Cornelius a Lapide

Ruth IV


Index


Synopsis Capitis

Booz coram Judicibus, propinquiore jure suo cedente, adit possessionem Elimelech defuncti, ejusque nurus Ruth accipit uxorem, ex qua gignit Obed patrem Jesse, cujus filius fuit David rex.


Textus Vulgatae: Ruth 4:1-22

1. Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. 2. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. 3. Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noemi, quae reversa est de regione Moabitide; 4. quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme et posside; sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es; et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. 5. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua. 6. Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo, tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. 7. Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. 8. Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. 9. At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnia quae fuerunt Elimelech et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi; 10. et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. 11. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel; ut sit exemplum virtutis in Ephrata, et habeat celebre nomen in Bethlehem. 12. Fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. 13. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium. 14. Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel. 15. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quae te diligit; et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. 16. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio. 17. Vicinae autem mulieres congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi; vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. 18. Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron; 19. Esron genuit Aram; Aram genuit Aminadab; 20. Aminadab genuit Nahasson; Nahasson genuit Salmon; 21. Salmon genuit Booz; Booz genuit Obed; 22. Obed genuit Isai; Isai genuit David.


Versus 1: Ascendit Booz ad Portam

1. ASCENDIT ERGO BOOZ AD PORTAM. — In porta enim sedebant judices coram quibus haec causa cessionis juris propinquitatis legitime agenda erat.

VOCANS EUM NOMINE SUO. — Hebraice vocans peloni almoni, quod Cajetanus vertit, sede hic talis, viduae scilicet Ruth propinquus; Septuaginta, declina huc abscondite; Chaldaeus, vir qui absconditur est viae suae, id est, qui videri non vult.

Verius est to peloni almoni, ad verbum significare talis singularis, vel certus quidam, q. d. Tu talis et talis veni huc, et audi me; habeo enim negotium quod tecum tractem. Sic enim solemus advocare exteros, quorum nomina non scimus; vel si scimus ea, nominare nolumus. Unde a to peloni videtur derivatum Hispanicum fulano, Graeci vocant deina, Itali un tale, Galli un quidam.

Porro videtur Booz eum nomine suo compellasse, sed noluit Scriptura ejus nomen exprimere, eo quod indignus esset nominari: utpote qui nollet semen et nomen fratris sui defuncti suscitare. Ita Abulensis; juste enim nomen ejus aeterna oblivione sepelitur, qui nomen fratris et propinqui sui eadem sepeliri permittit.

Denique almoni derivatur a neelam, id est obmutuit, quia cujus nomen reticetur, illud quasi mutum non auditur, et ut sic dicam, obmutescit; talis ergo dicitur almoni: idem dicitur peloni, a pele, id est occultum et mirabile, quia ea quae occulta, miramur. Ita Serarius.


Versus 3: Partem Agri Vendet Noemi

3. PARTEM AGRI FRATRIS NOSTRI ELIMELECH VENDET NOEMI, — ejus vivi uxor, nunc vidua defuncti; «vendet,» inquam, tam pro se, quam pro nuru sua Ruth alendo: ambae enim erant pauperes. Licet enim uxores non succederent apud Judaeos in haereditatem maritorum, aut aliorum propinquorum vel affinium defunctorum, tamen ex hoc loco colligitur illas haereditatis maritorum usumfructum habuisse ad vitam, adeoque eamdem vendere potuisse, sed ita ut jus emendi proxime spectaret ad propinquos mariti defuncti, ad quos post mortem uxoris viduae devolvenda erat haereditas. Unde et qui e propinquis haereditatem hanc, v. g. agrum emere volebat, debebat defuncti viduam relictam uxorem ducere, ut illi, cujus haereditatem nactus erat, semen suscitaret. Porro verisimile est agrum hunc Elimelech, eo tempore quo ipse peregrinabatur in Moab, alicui elocatum fuisse, qui quotannis ex ejus fructibus annuum censum persolveret. Ita Abulensis, Lyranus, Fevardentius et alii.


