Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Elimelech Bethlehemites, urgente fame, cum uxore Noemi et duobus filiis peregrinatur in Moab: ibi omnibus defunctis, sola Noemi vidua cum Ruth nuru sua in Bethlehem revertitur.
Textus Vulgatae: Ruth 1:1-22
1. In diebus unius judicis, quando judices praerant, facta est fames in Terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. 2. Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noemi, et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrataei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. 3. Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis. 4. Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis; 5. et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. 6. Et surrexit ut in patriam pergeret, cum utraque nuru sua, de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. 7. Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru, et jam in via revertendi posita in terram Juda, 8. dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae, faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum. 9. Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt, 10. et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. 11. Quibus illa respondit: Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? 12. Revertimini, filiae meae, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali, etiamsi possem hac nocte concipere et parere filios, 13. si eos exspectare velitis, donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me. 14. Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhaesit socrui suae. 15. Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. 16. Quae respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam; et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. 17. Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. 18. Videns ergo Noemi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere; 19. profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit; dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi. 20. Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram); sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. 21. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? 22. Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae, ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
Versus 1: In Diebus Unius Judicis
1. IN DIEBUS UNIUS JUDICIS. — Quaeres, quis fuit hic Judex sub quo haec fames et conjugium Ruth cum Booz contigit? Primo, Josephus, Zonara et Magister Historiae Scholasticae censent fuisse Heli Pontificem. Verum id dici nequit; nam Heli judicavit 40 annis, deinde Samuel et Saul annis totidem: his successit statim David, anno aetatis trigesimo. Jam David genitus fuit a Jesse, hic ab Obed, hic a Booz, quae omnes generationes tam paucis annis, scilicet octoginta, quibus praefuere Heli, Saul et Samuel, fieri non potuere.
Secundo, Rabbini et Lyranus censent Judicem hanc fuisse Abesan, de quo Judic. XII; adeoque Abesan esse Booz. Litterae enim utriusque nominis fere sunt eaedem. Verum obstat ratio temporis; nam Abesan factus est Judex anno 272 a capta Jerichonte per Josue, cap. VI, quando Salmon duxit Rahab, quae exploratores Josue exceperat, ex eaque genuit Booz, qui fuit maritus Ruth; quare Booz, si est idem cum Abesan, fuit circiter 272 annorum, quod illo aevo erat insuetum et impossibile; tunc enim nemo tamdiu vixit.
Tertio, Seder Olam censet fuisse Aod secundum Judicem.
Quarto, Abulensis in cap. IV Ruth, Quaest. XC, censet fuisse Barac, sub cujus ultimis annis contigerit haec fames. Accedit Torniellus, nisi quod hic sub annum vigesimum Barac eam accidisse arbitretur.
Quinto, valde apposite noster Salianus censet famem hanc contigisse sub Abimelech, filio Gedeonis; conjugium vero Booz cum Ruth, sub ejus successore Thola, de quo plura cap. IV, 21.
FACTA EST FAMES IN TERRA, — non universa, sed Israel, ut habet Chaldaeus; ad illam enim evitandam Elimelech concessit in Moab, eo quod ibi non esset fames. Verisimile est famem hanc ob peccata populi a Deo fuisse immissam; Deus enim solet publica scelera publica fame vel peste castigare. Talia autem fuere parricidia et idololatria ab Abimelech et Sichimitis commissa.
Fabulantur Rabbini stationem aliam solis, qualis fuit sub Josue, praeivisse hanc famem, ejusque causam exstitisse, atque hanc stationem Elimelech utpote virum sanctum precibus a Deo impetrasse, ideoque ipsum esse, de quo dicitur I Paral. IV, 22: «Qui stare fecit solem.» Ubi fuse hac de re agam.
Versus 2: Ipse Vocabatur Elimelech
2. IPSE VOCABATUR ELIMELECH. — Perperam Josephus, Zonaras et Theodoretus eum vocant «Abimelech.» Elimelech hebraice idem est quod Deus meus rex, vel Dei mei rex, aut fortis mei rex. Fuit hic vir primarius et dives, utpote ex familia Salmon principis tribus Juda, ejusque filio Booz propinquus.
