures falsos deos ei anteposuistis, sic ego relicto uno populo, conferam omnibus gentibus salutem: verum vos coluistis eos, qui vere non erant dii, nec eos colendo, deos efficere potuistis; at ego gentes insipientes vere implebo Spiritu divino, vos autem videntes contabescetis invidia. »


Versus 22: Ignis Succensus in Furore Meo

22. IGNIS SUCCENSUS EST IN FURORE MEO, ET ARDEBIT USQUE AD INFERNI NOVISSIMA (q. d. Ultio irae et indignationis meae in eos parata est, et exardescet instar ignis, adeo ut ad inferni novissima perlingat: est metaphora et hyperbole, quae verbis sequentibus explicatur, ita videlicet), UT DEVORET TERRAM CUM GERMINE SUO, ET MONTIUM FUNDAMENTA COMBURET, scilicet ut ima et profundissima terrae et montium loca consumat, et in sterilitatem vertat; hanc enim sterilitatem saepe comminatus est, et saepe inflixit Deus Hebraeis, ob eorum peccata.

Allegorice Procopius, Rupertus, Rabanus, et Gregorius, XVIII Moral. XII, per ignem hunc accipiunt ignem inferni et damnatorum.

Ubi nota primo, hunc ignem dici jam succensum, tum quia jam exstat ab origine mundi, Matth. xxv, 41; Isaiae xxx, 33; tum quia in Dei praesentia et praedestinatione praeparatus est, ut suo tempore exurat peccatores et reprobos.

Secundo, ignem hunc succensum dici « in furore Domini: » quia auctor illius est furor Domini, id est, voluntas et firmum propositum puniendi impios modo horribili et inaudito, qualem suggerere solet furor. Ira enim et furor in Deo non sunt passiones, quales in nobis, sed voluntas tranquilla et rationabilis, acerrima tamen et efficacissima, atque omnipotens infligendi poenas aeternas: itaque cum ejus effectus omnem furorem aequet, et etiam superet, merito furor dicitur.

Tertio, quod ignis hic « ardebit usque ad inferni novissima, » q. d. Ignis ille non solum hic in terra corripiet et involvet impios (cum Dominus judicabit orbem), sed etiam in inferno, et in ima terrae voragine in omnem aeternitatem ardebit.

Quarto, quod ignis hic « devorabit terram, » id est, universum terrae solum et superficiem, et quidquid ex terra oritur, nimirum omnes arbores, silvas, segetes, herbas; et omnes domos, arces, palatia, urbes, turres, omnesque opes, quae iis continentur, in favillam et cinerem rediget, II Petri cap. ult., vers. 10 et 12.

Quinto, quod ignis hic etiam « montium fundamenta » altissime demersa « comburet, » tum quia metalla, gemmas omnesque opes in visceribus terrae contentas absumet; tum quia mixta omnia vi sua dissolvet, et in sua primordia ac simplicia principia rediget; hoc est quod canit Psaltes, Psalm. XCVI: « Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra; » et Judith cap. XVI: « Montes a fundamentis movebuntur cum terra; petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam. » Scimus ingenti ardore saxa liquari, et instar torrentis ignei e montibus per plana decurrere; talis erit ignis hic: hunc cogita dum peccas. Quis habitabit cum igne devorante, cum ardoribus sempiternis?

S. Prosper gehennae poenas ita paucis, sed nervose describit, lib. III De Vita Contempl.: « Continuus, inquit, gemitus, cruciatus aeternus, dolor summus, poenalis sensus, torquent animas, neque extorquent; puniunt corpora, neque finiunt; sibi deputatos ignis non exstinguit, ut permanente sentiendi vita, poena permaneat, et ad dolendum magis quam ad vivendum, aeternis corporibus compeditos habeat, quos in flammis vivacibus immortalitas secundae mortis occidat. » Hunc ignem jugiter proponebat sibi sanctus ille Abbas in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XLIV, dicens: « Ego ob peccata mea inferno adjudicavi meipsum, dicoque: Esto cum his quibus dignus es, istis post modicum adnumeraberis. Vi-

