Cornelius a Lapide

Deuteronomium XXXI


Index


Synopsis Capitis

Moses roborat populum et Josue, ut pergant in Chanaan. Secundo, vers. 9, scribit Deuteronomium, illudque jubet legi populo, in anno septimo remissionis. Tertio, Deus, vers. 14, alloquitur et instituit Josue loco Mosis. Quarto, vers. 19, jubet scribi canticum cap. seq., illudque ab Israelitis edisci et cani. Quinto, vers. 26, jubet Deuteronomium in latere arcae servari.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 31:1-30

1. Abiit itaque Moses, et locutus est omnia verba haec ad universum Israel, 2. et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. 3. Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas; et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4. Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhaeorum, et terrae eorum, delebitque eos. 5. Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis sicut praecepi vobis. 6. Viriliter agite, et confortamini, nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum; quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. 7. Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israel: Confortare, et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. 8. Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te; noli timere, nec paveas. 9. Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel. 10. Praecepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate Tabernaculorum, 11. convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israel, audientibus eis, 12. et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus; 13. filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. 14. Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut praecipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii. 15. Apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi. 16. Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo. 17. Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem; invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala. 18. Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala quae fecit, quia secutus est deos alienos. 19. Nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israel: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel. 20. Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. 21. Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quae facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. 22. Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israel. 23. Praecepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare et esto robustus: tu enim introduces filios Israel in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum. 24. Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit: 25. praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens. 26. Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. 27. Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? 28. Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos coelum et terram. 29. Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam praecepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. 30. Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.


Versus 1-3: Valedictio Mosis et Institutio Josue

1. ABIIT ITAQUE MOYSES, ET LOCUTUS EST, id est, addidit ergo, vel coepit loqui Moyses verba ista, quae sequuntur: Hebraei enim per egredi, abire, surgere, saepe intelligunt incipere: « abiit » ergo, id est, coepit. Ita Abulensis et Oleaster.

2. NON POSSUM ULTRA EGREDI ET INGREDI, non possum ultra vos ducere, et esse dux vester, tum propter senium, tum quia Deus prohibuit me ingressu terrae promissae, ut sequitur. Ita Oleaster.

3. DOMINUS ERGO DEUS TUUS TRANSIBIT ANTE TE, non mutando locum, sed operando et debellando hostes tuos, q. d. Deus erit dux tuus usque in Chanaan.


Versus 9: Scripsit Moyses Legem Hanc

SCRIPSIT ITAQUE MOYSES LEGEM HANC, puta Deuteronomii. Nota: Scripsit haec (aeque ac canticum sequens, cap. xxxii, ut patet vers. 22 hic) Moses, antequam ea diceret et promulgaret populo. Nam eadem die, quae haec dixit Moses, et populo benedixit, ascendit in montem Nebo, ut patet cap. sequent., vers. 48, ibique mortuus est: nec enim Moses potuisset eodem die totum Deuteronomium dicere simul, et scribere. Ita Abulensis.

Hinc videtur quod Moses totum Deuteronomium non dixerit unica vice: tum quia hoc longum et molestum fuisset; tum quia postquam coepit illud proloqui, antequam finiret, scripsit illud, ut hic dicitur.


Versus 10-11: Lectio Legis in Anno Remissionis

10 et 11. Post septem annos (computandos a divisione et possessione pacifica terrae sanctae), ANNO REMISSIONIS, IN SOLEMNITATE TABERNACULORUM, etc., LEGES VERBA LEGIS HUJUS. Quolibet ergo anno septimo, publice legi debebat Deuteronomium, coram omnibus, etiam parvulis. Nam primae impressiones sunt fortissimae. Unde Aristoteles: Magni, ait, interest a juventute sic vel sic assuescere. Hinc et Plato jussit homines a teneris instrui ad recte laetandum et tristandum, quia in his perfecta disciplina est, ut scilicet laetemur de virtutibus, tristemur de vitiis.