EPHRATAEI, — id est oriundi ex Bethlehem, quae alio nomine dicebatur Ephrata. Sic et David dicitur filius viri Ephrataei, id est, Bethlehemitae, lib. I Reg. XII, 12. Alibi vero Ephrathaeus vocatur is qui erat ex tribu Ephraim, ut Judicum cap. XII, vers. 5, et I Regum, cap. 1, vers. 2 et 3.
ET UXOR EJUS NOEMI. — Noemi hebraice idem est quod pulchra, suavis, amaena, qualis haec fuit tam dictis quam factis. R. Simon ait eam dictam Noemi, propter illud Psalm. LXXXIX, 17: «Sit splendor Domini Dei nostri super nos;» nam ibi pro splendor hebraice est noam.
Rabbini tradunt hanc fuisse filiam fratris Salmonis, ideoque neptem Nahassonis, qui fuit princeps tribus Juda. Nahasson enim genuit Salmon ejusque fratrem, qui fuit pater Noemi. Porro heroicas Noemi virtutes has ex hoc libro colligit Serarius. Primo enim elucet hic ejus in vero Dei cultu, etiam cum in idololatrarum regionem extrusa esset, constantia. Secundo, zelus, dum ad eumdem cultum nurum suam Ruth adduxit. Tertio, prudentia, dum tam perite hujus exploravit animum et confirmavit. Quarto, in adversis asperisque rebus tolerantia, maxime in fame, inopia, et quodam veluti exilio. Quinto, patriae amor, dum ad illam vetula jam et decrepita redire voluit. Sexto, sapientia in Ruth conservanda, dirigenda et ad felicissimum tandem connubium provehenda, e quo salus mundi, terrae gaudium, coelorum laetitia Christus Jesus prognatus est.
ET DUO FILII, ALTER MAHALON, ET ALTER CHELION. — Mahalon hebraice idem est quod infirmitas, vel chorus: Chelion vero defectus, vel deficientia. Apposite, quia uterque premature in Moab diem obiit. Rabbini tradunt hos duos esse eos qui lib. I Paral. cap. IV, in Hebraeo vocantur Joas et Saroph, quod Noster vertit, securus et incendens, quia desperantes de Israelis a fame liberatione, secure nimis et remisse in Moab, id est terra idololatrarum degebant, ibique duxerunt uxores Moabitidas; ideoque aiunt eos a Deo addictos exitio et incendio. Sed haec eorum de more sunt commenta, aut potius figmenta.
Versus 4: Qui Acceperunt Uxores Moabitidas
4. QUI ACCEPERUNT UXORES MOABITIDAS. — Rabbini, ut dixi, aiunt eos graviter hac in re peccasse. Nec est quod cogat eos a peccato excusare, ait Abulensis. Excusari tamen possunt partim necessitate, quod in Moab non invenirent feminas Israelitides, quas ducerent; ac ipsis utpote juvenibus, in fervore aetatis, difficilis et periculosus esset caelibatus. Rursum, quod Noemi eorum mater pia femina videtur eos ad hoc conjugium direxisse ex Dei instinctu, qui per Ruth destinabat nasci Davidem, et ex eo Christum. Addunt aliqui Orpham et Ruth fuisse ab idolis conversas ad Deum verum, quare licite potuisse duci a Mahalon et Chelion Hebraeis, uti Salmon duxit Rahab Chananaaam ad Judaismum conversam, Josue cap. II; licitum enim Hebraeis erat Chananaeas ducere, si illae ad Judaismum converterentur.
