Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit Moses Hebraeos urgere ad legem Dei, partim beneficiis et promissis, partim minis et terroribus, idque a vers. 18 ad finem capitis.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 29:1-29
1. Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb. 2. Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, 3. tentationes magnas quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, 4. et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire, usque in praesentem diem. 5. Adduxit vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. 6. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis; ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. 7. Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos. 8. Et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse. 9. Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea, ut intelligatis universa quae facitis. 10. Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israel, 11. liberi, et uxores vestrae, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas: 12. ut transeas in foedere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum: 13. ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob. 14. Nec vobis solis ego hoc foedus ferio, et haec juramenta confirmo, 15. sed cunctis praesentibus, et absentibus. 16. Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes, 17. vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. 18. Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro: ut vadat et serviat diis illarum Gentium, et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. 19. Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei, et absumat ebria sitientem, 20. et Dominus non ignoscat ei; sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine; et deleat Dominus nomen ejus sub coelo, 21. et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, juxta maledictiones quae in libro legis hujus ac foederis continentur. 22. Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius, et infirmitates quibus eam afflixerit Dominus, 23. sulphure et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 24. Et dicent omnes Gentes: Quare sic fecit Dominus terrae huic? quae est haec ira furoris ejus immensa? 25. Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti; 26. et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: 27. idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt: 28. et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. 29. Abscondita, Domino Deo nostro: quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
Versus 1: Haec Sunt Verba Foederis
Haec sunt verba foederis. — Deus iniit foedus in Sina cum Hebraeis, Exodi xix, 4, dando eis Decalogum aliasque leges: hic vero, post 38 annos, illud foedus renovat cum posteris eorum in campestribus Moab, sub hac conditione, ut scilicet servent leges ejus.
Versus 2-3: Vos Vidistis Tentationes Magnas
2. Vocavitque Moyses omnem Israel. — Forte ergo Israelitae jam domum redierunt, interpolata oratione Mosis: haec enim hucusque longa satis fuit concio; inde hic denuo revocati sunt, quasi ad foedus cum Deo renovandum. Ita Abulensis. Posset tamen secundo, sic simplicius et planius explicari: vocavit, id est, compellavit omnem Israel.
2 et 3. Vos vidistis, etc., tentationes magnas, — puta plagas magnas inflictas Aegyptiis, quibus Deus animos Aegyptiorum tentavit, impulit, et coegit ut vos dimitterent.
Versus 4: Non Dedit Vobis Dominus Cor Intelligens
4. Et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire. — Hebraice, aures ad audiendum, vel audientes, ut scilicet audiretis portenta Dei: non quasi Hebraei non haberent oculos, aut non vidissent portenta et beneficia sibi a Deo praestita, aut non audissent ea; sed quod videntes et audientes ea, quasi non viderent, et non audirent, quia ea non aestimabant, nec inde ad amorem, obedientiam et laudem Dei creatoris et largitoris assurgebant. Deus ergo non dedit eis aures, cor et oculos videntes, quia ipsi ea occluserunt illuminationi et gratiae Dei, sicut qui claudit fenestram, non potest eum sol illuminare, q. d. Semper ingrati fuistis tantis Dei in vos beneficiis, et corpore licet ea videntes, corde tamen et mente ea non vidistis, nec aestimastis. Unde Rabanus: « Quod vero, ait, dicit Deum non dedisse eis oculos, nec aures, nullo modo arguens et increpans hoc diceret, nisi ad eorum culpam (qui lumine et gratia Dei indigni, eique rebelles fuerunt) pertinere vellet intelligi. » Ita et Theodoretus.