Mystice, annus septimus remissionis est tempus gratiae, in quo Christus et Apostoli secundam legem, puta Evangelicam, promulgarunt. Ita Cyrillus in Glaphyris.


Versus 13: Filii Eorum Qui Nunc Ignorant

13. FILII QUOQUE EORUM QUI NUNC IGNORANT, puta parvuli, qui nihil adhuc noverunt, ideoque pariter ignorant hanc Dei legem.


Versus 16-17: Populus Aberrabit

16. POPULUS ISTE CONSURGENS FORNICABITUR POST DEOS ALIENOS, sequetur deos alienos, eosque colet me deserto; idololatria enim a Prophetis vocatur fornicatio.

17. Abscondam faciem meam ab eo, subtrahendo ei meam protectionem.


Versus 19: Scribite Canticum Istud

19. SCRIBITE VOBIS CANTICUM ISTUD (puta carmen hoc de quo cap. XXXII), ET DOCETE FILIOS ISRAEL, UT, etc., SIT PRO TESTIMONIO, scilicet propriae iniquitatis et justitiae divinae.


Versus 21: Canticum pro Testimonio

21. POSTQUAM INVENERINT EUM MALA, etc., RESPONDEBIT EI CANTICUM ISTUD, q. d. Then this canticle, which I shall compose in the following chapter, will testify to the Hebrew people that they have sinned and departed from God, when they see that the very evils I threaten and foretell in this song for deserters of God have befallen them.

SCIO ENIM COGITATIONES EJUS, QUAE FACTURUS SIT HODIE. To hodie referendum est, non ad facturus sit, sed ad scio, q. d. Scio hodie et ex nunc, ingenium et propensionem populi hujus ad idola et alia mala, quodque illa reipsa facturus sit suo tempore.


Versus 26: Ponite Librum in Latere Arcae

26. TOLLITE LIBRUM ISTUM (Deuteronomii), ET PONITE EUM IN LATERE ARCAE FOEDERIS DOMINI. Non quod hic liber intra ipsam arcam, in angulo ejus aliquo positus sit, aut poni jussus: nam in arca tantum repositae fuerunt tabulae legis, ut patet III Reg. viii, 9, et II Paral. v, 10; sed quod ad latus arcae, ut habent Hebraea, hoc est extra arcam, in limbo, sive sinu ejus, vel prope eam, una cum virga Aaronis, et urna continente manna, inquit Abulensis, collocatus sit, ex quo loco postmodum aedificato templo, translatus videtur ad gazophylacium, sive ad locum thesaurorum, uti colligitur II Paral. XXXIV, 14.


Versus 27-29: Contentio et Caelum Testis

27. Ego scio contentionem tuam, et cervicem durissimam, q. d. Quia tu, o popule Hebraee, es contumax, et propensus ad contentionem et rebellionem, possesque procaciter negare, quod unquam tibi data fuisset a me haec lex; ideo volo, ut liber hic legis recondatur in arca, indeque contra te in testimonium proferatur, cum opus fuerit. Nota: alloquitur hic Deus Levitas quasi totum populum, quia illi, utpote sacerdotes et Levitae, totum populum repraesentabant.

28. INVOCABO CONTRA EOS COELUM ET TERRAM, ut sint testes eorum quae dico, scilicet futurae eorum tam transgressionis, quam punitionis. Unde canticum sequens, quod est de hac re, sic orditur: « Audite coeli quae loquor, audiat terra verba oris mei. » Vide dicta cap. IV, vers. 26.

29. PER OPERA MANUUM VESTRARUM, per pravas actiones vestras. Secundo, per idola quae manibus vestris facietis et coletis. Ita Abulensis.


Versus 30: Locutus Est Moyses Universo Coetui

30. LOCUTUS EST ERGO MOYSES, AUDIENTE UNIVERSO COETU ISRAEL. Hinc videtur per miraculum vox Mosis senilis ita fuisse confortata et adaucta, ut a singulis audiretur, puta a tribus hominum millionibus, uti dixi cap. 1, vers. 1: ita Abulensis.

