Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Uxore Levitae ab incolis urbis Gabaa, qui erant e tribu Benjamin, infanda libidine occisa, maritus Levita, cadavere uxoris in duodecim partes dissecto et ad duodecim tribus misso, omnes concitat ad tantum scelus vindicandum. Est haec secunda appendix ad librum Judicum, in qua recensetur historia stupri et belli Benjaminitici, quae contigit eodem tempore quo praecedens Michae, paulo post mortem Josue et Seniorum illius aevi. Nam, ut dicitur cap. XX, 28, contigit tempore Phinees, qui patri Eleazaro (hic enim pro Josue consulebat Deum ex jussu Dei et Mosis Num. cap. XXVII, vers. 21) in Pontificatu successit sub idem tempus, quo Othoniel successit Josue. Videtur enim Eleazarus Josue coaevus paulo post illum obiisse. Unde Josue cap. ult. vers. ult., ejus mors statim post mortem Josue recensetur. Sicut ergo idololatria Michae et Danitarum accidit sub Jonathan nepote Mosis, ut audivimus cap. XVIII, 30; sic haec historia excidii tribus Benjamin accidit sub Phinees nepote Aaronis; Aaron autem fuit frater Mosis. Ita Rabbini, Josephus, Abulensis, Lyranus, Serarius et Genebrardus in Chronol. Minus recte ergo Sulpitius et Arias censent hanc historiam contigisse tempore Heli Pontificis; Suidas sub Samsone, et Masius sub Aod secundo Judice, et alii sub Othoniele, qui fuit primus Judex.
Textus Vulgatae: Judicum 19:1-30
1. Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda; 2. quae reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus. 3. Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos, quae suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei laetus, 4. et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter. 5. Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit, quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris. 6. Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: Quaeso te ut hodie hic maneas, pariterque laetemur. 7. At ille consurgens, coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere. 8. Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. 9. Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum; mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris, ut vadas in domum tuam. 10. Noluit gener acquiescere sermonibus ejus; sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quae altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam. 11. Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem, dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Jebusaeorum, et maneamus in ea. 12. Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa; 13. et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama. 14. Transierunt ergo Jebus, et coeptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa quae est in tribu Benjamin; 15. diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio. 16. Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa. Homines autem regionis illius erant filii Jemini. 17. Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum: Unde venis, et quo vadis? 18. Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem; et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere, 19. habentes paleas et fenum, in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus, et pueri qui mecum est; nulla re indigemus nisi hospitio. 20. Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego praebebo omnia quae necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas. 21. Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis praebuit; postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. 22. Illis epulantibus, et post laborem itineris, cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare coeperunt, clamantes ad dominum domus, atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo. 23. Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia. 24. Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam, educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis; tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum. 25. Nolebant acquiescere sermonibus illius. Quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam; qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. 26. At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. 27. Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam, et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus. 28. Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam. 29. Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israel. 30. Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Nunquam res talis facta est in Israel, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus; ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
Versus 2: Quae Reliquit Eum.
Noster Interpres tiznach, id est reliquit, elongavit se, jam legunt tizneh, id est fornicata est. Unde censent Rabbini eam a Levita dimissam fuisse ob adulterium. Verum hujus criminis nec Septuaginta, nec Chaldaea, nec Josephus meminerunt. Septuaginta vertunt, irata est ei; Chaldaea, contempsit eum. Josephus ait eam discessisse a marito ob ejus zelotypiam. Verisimile est inter eos fuisse mores diversos, indeque simultates, lites et jurgia, qualia inter conjuges crebra sunt, ideoque uxorem a marito secessisse ad suos parentes. Id colligitur ex illo vers. 3: «Secutusque est eam vir suus volens reconciliari ei.»
Versus 10: Et Concubinam — id est, uxorem secundariam.
Versus 12: Non Ingrediar Oppidum Gentis Alienae
Puta Jerusalem, quae tunc occupabatur a Jebusaeis; licet enim illa expugnata sit a Caleb, Judic. cap. I, vers. 8, tamen postea eam recuperarunt Jebusaei. Aut potius Caleb urbem Jerusalem quidem expugnavit, sed non arcem Sion; hanc enim diu post expugnavit David. Quare Jebusaei tenentes arcem dominabantur urbi, in qua mixtim habitabant Judaei et Jebusaei, puta Benjaminitae, uti diserte dictum est cap. I, vers. 21, et Josue cap. XV, vers. ultim. Hac ergo de causa Levita hic noluit pernoctare in Jerusalem, ne cum Jebusaeis idololatris versari cogeretur.
Versus 15: Nullus Eos Recipere Voluit Hospitio.
«Mentior, inquit S. Ambrosius lib. V Hexam. cap. XVI, si non Sodomitis haec fuit causa supplicii, inhospitalitas;» imo Ezechiel. cap. XVI, vers. 49: «Haec, ait, fuit iniquitas Sodomae, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus, et manum egeno et pauperi non porrigebant.»
