Cornelius a Lapide

Ruth II


Index


Synopsis Capitis

Ruth in agro Booz spicas colligit, ac benigne a Booz excipitur et pascitur; domum reversa Noemi socrui suae reliquias affert, ab eaque audit Booz sibi esse affinem.


Textus Vulgatae: Ruth 2:1-23

1. Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. 2. Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea. 3. Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. 4. Et ecce ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. 5. Dixitque Booz juveni qui messoribus praeerat: Cujus est haec puella? 6. Cui respondit: Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide, 7. et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. 8. Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco; sed jungere puellis meis; 9. et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi; sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas de quibus et pueri bibunt. 10. Quae cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? 11. Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui; et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum quem antea nesciebas. 12. Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. 13. Quae ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, Domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. 14. Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. 15. Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam; 16. et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. 17. Collegit ergo in agro usque ad vesperam, et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios. 18. Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae; insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. 19. Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata; et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. 20. Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino; quoniam eamdem gratiam quam praebuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo. 21. Et Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. 22. Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. 23. Juncta est itaque puellis Booz; et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur.


Versus 1: Homo Potens et Magnarum Opum

1. HOMO POTENS ET MAGNARUM OPUM. — Hebraice is gibbor chail, id est vir potens vel fortis robore: ita Septuaginta, hoc est, robustus tam corpore, quam animo; aut vir potens opibus: has enim chail quoque significat, idque hic est aptius. Booz enim parabatur maritus ad conjugium cum Ruth, in quo maxime spectari solent opes.


Versus 3: Colligebat Spicas

3. COLLIGEBAT SPICAS POST TERGA METENTIUM, — uti faciunt pauperes et famelici, qui post segetem demessam et in acervos collectam, deciduas et reliquas spicas legendo faciunt spicilegium: quod lege veteri non tantum licitum erat, sed et commendatum a Deo; imo messoribus jussum ut de industria spicas aliquas pauperibus colligendas relinquerent, Levit. cap. XIX, 9, et cap. XXIII, 22. Sic Antigonus succedens Alexandro Magno aiebat: «Alexander messuit, ego spicas lego.» Sic et nos post messem tot Patrum et Doctorum, facimus sapientiae spicilegium.

NOMINE BOOZ. — Hebraice Booz, ait Pagninus in Nom. Hebr., idem est quod in fortitudine; vel in eo fortitudo, hoc est fortis. Talis hic fuit, ut patet vers. 1. Hinc Auctor Imperfecti hom. 1 in Matth., Booz interpretatur, praevalens. Hinc et duae columnae in templo Salomonis vocabantur Jachin et Booz, III Reg. VII, 21, id est directio et fortitudo, ut exponunt Septuaginta, lib. II Paral. cap. III, 17.


Versus 4: Dominus Vobiscum

4. DIXITQUE BOOZ MESSORIBUS: DOMINUS VOBISCUM, — q. d. Dominus vobis adsit, cooperetur, benedicat, vosque roboret et prosperet. A Deo enim bonitas messis et cujuslibet rei exspectanda et postulanda est. Hinc Varro, lib. I De Re rustica: «Quia Dii, ait, facientes adjuvant, prius invocari vult duodecim Deos Consentes, non urbanos, sed agrestes, qui agricolarum duces sunt, Jovem, Tellurem, Solem, Lunam, Cererem, Liberum, Rodigum, Floram, Minervam, Venerem, Lympham ac bonum Eventum.»

Hic primum illa salutandi formula: «Dominus vobiscum,» invenitur, quam post Booz alii usurparunt, ut Propheta missus a Deo ad Asa regem Juda, dum victor cum exercitu reverteretur: «Dominus vobiscum, inquit, quia fuistis cum Domino,» II Paral. cap. XV, et postea Gabriel salutans B. Virginem dicendo: «Dominus tecum,» ac tandem Ecclesia eamdem induxit in Missae sacrificium et officium Ecclesiasticum: de quo vide Bellarminum, lib. II De Missa, cap. XVI, et Joannem Durantum, De Ritibus Ecclesiae lib. II, cap. XV, et B. Petrum Damianum, Opusc. XI. Unde lib. IV Ration. cap. De salute ad populum, Guilielmus Minatensis episcopus: «Hujusmodi, ait, mutuae salutationes notant, quod sacerdotis et populi unus debet esse affectus. Et est sensus: Tu pro nobis facturus es preces ad Dominum; et quia Dominus Deus illas tantum preces approbat et exaudit, quae ex bono corde procedunt, oramus et nos similiter pro te, ut ille sine quo nullum est bonum, sit cum Spiritu tuo, ut qui tecum est in ore, sit et in corde et maneat.» Et pergit: «Potest etiam dici, quod in hac responsione populus se refert solum ad actionem immolationis, ad quam sacerdos procedit, in qua per spiritum totaliter elevatus, et ab omni terrenitate prorsus abstractus esse debet.»