Versus 6: Cedo Juri Propinquitatis

6. CEDO JURI PROPINQUITATIS: NEQUE ENIM POSTERITATEM FAMILIAE MEAE DELERE (Hebraice, corrumpere. Sic et Septuaginta) DEBEO, — q. d. Est mihi uxor, sunt filii et filiae: illos alere debeo, ut meam familiam et nomen propagent; quare nolo secundam uxorem Ruth mihi accersere, ne et illam cum filiis alere, itaque meis, quos jam genui, alimoniam detrahere vel minuere debeam, atque filios, saltem primogenitum, ex Ruth procreandos non mihi, sed alteri gignam, ut scilicet ejus marito, qui propinquus meus fuit, semen et nomen suscitem. Unde Chaldaeus vertit: Non possum mihi vindicare ob causam seu colorem hunc; quia uxor mihi est, ad quam assumere aliam mihi non facultas, ne forte oriatur in domo mea jurgium, et corrumpam haereditatem meam. Vindica tu tibi possessionem meam, quia tibi uxor nulla, et ego non potero mihi vindicare.


Versus 7: Solvebat Homo Calceamentum Suum

7. SOLVEBAT HOMO CALCEAMENTUM SUUM. — Erat haec excalceatio, ceremonia politica; scilicet erat signum quod excalceans cederet jure suo, ac sicut calceum, sic et jus suum tradebat alteri propinquo ad emendum agrum sui propinqui defuncti, et ad ejus viduam ducendam in uxorem.

Porro excalceatio haec erat duplex: una in poenam; si enim frater germanus nollet fratris sui sine liberis uxorem ducere, itaque ei suscitare semen, lex jubebat Deut. cap. XXV, vers. 9, eum etiam invitum excalceari, et in faciem ejus conspui; quae ingens erat poena, contumelia et ignominia. Altera in signum cessionis juris: si enim quis non esset frater germanus defuncti, sed cognatus in secundo, tertio vel quarto gradu, non tenebatur quidem ex lege Deuter. cap. XXV (haec enim solos fratres germanos tangit) uxorem defuncti ducere ad suscitandum illi semen; tenebatur tamen ad id ipsum ex quadam honestate et consuetudine; si tamen id facere nollet, vel non posset, coram judicibus excalceabat se, calceumque suum alteri propinquo tradebat; ut hoc signo significaret se jus suum illi resignare, tam ad agrum defuncti emendum, quam ad viduam ejus accipiendam in uxorem.

Allegorice S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. V: «Designabatur, inquit, futurus ex Judaeis, ex quibus Christus secundum carnem, qui proximi sui, hoc est populi mortui semen doctrinae caelestis semine suscitaret, cui calceamentum nuptiale Ecclesiae copulandae praescripta legis spiritalia deferebant. Non Moyses sponsus: illi enim dicitur Exodi III: Solve calceamentum pedum tuorum, ut Domino suo cedat. Non Jesus Nave filius sponsus. Nam et ipsi dicitur, Josue cap. V: Solve calceamentum pedum tuorum, ne ex similitudine nominis sponsus crederetur. Non alius sponsus, sed solus Christus est sponsus, de quo dixit Joannes: Qui habet sponsam sponsus est. Illis igitur calceamentum solvitur, huic solvi non potest, sicut dixit Joannes: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus. Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa, ante inops atque jejuna, sed jam Christi messe dives innubat, quae manipulos fecundae segetis, verbique reliquias gremio legat mentis interno, ut exhaustam illam viduam morte filii, atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam, et novos quaerens. Solus ergo Christus sponsus est, qui nec Synagogae ipsi manipulos suae messis invidebat.»

Porro pro calceamentum suum Chaldaeus vertit, narteke, id est vaginam, vel potius chirothecam suam. Forte utrumque fiebat, ut scilicet cedens suo jure et possessione exueret calceum, et simul chirothecam, eamque alteri traderet, significans hoc signo se jus suum illi resignare. Sic enim et nunc nonnullis in locis per chirothecam jus resignatur. Hoc enim signum resignationis est appositum et quasi connaturale. Aut olim haec resignatio fiebat per calceum, postea vero per chirothecam. Unde Judaei nunc suos contractus et resignationes faciunt per resignationem lintei, quam ipsi vocant emptionem sudar, id est sudarii, teste R. Elia. Fuse de his agunt Abulensis et Serarius; Christiani vero haereditatem domus adeunt per clavium acceptionem, agri vero per pedum positionem.


Versus 11: Sicut Rachel et Liam

11. QUAE AEDIFICAVERUNT DOMUM ISRAEL, — puta genuerunt filios posteros et nepotes Jacobi patriarchae, qui alio nomine a Deo vocatus est Israel, id est Dominans Deo, eo quod luctans cum Angelo Dei illi praevaluisset, Genes. cap. XXXII. Rachel enim et Lia uxores Jacobo genuerunt duodecim filios, a quibus tota domus, id est stirps et familia Israelis propagata et mire multiplicata fuit. Unde Chaldaeus addit: in duodecim tribubus, quia hi duodecim Jacobi filii fuere duodecim tribuum parentes, ideoque Patriarchae.