Versus 16: Filii Jemini — id est filii Benjamin, hic enim per aphaeresim primae syllabae ben vocatur Jemini.
Versus 18: Vadimus ad Domum Dei — ad tabernaculum et arcam foederis in Silo, devotionis gratia, ut ibidem invocato et adorato Deo, inde incolumes redeamus domum in montem Ephraim.
Versus 19: Habentes Paleas et Fenum.
Hinc liquet tum in Judaea non fuisse publica hospitia, sed proficiscentes rerum annonam detulisse, ac apud amicum vel civem aliquem hospitium quaesivisse, uti etiamnum fit in Turcia, Tartaria, Scythia, etc.
Versus 22: Filii Belial — scilicet homines effraenes, impii, scelesti. Vide quae Belial dixi II Corinth. cap. VI, vers. 15.
Versus 24: Habeo Filiam Virginem
Quaeres, an peccarit hic vir offerendo libidini Gabaonitarum filiam suam, et maritus Levita educendo uxorem suam ad evadendam sodomiam? Respondeo, licite eos potuisse volentibus inferre graviorem injuriam, offerre minorem ad redimendam graviorem. Minor autem injuria erat violari filiam vel uxorem, quam virum libidine nefanda, eumque hospitem, violando simul jus hospitii, quod tum temporis sanctissimum erat et inviolabile: sic volenti committere adulterium licet suadere fornicationem cum meretrice, ac volenti committere majus peccatum suadere minus. Hoc enim consilium prudens est et honestum, non enim suadetur hic minus malum absolute, sed sub conditione hac: si vis plane committere majus peccatum, committe potius minus; quod est objectum hujus consilii prudens, et viro cordato dignum. Ita S. Chrysostomus, homil. 27 ad Populum, et homil. 43 in Genes., illi qui assuetus est jurare per Deum, suadet ut juret potius per caput suum. Et S. Augustinus, lib. II De Adulter. conjug. cap. XV: «Si facturus est, ait, quod non licet, jam faciat adulterium, et non homicidium,» id est, faciat minus peccatum, potius quam majus; idem docet S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. VI; S. Gregorius, lib. XXXII Moral. cap. XX, ac diserte Cajetanus hic; Barth. Fumus, in Summula Casuum, verbo Tyrannus; D. Soto, lib. VI De Justitia, Quaest. I, art. 5; Adrianus, quodlibet I, Quaest. II; S. Thomas, Quaest. De Malo. Vide Navarrum, cap. XIV, num. 40, in fine. Hoc in genere, jam in particulari.
Respondeo secundo, videri virum hunc peccasse contra pietatem. Haec enim dictat patri ut filiae suae pudori et bono consulat, potius quam hospitis externi, etiamsi gravior injuria ei inferenda sit: et contra justitiam, si ea invita et repugnante (uti fieri solet) violandam obtulit; et contra charitatem, si in filia erat periculum consensus in delectationem veneream. Ita Lyranus, Abulensis, Dionysius et Pererius in cap. XIX Genes. vers. 5, ubi simile dixi de Lot offerente filias Sodomitis ad liberandos hospites. Quod si periculum consensus non erat in filia, ipsaque sponte patri sese submiserat, aut ad tantum nefas evitandum etiam obtulerat, et hoc probrum sustinendum, nullum omnino fuit peccatum.
Denique animi perturbatio, incogitantia et inopia consilii culpam viri hujus valde imminuerunt.
Magis excusandus est Levita qui, ut propriam injuriam infandam evaderet, obtulit uxorem ad stuprum, si ipsa ad hanc sui oblationem (ad quam non obligabatur) consensit. Quisque enim potius a se prohibere debet injuriam, praesertim tam nefandam, quam ab alio, puta ab uxore. Charitas enim incipit a seipso.
Versus 25: Quod Cernens Eduxit
Ut objecta praesentia et feminae pulchritudine illecti abstinerent a viro, nec ulterius quid peterent, uti reipsa factum est: ita Abulensis; et forte incolae Gabaa petebant virum simulate, ut femina quam appetebant, et cujus per forum transeuntis miram pulchritudinem viderant, eis offerretur, uti asserit Josephus.
Fuit hoc ingens scelus, quod proinde totius pene tribus excidio Deus vindicavit. Unde de eo dicitur Osee cap. IX, vers. 9: «Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur (Dominus) iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.»
Versus 29: In Duodecim Partes ac Frusta Concidens
Puta ad duodecim tribus, cuique tribui unam partem. Non peccavit hic maritus, quia non concidit uxorem ad dehonestationem corporis ipsius, sed potius ad honorem illi restituendum per vindictam tanti flagitii, quae paulo post reipsa secuta est: nam hac concisione omnes excitavit ad ultionem. Ita Abulensis.
Hoc Levitae factum exemplumque citat S. Athanasius, epist. ad Orthodoxos; similique modo Arianorum nefanda scelera contra Catholicos commissa recensens, eosdem excitat, ut Arianos detestentur.