Verum haec responsio hic non habet locum; nam Orpha ad idola sua rediit, et Ruth tunc demum conversa est cum secuta Noemi, cum ea ex Moab migravit in Bethlehem, ut patet ex sequentibus:
QUARUM UNA VOCABATUR ORPHA. — Hanc Goliath gigantis, quem David prostravit, fuisse matrem asserunt Thalmudici, et Philo, seu potius Pseudo-Philo in Antiquit. Biblicis, ac Prudentius in Hamartigenia, dum ait eam prae Noemi sequela maluisse «semiferi stirpem nutrire Goliae.» Ratio eorum est quod mater Goliath vocetur Rapha vel Harapha, I Reg. cap. XXI, vers. 19 et 22, ac I Paral. cap. XX, vers. 6 et 7. Harapha autem idem videtur quod Orpha. Verum errant; nam primo, Harapha erat Philistaea, Orpha vero Moabitis; secundo, Harapha erat ex Geth urbe Palaestinae; Orpha vero ex urbe Petra; tertio, Harapha fuit tempore Saulis et Davidis; Orpha vero longe anterius, scilicet tempore Ruth et Booz, qui fuit proavus Davidis; quarto, Orpha hebraice per Ain, Harapha vero per He scribitur. Porro Orpha hebraice idem est quod cervicosa, vel ore nudata. Unde R. Samuel in Sotah cap. VIII, ait matrem Goliath fuisse meretricem, ideoque dictam Orpham, quia eam omnes decervicabant, deprimebant, dedecore veluti scortum afficiebant: Haropham vero, quia eam omnes granorum ac triticorum, quae II Reg. cap. XXIX, et Prov. cap. XXVIII et XXI, harpihoth vocantur, instar contundebant.
Verum alia est Orpha haec ab Harapha matre Goliath, uti jam ostendi; imo non mater, sed pater Goliath, I Paral. cap. XX, vers. 6 et 7, vocatur Rapha vel Harapha; ab eo enim posteri Gigantes dicti sunt Raphaim, ut ibi dicitur vers. 4, de quo plura I Reg. cap. XXI, vers. 19 et 22.
ALTERA VERO RUTH. — Thalmudici tradunt Ruth fuisse filiam Eglon regis Moab, quem occidit Aod, Judicum cap. III, ut sic Davidi suo prosapiam regiam ex Moab concilient; sed nugantur. Quomodo enim rex Moab filiam suam dedisset exteris pauperibus et pene fame pereuntibus?
Porro Ruth erat ex Moab quae est pars Arabiae Petraeae, cujus metropolis erat urbs dicta Petra, eo quod in rupe esset sita (quam Bellonius, lib. II, cap. LIII, opinatur esse Mecham, ubi exstat sepulcrum Mahometis; sed errat), id patet ex illo Isaiae cap. XVI: «Emitte agnum, Domine, Dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.» Et intelligebatur de Messia qui futurus erat de filiis David: et ipse David futurus erat de stirpe Ruth, qui venturus erat de urbe Moab, quae vocatur petra deserti, ait Abulensis hic, Quaest. XVI. Vide dicta Isaiae cap. XVI, vers. 1.
Porro Ruth hebraice idem est quod irrigua vel ebria, a radice ravah, id est irrigare, aut potius visio vel prophetia, a radice raah, id est vidit; quasi Ruth idem sit quod Rauth. Aut inspiratio, ait auctor Imperfecti in Matth. cap. I, a radice ruach, id est spiravit, inspiravit; quasi Ruth sit idem quod Rachut, quia sine Dei inspiratione nec dixisset, nec fecisset ea quae dixit et fecit. Unde in ea, ait idem auctor, laudatur dilectio generis Israel, simplicitas, obedientia, fides. Cabalistae aiunt Ruth per anatrophen esse Tur, id est turtur; quia ipsa ut turtur gemendo maritum suum defunctum luxit. Thalmudici dicunt eam vocatam Ruth, eo quod ex ea prognatus sit David, quem Deus praevideret fore besciroth, id est in canticis, psalmis et laudationibus.
Denique non videtur Ruth fuisse soror Orphae nec consanguinea in gradu propinquo, sed per affinitatem cognata, ut dicam vers. 15.