Versus 13: Tulit Booz Ruth Uxorem

13. TULIT ITAQUE BOOZ RUTH ET ACCEPIT UXOREM. — Licite id fecit, quia ipsa jam erat proselyta et conversa ad Judaismum. Nam lex illa, Deut. XXIII, jubens ne Moabites ingrediatur in Ecclesiam Dei, viros tantum concernit, non feminas, uti docet Abulensis. Aliter respondet S. Augustinus in Deut., Quaest. LV: «Quaestio, inquit, quomodo intraverit Ecclesiam Domini Ruth, quae Moabitis fuerit, de qua etiam caro Domini originem ducit. Nisi forte istam mystice prophetaverit intraturam, quod ait usque ad decimam generationem. Computantur enim decem generationes ex Abraham, quando fuit et Lot, qui genuit Moabitas et Ammonitas,» Gen. XIX et XXXVII. Sunt autem istae generationes: «Abraham, Isaac, Jacob, Judas, Phares, Esron, Aram, Aminadab, Nahasson, Salmon, cujus filius Booz.»

Haec responsio est ingeniosa, sed non genuina. Nam in Deut. additur: «in aeternum.» Moraliter audi Auctorem Imperfecti, hom. 1 in Matth.: «Ruth, ait, pro merito fidei suae nupsit Booz, quia propriam gentem contempsit, et terram, et genus, et elegit Israel, et non despexit socrum, viduam simul et peregrinam, desiderio ducta generis ejus magis quam sui, deos patrum suorum repulit, et Deum viventem elegit. Rursus Booz pro merito suae fidei illam accepit in uxorem, ut ex conjugio tali sanctificato genus nasceretur regale. Nam Booz senior constitutus non sibi uxorem accepit, sed Deo; non propter passionem corporis sui, sed propter justitiam legis, ut suscitaret semen proximo suo; non magis amore quam religione ferventior: aetate senex, juvenis autem fide; et ideo forsan nominatus est in virtute, vel virtus in ipso praevalens. Quoniam qui secundum aetatem ad ineundum conjugium est in virtute, nominabilis et laudandus, quia est in virtute; sed qui extra aetatem conjugalem jam factus, accepit ex religione virtutem ad conjugium ineundum, sicut iste Booz, ille laudabilis et nominabilis est, quia existit in virtute, et illius talis viri virtus in ipso est.» S. Hieronymus, epist. 25: «Vide, ait, quanti meriti sit de stirpe praestitisse solatium. Ex ejus semine Christus oritur.»


Versus 16: Noemi Nutricis ac Gerulae

16. SUSCEPTUMQUE NOEMI PUERUM POSUIT IN SINU SUO, ET NUTRICIS AC GERULAE FUNGEBATUR OFFICIO. — docens puerum ambulare, loqui, colere Deum, parentibus obedire, legem Dei audire, turpia fugere, honesta sequi, beneficentiam in omnes exercere, nulli nocere, caelum ambire, etc.; a pueritia enim pendet adolescentia, virilis aetas, totaque hominis vita. Quare puerorum recta institutio summi est momenti ad eorum salutem aeque ac ad Reipublicae bonum. Quocirca S. Hieronymus, epist. ad Laetam, de filiola ejus Paula, quae neptis erat S. Paulae, ita scribit: «Ipse, si Paulam miseris, et magistrum et nutricium spondeo; gestabo humeris, balbutientia senex verba formabo; multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.»


Versus 17: Vocaverunt Nomen Ejus Obed

17. VOCAVERUNT NOMEN EJUS OBED. — Obed hebraice idem est quod serviens, sustentans, sublevans, ait Pagninus. Vocarunt ergo eum «Obed,» quasi optantes et augurantes ut hic filius parentibus jam labore et aetate grandaevis, obsequiis suis serviret, eorumque senectam solaretur et sustentaret. Unde versu 15, dicunt de eo: «Qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem.» Ita Josephus, Serarius et alii: sic apud Romanos vocatus est Scipio, eo quod ipse junior parenti seni et caecutienti, instar scipionis, cui incedens incumberet, subserviret. Obed enim hebraice idem est quod latine scipio sive sustentaculum. Unde mater Tobiae, cap. V, 23, filium suum vocat «baculum senectutis.» Porro Cornelius cognomento Scipio, a quo Scipionum gens patricia initium habuit, patrem luminibus carentem pro baculo gerebat, quem Grammatici scipionem appellant: hinc illi cognomen Scipionis inditum, quod deinde posteris ejus adhaesit, ait Macrobius, lib. I, cap. IV. Rursum, Obed hebraice idem est quod colens, scilicet Deum, ut ex Chaldaeo ait Fevardentius: fuit enim Obed pius tam in Deum, quam in parentes, aeque ac Jesse ejus filius, a quibus David suxit suam virtutem et pietatem.