crymas. Aspicio stridentes dentibus, et salientes toto corpore, et trementes a capite usque ad pedes. Video et mare ignis bullientis immensibile, et circumfluentes et mugientes, ut putent aliqui usque ad caelos attingere fluctus ignis, et in tremendo illo mari innumerabiles homines dejectos, et una voce omnes clamantes et ululantes simul, quales nemo super terram ululatus et voces unquam audierat, et sicut arentia omnis virgulti cremare; misericordia autem Dei se avertente ab illis. Et tunc lamentor genus hominum, quod audeat loqui, vel cuilibet attendere, tantis mundo repositis malis. Et in his teneo mentem meam, luctum meditans, indignum me caelo et terra judicans. »


Versus 23-24: Sagittae, Fames et Bestiae

23. Et sagittas meas complebo in eis. « Complebo, » id est plene immittam, « sagittas, » id est ultiones et plagas omnes meas.

24. Consumentur fame. Chaldaeus vertit, adusti erunt fame.

DEVORABUNT EOS AVES. Pro aves, hebraice est vox רשף resceph, quae generaliter significat omne id quod volando adurit, incendit et inflammat; alludit enim per metathesin ad שרף saraph, id est incendere, adurere: licet S. Hieronymus resceph vertat reptans ventre, quasi alia metathesi resceph alludat ad רפש raphas, vel רמש ramas, id est repere.

Hinc resceph vertunt avem, vel volucrem, tam Septuaginta quam Chaldaeus, Symmachus, Aquila, Theodotion et Quinta editio, teste S. Hieronymo in Habacuc III et IV; additque Hieronymus Hebraeos dicere resceph etiam daemonis esse nomen, qui ob velocitatem et discursum, avis et volatile nuncupetur; unde Habacuc III, 4, noster Interpres pro resceph vertit, diabolus.

Hinc secundo, resceph significat ignem, vel fulgura, quae instar volucrum celerrime discurrant et adurunt, ut Psalm. LXXVII, 48.

Tertio, resceph significat sagittas ignitas, quas milites potenter et celerrime ex arcubus ejaculantur, ut domos et urbes incendant, ut patet Psalm. LXXVI, vers. 4.

Dentes bestiarum immittam in eos, q. d. Immittam in eos feras bestias, ut lupos, leones, ursos, tigrides. Ita leones in Israelitas idola colentes immisisse Deum docet historia sacra, IV Reg. XVII, 25.

CUM FURORE TRAHENTIUM SUPER TERRAM, ATQUE SERPENTIUM. Hebraice, cum furore serpentium in pulvere, id est, cum serpentibus venenatis et furibundis, qui reptant et foede cum horrore intuentium trahuntur super terram, ut illi in eos desaeviant, eos mordeant et lanient.


Versus 28-29: Utinam Saperent

28. Gens absque consilio est. Hebraice praeponitur ki, id est quia; unde Vatablus putat hic reddi rationem praecedentium, cur scilicet hostes Israelis superbirent, et dicerent: « Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia, » quia scilicet ipsi sunt gens absque consilio, intellectu et prudentia. Verum כי ki Hebraeis saepe redundat, tantumque sententiam inchoat. Quare Noster recte illud omisit; unde melius haec ad ipsos Israelitas referemus: in hos enim continuo hic detonat Moses.

29. UTINAM SAPERENT, ET INTELLIGERENT, AC NOVISSIMA PROVIDERENT! Vatablus et Abulensis pergunt haec referre ad hostes Judaeorum, q. d. Si hi hostes prudentes fuissent, intellexissent, viribus non ipsorum, sed meis, puta Dei, factum esse, quod ego gentem hanc meam, scilicet Judaeos, afflixerim et perdiderim, non ipsi: intellexissent praeterea quis finis, sive exitus, eos maneat; intellexissent eadem sibi eventura ob peccata propria, quae genti meae evenerunt, inquit Vatablus. Ita enim Assyrii, quia gloriabantur, se destruxisse Israelitas, ideo a Chaldaeis destructi sunt; vicissim Chaldaei, quia gloriabantur se destruxisse Judam, ideo a Persis et Medis deleti sunt, inquit Abulensis.