Versus 8: Ite in Domum Matris Vestrae
8. ITE IN DOMUM MATRIS VESTRAE. — Hebraei et Septuaginta: Ite, redite, unaquaeque in domum matris suae. Hinc liquet eas non fuisse sorores, nec eamdem habuisse matrem, sed diversam. Suadet Noemi nuribus suis Orphae et Ruth reditum ad suos Moabitas, ut commodius apud suos vivant, utque ipsa earum cura exoneretur; ac ut ipsas adhuc infideles non deducat apud populum fidelem in Israel; hoc enim fuisset scandalum. Quare tacite (quod alias saepe aperte fecerat) eas adhortatur, ut convertant se ad fidem et religionem Israelitarum, q. d. Si vultis mecum pergere in Israel, Israelitice in fide et cultu unius veri Dei vobis vivendum est. Si id facere non vultis, redite ad vestros Moabitas infideles.
FACIAT VOBISCUM DOMINUS MISERICORDIAM, SICUT FECISTIS CUM MORTUIS ET MECUM; — mortuos enim maritos vestros (qui mei erant filii), dum viverent, coluistis ea observantia et amore, qua par est; mortuos vero decenter sepelistis, luxistis, memoria conservastis, celebrastis, et in eorum gratiam viduae huc usque mecum permansistis, me alendo, fovendo, juvando. Unde Chaldaeus vertit: Faciet Dominus bonum vobiscum sicut id quod fecistis cum maritis vestris dormientibus; quod renuistis viros accipere post mortem eorum: et mecum, quod aluistis et sustentastis me.
Multo magis fideles amicis defunctis exhibent misericordiam, cum pro animabus eorum orant et sacrificant, uti fecit S. Ambrosius Theodosio Imperatori, sicut ipse narrat orat. De obitu ejus: «Dilexi, ait, et prosequor eum usque ad regionem vivorum, donec fletu et precibus inducam virum, quo sua merita vocant, in montem Domini sanctum, ubi perennis vita, ubi corruptelae nulla contagio, nullus gemitus, nullus dolor, nulla consortia mortuorum, vera regio viventium, ubi mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem. Magna requies, quae votum impleat diligentis, magna promissio.»
Versus 11: Num Ultra Habeo Filios in Utero Meo?
11. NUM ULTRA HABEO FILIOS IN UTERO MEO, UT MARITOS EX ME SPERARE POSSITIS? — Hinc colligitur praeter legem, Deuter. cap. XXV, quae jubet Judaeis suscitari semen (id est prolem) fratri sine liberis defuncto, idipsum in usu fuisse apud Gentiles. Unde Thamar Chananaea ante legem et Mosen, suscitavit semen filiis Judae ipsique Judae, Gen. cap. XXXVIII. Cum enim femina in aliqua familia nupsisset, marito mortuo eidem familiae adhaerebat, ex eaque alium maritum exspectabat, nec transibat ad aliam; idque honestatis et affinitatis jam cum ea contractae causa.
Porro Cajetanus et Serarius hinc colligunt suscitationem hanc seminis fratri defuncto usitatam esse in fratribus quoque uterinis duntaxat. Nam si Noemi vidua rursum alteri nupsisset, indeque natos filios dedisset maritos Orphae et Ruth, illi mariti utique fratres tantum uterini fuissent Mahalon et Chelion, qui eorum priores fuerant mariti; quod intellige, si fratres illi uterini patres habuissent quidem diversos, sed ex eadem tamen tribu et familia, tunc enim uxor, marito suo sine prole defuncto, suscitabat semen ex ejus fratre vel consanguineo ejusdem familiae; ad quod faciendum non videtur fuisse obligata, si posterior frater uterinus ex patre alterius tribus vel familiae fuisset progenitus.
Versus 13: Ante Eritis Vetulae Quam Nubatis
13. ANTE ERITIS VETULAE QUAM NUBATIS. — Hebraice est teagena, quod alii ab og, id est uri, ustulari derivantes vertunt: Num aduremini absque marito? quasi Apostolus huc alludat, dum ait: «Melius est nubere quam uri,» I Corinth. cap. VII. Germanius Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus, Pagninus, Marinus et passim Recentiores vertunt: Num detinebimini vel retardabimini, ut maneatis viduae donec ego novos vobis gignam? q. d. Num vos obligabitis (hoc enim significat katirizzosa, ut vertunt Septuaginta) ad manendum in viduitate, donec ego novos filios procreem, qui vestri fiant mariti? Hebraea hic sunt obscura, sed ea plane et clare sic vertas: Si dicerem: Est mihi spes; etiam fui hac nocte cum viro, et genui etiam filios: An propterea exspectaretis quousque magni fierent? an propterea differretis, ut non essetis cum viro? juxta hunc sensum explicandi sunt Septuaginta pariter obscuri.