Versus 5: Non Sunt Attrita Vestimenta Vestra
5. Non sunt attrita vestimenta vestra. — Quaerit hic Abulensis: Unde tot millia parvulorum, qui nati sunt in deserto, habuerunt suas vestes? Aliqui respondent Hebraeos eas emisse a vicinis gentibus. Sed illae fere hostiles erant: unde Hebraei cum eis vix habebant commercia. Secundo, Abulensis respondet Hebraeos eas extulisse secum ex Aegypto; et esto illae majores essent et viriles, supernaturaliter tamen easdem fuisse imminutas et contractas, atque accommodatas corpusculis parvulorum, easque rursum cum eis crescentibus crevisse. Verum hoc miraculum hic sine necessitate ponitur.
Dico ergo primo, Hebraeos in exitu spoliasse Aegyptum, vestesque varias inde extulisse, ut patet Exodi xii, 35, quas postea dissuerunt et consciderunt, easque corporibus parvulorum admensi sunt et adaptarunt. Secundo, vestes eorum qui moriebantur in deserto cedebant iis qui subnascebantur et succrescebant. Tot autem fere sunt mortui in deserto, quot nati, ut patet conferenti cap. xii Exodi, vers. 37, cum Numer. xxvi, 51. Tertio, Hebraei tam viri quam feminae in deserto per 40 annos non fuerunt otiosi, sed lanam et linum tractabant, indeque sibi pannos ac vestes confecerunt. Pari modo, ex pellibus animalium suorum conficiebant corium, indeque calceos, uti concedit Abulensis; quod si ita est, cur non pari modo ex lana et lino confecerint pannos et vestes?
Ex hoc loco Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. lviii, eam ita probat: « Hae, ait, figurae nostrae fuerunt, ut Dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cujus etiam vestimenta et calceamenta protexit. »
Versus 6: Panem Non Comedistis
6. Panem non comedistis. — Quia loco panis comedebant manna: carnes tamen, ova, pisces, etc., potuerunt comedere, et emere a vicinis gentibus, uti dicitur Deuter. ii, 6; vix tamen ea emisse et comedisse videntur, quia in manna habebant omnem saporem. Ita Abulensis.
Versus 10: Vos Statis Hodie Cuncti
10. Vos statis hodie cuncti. — Oportebat ut omnes ad susceptionem legis et foederis convenirent, quia quod omnes tangit, ab omnibus debet approbari, et hoc modo condebantur leges Romanae: scilicet conveniente toto populo, quaerebat alta voce magistratus, utrum placeret eis talis lex: atque ex responsione totius populi pendebat, utrum illa approbaretur, vel reprobaretur, ut patet in Institut. de jure naturali, § Lex est. Ita Abulensis.
Versus 12: Ut Transeas in Foedere Domini
12. Ut transeas in foedere Domini Dei tui (ut scilicet ineas foedus solemne coram, et cum Deo tuo, et obstringas te) jurejurando, — id est, exsecratione maledictionum hoc cap. et praeced. descriptarum; has enim significat Hebraeum ala, et Graecum ara.
Versus 18: Radix Germinans Fel et Amaritudinem
18. Ne forte, etc., sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem, — vel toxicum et absinthium, uti vertunt recentiores; Chaldaeus vertit, ne sit inter vos cogitans peccata et superbiam. Peccatum ergo, et aversio a Deo hic dicitur fel, amaritudo, absinthium, toxicum, primo, quia lethaliter sauciat animam; secundo, quia eam a Deo separat per remorsum conscientiae, et lancinat; tertio, quia eam reddit Deo invisam et exosam: peccatum enim est objectum unicum irae, indignationis et vindictae Dei. Similis phrasis est Actor. viii, 23; ait enim Petrus Simoni Mago: « In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. »
Versus 19: Absumat Ebria Sitientem
19. Cumque audierit verba juramenti (id est maledictionis et exsecrationis hujus, ut dixi vers. 12, contemnens et irridens eam), benedicat sibi in corde suo, — blandiatur sibi, promittendo scilicet sibi impunitatem, et pacem, id est prosperitatem, etiam si leges hasce meas violarit; patet ex sequent.
