Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Danitae idola Michae surripiunt, et Jonathan sacerdotem abducunt; inde ex inopinato irruentes in urbem Lais, eam capiunt et succendunt; ibique sedes figunt, vocantes nomine suo Dan, atque in ea idola collocant.
Textus Vulgatae: Judicum 18:1-31
1. In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter caeteras tribus sortem non acceperat. 2. Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saara et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent; dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi; 3. et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adduxit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti? 4. Qui respondit eis: Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos. 5. Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. 6. Qui respondit eis: Ite in pace; Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. 7. Euntes igitur quinque viri venerunt Lais, videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. 8. Reversique ad fratres suos in Saara et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt: 9. Surgite, ascendamus ad eos, vidimus enim terram valde opulentam et uberem, nolite negligere, nolite cessare. Eamus et possideamus eam, nullus erit labor. 10. Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria, eorum quae gignuntur in terra. 11. Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis. 12. Ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae, qui locus, ex eo tempore, Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim. 13. Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae, 14. dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, caeteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile atque conflatile; videte quid vobis placeat. 15. Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae qui erat in domo Michae, salutaveruntque eum verbis pacificis. 16. Sexcenti autem viri, ita ut erant armati, stabant ante ostium. 17. At illi qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul exspectantibus. 18. Tulerunt igitur qui intraverant, sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis? 19. Cui responderunt: Tace, et pone digitum super os tuum, venique nobiscum, ut habeamus te patrem ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel? 20. Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis. 21. Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, 22. et jam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt, 23. et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? 24. Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis: Quid tibi est? 25. Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. 26. Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. 27. Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus; veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii, urbemque incendio tradiderunt, 28. nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, 29. vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur. 30. Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi, ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae. 31. Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel.
Versus 1: Tribus Dan Quaerebat Possessionem Sibi
Tribus Dan aeque ac caeterae possessionem suam sorte acceperat a Josue, cap. XIX, vers. 40, versus mare et Philistinos; sed his acriter resistentibus, et Amorrhaeis alia ex parte eos coarctantibus, ut dictum est cap. I, 34, non potuerunt Danitae totam sortem sibi a Josue attributam occupare: quare videntes se in ea nimis anguste habitare, novas sedes quaesiverunt, ac coloniam duxerunt in Lais; hoc est quod hic dicitur: «Sortem non acceperat,» id est armis capere et occupare non potuerat.
Versus 6: Dominus Respicit Viam Vestram
«Dominum» vocat suum idolum, sive theraphim: hujus enim erat sacerdos; unde illud consulens hoc ab eo responsum accepit, vel certe accepisse se finxit.
Versus 7: Venerunt Lais
Quae Josue XIX, 49 (ubi per prolepsin sive anticipationem haec historia narratur, cum posterius contigerit) vocatur Lesem, alibi Laisa, postea a Danitis vocata est Dan, factaque caput tribus Dan, et juncto utroque nomine Lesem-Dan, deinde Paneas est dicta a Paneade fonte, qui eam alluit. Denique a Philippo Tetrarcha in honorem Tiberii Caesaris instaurata et ornata, appellata est Caesarea Philippi, ubi Christus Petro se Filium Dei confitenti dixit: «Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam,» Matth. XVI. Erat urbs haec loco amoenissimo sita inter duos rivos Jor et Dan, ad radices fere montis Libani. Unde Jeroboam in ea aeque ac in Bethel posuit suos vitulos aureos. Erat enim ipsa terminus terrae Israel versus Septentrionem, sicut Bersabee versus Austrum; unde dicitur «a Dan usque Bersabee,» id est per totum Israel. Hic oritur Jordanis fluvius, ita dictus, quod confletur ex confluxu duorum rivorum, scilicet Jor et Dan, aut quasi descendens ex Dan. Ex hac urbe oriunda fuit mulier illa sanguinis fluxum patiens, quam Christus tactu fimbriae sanavit, Matth. IX, 20, quae ibidem proinde statuam Christo erexit, ad cujus basin herba quaedam nascebatur, quae sensim crescens, ubi Christi fimbriam attigisset, quoslibet morbos curabat, teste Eusebio lib. VII Histor. cap. XIV. Ita Christus urbem Dan quae tantorum monstrorum et multiplicis idololatriae fuerat sedes, fidei quasi cathedram thronumque suum effecit.
VIDERUNTQUE POPULUM HABITANTEM IN EA ABSQUE ULLO TIMORE.
Tres hic dantur illecebrae et causae, cur Danitae Lais invaserint: primo, quod cives in ea habitarent securi, ideoque inermes; secundo, quod essent opulenti: tertio, quod separati a cunctis hominibus, qui eis auxiliari potuissent.