Et Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 22: «Illud autem quod a plebe respondetur: Et cum spiritu tuo, hanc habet sententiam: Pacem quidem nobis tribuisti, Domine, hoc est mutuam inter nos concordiam. Pacem autem nobis da, hoc est ejusmodi tecum conjunctionem, quae nullo modo divelli possit, ut cum Spiritu tuo pacati, quem nobis in creationis initio indidisti, a tua charitate nequeamus divelli.»

Denique in Concilio Braccarensi, can. 21: «Placuit, inquit, ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro Ruth legitur.»

Oeconomice Booz visitans agrum et messores docet heros, ut sua saepe praedia et operarios visitent: «Sub hoc enim metu, cum familia villicus erit in officio,» ait Cato, De Re rustica, cap. II. Unde Plinius, lib. XVIII, cap. VI: «Majores, ait, fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.» Et Aristoteles, lib. I Oeconom.: «Optimum agrorum stercus, inquit, sunt domini vestigia.»

QUI RESPONDERUNT EI: BENEDICAT TIBI DOMINUS. — Disce hic priscam piamque salutandi et resalutandi formulam. Herus enim prior comiter salutans operarios ait: «Dominus vobiscum;» illi aliis verbis, sed idem significantibus officiose eum resalutant: «Benedicat tibi Dominus,» hoc est, Dominus pariter tecum sit, tibique benefaciat, bonisque suis te cumulet et fortunet.


Versus 7: Rogavit Ut Spicas Colligeret

7. ET ROGAVIT (Ruth praefectum messorum) UT SPICAS COLLIGERET. — Ex lege spicae hae erant pauperum; quare Ruth eas legere poterat sine rogatu; maluit tamen rogare, ut messores sibi magis devinceret, et liberaliores faceret ad plures sibi spicas relinquendum.


Versus 10: Et Adorans

10. ET ADORANS, — id est, reverentiam ei exhibens corporis demissione, vel capitis curvatione.


Versus 12: Sub Cujus Confugisti Alas

12. AD QUEM VENISTI ET SUB CUJUS CONFUGISTI ALAS? — «Alas,» id est curam, protectionem, providentiam; sic enim pulli confugiunt sub alas gallinae, ut ab ea ab injuriis aeris, aeque ac a milvis rapacibus protegantur. Simili enim modo, «ad alas,» id est, protectionem Dei confugere debemus, ut ab eo a malis omnibus corporis et animi, ac a daemonibus defendamur, juxta illud Davidis: «Sub umbra alarum tuarum protege me,» Psalm. XVI, 8. Et: «Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis,» Psal. XC, 4. Hinc et Christus ait Jerosolymae: «Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?» Matth. XXIII, 37. Vide ibi dicta. Hinc Chaldaeus hoc loco vertit: Quia venisti ut proselyta fieres et teipsam absconderes (vel separares) sub umbra majestatis gloriae ipsius.


Versus 13: Inveni Gratiam Apud Oculos Tuos

13. INVENI GRATIAM APUD OCULOS TUOS, DOMINE MI, — quod tam benigne me exceperis paverisque. Hebraeus et Septuaginta habent in optativo: Inveniam gratiam, idque appositum est: optat enim petitque ut Booz gratiam sibi exhibitam continuare et prorogare pergat.

QUI (Hebr. et Sept. quia) CONSOLATUS ES ME, ET LOCUTUS ES AD COR ANCILLAE TUAE. — Idem, vel quasi idem sunt consolari, et loqui ad cor, scilicet loqui placentia, grata, jucunda, solari, blandiri.

QUAE NON SUM SIMILIS UNIUS PUELLARUM (Hebraice sephachoth, id est, ancillarum) TUARUM. — Ecce mira humilitas Ruth, quae se facit ancillis omnibus Booz inferiorem, et ancillarum ancillam, ideoque meruit fieri ejus uxor. Sic B. Virgo dicens: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum,» meruit fieri mater Dei. Hinc Ordo virginum, quae vulgo Annuntiatae vocantur, quem instituit B. Joanna, filia Ludovici XI et uxor Ludovici XII regum Franciae, illam quae praeest ceteris monialibus nuncupat Matrem Ancillam, aeque ac S. Franciscus sui Ordinis superiores appellari voluit Ministros, ut impleant illud Christi: «Qui major est vestrum erit minister vester,» Matth. XXIII, 11.


