Cornelius a Lapide

I Regum I


Index


Synopsis Capitis

Anna sterili ex voto nascitur filius, vocaturque Samuel, qui ablactatus ab ea offertur et dedicatur Deo per manus Heli Pontificis.

Samuel enim hoc libro est quasi choragus, et Regni Regumque institutor; unde ipse expressus fuit typus Christi. Nam primo, sicut Samuel natus est ex Anna sterili, sic Christus ex B. Maria Virgine. Secundo, Anna nato Samuele cecinit Canticum Eucharisticum Deo, sic B. Virgo concepto Christo cecinit Magnificat. Tertio, Anna ex voto Samuelem obtulit Deo, sic B. Virgo eidem obtulit suum Jesum. Quarto, Annae filius dictus est Samuel, id est, nomen ejus Deus; B. Mariae Virginis vocatus est Emmanuel, id est, nobiscum Deus, Matth. 1. Quinto, Samuel fuit propheta magnus et sanctus; Christus fuit Prophetarum sanctissimus et maximus. Sexto, Samuel fuit judex et vindex Israelis contra Philistheos; Christus fuit judex et vindex omnium fidelium et Sanctorum, profligans daemones, mortem et gehennam caeterosque eorum hostes. Septimo, Samuel instituit regnum ac primum regem Saulem, deinde Davidem auctoravit et creavit; Christus instituit regnum sacerdotale et sacerdotium regale, omnesque Christianos creavit reges, ut scilicet dominentur suis cupiditatibus, itaque fiant cives, imo reges caeli, juxta illud I Petr. ii, 9: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, etc. Denique Samuel omnibus suis dictis et factis praelusit iis quae dicenda et facienda erant a Christo, aeque ac caeteri Judices et Reges. Unde S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum: In Judicum libro, inquit, quot principes populi, tot figurae sunt Jesu Christi. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. I Strom., Judices et Reges qui post Mosen Israeli praefuerunt, prophetas nuncupat, non quod omnes ore prophetarint, sed quod factis et regia dignitate Christum in aeternum regnaturum praefigurarint. Idem asserit S. Gregorius et S. Augustinus, quorum verba in Proaemio recitavi. Finis enim et scopus legis, ut ait S. Paulus, et Prophetarum totiusque sacrae Scripturae, est Christus. Ipse enim est rex, salvator, redemptor mundi; ipse est honor, timor et amor noster; ipse salus nostra, ipse centrum cordis nostri, ipse portus, quies et saties nostrorum desideriorum; ipse vita, gloria, felicitas omneque bonum nostrum, ad quem proinde ut solem justitiae omnes Reges, omnes Patriarchae, omnes Prophetae, omnes fideles et Sancti, seu stellulae ab eo lumen gratiae et gloriae emendicantes respiciunt, ipsumque demissis ad pedes ejus coronis suis prostrati in terram reverenter adorant, Apoc. iv et v.


Textus Vulgatae: I Regum I:1-28

1. Fuit vir unus de Ramathaim-Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrataeus; 2. et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. 3. Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. 4. Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus partes; 5. Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat, Dominus autem concluserat vulvam ejus. 6. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus; 7. sicque faciebat per singulos annos, cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini; et sic provocabat eam. Porro illa flebat, et non capiebat cibum. 8. Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum quam decem filii? 9. Surrexit autem Anna, postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, 10. cum esset Anna amaro animo oravit ad Dominum, flens largiter; 11. et votum vovit, dicens:

Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. 12. Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. 13. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit ergo eam Heli temulentam, 14. dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum quo mades. 15. Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. 16. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial; quia ex multitudine doloris et moeroris mei locuta sum usque in praesens. 17. Tunc Heli ait ei: Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. 18. Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis! Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. 19. Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est ejus Dominus. 20. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. 21. Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum. 22. Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. 23. Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. 24. Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus; 25. et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. 26. Et ait Anna: Obsecro, mi domine, vivit anima tua, domine. Ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum. 27. Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum; 28. idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait.


Versus 1: Ramathaim-Sophim et patria Samuelis

1. Fuit vir unus (singularis, egregius, eximius, quasi unus e multis) de Ramathaim-Sophim. — Patria haec Elcanae et Samuelis dicta fuit Rama, id est excelsa, quia in monte sita, et Ramatha, et Ramathaim, id est duae Ramae: est enim nomen duale, quia urbs haec erat bipartita et bicollis, utpote in monte bicipiti sive bicolli sita. Ita Serarius, licet Sanchez putet Ramathaim in duali dici hanc urbem, eo quod vicina esset alteri Ramae, quae erat in tribu Benjamin, quasi duae hae urbes ob vicinitatem in unum corpus coaluisse videantur. Eadem addita littera A dicta est Arimathia, e qua oriundus fuit Joseph nobilis Decurio, qui sepelivit Christum, Matth. cap. xxvii, uti asserunt S. Hieronymus in Locis Hebr., Beda, Angelomus, Rabanus, Hugo, Dionysius et alii.