ET PROCUL A SIDONE — itinere scilicet unius diei, ait Josephus.
Tropologia: De Periculo Nimiae Securitatis
Tropologice, disce hic quam periculosa sit nimia securitas: haec enim allexit Hebraeos ut perderent Lais. Rursum noctu maxime esse excubandum contra hostes. Hinc Graeci noctu ceperunt Trojam. Audi Virgilium, lib. II Aeneid:
«Invadunt urbem somno vinoque sepultam.»
Sic Cyrus Babylonios eorumque regem Baltasarem noctu invasit et occidit, Daniel. V, 30; sic Abraham super hostes irruit nocte, eosque percussit, Genes. cap. XIV, 15; sic Nisus noctu cum Euryalo invadens castra hostium, ait apud Virgilium, Aeneid. IX:
«Euryale, audendum dextra: nunc ipsa vocat res.»
Ita quondam et Romani apud Athenaeum, lib. V, noctem illunem observantes, ebrios Athenienses consopitosque invadunt et obtruncant. Ita denique et Gracchus apud Livium, lib. XXIII, silenti profectus agmine, castra campana ut in pervigilio neglecta, simul omnibus portis invadit, diripit et evertit.
Versus 12: Manserunt in Cariathiarim
Erat ergo haec urbs non in tribu Juda, sed in confinio tribus Dan et Benjamin. Minus recte ergo Adrichomius eam collocat in tribu Dan.
Versus 14: Theraphim et Sculptile atque Conflatile
«Theraphim» enim erant idola sculpta vel conflata ex auro, argento vel aere. «Theraphim,» id est idola non solum fuisse sculpta vel conflata, sed picta quoque, malleo deducta, ex argilla a figulo efficta, aliave arte et modo effigiata et efformata, q. d. Erant in domo Michae «Theraphim,» id est idola varia varie efficta, sed praesertim arte fusoria conflata et sculptoria exsculpta: hoc enim videtur exigere vers. 18, ubi dicitur: «Tulerunt sculptile, ephod, et idola atque conflatile.» Et vers. 20: «idola ac sculptile.» Denique «Theraphim» proprie erant idola, a quibus divinatio petebatur, ut dixi superius.
VIDETE QUID VOBIS PLACEAT — super hac re scilicet, an idola haec Michae accipere, an ei salva relinquere velitis.
Versus 19: Pone Digitum Super Os Tuum
Q. d. «Digito compesce labellum» — tace: silentii enim symbolum est digitus labio impositus. Unde Harpocrates, deus silentii, pingebatur puer nudus, imberbis, dextrae manus indicem digito ori applicans, sinistra cornu copiae tenens, myrtea corona redimitus. Vide Pierium.
Versus 30: Jonathan Filius Gersam Filii Moysi
«Filii Moysi.» Ita constanter legunt Latina Romana et caetera. Sed Septuaginta, Chaldaea et Hebraea moderna legunt, filii Manasse.
Verum germana lectio est, filii Moysi, itaque habent vetera Hebraea, ut notarunt Rabbini, Cajetanus et Vatablus. «Gersam» enim fuit filius Moysi, ut patet Exod. II, 22. Caeterum Hebraei olim ut consulerent honori Moysi ne infamia tam gravis a nepote Jonathan, utpote sacerdote idolorum, illi quasi avo inureretur, ad marginem Moysi posuerunt Manasse, littera nun in vicinam mem conversa et mutatis punctis, itaque legere coeperunt filii Manasse, quasi significantes quod Jonathan, qui natura erat filius, id est nepos Mosis, tanto et tam sancto patre, hoc est avo indignus, potius dicendus esset filius Manassis regis idololatrae: filius inquam non natura, sed imitatione, aut potius impietatis similitudine. Nam alioqui Jonathan hic aliquot saeculis praecessit Manassen: quae lectio marginalis tandem in textum Hebraeum irrepsit, sed ita ut notetur circulo et littera nun elevata et suspensa; nimirum ut alia vetus lectio quae habet Moysi, vera et germana esse indicetur. Hinc patet haec non diu post mortem Josue contigisse; nam idoli hujus sacerdos erat Jonathan nepos Moysi, qui tum erat adolescens. Ita Josephus et alii citati cap. XVII, vers. 1.
Vide hic quam «heroum filii noxae,» quamque a parentum virtute degenerent, fiantque perditissimi, ut merito parentibus optandum sit mori illiberes, quam tam infames post se liberos relinquere. En tibi Moses legislator, dux et propheta populi, fundator Synagogae et avitae fidei, post se reliquit nepotem Jonathan, qui factus est idolorum sacerdos primus, et princeps caeterorum qui eum in Israele deinde plurimi secuti sunt. En tibi tam sancti avi tam sacrilegus nepos. Sic Adam pius post se genuit parricidam Cain, Ezechias Manassen, Josias Joachim, Salomon Roboam, Abraham Ismaelem, Heli Ophni et Phinees, Samuel degeneres filios, ob quos populus petiit regem quem Deus per Samuelem dedit Saulem.
