Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jurant undecim tribus se non daturas Benjaminitis filias suas in uxores; unde mox dolentes de tribus illius interitu, sexcentis viris ex illa reliquis uxores dant 400 virgines ex clade Jabes Galaad reservatas, et ducentas Siluntinas ex raptu.
Textus Vulgatae: Judicum 21:1-24
1. Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. 2. Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes: 3. Quare, Domine Deus Israel, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? 4. Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare; obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas, et dixerunt: 5. Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. 6. Ductique poenitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere: Ablata est tribus una de Israel, 7. Unde uxores accipient? Omnes enim in commune juravimus non daturos nos his filias nostras. 8. Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. (9. Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) 10. Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. 11. Et hoc erit quod observare debebitis; omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros interficite; virgines autem reservate. 12. Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri torum, et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. 13. Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon; et praeceperunt eis ut eos susciperent in pace. 14. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad; alias autem non repererunt, quas simili modo traderent. 15. Universusque Israel valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israel. 16. Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? Omnes in Benjamin feminae conciderunt, 17. et magna nobis cura, ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israel. 18. Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. 19. Ceperuntque consilium atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona. 20. Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, et latitate in vineis. 21. Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin. 22. Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint, atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum; non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum, sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. 23. Feceruntque filii Benjamin, ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas, abieruntque in possessionem suam, aedificantes urbes, et habitantes in eis. 24. Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel; sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Versus 4: Altare.
Non peccarunt, quia in sanctuario altare hoc erexerunt. Jam autem, Deut. XVI, 2, vetitum est ne extra sanctuarium hostias in altari immolent. Adde illud praeceptum latum esse a Deo ob periculum idololatriae; hic autem nullum ejus erat periculum. Unde videtur hic in illa lege fuisse dispensatum. Ita Abulensis. Cajetanus censet eos non aliud novum altare fabricasse, sed istud quod erat in tabernaculo restaurasse. Quarto et optime dicas hoc novum altare erectum ob necessitatem. Cum enim omnes tribus congregatae essent, ac singulae plures vellent Deo offerre hostias, unum altare tabernaculi ad eas capiendas non sufficiebat. Quare necessum fuit aliud altare erigi, ut omnibus satisfieri posset. Hic autem casus necessitatis censebatur exceptus a lege illa communi unius altaris. Unde Salomon in simili necessitate aliud altare erexit, III Reg. VIII, 64. Alias vero ad hoc opus fuit peculiari Dei instructu et dispensatione, per quam Samueli in Rama, Galgala et Bethlehem sacrificare licuit, II Reg. VII, 11 et 16; Davidi in Area Ornan, II Reg. XXIV; Eliae in monte Carmelo, III Reg. XVIII.
Versus 6: Ducti Poenitentia
Non proprie dicta: nec enim peccarant occidendo Benjaminitas, sed poenitentia, id est dolore, q. d. dolentes unam tribum Benjamin pene exstinctam in Israel; Deus enim volebat omnes duodecim tribus conservari, tum ad honorem Abrahae, Isaac et Jacob patriarcharum, tum ad robur et plenitudinem Synagogae, aeque ac Reipublicae Israelis; tum ob mysteria numeri duodenarii, praesertim quia duodecim tribus, et Patriarchae earum capita et principes fuere typus duodecim Apostolorum; tum denique quia ex Benjamin nasciturus erat Saul, quem Deus destinaverat primum regem Israelis, et S. Paulus Doctor Gentium, ac duodecim millia signati, qui tempore Antichristi convertentur, eique resistent, Apocal. VII, 8. «In Gabaa, inquit S. Hieronymus in Epitaphio Paulae, urbe ad solum diruta paululum substitit Paula recordata peccati ejus, et concubinae in frusta divisae, et tribus Benjamin sexcentos viros propter Paulum Apostolum reservatos, de quo praedixerat Jacob,» Genes. cap. XLIX, 27: «Benjamin lupus rapax mane comedet praedam, et vespere dividet spolia.» De Paulo ergo recte hic dicas id quod de Fabio Maximo cecinit Ovidius, lib. I De Ponto, eleg. 2:
Qui nasci ut posset, quamvis cecidere trecenti (Fabii caesi ab Annibale). Non omnes Fabios abstulit una dies.
Versus 10: Miserunt Decem Millia.
Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta constanter habent duodecim millia. Sic et Josephus, lib. V Antiquit. cap. II. Unde nonnulli suspicantur hic esse mendum.
ET PERCUTITE HABITATORES JABES GALAAD — juste, quia a communi undecim tribuum praelio et sceleris vindicta soli se subduxerunt: unde ab undecim tribubus, hoc est, a toto populo justam mortis sententiam acceperunt. Debebant enim ipsi in publica Reipublicae causa, conventu et praelio comparere ut caeteri, ac Rempublicam adjuvare, et propugnare ut caeteri. Hoc enim justitia legalis et aurea exigit.
Vide dicta Numer. XXXI. Porro videntur hic undecim tribus ex zelo nimio modum justae vindictae excessisse, eo quod parvulos quoque et mulieres innocentes occidi jusserunt.
Versus 11: Virgines Reservate.
Virgines enim magis amant primos sponsos, quam corruptae. Virgines autem dignoscebant, non per explorationem matronarum, ut vult Abulensis, sed ex communi fama, quod nunquam fuissent nuptae.
Versus 18: Constricti Juramento.