Dices: Filius hic potius vocandus erat Mahalon, quia ei suscitabatur semen. Respondet Abulensis, Quaest. LXXXV: «Oportuisset filium, qui e posteriori matrimonio primus nascebatur, defuncti nomine affici, siquidem qui defuncti uxorem duceret, verus ac proprius illius frater esset, non autem, si frater improprie, id est, cognatus tantum esset.»

Allegorice, Booz repraesentat Christum; Ruth, Ecclesiam e gentibus convocatam. Lege Auctorem Imperfecti, hom. 1 in Matth.

Moraliter vide Hugonem, Dionysium, Fevardentium, Serarium, ac praesertim Ludovicum de Puente in priore parte Ducis sui spiritalis, ubi ex dictis factisque Ruth pulchra et singularia elicit morum documenta.


Versus 21: Salmon Genuit Booz

21. SALMON GENUIT BOOZ, BOOZ AUTEM GENUIT OBED. — Arias in Apparatu Bibl. Reg. tract. De Nominibus Hebraicis, censet Salmon idem esse quod Salomon, sed fallitur: Salmon enim scribitur per sin; Salomon vero per schin. Rursum Salomon hebraice dicitur Selomoh, habetque ultimam litteram He; Salmon vero habet ultimam Nun. Denique Salmon hebraice idem est quod vestitus aut vestiens; Salomon vero idem est quod pacificus. Ita Serarius.


Versus 22: Obed Genuit Isai, Isai Genuit David

22. OBED GENUIT ISAI (qui est Jesse), ISAI GENUIT DAVID. — Jesse hebraice idem est quod munus, vel existens aut debitor.

Nota: Salmon fuit maritus Rahab, quae Jerichuntem prodidit Hebraeis, Josue II; a Rahab autem et Salmon, id est, ab ingressu Hebraeorum in Chanaan usque ad annum quartum Salomonis fluxere anni 440, ut colligitur ex III Reg. VI, 2; ab annis enim 480, qui ibi numerantur, demendi sunt 40, qui ab ingressu Hebraeorum fluxere in peregrinatione per desertum, usque ad ingressum in Chanaan. Ergo his 440 annis tantum quinque fuere generationes. Salmon enim genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Jesse, Jesse genuit David, David genuit Salomonem. Unde nonnulli censent singulos quatuor primos, scilicet Salmon, Booz, Obed et Jesse, genuisse anno aetatis centesimo, ut conflent 440 annos jam dictos. Ita Abulensis, Serarius, Dionysius, Cajetanus, hic Salmeron, Barradius et Maldonatus in Matth. I. Verum hoc violentum videtur, et ex necessitate confictum. Planius Lyranus, R. Salomon, Genebrardus, Catharinus, Jansenius et Salianus tres ponunt Booz, qui omnes unico hoc nomine Booz contineantur; sicut Matth. I, nomine Jechoniae continetur tam Joakim pater, quam Joachim filius, de quo mox plura. Sic ergo has generationum series distribuit Salianus, tom. II, anno Debborae et Barac 21. Salmon in ingressu Chananitidis, quando duxit Rahab in uxorem, quartum circiter et trigesimum agebat annum; ipsa vero ferme 25. Post alios ex ea susceptos liberos, genuit anno aetatis sexagesimo primum hujus nominis Booz; de summa ergo 440 annorum, qui numerantur ab ingressu in Chananaem, usque ad jacta templi fundamenta, tollendi erunt 26 anni. Booz autem primus ac secundus genuerunt 65 aetatis anno, tertius autem septuagesimo. Obed, item et Isai 70; quibus adde 70 annos vitae Davidis, et quatuor de regno Salomonis, efficies omnino 440 annos.

Ex his autem probabiliter collectum vides primum Booz natum decimo Othonielis anno; secundum, 35 Aodi; tertium, 20 Baraci, duxisseque Rutham, ac genuisse Obed, septimo anno Tholae; Isai autem natum primo Samsonis, et genuisse Davidem anno undecimo Samuelis incunte.