Verum, ut paulo ante dixi, Moses non curat hic hostes Judaeorum, sed ipsos Judaeos: hos enim licet postea futuros, hic metu novissimorum pungit et stimulat, ut ab idolis ad Deum, a praevaricatione ad poenitentiam et legem Dei redeant, q. d. Utinam Judaei per hostes, et tot plagas a me eis immissas afflicti, ad cor redeant, resipiscant, intelligant quid sit peccare in Deum; ac praevideant quid in novissimo tempore illis eventurum sit, quaeque peccati et impietatis ipsorum futura sit merces, tum in hac, tum in futura vita, vel potius morte et gehenna! Nam, ut ait Sapiens: « Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. » O quam sapiunt, qui haec sibi et aliis identidem ob oculos ponunt!

Recte Abbas Alexander fratri acedia victo dixit: « Si in cella tua sollicite cogitares: regnum caelorum, et cruciatum aeternum, in cella tua acediam non sentires. » Testis est Sophronius, vel potius Joannes Moschus in Prato spirituali, cap. CXLII. Rursum cap. CLXIX, Alexander ita se excitat: « Vae tibi, Alexander! quanta erit confusio tua, cum caeteri coronabuntur! »

Et cap. CLVI, senex quidam duobus philosophis verbum aedificationis a se petentibus dixit: « Eloquentiae studiosi estis, non veri philosophi; quamdiu enim loqui discitis, quasi loqui nesciatis? Sit

ergo philosophiae vestrae opus semper meditari mortem, silentioque et quieti vos assuefacite. »

Abbas Silvanus in Vitis Patrum, lib. V, tit. De Compunctione, raptus, ac rediens ad se, cecidit in faciem, ac flevit; rogatus cur? dixit: « Ego ad judicium raptus sum, et vidi multos de habitu nostro euntes ad tormenta, et multos saeculares euntes ad regnum. » Et lugebat senex, et nolebat deinceps exire de cella sua; sed si exire cogebatur, operiebat capitio faciem suam dicens: « Quid necesse videre lumen istud temporale, in quo nihil est utile? »

Ibidem, monachus quidam qui negligenter vixerat, aegrotans, raptus fuit ad judicium, et invenit matrem suam jam mortuam cum his qui judicabantur. Illa autem, ut vidit eum, obstupuit et dixit illi: Quid est hoc, fili? et tu in hunc locum condemnationis jussus es venire? ubi sunt sermones tui quos loquebaris dicens: Volo salvare animam meam? Confusus ipse, ac rediens ad se inclusit se poenitens et plorans negligentiam suam: cumque multi eum rogarent ut a nimio fletu temperaret ne se laederet, noluit consolari, dicens: « Si improperium matris meae sustinere non potui, quomodo Christi et sanctorum ejus angelorum adversum me confusionem potero in die judicii sustinere? »

Ibidem alius senex dixit: « Si possibile esset in adventu Dei post resurrectionem, prae timore interire animas hominum, omnis mundus moreretur a terrore atque formidine. Quale est enim videre caelos scissos, et Deum revelatum cum ira et indignatione, et militias innumerabiles angelorum, et totum simul genus hominum intendere? propter quod hic debemus vivere, utpote qui de singulis motibus nostris rationem exigendi simus a Deo. »

Alius senex vidit quemdam ridentem, et dixit ei: « Coram caeli et terrae Domino rationem totius vitae nostrae reddituri sumus, et tu rides? »

Pie S. Bernardus, serm. De Apostolis Petro et Paulo: « Utinam saperent, etc., inquit, ut scilicet aeternitatis imago reformaretur in nobis; videlicet ut praesentia moderemur per sapientiam, praeterita per intelligentiam dijudicemus, novissima provideamus ad cautelam! »