Porro Ramatha sive Ramathaim cognominata est Sophim, id est speculantium, quod in ea, utpote in alto monte sitae essent urbis et regionis totius speculares turres, et in iis excubiae speculatorum. Ita Vatablus, Cajetanus, Sanchez et alii. S. Hieronymus, (vel quisquis est auctor) in Quaest., Lyranus et R. Salomon censent Rama fuisse oppidum speculatorum, id est contemplativorum, quod in ea quasi Academia residerent Prophetae virique docti SS. Litterarum studio dediti. Unde Chaldaeus vertit: Fuit vir unus Ramathaeus ex prophetarum discipulis. Elias enim, Elisaeus eorumque discipuli degebant in Carmelo aliisque montibus, tum ut turbas fugerent, tum ut in solitudine Deo soli vacarent, tum ut e montibus melius caelum suspicerent ad illudque anhelarent.

De monte Ephraim. — Tribus enim Ephraim habitabat in loco alto et montoso. Addit hoc, quia alia erat Rama in tribu Benjamin, alia in tribu Aser, alia in tribu Nephtalim; haec vero sita erat in tribu Ephraim; imo Saligniacus, Adrichomius et alii numerant quinque urbes vel villas, quarum nomen erat Rama. Prima enim erat juxta Thecuam, in via Hebron. Secunda, in Nephtalim, proxima castro Sephet. Tertia, juxta Sephorim. Quarta, in Silo. Quinta, juxta Gabaa, quae omnes vocantur Rama, id est, excelsa, quia in montibus sitae.

Hinc S. Gregorius putat Samuelem, in Rama natum, fuisse prognatum a tribu Ephraim; sed certum est eum fuisse oriundum e tribu Levi, adeoque a Levi per Caath et Isaar, non vero per Amram et Aaron fuisse progenitum, ideoque fuisse Levitam, non Sacerdotem, ut patet lib. I Paralip. cap. vi, vers. 33.

Dices: Si Samuel erat ex tribu Levi, quomodo natus est in Rama, quae erat tribus Ephraim? Respondeo, causa est, quod tribus Levi in divisione Chananaeae non acceperat sortem propriam, uti caeterae tribus, sed per eas sparsa erat, adeoque in iis sua habebat oppida, inter quae erat Rama. Hujus dispersionis causas quatuor dat Lyranus in cap. xxi Josue: «Primam, ne cultus Dei ad unam tantum tribum pertinere videretur; secundam, ne una tribus vel duae de sustentatione Levitarum nimis gravarentur; tertiam, quia apud omnes gentes illi qui intendunt cultui divino a toto populo sustentantur; quartam, quia Levitae tenebantur docere populum de his quae ad cultum divinum pertinebant, facilius autem docerent per omnes tribus dispersi, quam in unam congregati.»

Has Lyrani rationes ibidem oppugnat Abulensis, Quaest. VIII., sed frustra. Hinc patet Samuelem aeque ac Elcana fuisse Levitam, non Sacerdotem, quia ex Caath per Core, non per Aaron sacerdotem descendit; unde dicitur Psalm. xcviii, vers. 6: «Moses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus.» Samuel tamen ex Dei dispensatione sacerdotis officio functus est, et ut sacerdos sacrificium Deo obtulit, ut audiemus in seq.: ita Abulensis et alii. Hinc et Heman et Asaph cantores fuere filii Joal, filii Samuel, filii Elcana, ut dicitur I Paralip. cap. vi, vers. 33. Cantores autem erant Levitae, non Sacerdotes. Ex citato Paralip. loco pariter patet pium Samuelem ex impio Core, quem Mosi rebellantem terra dehiscens vivum absorpsit, Numer. cap. xvi, fuisse progenitum. Ita Deus ex spina rosam protulit.

Et nomen ejus Elcana. — Elcana hebraice idem quod Dei fortis possessio. Talis est vir fidelis et justus, qui per fidem, spem et charitatem in uno Deo recumbens fit Elcana, id est Dei possessio, ut nec homines, nec daemones, nec minas, nec tormenta, nec mortem quamlibet timere debeat.

Filius Jeroham, — ita legendum cum Romanis, Hebraeis, Chaldaeis, Septuaginta. Perperam ergo in Bibliis Regiis pro Jeroham legitur Jeroboam.