Et absumat (ita legendum cum Romanis et Regiis, non assumat, ut habent Plantiniana) ebria sitientem. — Hebr. est, ut addatur ebria sitienti, scilicet in poena, aeque ac culpa. Unde Septuaginta clare vertunt, ut peccator perdat simul innocentem. Vox enim non, quam addunt Septuaginta, dicentes, non perdat, non est in Hebraeo, et prohibitive tantum a Septuaginta est addita; unde melius et planius omittitur. Huc alludit et Chaldaeus, ut addantur ei peccata ignorantiae peccatis superbiae, q. d. ait Rabanus: Cave ne, qui ebrius es malitia et praesumptione, seducas eum qui habet votum discendi veritatem. Videtur autem illo tempore fuisse proverbium: « Ebrius sitientem, aut sobrium ducit, » id est, impius et sceleratus simplicem et avidum, non tam veritatis et sapientiae, ut vult Rabanus, quam novitatis et voluptatis (ebrietas enim et sitis sunt ejusdem rei) ducit, et seducit ad suas sceleratas voluptates, errores et idololatrias.
Hinc symbolice, absumit ebria sitientem, cum pars inferior voluptatibus inescata et inebriata, totam ad se mentem (quae sitiens est, quod voluptatem corporalium per se sit expers) trahit et absorbet: tuncque homo fit mancipium corporis sui: dominatur enim corpus et appetitus in rationem, eamque sibi subjicit.
Versus 20: Furor Ejus Fumet
20. Furor ejus fumet, — id est gravissime irascatur et ulciscatur Deus.
Et sedeant, — ut quasi fixe et immobiliter peccatori adhaereant haec maledicta, uti sedens adhaeret suae sedi.
Versus 23: Sulphure et Salis Ardore Comburens
23. Sulphure et salis ardore comburens, — scilicet terram vestram. Sal enim terrae inspersum eam exsiccat, urit, depascitur et sterilem facit; hinc Achimelech sal sparsit in agro Sichem, cum vellet eum omnino sterilem efficere, Judic. ix, 45.
In (id est ad) exemplum subversionis Sodomae, — q. d. Instar subversionis Sodomae, sicuti Deus subvertit Sodomam, patet ex Hebraeo.
Versus 26: Servierunt Diis Alienis
26. Et servierunt diis alienis, etc., quibus non fuerant attributi (Hebraice, quos non divisit eis, quisquam scilicet, id est qui non sunt eis divisi et attributi. Cal enim pro niphal, id est activum pro passivo, saepe usurpant Hebraei, q. d. Hebraei diis alienis non sunt dati in custodiam et famulatum, sed Deo vero, ejusque haereditas jam ab olim fuerunt: quare sacrilege ipsimet se illi suffurati sunt, et alienis diis se subjecerunt), sicut hodie comprobatur, — videlicet quando ista, quae hic praedicuntur, posterioribus temporibus facta fuerint; loquitur enim Moses de tempore futuro: sunt enim haec verba Gentium, desolationem Judaeorum factam admirantium.
Versus 29: Abscondita Domino Deo Nostro
29. Abscondita, Domino Deo nostro; quae manifesta sunt nobis et filiis nostris. — Chaldaeus, Aben-Ezra et Rabbini sic explicant, q. d. « Quae occulta sint coram Domino, » id est, Domini est occulta peccata punire; « quae autem manifesta sunt, nobis, » scilicet convenit ea punire. Verum melius ad legem Dei, vel potius ad maledicta et flagella Dei, quae hic praevaricationibus ab eo intentantur, haec referemus, q. d. Haec flagella futura, praevisa et decreta a Deo, sunt abscondita, suntque inter occulta Dei judicia, quae tamen nobis manifestavit, ut eorum metu legem ejus faciamus. Ita Cajetanus. Quod enim Abulensis sic explicat: Manifesta sunt nobis flagella Dei, quia ea jam immissa sunt nobis, quia ea sentimus et experimur, non consentit cum sequentibus, sequitur enim: « Usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus. »