Idem, epist. 202: « Utinam, inquit, saperes quae Dei sunt, intelligeres quae mundi sunt, provideres quae inferni sunt! profecto inferna horreres, superna appeteres, quae sunt mundi contemneres. » Ita sapuit Abbas Olympius in Prato spirit. cap. CXLI: rogatus enim: Quomodo sedes in hac spelunca? quomodo toleras aestus et ciniphes? ait: « Ista ideo tolero, ut futuris cruciatibus liberer; ideo ciniphes patior, ut immortalem effugiam vermem; sic et aestum patior, aeternum metuens ignem: haec enim temporalia sunt, illa vero finem nullum habent. » Ita sapuit et Abbas Moses in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XXVI, dicens: « Ut

pulcro. » Et alius cap. XLIV, cujus haec erat quotidiana exercitatio: « Ego, inquit, angelos aspicio, ascendentes et descendentes ad vocationem animorum, et semper finem meum operior, dicens: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. » Et alius ibidem: « Ego, inquit, ex quo renuntiavi terrae, quotidie mihi dixi: Hodie renatus es, hodie coepisti servire Deo; sic esto quotidie peregrinus, et crastino liberandus. » Plura attuli Levit. XVI, sub finem capitis.


Versus 30-31: Quomodo Persequatur Unus Mille

30. Quomodo persequatur (ita legendum est cum Romanis, non persequebatur) unus mille, et duo fugent decem millia, q. d. Vel ex hoc sane quod dicam, admoneri debuissent suae impietatis, et ad sapiendum incitari, ac discere et advertere judicia Dei: qui enim fieri posset ut unus hostium persequatur mille Israelitas, et duo fugent eorum decem millia, nisi quia Deus eos tradidit, et quasi vendidit hostibus eorum, et conclusit eos in manibus illorum?

31. NON ENIM EST DEUS NOSTER, UT DII EORUM, qui multa sinunt suorum cultorum peccata, quique impotentes sunt, ut se suosque ulciscantur, ut alicui benefaciant, aut malefaciant, cujus rei testes sunt etiam inimici nostri, qui potentiam et severitatem justitiamque Dei nostri prae suis idolis experti sunt, ut Aegyptii, Amalecitae, Amorrhaei, et caeterae gentes, per quas transivimus, quaeque deinceps eadem experientur.


Versus 32-33: De Vinea Sodomorum

32 et 33. DE VINEA SODOMORUM VINEA EORUM, (q. d. Merito tradidit, id est tradat, Deus Judaeos hostibus suis, quia hic populus, qui mihi fuit quasi vinea electa, degenerans facta est de vineis Sodomorum, et de suburbanis et arvis Gomorrhae, q. d. Pessima facta est, imitata Sodomitas et Gomorrhaeos, ac si ab eis, non a sanctis patribus prognata fuisset. Unde et) UVA EO-

RUM UVA FELLIS (q. d. Uvae talis vineae, id est fructus et opera Judaeorum sunt fellea, amarissima et pessima. Hinc et) FEL DRACONUM VINUM EORUM, ET VENENUM ASPIDUM INSANABILE, q. d. « Vinum, » id est doctrina ab iis tam impiis expressa et manans, quam ipsi aliis propinant, ut in eos sua scelera transfundant, est venenata et lethifera, velut fel draconum, et venenum crudele ac insanabile, quod omnes bibentes perimit et occidit.

Sic Isaias, cap. I, vers. 10, principes Judaeorum vocat principes Sodomorum, et populum vocat populum Gomorrhae. Sic Ezech. XVI, 3, Judaeos impios alloquens, ait: « Pater tuus Amorraeus, et mater tua Cethaea. » E contrario filii Abraham vocantur Gentiles, qui Abrahae fidem et opera imitantur. Ita Procopius.

Apposite vir ille honestus, cum quidam ei objiceret familiam ignobilem, respondit: « Mihi probro est genus meum, tu autem probro generi tuo, » uti refert B. Gregorius Nazianzenus, orat. in Nobilem male moratum.