Versus 15: En Reversa Est
15. EN REVERSA EST; — quia Orpha minus amabat Noemi quam Ruth; hinc Ruth adhaesit Noemi, Orpha vero ab ea ad suos recessit.
COGNATA TUA. — Orpha fratria tua, quae scilicet maritum habuit fratrem mariti tui; vos enim duae nupsistis duobus fratribus, ac proinde per nuptias cum iis factas, estis cognatae, hoc est, affines. Hoc enim significat Hebraice iebama.
AD POPULUM SUUM ET AD DEOS SUOS. — Non quasi Noemi hortetur nurum suam Ruth, ut instar Orphae redeat ad deos Gentium, quos hactenus in terra Moab coluerat; illud enim suadere fuisset peccatum; sed volens eam consolari, hortatur ut redeat ad populum suum, ibique rursum nubat; permittit vero ut pergat deos suos colere (quod connexum erat, quodque ipsam facturam sciebat, si ad suos, qui erant idololatrae, rediret); idque facit ut sincerum et constantem Ruth nurus suae animum exploret, qui necessarius erat ad religionem cum patria mutandam, constanterque retinendam, ne ipsa postea quereretur se Noemi socrui suae artibus vel fraudibus impulsam transiisse in alienam ac minus sibi gratam religionem. Ita Abulensis.
ET AD DEOS SUOS. — Hinc patet Orpham non fuisse ad Deum conversam, sed patriae religioni et idolis ejusdem semper adhaesisse; Ruth vero, quia patriam cum Noemi mutavit, mutavit et religionem ac in Israelitarum coloniam et synagogam transiit. Disce hic quam noxium sit inter infideles, haereticos et impios degere; quam bonum vero inter fideles et pios: illi enim manent vel fiunt infideles, haeretici, impii; hi vero fideles, orthodoxi et pii, juxta illud Psalm. XVII: «Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris.» Sic Orpha, rediens ad suos infideles, mansit infidelis: Ruth vero, transiens ad fideles, facta est fidelis.
Versus 16: Ne Adverseris Mihi Ut Relinquam Te
16. NE ADVERSERIS MIHI UT RELINQUAM TE. — Chaldaeus, ne me irrites, ne me cogas. Hinc patet Ruth initiatam fuisse sacris Judaicis per baptismum, non qui esset sacramentum, sed qui esset ablutio corporis, sicut masculi initiabantur per circumcisionem. Audi Thalmudicos ritum hujus initiationis describentes: Qui proselytus esse vult, tria ei, siquidem mas sit, necessaria; ut nimirum circumcidatur, baptizetur, et in holocaustum offerat vel pecudem, vel par turturum aut columbarum; si femina vero fuerit, duo tantum posteriora faciat, baptizetur nimirum, et holocausti offerat victimam.
POPULUS TUUS, POPULUS MEUS: DEUS TUUS, DEUS MEUS. — Magnus fuit hic Ruth amor, observantia et fidelitas erga Noemi socrum suam, qua patriam cum extera regione, et domesticam fidem cum peregrina Judaeorum religione commutare constanter decrevit; quia videbat eam tam sapientem et probam, totque virtutibus et gratiis praeditam, ut certo sibi persuaderet illam veram habere fidem et religionem, ac Deum ejus esse Deum verum.
Unde hoc exemplum nuribus imitandum proponit Origenes, lib. I in Job, dicens: «Beata Ruth tantum detulit socrui suae veteranae, ut usque ad mortem non sit passa eam relinquere. Idcirco sane in Scriptura perpetuo magnificatur; apud Deum vero in infinita secula beatificatur. Judicabit nihilominus atque condemnabit in resurrectione omnes malignas et impias nurus, quae soceris vel socribus suis contumeliam vel injuriam ingesserint: non reminiscentes, quod ipsi eis viros genuerint atque nutrierint, et pro substantia et pro victu illis laborem acquisierint.»
