Cornelius a Lapide

Ruth III


Index


Synopsis Capitis

Ruth suasu Noemi matrimonium Booz jure affinitatis postulat; ille se eam ducturum promittit: ideoque hordeo onustam ad Noemi remittit.


Textus Vulgatae: Ruth 3:1-18

1. Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. 2. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. 3. Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream. Non te videat homo, donec esum potumque finierit. 4. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas. 5. Quae respondit: Quidquid praeceperis faciam. 6. Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus. 7. Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio a pedibus ejus, se projecit. 8. Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, 9. et ait illi: Quae es? illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua; expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. 10. Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti; quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. 11. Noli ergo metuere; sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. 12. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. 13. Quiesce hac nocte; et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. 14. Dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. 15. Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem, 16. et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo. 17. Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. 18. Dixitque Noemi: Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.


Versus 1: Quaeram Tibi Requiem

1. POSTQUAM AUTEM REVERSA EST (peracta messe) AD SOCRUM SUAM — Noemi. Legit Interpres tashab, id est reversa est: jam aliis punctis legunt tesheb, id est sedit, commorata est.

QUAERAM TIBI REQUIEM, — id est quaeram tibi honestum et opulentum conjugium, in quo a pauperatis famisque laboribus, ceterisque libera, in mariti comitis et placidi cura et providentia conquiescas, vitamque agas quietam, hilarem et jucundam, nimirum quaeram tibi maritum divitem, aeque ac benignum, cum quo concorditer et hilariter vivas; nam cum maritis asperis et rixosis non est quies uxori. Porro Aben-Esra: «Non solent puellae quiescere, inquit, donec nupserint. Est enim conjugium quasi juventutis portus,» ait Plutarchus, ne per vagas libidines castitatis faciat naufragium.


Versus 3: Lavare et Ungere

3. LAVARE ET UNGERE, — oleo simplici, quasi valde pauper, sed honesta: tales enim tunc oleo ungebantur ad nitorem et laetitiam. Suadet Noemi nurui suae Ruth ut ungatur oleo, non nardino, aut simili bene olenti et illecebroso, sed naturali et simplici; nec ut stibio, cerussa, aliisque pigmentis et fucis faciem suam coloret et immutet, sed ut facie lota et nitida, et cultioribus vestibus induta compareat coram Booz; ut scilicet ornata modeste eum invitet ad matrimonium sibi quasi debitum. Ornatus enim modestus vestium, et magis morum et virtutum, decet matronam honestam et castam, uti docet S. Petrus, epist. I, cap. III, vers. 4. Porro quod de Cleopatra dixit Lucanus, lib. X: Vultus adest verbis, facies formosa perorat, in ceteris pariter verum est.