Paulo aliter haec adaptat Abulensis: « Peccatum, inquit, consummatur in tribus: primo, in corde; secundo, in ore; tertio, in opere; ideo ponuntur hic tria, scilicet vinea, quantum ad primum; uva, quantum ad secundum; vinum, quantum ad tertium: et est ordo inter ista, quia ex vinea procedit uva, et ex uva vinum; sic ex peccato cordis procedit peccatum oris, et inde peccatum operis. »

Moraliter S. Gregorius, lib. IV in lib. I Regum, cap. IV: « Vinearum, inquit, appellatione mentis concupiscentiae recte figurantur, quia reproborum corda inebriant, et a cognitione veritatis alienant. Ex Sodomorum quippe vinea vitem, ex Gomorrha ducit propaginem, qui nefandissimis concupiscentiis mentem replet; quasi enim vineam facit, qui inde aeterna obliviscitur, unde per concupiscentias ebriatur: et qui se quasi sub umbra vineae, et amoenitate pravae delectationis refrigerat, aeterni sibi incendii retributionem parat; unde hujus vineae fructus sunt uva fellis, et botrus amaritudinis; uva quippe in visu est, fel in sapore; visum oblectans, gustum amaricans: quia nimirum reprobae menti valde placet quod concupiscit, sed in aeterna poena, quod sibi modo est dulce, amarescit. »

Denique S. Ambrosius, lib. De Elia et jejunio, cap. XIV, vinum et ebrietatem hic ad litteram intelligit, notatque ea vocari venenum, non tam corporis, quam mentis.


Versus 34-35: Mea Est Ultio

34. Nonne haec condita sunt apud me, q. d. Ne putetis quod ego temporis intervallo horum obliviscar: nam memoria istarum culparum, quae significantur nomine vineae, uvarum et vini, manet apud me abscondita, et alta mente reposta.

34 et 35. Et signata in thesauris meis (q. d. Sicut ea quae in thesauris sunt, id est diligenter clausa, ne aliquis ea surripere possit: ita omnia quae Judaei agunt et agent, in secreto cognitionis, scientiae et memoriae meae servantur, quasi obsignata, sigillata et clausa, ut suo tempore eadem puniam et ulciscar. Nam) MEA EST ULTIO, q. d. Mihi competit, ad me pertinet ultio, meum est ulcisci, illudque non differam: quia instat dies perditionis vestrae et ultionis tempora.

Ex hoc loco Abbas Sisois in Vitis Patrum libro V, cap. XVI, Patientia, suasit monacho cuidam laeso et volenti se vindicare, ut Deo relinqueret vindictam; cumque ille nollet, dixit: « Oremus, frater. » Et surgens dicit: « Deus, jam te opus non habemus cogitare de nobis, quoniam nos ipsi vindictam nostram facimus. » Hoc audiens frater cecidit ad pedes ejus, dicens: « Jam non contendo cum fratre illo; sed rogo, ignosce mihi. » Nostrum ergo est inimicis imprecari Dei non ultionem, sed benedictionem: Dei enim est ulcisci, Psal. XCIII: « Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Exaltare qui judicas terram, redde retributionem superbis. »

Memorabile est quod de M. Bibulo viro amplissimo scribit Valerius Maximus, lib. IV, cap. I: « Hic, inquit, cum in Syria moraretur, duos egregiae indolis filios suos, a Gabinianis militibus in Aegypto occisos cognovit. Quorum interfectores ad eum vinctos regina Cleopatra misit, ut gravissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. At ille oblato beneficio, quo nullum majus tribui lugenti potuerat, dolorem moderationi cedere coegit, carnificesque sanguinis sui intactos e vestigio ad Cleopatram reduci jussit, dicendo potestatem hujus vindictae non suam, sed senatus esse debere. » Itane Gentilis princeps privatae injuriae, ejusque gravissimae ultionem resignat senatui, et Christianus eamdem non resignabit Deo suo?

UT LABATUR PES EORUM, ut corruant in omnia mala et plagas, praesertim coram hostibus.


Versus 36: Judicabit Dominus Populum Suum

36. Judicabit Dominus populum suum, q. d. Juste ulciscetur et puniet Dominus peccata populi sui.

ET IN SERVIS SUIS MISEREBITUR. Ubi eos puniverit, ipsique hac punitione ad Dominum reversi fuerint, tum rursum Dominus erga eos quasi servos suos misericordia flectetur.

