Cornelius a Lapide

Judicum XX


Index


Synopsis Capitis

Undecim tribus bellum inferentes Benjaminitis ad vindicandam nefandam eorum libidinem, secundo ab eis caeduntur, tertio tandem aggressu eosdem caedunt usque ad internecionem, sexcentis duntaxat fuga in solitudinem elapsis.


Textus Vulgatae: Judicum 20:1-48

1. Egressi itaque sunt omnes filii Israel, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha; 2. omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israel in Ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum (3. Nec latuit filios Benjamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha). Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectae, quomodo tantum scelus perpetratum esset, 4. respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti: 5. et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est. 6. Quam arreptam, in frusta concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestrae; quia nunquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israel. 7. Adestis, omnes filii Israel, decernite quid facere debeatis. 8. Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum; 9. sed hoc contra Gabaa in commune faciamus: 10. Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. 11. Convenitque universus Israel ad civitatem, quasi homo unus, eadem mente, unoque consilio. 12. Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est? 13. Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum: 14. sed ex cunctis urbibus, quae sortis suae erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israel dimicarent. 15. Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa. 16. Qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra, ut dextera praeliantes; et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. 17. Virorum quoque Israel, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadraginta millia educentium gladios, et paratorum ad pugnam. 18. Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo; consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. 19. Statimque filii Israel, surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa. 20. Et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare coeperunt. 21. Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum. 22. Rursum filii Israel fortitudine et numero confidentes, in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt. 23. Ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen. 24. Cumque filii Israel altera die contra filios Benjamin ad praelium processissent, 25. eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa; et occurrentes eis tanta in illos caede bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent. 26. Quamobrem omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino; jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas, 27. et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, 28. et Phinees, filius Eleazari filii Aaron praepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras. 29. Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa; 30. et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. 31. Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et caederent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel, et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros; 32. putaverunt enim solito eos more caedere. Qui fugam arte simulantes, inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. 33. Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque, quae circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt, 34. et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin; et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. 35. Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. 36. Filii autem Benjamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad praeparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant. 37. Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga caedentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii. 38. Signum autem dederant filii Israel his quos in insidiis collocaverant, ut, postquam urbem cepissent, ignem accenderent; ut, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. 39. Quod cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, caesis de exercitu eorum triginta viris), 40. et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere; Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri; 41. qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin in fugam versi sunt, 42. et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus; sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis. 43. Atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. 44. Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores. 45. Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem; et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. 46. Et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis, essent viginti quinque millia, pugnatores ad bella promptissimi. 47. Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere, et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri, sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor. 48. Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.


Versus 1: Omnes Congregati ad Dominum in Maspha

Quatuor erant urbes in Judaea dictae Maspha, id est, specula, ait Abulensis, qui Galaaditicam hic intelligit. Melius alii accipiunt illam quae erat in confinio tribus Judae et Benjamin; haec enim erat vicina Gabaae, quam punire volebant, aeque ac urbi Silo, ubi erat tabernaculum foederis cum arca, quod ex Maspha videri poterat. Erat enim Maspha in loco alto quasi specula; unde ibidem dicuntur «congregati ad Dominum,» eminus in tabernaculo supra arcam residentem. Adde in tota Synagoga simul collecta ad causam piam, uti hic erat, Deus aderat, illique praeerat. Unde ad eam convenientes dicebantur «congregari ad Dominum.» Hinc et alias saepius Hebraei comitia celebrarunt in Maspha, ut patet I Reg. VII, 10; Jerem. XL; I Machab. III, 47, ubi et causa additur cum dicitur: «Locus orationis erat in Maspha ante in Israel,» q. d. Esto in Silo esset tabernaculum cum arca, tamen in Maspha erat Synagoga, sive locus orationis, ideoque eo quasi ad Synagogam sive proseucham convenerunt Israelitae. Unde Rabbini Synagogarum originem referunt ad Synagogam celebrem et principem, quae erat in Maspha.