Versus 4: Projicies Te, et Ibi Jacebis

4. ET PROJICIES TE, ET IBI JACEBIS, — non nuda; hoc enim inverecundum et illecebrosum fuisset, sed cultioribus vestibus induta, ut dixit vers. 3. Quare licet Lyranus et Dionysius, imo S. Ambrosius, libro III De Fide, cap. V, hoc consilium Noemi et factum Ruth accusent, quasi parum honestum et illecebrosum, tamen utramque excusant Theodoretus, Auctor Imperfecti, Abulensis, Salianus et Serarius et alii, tum quia totus hic ornatus et apparatus erat honestus et modestus; tum quia eo non aliud petebatur quam matrimonium debitum; tum quia tam Booz quam Ruth erant grandaevi, probatae et castae vitae, ut eis de fornicatione non esset metuendum; tum quia haec res dirigebatur a Noemi, quae sapiens et pia erat matrona, ac magis a Deo, qui hoc conjugium contrahi volebat, ut ex eo nasceretur David, et ex eo Christus. Unde Auctor Imperfecti in cap. I Matth., ait Ruth hebraice idem esse quod inspiratio, eo quod inspirata a Deo hoc egerit: «Nisi, ait, inspiratio Dei fuisset in Ruth, non dixisset quae dixit, nec fecisset quae fecit.» Nam aliis feminis et viris hoc factum Ruth non est imitandum, quia periculosum, et ad fornicationem illiciens. Pergit Auctor Imperfecti: «Quid primum laudatur in ea? dilectio generis Israel? aut simplicitas? aut obedientia? aut fides? Dilectio quidem generis Israel, quia sic desiderabat filios suscipere ex semine Israel, et una fieri ex populo Dei. Si enim communicationem viri desiderasset quasi puella lasciva, aliquem juvenum potius appetisset. Quoniam autem non lasciviae suae, sed religioni satisfacere cupiens fuit, familiam potius sanctam elegit, quam juvenilem aetatem. Simplicitas autem, non ultronea sub pallium ejus ingressa est; nec cogitavit ne forte sperneret eam, quasi vir justus lascivam puellam, aut ne deluderet eam, et quod gravius erat, contemneret delusam, sicut faciunt multi: sed obaudiens facta socrus suae consiliis fidenter credidit, quod prosperaturus fuerat Deus actum ipsius, sciens conscientiam suam, quia non libido ad hoc eam compulerat, sed religio erat hortata.»


Versus 7: Discooperto Pallio a Pedibus Ejus

7. ET DISCOOPERTO PALLIO (id est stragulo lecti) A PEDIBUS EJUS SE PROJECIT, — scilicet vestitam, non ad latus Booz, sed transversim ad pedes ejus; hoc enim honestas exigebat.


Versus 8: Vidit Mulierem

8. VIDITQUE MULIEREM. — Licet enim esset nox, tamen quia sub dio in area dormiebat, ac lucente luna vel stellis, facile videre poterat Ruth esse mulierem, non virum; etiamsi quaenam esset ex facie dignoscere nequiret ob noctis caliginem.


Versus 9: Expande Pallium Tuum Super Famulam Tuam

9. EXPANDE PALLIUM TUUM SUPER FAMULAM TUAM, QUIA PROPINQUUS ES, — hoc est, duc me uxorem, quia ad hoc quasi propinquus teneris, ut suscites semen marito meo sine liberis defuncto. Unde Chaldaeus vertit: Accedat, quaeso, nomen tuum ancillae tuae, ut me uxorem ducas, habeasque tori consortem. Addit Lyranus, sponsum solitum extremitatem pallii sui super sponsam ponere, ut hoc gestu significaret se eam in suam potestatem et tutelam accipere. Accusant nonnulli, ut dixi, hoc dictum factumque Ruth, quasi quae nimis periculose Booz castitatem tentarit, et suam exposuerit. Verum alii passim excusant, quod confisa castitati Booz et suae, utpote per tot annos probatae, censeret nil esse periculi, uti revera ex eventu patuit nihil fuisse.

Addit Abulensis Ruth petiisse hac phrasi concubitum Booz. Verum hoc non est verisimile; si tamen eum petiit, petiit ut actum conjugalem, non ut fornicarium. Tunc enim clandestina matrimonia non erant vetita: quare per consensum mutuum sive verbis expressum, sive copula carnali indicatum, contrahebatur matrimonium. Si ergo hoc petiit Ruth, nonnisi debitum conjugale petiit, ac per illud petiit ipsum conjugium; idque fecit, tum ut suae, ac socrus suae Noemi viduitati et paupertati per opes mariti divitis prospiceret; tum ut nomini et memoriae mariti sui sine liberis defuncti, suscitando ei semen ex alio marito, consuleret; qui erat actus charitatis et amoris conjugalis: tum ut Dei legi per consuetudinem extensae, jubenti marito suscitare semen, satisfaceret, ipsumque Booz ad eidem satisfaciendum impelleret: qui erat actus obedientiae et religionis.