Juramentum hoc obligabat eo casu, quo Benjaminitis reliquis, de uxoribus, quae essent Israelitides alia ratione provideri potuisset, ut ipsi non cogerentur ducere gentiles et alienigenas, vel cogerentur manere caelibes cum interitu totius tribus. Tunc enim non obligabat hoc eorum juramentum, eo casu scilicet, quo una tribus perire debuisset, vel mulieres alienigenae ex vicinis assumendae fuissent, quod periculosum et lege vetitum erat; tum quia sicut votum, ita et juramentum factum de minori bono, quod majus bonum impediat, non obligat quatenus illud impedit; et jurans censetur tacite majus bonum excipere voluisse cum juraret; nam alioqui illicitum fuisset juramentum: quia promissio, licet juramento firmata, non censetur infringi, quando in melius commutatur; hic autem melius erat non perire unam tribum, quam non dare illi filias suas uxores. Vide Sylvestrum, verbo juramentum. Quocirca peccassent Israelitae, si jurassent se in tali necessitate et periculo non daturos uxores Benjaminitis, ait Abulensis; putarunt tamen ipsi, cum essent simplices et rudes, se hoc juramento teneri: unde rationes quaerunt quibus et juramento et conservationi tribus caveatur; et quamvis Abulensis fucatas eas fuisse putet, et in fraudem juramenti; melius tamen Lyranus, Hugo, Cajetanus, Arias censent legitimas fuisse; et quoad Galaadites mulieres eis datas patet, quia Galaaditae bello non interfuerant (unde et merito excisi sunt: debuerant enim, ut recte Abulensis, vocati ad communem vindictam tanti sceleris venire); juramentum autem praesentes tantum, qui scilicet jurarant, concernebat, non absentes.
Versus 19: Ecce Solemnitas
Non nundinarum, ut vult Abulensis, sed festi alicujus. Videtur autem hoc festum fuisse Tabernaculorum, quod celebratur in septembri; tunc enim collectis uvis, vites abundant foliis et pampinis, sub quibus hi virginum raptores latitare potuerunt, ut dicitur vers. 20. Ita Arias, Serarius et alii.
Versus 21: Rapite Ex Eis Singuli Uxores.
Quaeres, an licite raptum hunc consulere potuerint, et an Benjaminitae, consilium hoc exsequendo, virgines Siluntinas rapere? Respondeo affirmative; unde dico nec majores natu, raptum hunc consulentes fuisse perjuros; quia singuli tantum particulatim jurarant se eis proprias filias non daturos, non autem non daturos aliorum filias communi decreto. Similiter nec parentes filiarum fuisse perjuros, quia ipsi consilii raptus non erant conscii, nec dederunt filias suas: sed hae illis abreptae sunt, imo, ut textus innuit, parentes prius Benjaminitis petentibus illas negarant. Unde peccatum, sive inaequalitas ab eorum parte fuisse dicitur, quia scilicet eas petentibus jure suo Benjaminitis, in tali necessitate negarant ob jurisjurandi religionem.
Denique non fuit hic peccatum raptus, ut recte Lyranus, Cajetanus, Dionysius, Arias; quia is tantum misericordialis fuit non valde invitis filiabus, nec etiam parentibus, nisi ob perjurii periculum, quod hic nullum erat; et quia raptus hic factus est mandato illorum ad quos spectabat cura totius populi, et communis boni, quorum erat in tali necessitate et providere juramento, et determinare uxores, modumque eas accipiendi salvo juramento, quas quivis eorum alioqui Benjaminitis dare debuisset, ne tribus illa interiret, vel tarde nimis succresceret.
Simili modo Romulus et Romani instituerunt ludos, et adventantes ad eos rapuerunt virgines Sabinas, ut eas haberent uxores. Id factum est post annos 700; tot enim Phinees, aeque ac Othoniel, antecessit Romam et Romulum. Romanorum raptus contigit 14 Kalendarum septembris, ait Plutarchus; Benjaminitarum vero eodem mense septembris. Romani rapuerunt virgines 527, vel ut Halicarnassaeus 683; Benjaminitae vero 200. Benjaminitas ad raptum coegit necessitas, Romanos libertas, uti docet S. Augustinus, lib. II De Civitate, cap. XVII, et lib. III, cap. XIII. Unde Romanorum raptus concivit bella et strages, Benjaminitarum vero pacem et laetitiam.
Epilogus: Duodecim Judices Israelis
Hic finitur historia duodecim Judicum Israelis, qui fuere typus duodecim Apostolorum, ac praefuere populo a Josue usque ad Heli, per annos 299; nimirum Othoniel annis 40, Aod 80, Barac 40, Gedeon 40, Abimelech 3, Thola 23, Jair 22, Jephte 6, Abesan 7, Ahialon 10, Abdon 8, Samson 20. De quibus ita scribit Rupertus, lib. IV De Victoria verbi Dei, cap. VI: «Erant unici et veri Salvatoris (Jesu Christi) vicarii. Salvatio per illos duplici modo, videlicet judicando et praeliando administrabatur: judicando quippe populum ab idolorum servitute prohibebant; praeliando ipsi in fronte gradientes, de hostibus quibus servierant fortiter vindicabant. Erant ergo in disciplina judices, in praelio duces, in utroque salvatores, Sacramenta victoriasque Salvatoris aeterni gestis praeclaris et victoriis mysticis praefigurantes. Sicut enim speculum oppositum soli, similem reddit imaginem; ita et salvatorum et judicum illorum lucida fides, Salvatori et Judici aeterno, cujus erant vicarii, similem praetulit in gestis suis pulchritudinem.»