VIDEBIT (enim) QUOD INFIRMATA SIT MANUS (id est robur, et potentia eorum, ita ut) clausi (etiam in turribus) defecerint (et pauci illi qui erant). RESIDUI (pene omnino) consumpti sint. Hebraice, ki azelal iad, id est, quod abierit manus, hoc est, quod sint sine manu, quod nihil possint, quod

dissoluti sint viribus, et deficientes, ac si manibus truncati essent. Unde Septuaginta vertunt παρακελελομένους καὶ ἐκλελειπότας. Videns ergo hanc extremam miseriam eorum miserebitur. « Describitur enim hic tribulatio Judaeorum, inquit Abulensis, ad modum civitatis, quae ab hostibus obsidetur, in qua primo defendentes muros lassantur, et moriuntur; deinde capta civitate, illi qui in fortibus castris et turribus inexpugnabilibus se concludunt, fame et siti enecantur, » ac tandem imbelle vulgus reliquum capitur et consumitur.


Versus 37-39: Ubi Sunt Dii Eorum

37. ET DICET (Deus per Prophetas, quos mittet ad Judaeos, ut resipiscant et ad Deum redeant): UBI SUNT DII EORUM? Ubi sunt idola vestra in quibus sperastis?

38. DE QUORUM VICTIMIS COMEDEBANT ADIPES; (insultando hoc dicit: nam in vero et ordinato Dei cultu, adeps omnis victimarum a nemine comedi, sed soli Deo adoleri debebat, ut patet Levit. III, 17; sic) ET VINUM LIBAMINUM (id est quod soli Deo libari et effundi debebat, ipsi sacrilege more Gentilium) BIBEBANT.

SURGANT ET OPITULENTUR VOBIS. Est enallage personae: transit enim a tertia ad secundam.

39. EGO OCCIDAM, ET EGO VIVERE FACIAM: PERCUTIAM, ET EGO SANABO. Armachanus in Quaest. Armen. asserit se a quodam docto Hebraeo accepisse, Hebraea punctanda esse passive hoc modo: אני אמת ואחי מחצתי ואני ארפא ani amat vaechia muchatsti vaani eraphe, id est ego occidar et vivam, transfigar et sanabor; itaque scriptum est in codice conscripto manu Esdrae, qui Bononiae apud Patres Dominicanos servatur: quasi hic sit prophetia de Christo, de eoque dicatur quod ipse a Judaeis sit occidendus, mox a morte propria virtute resurrecturus, quasi dominus vitae et mortis. Verum horum penes eum sit fides. Aliter enim legit Noster, Chaldaeus et Septuaginta.


Versus 40-42: Levabo ad Coelum Manum Meam

40 et 41. LEVABO AD COELUM MANUM MEAM (id est jurabo; ritus enim jurantium est, ut in altum manus elevent quasi vocantes in testem Deum qui in altis habitat, q. d. Ego Deus, quasi elata manu jurabo per me et per vitam meam, dicens): Vivo ego in aeternum (uti homines jurant, dicuntque: Vivit Dominus), SI ACUERO UT FULGUR GLADIUM MEUM, ET ARRIPUERIT JUDICIUM MANUS MEA (q. d. Cum praeparavero gladium ultionis meae, ut sicut fulgur luceat, terreat, ac citissime penetret, et ultrix potentia mea conversa fuerit ad faciendum judicium): reddam ultionem hostibus meis. Cogita quam terribile sit, eritque judicium Dei, praeser-

tim extremum, quo damnati adjudicabuntur gehennae. Audi S. Anselmum, lib. De Miseria hominis: « Hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia; subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus judex; intus urens conscientia, foris ardens mundus. Justus vix salvabitur: peccator sic deprehensus, in quam partem se premet? »

42. INEBRIABO SAGITTAS MEAS SANGUINE (q. d. Sagittas meas omnino imbuam sanguine, scilicet) CRUORE OCCISORUM (ut sequitur) ET DE CAPTIVITATE NUDATI INIMICORUM CAPITIS, id est cruore captivorum inimicorum, qui nudati sunt capitis, seu nudato capite, quasi victi et capti, ante victores hostes incedere coguntur.