Allegorice S. Hieronymus, prooemio in Osee: «Salmon, ait, virum justum Booz de Rahab meretrice generavit, qui Ruth Moabitem pinna pallii sui operiens, et jacentem ad pedes ad caput Evangelii transtulit.» Et lib. V in Isaiae cap. XVI: «O Moab! in quam desaeviturus est leo, et de qua ne reliquiae quidem salvari poterunt, habeto solatium hoc: Egredietur de te agnus immaculatus, qui tollat peccata mundi, qui dominetur in orbe terrarum. De petra deserti, hoc est Ruth, quae marito morte viduata, de Booz genuit Obed, et de Obed Jesse, et de Jesse David, et de David Christum.»


Versus 10: Priorem Misericordiam Posteriore Superasti

EGO TE ABSQUE ULLA DUBITATIONE SUSCIPIAM — in conjugem. Mirare hic insignem charitatem, aeque ac castitatem Booz, utpote qui Ruth accubantem nec tangere voluerit, sed matrimonium promiserit. Audi Auctorem Imperfecti, hom. 1 in Matth.: «Quid in Booz praedicatur? humilitas, castitas et religio. Humilitas quidem et castitas, quia non contigit eam quasi lascivus puellam; nec abhorruit eam quasi castus lascivam: sed mox ut verbum ejus de lege proximitatis audivit, nihil horum omnium lasciviae imputavit, sed universa religioni adscripsit. Nec despexit quasi dives pauperem; nec veritus est quasi maturus adolescentulam; sed paratior fide quam corpore mane processit ad portam, et provocavit quemdam ex genere, quem jure propinquitatis aestimabat propinquiorem, obtinuit, praevaluit non tantum jure proximitatis, quantum Dei eligentis favore. Idcirco forte praevalens dictus est.» Booz enim hebraice idem est quod fortis. Hinc Thalmudici Booz conferunt cum castissimo Josepho. Unde R. Eliezer, cap. XXXIX: «Tres fuerunt, ait, qui coram Creatore suo concupiscentiam domuerunt: Joseph, Booz et Phaltiel filius Lais, de quo II Reg. III, 15.» Audi et Abulensem: «Profecto, inquit, admirandum est, etiamsi ferreus aut adamantinus esset, et ossa ejus aenea, et caro lapidea. Tulit tamen ista incitamenta venerabilis Booz, virtutis desiderio seipsum temperans.» Et inferius: «Sola ergo reverentia honestatis, et juris amor ipsum Booz tenuerunt, ne venereum expleret opus. Valde ergo laudabilis est vir ille, qui data tali opportunitate, tantis Venereis flammis resistere potuit; ideo nec a nobis sub silentio praetereundus est, sed aliquali laude canendus. Jure ergo de talibus parentibus Christus nasci voluit, quia tantae virtutis exstiterunt.»

Porro castitatem Booz multum adjuvit durities lecti et frigus; quod scilicet non in lecto plumeo, sed in area, sub dio in aere frigido cubaret. Durities enim lecti et frigus valde infringunt ardorem concupiscentiae; qua de causa Pharisaei, quemadmodum alibi dixi, cubantes, laminam plumbi renibus (in quibus origo est seminis) admovebant ad eos refrigerandos, itaque evitandas nocturnas in somnis pollutiones. Hinc quoque multi Religiosi incedunt nudipedes. Nudi enim frigidique pedes valde restinguunt calorem naturae aestumque luxuriae, uti experientia constat. Hinc denique S. Antonius, S. Hilarion et S. Macarius, ceterique Anachoretae non in lectis, sed humi dormiebant. S. Franciscus, teste S. Bonaventura, in domum Cardinalis cujusdam invitatus, cum noctu in lecto molli decumberet acres sensit daemonum infestationes; quare mox ex eo profugit, dictitans, «mollibus daemones ad tentandum allici, asperis vero deterreri et fugari.»