Usque ad Diem Captivitatis Suae
Hebraice, usque ad diem migrationis terrae. Sic et Septuaginta.
Quaeres, quaenam fuit haec Danitarum captivitas in qua finita fuit eorum idololatria? Sunt tres sententiae: Prima accipit captivitatem Assyriacam, qua decem tribus, inter quas una erat Dan, a Salmanasare abductae sunt in Assyriam anno sexto Ezechiae regis, IV Reg. XVII, 2. Ita Seder Olam et Raschi.
Secunda censet peculiarem hanc fuisse tribus Dan captivitatem, quam alibi Scriptura non narrat. Ita Cajetanus.
Tertia asserit fuisse eo tempore, quo arca Dei sub Heli Pontifice capta est, et Hebraei ingenti strage caesi et magna clade affecti fuere a Philistiis (tunc enim multi ab eis bello capti in captivitatem fuere abducti), tam ex tribu Dan quam ex caeteris tribubus. Ita Lyranus, Abulensis, Vatablus, Arias, Serarius, Genebrardus in Chronolog., Ribera in Osee cap. X. Probatur primo, quia id significant verba sequentia, quibus ait: «Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo.» Atqui haec fuit in Silo usque ad Heli et Samuelem. Ubi nota Josue arcam cum tabernaculo collocasse in Silo, quia Silo erat in tribu Ephraim, ex qua erat et Josue, ut sic facilius in sua praesens tribu Josue, servaret purum Dei cultum. Addit Josephus, lib. V Antiq. cap. X, id factum ob loci pulchritudinem. Mansit in Silo arca a sexto anno Josue usque ad ultimum Heli per annos 350.
Secundo, quia idolum hoc non fuit in tribu Dan usque ad Salmanasarem. Quomodo enim publicam hanc idololatriam in regno suo permisisset David rex piissimus et potentissimus? quomodo Samuel? quomodo Josaphat, Asa, Ezechias?
Tertio, si in Dan fuisset idolum Michae, Jeroboam ibidem non collocasset suos vitulos aureos quasi idola; suffecisset enim ipsi idolum Michae ad populum a Jerusalem in Dan abstrahendum. Porro vituli aurei ipsius substituti fuere huic idolo Michae, ut facilius a populo reciperentur, utpote qui jam pridem ibidem idolum Michae, auctoritate Jonathan sacerdotis, qui erat nepos Moysi et posterorum ejus, roboratum coluisset.
Minus recte ergo Cajetanus putat hic duo tempora vocari: unum, quo Jonathae sacerdoti durarit posteritas, et hoc esse usque ad Daniticam captivitatem, de qua dictum; alterum, quo steterit Michae idolum, et hoc fuisse ad Philistaeam arcae captivitatem, Helique mortem. Nam unum idemque tempus notari hic satis indicant ipsa verba textus, praesertim Hebraici, qui sic habet: Et constituerunt sibi filii Dan sculptile et Jehonathanem filium Gersan, filii Mosis. Ipse (Jehonathan) et filii ejus fuerunt sacerdotes tribus Dan usque ad migrationem terrae.
Idem ergo fuit terminus et finis Danitarum ac sacerdotis et sacerdotii idololatrici, ac consequenter idololatriae apud eosdem Danitas, nimirum clades Israelis et captivitas arcae sub Heli; tunc enim plurimi ex Danitis et caeteris tribubus a Philistiis fuere in captivitatem abducti, ac inter alios idola haec Michae cum suo sacerdote, ut satis colligitur ex I Reg. IV, 10, et Psalm. LXXVII, vers. 64, ubi de hac strage agens ait: «Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem (arcam) eorum in manus inimici.»
Versus 31: In Diebus Illis Non Erat Rex in Israel
Qui suo imperio et potentia idololatriam hanc punire et evertere posset. Impune ergo illa grassata est, et duravit per tempora Judicum usque ad Heli, quia Judices non habebant tantam auctoritatem et imperium, quanta ad hoc malum tollendum requirebatur. Hinc videtur quod Samuel sanctissimus atque zelotissimus propheta, creato rege Saule, omnibus modis apud eum egerit, ut ipse reliquias idololatriae e domo Michae ac toto Israele cum suis sacerdotibus tolleret; quod ipsum fecisse non est dubium, et satis significat Scriptura, I Reg. XXVIII, 9.
Nulla adversantium interpretum opinio probat hunc librum Judicum a Samuele non fuisse scriptum.