Si quis tamen malit dicere Salmon, Booz, Obed et Jesse genuisse anno centesimo, potius quam duos Booz uni sacrae Scripturae adjungere audeat, dicat similia exstare illius, imo posterioris aevi exempla. S. Servatius enim Trajectensis episcopus et patronus vixit 373 annos, teste Sigeberto in Chron. Celebratur in Historiis Joannis de temporibus qui vixit 300 annos. Maffeius, lib. XI Hist. Indica, trecentos pariter annos cuidam Indo assignat. Verum haec portenta sunt et quasi miracula, quae in uno duntaxat contigerunt; hic autem oportet asserere longaevitatem hanc contigisse quatuor hominibus sibi invicem continua generatione succedentibus, quod est inauditum; praesertim cum David eorum filius vitam homini sua aetate circumscribat 70 annis: «Dies annorum nostrorum, inquit, in ipsis septuaginta anni,» Psalm. LXXXIX. Porro saepe in Scriptura generationes et nomina aliquorum generantium subticentur, ut Matth. cap. I, 3, ubi dicitur: «Joram autem genuit Oziam.» Joram enim genuit Ochoziam: Ochozias genuit Joas, Joas genuit Amasiam, Amasias genuit Oziam. Ibidem vers. 11: «Josias autem genuit Jechoniam,» ubi Jechonias ponitur pro duobus, scilicet pro Joakim sive Jeconia, et Joachim sive Jechonia; scilicet Josias genuit Jeconiam, Jeconias autem genuit Jechoniam. Accedit ratio: nam hisce 440 annis, qui fluxere a Salmon ad Salomonem, in ceteris tribubus non quinque, sed longe plures fuere generationes.

Exemplum unum e multis clarum accipe: I Paralip. VI, 33. Ab Heman qui fuit Cantor tempore Davidis, ascendendo ad Core qui vixit tempore Mosis, eique rebellans a terra absorptus fuit, Numer. XVI, numerantur octodecim generationes. Sic enim ait: «Heman Cantor filius Johel, filii Samuel, filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, filii Elcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thahat, filii Asir, filii Abiazaph, filii Core.» Numera to filii decies octies repetitum, et videbis octodecim generationes hic recenseri.

Quare verisimile est hic pariter aliquas praeteriri, et nonnullos filios intermedios quasi obscuriores omitti, nominari vero tantum illustriores, uti Naasson, quia ipse fuit princeps tribus Juda in ingressu terrae sanctae, duxitque Rahab uxorem; Booz, quia ipse fuit maritus Ruth, cujus historia hic texitur; Obed, quia ex eo natus est Isai, qui fuit pater Davidis regis.

Denique Rabbini in Juchasin, pag. 10, tradunt Ruth, cum nupsit Booz, fuisse annorum 40, ac deinde diu admodum vixisse: «Nam fuit, inquiunt, adhuc tempore Salomonis, et ad ejus latus una cum Bethsabea sedebat in throno regio.» Sic et filium ejus Obed aiunt vixisse 400 annos, sed haec incredibilia, ideoque conficta videntur.

Tropologice S. Chrysostomus, hom. 4 in Matth.: «Talis, inquit, Booz ex tali conjuge Ruth, qualem filium genuit? Obed, qui interpretatur subditus. Nunc autem qui divitias eligunt, et non mores, pulchritudinem, et non fidem; et quod in meretricibus solet quaeri, hoc in conjugibus optant, propterea non generant filios subditos vel sibi, vel Deo, sed contumacos et contra se et contra Deum, ut filii eorum non sint fructus justae conjunctionis eorum, sed poena condigna irreligiositatis ipsorum. Iste autem Obed, qui subditus dicebatur, quid genuit? Jesse, id est, refrigerium; Jesse enim latino sermone refrigerium appellatur. Nam vere quicumque subditus est Deo et parentibus suis, tales filios generat Deo praestante, a quibus refrigeretur, quoniam qui honorat patrem honorabitur a filiis suis; qui autem contumaces existunt aut in Deum, aut in parentes, generantes non refrigeria sibi generant, sed dolores, ut a filiis suis recipiant quod fecerunt in parentibus.»

Addit Chrysostomus forte Obed sic appellatum quod eo nascente Hebraei Philistinis essent subditi, a quibus liberati fuere per Samuelem, sub quo vixit Jesse filius Obed; ideoque eum vocatum esse Jesse, id est, refrigerium.