Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit concionari Moses: unde primo, promittit eis reditum e captivitate, si ad legem Dei redeant. Secundo, vers. 11, docet legem Dei eis esse ad manum. Tertio, vers. 15, proponit eis vitam et mortem, bonum et malum. Quarto, vers. 19, ad hoc testes invocat coelum et terram.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 30:1-20
1. Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio, sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo, et ductus poenititudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2. et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua, 3. reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4. Si ad cardines coeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, 5. et assumet, atque introducet in terram quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi majoris numeri te esse faciet quam fuerunt patres tui. 6. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui: ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. 7. Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. 8. Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui; faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie: 9. et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terrae tuae, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis: 10. si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris praecepta ejus et caeremonias, quae in hac lege conscripta sunt; et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. 11. Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum; 12. nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad coelum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? 13. Neque trans mare positum, ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est? 14. Sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. 15. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: 16. ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac caeremonias atque judicia; et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam. 17. Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis; 18. praedico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. 19. Testes invoco hodie coelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum; 20. et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaeras (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
Versus 4: Si Ad Cardines Coeli Fueris Dissipatus
4. Si ad cardines (Hebraice, ad extremitatem) coeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus. — Est hyperbole, q. d. Si fueritis in extremo orbe, inde reducet vos Deus; si ad extremas terrae regiones, quae sub polis arctico et antarctico sitae sunt, relegati fueritis, inde in patriam vos revocabit. Unde Franciscus Valesius, cap. xxvi Sacrae Philosoph., ex nostro hoc textu colligit esse Antipodes; nam qui sub polo arctico degunt, sunt Antipodes iis qui degunt sub antarctico, et contra. Innuit autem hic Deus Hebraeos eo posse dispergi, ac proinde ibi esse terram habitabilem.
Abulensis per cardines coeli accipit quatuor coeli plagas, videlicet Orientem, Occidentem, Meridiem et Septentrionem. Verum aptius, per cardines accipias duos polos jam dictos: quia sicut ostii cardines sunt fixi et immobiles, in iisque volvitur et movetur ostium, ita poli sunt fixi et immobiles, in iisque volvitur coelum.
Est hic unus e potioribus Scripturae locis, quem Judaei pro se citant, et Christianis semper objiciunt, nempe quod jam sint in ultima captivitate, in quatuor mundi plagas dispersi, ubi expectant Messiam, qui illos iterum in unum congreget, et in Judaeam reducat: hanc enim Scripturam non esse impletam in reditu e captivitate Babylonica, eo quod in ea non fuerint dispersi in quatuor mundi plagas, et eo quod duae tantum tribus tunc in Judaeam redierint, aliis decem in Assyria manentibus.
Verum Nehemias, cap. i, vers. 8 et 9, diserte docet hunc locum, et hanc promissionem impletam esse, in reditu e captivitate Babylonica; non enim asserit Moses eos dispergendos ad extrema coeli, sed loquitur conditionate, aitque: Etiamsi contingeret vos dispergi ad extrema coeli, inde reducam vos; estque hyperbole, ut dixi. Adde, loquitur Moses de statu legis et judaismi; eo enim stante, promittit eis reditum in Judaeam, si poenitentiam agant: jam autem hic status, cum judaismo, per Christum est abolitus. Unde duae tribus jam in plena dispersione sua et eversione versantur, a 1600 annis; decem vero tribus a bis mille et amplius annis, et quamcumque poenitentiam egerint, vel agant, hactenus tamen tanto tempore eas reduci non vidimus. Denique Judaei poenitere et ad Deum redire nequeunt, nisi Christum a Deo missum recipiant: hoc autem facient in fine mundi, qui tunc eos per Eliam et Henoch in Jerusalem reducet, convertet et salvabit.
Versus 6: Circumcidet Cor Tuum
6. CIRCUMCIDET COR TUUM, id est, auferet superflua et nociva desideria, et duritiem voluntatis tuae. Unde Septuaginta vertunt περικαθαριεῖ, id est, circumpurgabit cor tuum; vide dicta Levit. cap. xxvi, vers. 41.
Versus 9: Revertetur Ut Gaudeat
9. REVERTETUR UT GAUDEAT. Non quasi mutabilis sit Deus, ut nunc gaudeat, nunc doleat; sed anthropopathos de Deo loquitur Scriptura. Homines enim cum alicujus miserentur, eumque in gratiam recipiunt, laetantur de ejus bonis et felicitate, cum prius eum odissent, et in ejus poenis ac aerumnis laetati fuissent. In Deo autem nulla harum passionum est temporalis vicissitudo; sed ab aeterno laetatus est Deus, simul et semel unico actu, de toto ordine punitionis et praemiorum, qui per omnem aeternitatem decurret, et his illisve obveniet, atque in eo actu, eaque laetitia semper perseverat et perseverabit.