Ex quibus hanc conclusionem elicit: «Si igitur diligis virum tuum, o mulier, dilige et eos qui genuerunt eum et nutrierunt sibi filium, tibi vero maritum. Noli separare filium a patre vel matre. Noli compellere filium patrem, aut matrem inhonorare, ne in condemnationem incidas apud Dominum Deum, in die terribilis inquisitionis atque judicii. Sufficiat tibi, o mulier! quia possides virum quem non nutristi, et substantiam tuam quam non acquisivisti; quia venis in domum quam non aedificasti, et eris domina atque potestatem habens laborum alienorum, pro quibus tu nullatenus laborasti. Noli ergo retribuere mala his qui tibi praeparaverunt, atque suo labore acquisierunt omnia sive virum, sive substantiam. O mulier, ne ascendat super te maledictio a Domino Deo.»
Rursum S. Hieronymus (vel quisquis est auctor, stylus enim dissonat, esto sit grandiloquus) tomo IX, tract. De vera Circumcisione, asserit Ruth hoc tam animoso pioque responso meruisse ut fieret mater, id est avia Christi; unde exclamat: «O virtutem viris etiam praeferendam! Abrahae fidem incircumcisae gentis mulier imitatur, quam virilis circumcisio dereliquit, et per aliena vestigia meritum justificationis ingreditur, a quibus majorum caeca haereditas deviavit. Deos suos Moabita contemnit, cum tu, Israel, desideres alienos; illa in unum Deum, suorum jam oblita conjurat; et tu post multitudinem fornicaris idolorum: hinc eligitur a Domino; hinc fit Israelita mente, non genere; fide, non sanguine; virtute, non tribu: hinc usque adeo benedicitur, ut prophetarum tuorum mater vocetur et regum.»
Versus 17: Haec Mihi Faciat Dominus
HAEC MIHI FACIAT DOMINUS ET HAEC ADDAT, — scilicet immittat mihi morbum, paupertatem, persecutiones, et his pejora addat. Haec enim in juramento hoc Hebraeorum subintelliguntur; ipsi enim per euphemismum illa subticent boni ominis causa, ne scilicet illa quae sibi imprecantur, revera eveniant. Tale erat juramentum Romanorum in foedere, quod recenset Festus, lib. XI: «Jovem, lapidem juraturi, silicem tenentes, his verbis utuntur: Si sciens fallo, tum me Diespiter salva urbe arceque bonis ejiciat, ut ego hunc lapidem.» Et lapidem tunc manu excutiebant.
Allegorice, Ruth hic typum gessit Ecclesiae e Gentibus ad Christum transeuntis. Audi S. Chrysostomum, hom. 3 in Matth.: «Considera ea quae in Ruth facta sunt, nostris quadrare. Haec enim erat et alienigena, et in extremam delapsa pauperiem; sed videns eam Booz, nec ipsius paupertatem despexit, nec generis ignobilitatem abominatus est: sicut et Christus Ecclesiam suscipiens et alienigenam, et magnorum laborantem penuria bonorum, accepit eam consortem.» Subdit deinde modum: «Sed quemadmodum Ruth illa, nisi prius reliquisset parentes, nisi domum contempsisset, et gentem, et patriam atque cognatos, nunquam tali fuisset juncta connubio; ita Ecclesia etiam non ante amabilis efficitur sponso, quam patrios mores ritusque reliquerit. Quod Propheta quoque ad ipsam loquens ait Psal. XLV: Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. Hoc Ruth etiam fecit, et idcirco aeque ac Ecclesia mater regum effecta est. Ipsius enim ex stirpe est David.»