Versus 43: Laudate, Gentes, Populum Ejus

43. LAUDATE, GENTES, POPULUM EJUS. « Ejus, » scilicet Dei, q. d. O gentes, dum haec intelligitis, laudate populum Domini, eo quod tam propitium et justum habeat Dominum; licet enim ipse eum ad tempus tradiderit hostibus impiis puniendum, tamen tandem ulciscetur, et rependet talionem hostibus ejus, ac miserebitur populi sui, ad se reversi.

Septuaginta paraphrastice ita vertunt, laetamini, caeli, simul cum eo, et adorent eum universi angeli Dei. Laetamini, gentes, cum populo ejus, et roborentur in eo omnes filii Dei: quoniam sanguinem filiorum ejus ulciscetur, etc. Quod de Gentium vocatione pulchre explicat hic Theodoretus, Quaest. XLII; imo Apostolus, Rom. XI, 15: quia sicuti ad litteram hisce verbis promittitur liberatio populi Dei a violentia hostium suorum, ita mystice promittitur liberatio futura per Christum, quae tam Gentibus, quam Judaeis praestita est.


Versus 44-46: Venit Ergo Moyses

44. VENIT ERGO MOYSES, ET LOCUTUS EST, etc., IN AURIBUS POPULI, locutus est populo audienti et auscultanti. Est anacephalaeosis; recapitulat enim hic Scriptura quod Moses hoc canticum audierit et didicerit a Domino in tabernaculo cap. praeced., vers. 13 et 19, illudque deinde populo promulgarit.

Quaerit S. Chrysostomus, in Isaiae I, cur canticum hoc vocet canatque Moses, cum potius sit acris populi objurgatio; ac respondet, sapienter

eum id facere, ut cantu leniat asperitatem objurgationis. Ex usu, ait, spiritalis sapientiae, modulatione cantici dejectionem ei suffuratus est. Nimirum ars fuit boni pastoris animarum, quasi ad fistulam edulcorare ovibus amara pabula, quae tamen noverat profutura saluti.

46. PONITE CORDA VESTRA IN OMNIA VERBA, (mentem apponite, et attendite ad omnia verba mea) QUAE EGO TESTIFICOR (id est serio praedico) vobis, in hac die qua moriar, adhibitis testibus, scilicet invocans caelum et terram.


Versus 48-52: Ascende in Montem Abarim

48, 49 et 50. LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN IN EADEM DIE, DICENS: ASCENDE IN MONTEM ABARIM, etc., QUEM CONSCENDENS JUNGERIS POPULIS TUIS. Hinc satis colligitur Moysen, eodem die quo cecinit hoc canticum, conscendisse montem, ex eoque speculatum esse terram sanctam, ac mox vita esse defunctum.

49. ABARIM, ID EST TRANSITUUM. To transituum, non est in Hebraeo, sed ab Interprete explicationis gratia est additum; nam Abarim hebraice significat transitus in plurali: forte quia per eum pluribus viis ex Moab transibatur in Chanaan. Unde Chaldaeus Interpres montem Abarim vertit, montem transcuntium. Rursum per hunc montem transivit Moses, non in Chanaan, sed ex hac vita in limbum, et inde in caelum. Conscendamus et nos cum Mose saepe montem Abarim, et transitum nostrum ex hac vita in alteram speculemur, quae ibi nos domus exspectet, quis locus, qui cives, quod saeculum, quae aeternitas, discamusque mori et transire. Ita ascendit S. Basilius, sed Mose directius, de quo audi S. Gregorium Nazianzenum in ejus laudibus: « Cum autem cursu confecto, fideque servata resolutionis desiderio teneretur, tempusque coronarum appeteret, atque illud quidem non audisset: Ascende in montem, et morere; verum, Morere, et ad nos ascende; hic quoque miraculum edit superioribus nequaquam inferius. Nam cum ferme mortuus et inanimis esset, maximaque ex parte vita perfunctus, circa extremos sermones invalescit, ut cum pietatis verbis abscederet. »

In montem Nebo. Nebo erat jugum, vel cacumen montis Abarim.

52. E contra, e regione.