Versus 10: Si Tamen Audieris Vocem Domini
10. SI TAMEN AUDIERIS VOCEM DOMINI DEI TUI. Si enim vis ut audiat te Deus, tu prior eum audi, vel exterius per legem, Scripturam aut concionatorem, vel interius per sanctam inspirationem loquentem. Si vis ut Deus faciat voluntatem tuam, tu prior facito quae ipse vult et mandat. Si vis ut ipse revertatur ad te, tu pariter revertere et occurre illi. Si vis ut ipse gaudeat super te, tu quoque gaude super illo. « Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. »
Hinc viri sancti omnia quae petunt a Deo impetrant, quia vicissim faciunt quidquid ab eis exigit Deus. Ita S. Dominicus dicebat se nihil unquam postulasse a Deo, quod non protinus obtinuisset; cumque subderet unus: Pete ergo ut D. Conradus (Doctor is erat celebris) fiat tui Ordinis: Difficile, ait, hoc quidem est, attamen si petam, futurum confido. Petiit, totaque nocte oravit, et ecce mane accurrit Conradus stimulatus a Deo, habitumque Ordinis a S. Dominico flagitat et accipit. Quod ergo nos orantes subinde non exaudiat Deus, causa est quod nos non audiamus eum, nec obediamus voci ejus. O quanti fieremus apud Deum, si ei semper studiose auscultaremus et obsequeremur! Solebat S. Franciscus, audiens internam Dei inspirationem etiam in itinere, consistere, totusque ad eam attendere dicens: Loquere, Domine, audit servus tuus; et quamdiu inspiratio durabat, consistebat, eique humiliter et attente auscultabat, moxque eam opere adimplebat; hinc tantus evasit.
E contrario non patitur Deus se contemni, suamque vocem negligi; est enim hoc indignum et injurium Deo: unde ipse tales punit deserendo eos, sinendoque ut ruant in gravia mala et peccata. Hoc est enim quod ipse comminatur Proverb. cap. 1, 24: « Quia vocavi, et renuistis, etc., ego quoque in interitu vestro ridebo. » Qui ergo sapit, audiat illud Psaltis: « Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare corda vestra. »
Versus 11: Mandatum Hoc Non Supra Te Est
11. MANDATUM HOC, etc., NON SUPRA TE EST, ut possis te excusare, et dicere: Non possum illud attingere, ut sciam et compleam. Hebraice est, mandatum hoc non est a te separatum nec remotum.
Versus 14: Juxta Te Est Sermo
14. SED JUXTA TE EST SERMO, IN ORE TUO, ET IN CORDE TUO, q. d. Habes legem Dei ad manum, ut in corde, id est memoria, eam rumines eamque ore proloquaris. Hunc locum citat Apostolus, Roman. x, et allegorice pulchreque, ut docet S. Augustinus, Quaest. LIII, accommodat eum fidei, ut ostendat quam facile per eam homo justificari possit: nec enim ad hoc opus est ut quis ascendat in coelum, et inde nobis Christum deducat, ut videamus Christum, et videntes salvi fiamus; sed satis est credere Christum esse Deum, et nostri causa de coelo descendisse. Sic non est opus ut quis ad inferos descendat, et inde Christum a mortuis ad vitam reducat; sed sufficit ut credamus Christum divina virtute resurrexisse: hoc autem credere corde, et ore profiteri est facillimum. Vide dicta ad Roman. x, 6.
Versus 15: Proposuerim Vitam Et Mortem
15. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario malum et mortem, scilicet in liberam praedam, ait S. Chrysostomus. Quasi enim liberum quoddam voluit esse aucupium mortis ac vitae, ut in alto veluti suspensa, animabus fidelium exponerentur ad praedam. Huc allusit Sapiens, Eccli. xv, 17: « Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris porrige manum. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. » Hominis arbitrium, ait ibidem Jansenius, Deus quasi suspendit in aethere inter duo elementa: aquam, in symbolum refrigerii vitae aeternae; ignem, in expressionem tormentorum apud inferos.
Versus 16: Ambules In Viis Ejus
16. Ambules in viis ejus, legi ejus studiose et continue obediendo. Nota: Scriptura crebro utitur verbo ambulandi, quia fidelium est nunquam stare, sed semper progredi in via Domini. « Nunquam, ait S. Bernardus, epist. 253 ad Garinum, justus arbitratur se comprehendisse; nunquam dicit: Satis est; sed semper esurit sititque justitiam: quia in aeternum se divino mancipavit famulatui. » Hinc Proverb. IV, 18, dicitur: « Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. » Et Psal. LXXXIII, vers. 8: « Beatus homo cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, etc., ibunt de virtute in virtutem. » Praeclare S. Bernardus, epist. 253: « Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit, qui nusquam stetit, sed exultavit ut gigas ad currendam viam, factus obediens usque ad mortem. »
Versus 19: Testes Invoco Coelum Et Terram
19. TESTES INVOCO HODIE COELUM ET TERRAM. Quomodo coelum et terra testes sint, tum legis, tum praevaricationis, tum vindictae divinae, explicui cap. IV, vers. 26.
QUOD PROPOSUERIM VOBIS VITAM ET MORTEM. Ita legendum cum Romano, Hebraeo, Chaldaeis et Septuaginta, non autem, vitam et bonum, q. d. Si legem hanc serves, promitto tibi vitam hic longaevam et felicem: sin eam violes, comminor et praedico tibi mortem celerem et miseram, eamque et praesentem et aeternam. Elige ergo unum e duobus.
Versus 20: Ipse Est Vita Tua
20. IPSE EST ENIM VITA TUA, ET LONGITUDO DIERUM TUORUM, q. d. Deus est effective vita et longaevitas tua, quia scilicet ipse prolongabit tibi vitam, si ejus legi obedias. Unde Act. XVII, dicitur: « In ipso, » id est, per ipsum, « vivimus, movemur, et sumus. »
Pulchre S. Dionysius, cap. vi De Divin. Nom., docet Deum esse vitam in se essentialem; rursum eum esse vitam causalem vitae animalium, plantarum, hominum, angelorum et beatorum: eamque triplicem, primo exemplarem, secundo efficientem, tertio finalem.