10. ET PRIOREM MISERICORDIAM POSTERIORE SUPERASTI. — Hebraice, meliorem fecisti gratiam posteriorem priore; Vatablus, praestantiorem fecisti pietatem tuam posteriorem priore, q. d. Pia fuisti in virum tuum viventem, sed pientior nunc es in mortuum, dum allaboras ut illi sine liberis defuncto suscites semen per matrimonium cum illius propinquo. Audi B. Petrum Damianum, lib. VIII, epist. 14 ad Sorores: «Ruth socrui reverentiam dignam exhibuit, matronalem pudicitiam tenuit; defuncto viro fidem servavit: idolis deditam patriam parentesque deseruit, et ad cultum veri Dei sine ullo doctoris magisterio, nobilis proselyta transivit. Ecce igitur Judith prospera, quibus in vita fulciebatur abjiciens; Ruth adversa quibus premebatur amplectens. Utraque scilicet mente una, licet diversa fortuna, uni Deo non immerito placuit, quia nec adversis ita succubuit, nec in prospera suimet obliviscens, sese illa dejecit. Sed illa tolerabat quibus abundabat, ista fruebatur qua patiebatur; utraque nimirum de mundanae inconstantiae alternitatibus asserens: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.»


Versus 11: Mulierem Te Esse Virtutis

11. SCIT ENIM OMNIS POPULUS, QUI HABITAT INTRA PORTAS URBIS MEAE. — Hebraeus, scit omnis porta populi mei, quod Vatablus et alii exponunt, q. d. Scit enim omnis Senatus populi mei. Judices enim et Senatus olim in portis sedebant et judicabant, ut a rusticis et exteris facile adiri et conveniri possent. Plenius Noster portam populi explicat per conversionem populum portae, hoc est, populum intra portas habitantem.

MULIEREM TE ESSE VIRTUTIS. — Hebraice chail, hoc est, strenuitatis, fortitudinis, roboris, q. d. Sciunt omnes te esse viraginem strenuam, sedulam, laboriosam. Unde Septuaginta vertunt: mulierem potentiae, id est mulierem potentem et virilem. Chaldaeus, apertum est ante omnes, qui sedent in porta magnae Sanhedrim (id est Congregationis sive Concilii) populi mei, te mulierem esse justam, et in te robur sive vim esse ad aspiciendam praeceptorum Dei lucernam.


Versus 12: Est Alius Me Propinquior

12. SED EST ALIUS ME PROPINQUIOR. — Sciebat utique hoc Noemi; sed norat ejus ingenium, quod nollet pauperculam et extraneam Ruth uxorem accipere, uti eventus ostendit, ideoque non eum, sed Booz modestiorem et pientiorem ad matrimonium ejus honeste invitandum censuit. Ita Abulensis, Serarius et alii.


Versus 13: Bene Res Acta Est

13. BENE RES ACTA EST. — Tob, id est bonum est. Rabbini nonnulli to tob accipiunt quasi nomen proprium propinqui, quasi ille nuncupatus fuerit Tob, id est bonus, sicut Tobias dictus est quasi bonus Deo, vel bonitas Dei. Unde Raschi: «Salmon, inquit, Elimelech et Tob fratres fuerunt.» Verum Septuaginta, Chaldaeus, Noster et alii to Tob accipiunt ut nomen appellativum, vertuntque in genere neutro, bonum est.


Versus 15: Sex Modios Hordei

15. MENSUS EST SEX MODIOS HORDEI. — Poterat Ruth hos sex modios humeris portare. Nam siligo levior est tritico, hordeum siligine, et avena hordeo. Erat enim ipsa «mulier virtutis,» ut dixit vers. 11, id est virilis, fortis et robusta.

Symbolice R. Salomon, apud Lyranum, per sex modios accipit sex dona Spiritus Sancti, quia tot sunt in Hebraeo Isaiae cap. XI, vers. 1 et seq. Aben-Esra vero per sex modios accipit sex justos, qui ex Ruth progignendi erant, scilicet Davidem, Danielem, Ananiam, Misaelem, Azariam et Messiam.