VERBA CARMINIS HUJUS, quod scilicet proxime pepigit et cecinit Moses cap. XXXII.

Nota hic zelum et ultima monita Mosis jam morituri: instar enim ignis ardet, ut populo legem Dei inculcet.

Ita Josue, cap. xxiv, moriturus populum ad legem Dei foedere astrinxit, et saxum ingens erexit quod testis esset adversus eum, ne datam Deo fidem falleret.

Ita David moriturus ad Salomonem filium et regni haeredem ait: « Ego ingredior viam universae terrae, confortare, et esto vir et observa ut custodias mandata Domini Dei tui, » III Reg. II.

Ita Constantius Caesar, pater Constantini Magni, moriturus coronam filio imponens ad eum et ad Senatum dixit: « Nunc mihi mors vita ipsa dulcior est futura, nunc optatus adest obitus. Nam filium Imperatorem relinquo, qui Christianorum lacrymas absterget et tyrannorum crudelitatem vindicabit. » Deinde ad multitudinem conversus, bono animo omnes esse jussit, qui a vera in Christum pietate non descivissent, addiditque Christum deinceps cum Constantino in armis fore. Ita ex Eusebio Baronius, tom. II, anno Christi 306.

Ita Theodosius Imperator moriturus vocavit filios Arcadium et Honorium, eosque ardenti affectu serio cohortatus est, per salutem ipsorum et reipublicae obtestans, ut sua vestigia insequentes hoc sibi unice curae esse vellent, quo fidei et pietatis doctrina pura et incorrupta conservaretur, et ad posteros propagaretur: in eo conatu nullis laboribus ac sumptibus parcerent, nam in hoc uno summam felicitatis esse positam: hacque ratione unica, nec ulla alia, recte firmari pacem, confici bella, erigi trophaea, et parari victorias. Ita Theodoretus, lib. V, cap. xxv, et alii.

S. Ludovicus rex moriturus filio suo haec praecepit: « Fili mi, ante omnia cura ut diligas Deum: nemo enim potest salvus esse nisi Deum amet: Cave ne unquam admittas peccatum mortiferum, sed omnia potius ferre velis genera tormentorum, quam aliquam talem perpetrare culpam. Crebro confitearis peccata tua, deligasque tibi sapientes Confessarios, qui te possint docere, quid agere, quid vitare te oporteat: coram illis ita te geras, ut audeant sincere et reprehendere, et vitia indicare tibi. Parentibus tuis debes amorem, obedientiam et reverentiam. Semper sis addictus et devotus Romanae Ecclesiae, et ejus Pontifici haud secus ac spirituali patri te morigerum praebeas. » Ita habet ejus Vita et Robertus Gaguinus, lib. VII Histor. Franc.

Erricus Westgothorum rex convocatis ad se proceribus, praedixit se ad nonum diem e vita mortali transiturum, impetravitque ab illis, ut Alaricum filium in regni solio collocarent. Ei moriens praecepit imprimis, ut Deum diligeret, Dei ministros honoraret, sine consilio procerum fidelium nihil arduum tentaret, subditos amaret, justitiam coleret, clementiam servaret, omnibus se benignum et liberalem exhiberet. Testis est Joannes Magnus, lib. XV Hist. cap. ult.

Philippus II, Hispaniarum rex, moriturus anno 1600, filio suo Philippo III haec commendavit: « Deus tibi magnam gratiam fecerit, si te ad eum gloriae apicem, in quo me vidi, evexerit; et te, sicut me prosperarit. Te ex animo obtestor, ut cum id assecutus fueris, hujus lecti in quo me vides, et ubi omnis hujus mundi gloria sistit, memineris. Tibi commendo Sedis Apostolicae obedientiam, fidei Catholicae protectionem, religionis Christianae zelum, reipublicae pacem et in subditos justitiam. Si Deus haec consilia mea firmaverit, suum regem non amiserit hoc regnum, sed solum cum fructu commutaverit. »