Versus 14: Intinge Buccellam Tuam in Aceto

14. INTINGE BUCCELLAM TUAM IN ACETO. — Nota hic frugalitatem illius aevi, qua operarii non aliud habebant embamma vel obsonium quam acetum, quo intingentes panem faciebant offam. Acetum enim in aestu laborantes refrigerat, nervos astringit, vires corroborat, putredinem tollit. Unde etiamnum in Italia rustici panem aceto aqua diluto intinctum, quasi offam manducant. «Vini, ait Plinius, lib. XXIII, cap. 1, etiam vitium transit in remedia. Aceto summa vis est in refrigerando: non tamen minor in discutiendo.» Et postea: «Per se haustum fastidia excutit, singultus cohibet, sternutamenta olfactu.» Et Raschi: «Acetum, ait, jucundum in aestu.»


Versus 15: Et Congessit Polentam Sibi

15. ET CONGESSIT, — ipsa Ruth, dante et in sinum ejus congerente ipso Booz, ut habent Septuaginta et Hebraeus, quod enim ipse vel ejus vicarius dabat affatim, hoc ipsa congerebat.

POLENTAM SIBI. — Polenta hebraice qali, id est tostum far sive hordeum. Fiebat autem sic, ait Cato, lib. De Re rustica, cap. CVIII: «Perfusum aqua hordeum siccabant nocte una, postero die fringebant, deinde molis frangebant servabantque in multos dies.» Audi Senecam, epistol. 41: «Disce parvo esse contentus, et illam vocem magnus atque animosus exclama: Habeamus aquam, habeamus polentam. Jovi ipsi de felicitate controversiam faciamus.» Idem, epist. 18: «Non injucunda, ait, res est aqua et polenta, aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est, posse capere etiam ex his voluptatem.»

ET TULIT RELIQUIAS — cibi et polentae domum ad Noemi socrum suam, ut eam pasceret, vers. 18. Vide quam officiosa sit Ruth, ideoque a Booz amata, evecta, et in conjugem ascita. Ita videmus eos qui officiosi sunt amari, evehique ad magna.


Versus 20: Eamdem Gratiam Servavit

20. QUONIAM EAMDEM GRATIAM, QUAM PRAEBUERAT VIVIS, SERVAVIT ET MORTUIS, — q. d. Booz sicut benefecit Elimelech marito meo, ejusque filiis Mahalon et Chelion, quasi sibi consanguineis, dum viverent, ita nunc pergit benefacere iis mortuis, dum eorum uxoribus, quae superstites sunt, scilicet, mihi Noemi, et tibi Ruth, beneficus est, nosque alit et pascit.

PROPINQUUS NOSTER EST HOMO. — Additur in Hebraeo: «e redemptoribus nostris ipse est, seu e vindicibus,» id est ex iis ad quos pertinet jus liberandi nos ab orbitate, redimendi facultates nostras, vindicandi nomen filiorum meorum maritique tui ab interitu et oblivione, semen iis ac posteritatem erigendo, ut habetur Levit. XXV, 25.

Ubi nota: Propinquus vocatur hebraice goel, id est redemptor, tripliciter, scilicet agri, uxoris et haereditatis, famae et injuriae. Agri, quia si a quopiam ager esset venditus alicui externo, propinquus venditoris habebat jus redimendi agrum, reddendo pretium ejus emptori, qui agrum emerat. Uxoris, quia si quis sine liberis esset defunctus, propinquus ejus habebat jus, imo debitum ducendi ejus uxorem, ut ei liberos suscitaret, sicque eam cum sua haereditate quasi redimebat, sibique vindicabat. Famae et injuriae, quia si quis ab alio fuisset occisus, ad propinquum occisi spectabat caedem ejus vindicare, et occisorem ad necem deposcere, eumque apud judices reum mortis peragere: ut hac ratione occiso quasi suum jus, id est suam famam et innocentiam restitueret.


Versus 22: Melius Est, Filia Mea

22. MELIUS EST, etc., UT CUM PUELLIS EJUS EXEAS AD METENDUM, — non ut tu metas, sed ut jungas te metentibus, ut spicas deciduas colligas, uti dictum est vers. 15 et seq. Unde in Hebraeo non est gratis et sine pretio, ut hoc officio facilius eum tibi concilies, et viam ad matrimonium cum eo ineundum sternas.

Abulensis, qui sic explicat, q. d. Noemi: Suadeo tibi, o Ruth mea nurus dilecta! ut operam tuam impendas Booz, demetendo ejus segetes, idque gratis et sine pretio, ut hoc officio facilius eum tibi concilies, et viam ad matrimonium cum eo ineundum sternas.