Versus 2: Omnesque Anguli Populorum

Hoc est omnes populi habitantes in suis locis, quasi angulis. Sic hodie vocantur Cantones, id est, Anguli Helvetiorum. Rursum et potius omnes anguli, id est, omnes primores, praefecti et duces populorum, omnes principes tribuum, ait noster Salazar in Proverb. cap. 1, vers. 21, num. 229. Hi enim populum in unione et officio continent, sicut anguli stringunt continentque totam domum. Hinc angulus pro principe sumitur, ut cum Christus dicitur «factus in caput anguli,» et esse «lapis angularis,» id est, columna, basis et princeps Ecclesiae, Psal. CXVII, 22, et Matth. XXI, 42; et cum Isaias ait cap. XIX, vers. 13: «Deceperunt Aegyptum angulum (id est principem) populorum.» Et Zacharias, cap. X, vers. 4: «Ex ipso angulus,» hoc est, ex Juda prodibit princeps, puta Judas Machabaeus. Similia sunt Sophoniae III, 6 et I Reg. XIV, 38.


Versus 12: Miserunt Nuntios ad Omnem Tribum Benjamin — per universas urbes et cognationes Benjaminitarum.


Versus 15: Viginti Quinque Millia de Benjamin

Hebraeus et Chaldaeus habent 26 millia, quibus consentit Lyranus et Abulensis. Sed Septuaginta aeque ac Latina Romana constanter legunt 25 millia: atque his plane consentit numerus caesorum et superstitum vers. 35 et 47. Denique facile chamisha, id est quinque, depravari potuit in veshisha, id est et sex.


Versus 16: Septingenti Viri Fortissimi

Est hyperbole, q. d. Peritissimi erant fundae, ut ea jacientes lapidem, certo scopum configerent. Ita Lyranus, Abulensis, Cajetanus. Tales quoque erant incolae Balearium insularum, qui a teneris exercebantur in jactu fundae, adeo ut pueri jentare non possent, nisi jentaculum eminus positum funda dejecissent, teste Strabone. Audi quid de Commodo Imperatore scribat Herodianus: «Cervos et damas, item cornigera alia praeter tauros, currens pariter ipse atque insequens impetebat, ac praeventa fuga certissimis ictibus prosternebat. Leones vero et pantheras, aliaque id genus nobilissima animalia, currens in orbem superne jaculis confodiebat, sic ut nec telum quispiam secundum, nec vulnus viderit nisi lethiferum. Nam ut primum se fera concitaverat, statim illam vel in fronte vel in corde sauciabat, nullo praeterea usus scopo, neque ad aliam corporis partem telo destinato, sic ut pariter cum vulnere ipso conficeretur.» Plura tam peritorum sagittariorum exempla recensui Thren. III, vers. 12.


Versus 18: Judas Sit Dux Vester — «Judas» id est, tribus Juda, ejusque princeps.


Versus 23: Contra Filios Benjamin Fratres Meos

Hostes vocant fratres, ut ostendant quod, licet vitio sint punienda, natura tamen est diligenda, ait Lyranus. Hinc hostis olim erat hospes; unde Italicum hoste.


Ascendite ad Eos et Inite Certamen

Mira Dei ordinatio: jubet enim undecim tribus semel caesas a Benjaminitis ad 22 millia vers. 21, iterum eos aggredi, et ab eis rursum caedi ad 18 millia vers. 25, et tamen illae bellum justum piumque agebant.

Cur hoc? Prima causa fuit, ut praeterita eorum peccata castigaret, ac nominatim quod permisissent idolum Michae; item cultum Baalim et Astaroth, cap. II et III. Ita Hebraei, Lyranus et Abulensis.

Secunda innuitur vers. 22, quod scilicet nimis in sua fortitudine et numero confiderent: ut discerent Dei esse victoriam, eamque ab eo dari saepe paucis et debilioribus contra plures et potentes.

Tertia, ut castra undecim tribuum, in quibus multi erant scelerati, a faece expurgaret; itaque digna redderet, quibus victoriam largiretur: utque probaret et excitaret eorum fidem et obedientiam, quae sane hic magna fuit; nam licet secundo caesi, tertio tamen bellum Dei jussu instaurarunt, ideoque victores evaserunt. Audi S. Gregorium, lib. XIV Moral. cap. XIII: «Quid est quod in ultionem sceleris inflammatur Israel, et tamen prius ipse prosternitur: nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quos aliorum culpae feriuntur; ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant?» Confirmat exemplo adulterae, cujus accusatoribus ait Christus Dominus: «Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat,» Joan. cap. VIII, 7, de quibus S. Gregorius: «Ad aliena, inquit, punienda peccata ibant, et sua reliquerant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant.»