Audi et S. Ambrosium, lib. III in Lucam, post medium: «Quomodo intravit Ruth in Ecclesiam, nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est? si enim lex impiis et peccatoribus posita est; utique Ruth, quae definitionem legis excessit, et intravit in Ecclesiam, et facta est Israelitis, et meruit inter majores dominici gregis computari, propter cognationem mentis electa, non corporis, magnum nobis exemplum est; quia in illa nostrum omnium, qui collecti ex gentibus sumus, ingrediendi in Ecclesiam Domini figura praeceessit. Hanc igitur aemulemur, ut quia haec moribus hanc praerogativam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet, nos quoque propter morum electionem in Ecclesiam Domini meritis suffragantibus adlegamur.»
Versus 20: Ne Me Vocetis Noemi
20. NE ME VOCETIS NOEMI (id est pulchram, item decoram, jucundam, suavem, hilarem); SED VOCATE ME MARA (id est amaram), QUIA AMARITUDINE VALDE REPLEVIT ME OMNIPOTENS. — Privavit enim me marito et utroque filio, fecitque viduam et orbam. Idem dicere poterat B. Virgo, videns filium suum crucifixum et mortuum.
Tropologice, cum ob dotes aliquas laudamur, defectus nostros inspiciamus, itaque laudes in lamenta vertamus, uti Noemi exemplo fecit S. Gregorius, lib. II, epist. 64, cum a Narse laudatus fuisset: «Multa mihi, inquit, dulcissima charitas vestra per epistolas suas in bonae operationis laudibus est locuta; ad quae omnia breviter ego respondeo: Nolite me vocare Noemi, id est pulchrum, sed vocate me Mara, id est amarum, quia amaritudine plenus sum.» Et lib. I, epist. 6 ad eumdem, dolens se e quiete monasterii evectum ad curam Pontificalem: «Simiam, Leonem vocas. Quod eo modo vos agere conspicimus, quo nos scabiosos saepe catulos, pardos vel tigres vocamus. Ego enim, bone vir, quasi filios perdidi; quia per terrenas curas recta opera amisi. Nolite ergo me vocare Noemi, id est pulchrum; sed vocate me Mara, quia amaritudine plenus sum.» Idem respondit S. Leandro, lib. VII, epist. 125.
Idem fecit S. Digna virgo et martyr in Hispania anno Domini 853, sub Mahomad Saraceno, de qua ita scribit S. Eulogius illi coaevus, et in eadem persecutione martyr, in Memor. Sanct., lib. III, cap. VII: «Haec puella cum pro summa humilitate atque obedientia inter convirginales ultimam se judicaret, essetque incomparabili apparatu obsecundatrix, nunquam tamen appellari se dignam patiebatur, dicebatque cum lacrymis: Nolite me dignam vocare, sed magis indignam, quia cujus meriti sum, etiam nomine debito insigniri.»
Pro Omnipotens hebraice est Saddai, quod et cornucopiam, sive Deum omnibus bonis abundantem, mammosum, aeque ac castigantem et vastantem significat: utrumque huic loco competit, q. d. Deus qui quasi Saddai, id est Mammosus, olim me conjugio honorato et prolibus, opibusque cumularat; nunc quasi Saddai, id est vastans, iisdem me spoliavit et vastavit; idem tamen, ut spero, misertus mei, rursum ut prior Saddai benigne solabitur, ditabit et beabit. Ipse enim suos «mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.» Vide quae de Saddai dixi Genes. XVII, 1.
Versus 22: Reversa Est in Bethlehem
22. REVERSA EST IN BETHLEHEM, QUANDO PRIMUM HORDEA METEBANTUR, — scilicet in Paschate. Die enim secunda Paschatis Hebraei offerebant Deo primitias spicarum, ac deinde die tertia eas demetebant. Unde Chaldaeus vertit: Illae (Noemi et Ruth) ascenderunt in Bethlehem in ipsis Paschae ascensionibus, seu cum adesset Paschalis dies, et in illo die coeperunt filii Israel metere gomer seu manipulum, qui elevari, seu coram Domino offerri solebat, et erat ex hordeis.
Simili modo Josue, reducens Hebraeos ex Aegyptia servitute, ingressus est in terram promissam in Paschate, Josue cap. III.