Denique ut ostenderet se supremum esse necis et vitae omnium Dominum; itaque omnes sacro sui metu et reverentia percelleret, uti et factum est. Vide Origenem, homil. 14 in Numer.; S. Augustinum, lib. V De Civit. cap. XXI et XXII; Salvianum, lib. De Providentia; S. Gregorium, lib. XXI Moral. cap. III; S. Ephrem, tom. I, serm. De Patientia.

Similibus de causis Deus permisit, in bello contra Pharaonem infidelem inito, occidi Josiam piissimum regem Juda; et Ladislaum regem Hungarorum ab Amurathe Imperatore Turcarum in clade Varnensi; ac S. Ludovicum regem Franciae, volentem recuperare terram sanctam, a Soldano Aegypti capi, et in secunda expeditione peste mori, ut miram ejus patientiam acueret, eamque toti mundo ostenderet, et mox in coelis coronaret, quam sane prae aliis heroicis ejus virtutibus ego admiror et veneror. Sic S. Bernardus ante S. Ludovicum, jussu Dei incitavit Christianos ad capessendam eamdem in terram sanctam expeditionem, quae tamen male cessit caesis Christianis. Unde S. Bernardus a multis impostor audivit; sed ipse se tutatus est, ostenditque per miracula hanc fuisse Dei voluntatem, ut ipse citans hanc Israelitarum geminam cladem narrat lib. II De Consid. ad Eugenium, sub initium.


Versus 26: Jejunaverunt Die Illo Usque ad Vesperam

Ex hoc loco et ex II Regum cap. I et IX, liquet Hebraeos in jejunio solitos jejunare usque ad vesperam. Ex qua consuetudine fluxit superstitiosa observatio Saracenorum, Turcarum et Judaeorum posteriorum, qui, cum jejunant, non ante cibum sumere solent, quam stellam Veneris sive Hesperum (hanc enim colunt Saraceni) conspexerint, ut de Judaeis refert S. Hieronymus, libro II Contra Jovin., et Tertullianus, lib. Contra Psychicos, sub finem. De Saracenis idem liquet ex cap. II Alcorani.

Ad vesperam quoque olim jejunabant Christiani: unde in hujus rei memoriam etiamnum vesperae in jejunio quadragesimae ante prandium recitantur; quasi prandium, quod deinde sequitur, non tam prandium quam coena sit.


Versus 37: De Latibulis Surrexerunt

Intricatus est hic ordo et series historiae, sed eum sic extrices et digeras cum Lyrano et Abulensi. Israelitae se diviserunt in tres turmas sive partes, inaequales tamen: una fuit insidiarum, quae positae erant a tergo urbis Gabaa, ut Benjaminitis ad Israelitas insequendum egressis, urbem ipsam ingrederetur et succenderet. Altera turma erat decem millium, quae Benjaminitas urbe elicuit, ut prior turma insidiarum jam dicta urbem intercipere posset, quaeque eos ad tertiam turmam, sive aciem numerosissimam totius reliqui exercitus ad duas semitas consistentem, simulate fugiendo deduxit, dum urbis captae signum a prima turma per fumum daretur: quo facto converterunt se, et omnes turmae sive acies Benjaminitas aggressae sunt, ex eisque interemerunt 25 millia, et insuper centum viros.


Versus 48: A Viris Usque ad Jumenta

Hinc patet parvulos omnes feminasque fuisse occisos, tam in Gabaa, quam in omnibus aliis urbibus et viculis Benjamin, idque clarius liquet in Hebraeo. Fecerunt ergo tribum Benjamin anathema, quale praecipitur faciendum in crimine publicae idololatriae, Deuter. XIII, 15. Et quanquam hic legi illius et vindictae metas modumque undecim tribus excesserint occidendo mulieres et parvulos innocentes; divina tamen providentia id permissum est ad puniendam Sodomiticam et effraenem Gabaanorum libidinem, simul et rebellionem audacem et temerariam unius tribus Benjamin contra caeteras undecim.