Ephrathaeus. — Cur Elcana vocatur Ephrathaeus? Respondet primo Cajetanus, quia Ephrathaeus hebraice idem est quod augustus, opulentus, magnificus; talis autem erat Elcana. Verum haec ratio est symbolica, non litteralis: nam ad litteram Ephrati, id est Ephrathaeus, est nomen patronymicum, notans patrem vel patriam Elcanae.

Secundo, S. Hieronymus in Quaest. Hebr., Angelomus, Rupertus, Hugo, Glossa, Dionysius dicunt Elcana dici Ephratheum, eo quod ab Ephrata uxore Caleb, I Paralip. cap. ii, vers. 19, prognatus sit, ita ut Elcana et Samuel per patrem descendant ex Levi, per matrem vero ex Caleb et Juda, sicut versa vice Christus eorum antitypus, ac B. Virgo ejus mater per patrem descendunt a Juda, per matrem a Levi, ut tam regalem quam sacerdotalem habeant prosapiae suae dignitatem. Verum obstat quod Scriptura non a matre, sed a patre soleat viris suum genus et nomen indere, indeque cognominare.

Tertio ergo, genuine S. Gregorius, Beda, Lyranus, Abulensis, Vatablus et alii censent Elcanam dici Ephratheum, quia ex Rama quae erat tribus Ephraim erat oriundus, non quod ex tribu Ephraim esset prognatus (fuit enim ipse ex tribu Levi, ut dixi), sed quod in ea habitaret. Ephrathaeus ergo idem est quod Ephraimita, ut patet Judic. cap. xii, vers. 5. Sic Judaei, Actor. cap. ii, vocantur Medi, Persae, Arabes, etc., quod ex parentibus non Medis, Persis, Arabibus, sed Judaeis in Media, Persia, Arabia essent nati.

Symbolice, Ephrathaeus hebraice idem est quod frugifer. Talis fuit Elcana, quia fructum nobilissimum, puta Samuelem prophetam celeberrimum produxit.

Et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. — Id fuit more illius aevi, quo polygamia Dei permissione erat licita et usitata, ad citius magisque multiplicandum semen Israel populi fidelis. Porro primaria uxor Elcanae erat Anna, secundaria Phenenna: unde haec ab eo ducta videtur non ex concupiscentia, sed eo quod Anna esset sterilis et illiberis, ut ex ea prolem suscitaret: sicut Abraham duxit Agar ancillam Sarae primariae uxoris, ipsa assentiente, imo rogante, ut cum ipsa esset sterilis, saltem ex Agar ancilla filios marito daret. Phenenna hebraice idem est quod margarita, Anna idem quod gratia. Apte: Phenenna enim margaritis et liberis, Anna vero gratia Dei ornabatur. Sic et hodie nonnullae feminae vocantur Gratia: ita nuper Japonia illa virago, quae cum omnibus filiis pro fide Christi constanter mortem oppetiit, vocabatur Gratia.

Allegorice, Phenenna fecunda significat Synagogam Judaeorum, quae olim fidelibus filiis abundabat. Anna sterilis significat Ecclesiam gentium, quae olim sterilis erat, sed per Christum omnes Gentes Deo peperit. Ita S. Gregorius, Rupertus, Hugo, Beda, Lyranus et Dionysius.

Symbolice, Anna significat vitam contemplativam Deo gratam; Phenenna, vitam activam proximis utilem. Ita S. Gregorius, Hugo et Dionysius: utramque enim complecti debet Elcana, id est eximius possidens Deum.


Versus 3: Adoratio in Silo

3. Et ascendebat vir ille de civitate sua (Ramatha) statutis diebus (Paschae, Pentecostes, Tabernaculorum, Exodi cap. xxiii, Deut. cap. xvi],

ut adoraret in Silo, — ubi erant arca, altare et tabernaculum. Josue enim haec collocavit in Silo, quia Silo erat tribus Ephraim, ex qua erat Josue: unde mansit arca in Silo toto tempore Josue et Judicum, per annos trecentos et amplius, donec capta fuit a Philisthaeis, I Reg. cap. v. Porro dicitur Elcana ascendisse in Silo, quia licet Ramatha in qua habitabat sita esset in monte, tamen Silo eo erat altior, imo altissimus totius Judaeae, ait Adrichomius.

Adde: in Scriptura ascendere vel descendere idem est quod venire.

Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees. — Heli primus fuit Pontifex ex stirpe Ithamar. Aaron enim duos habuit filios, seniorem Eleazarum, juniorem Ithamar: quare Eleazar Aaroni, ut senior, in Pontificatu successit: Eleazaro successit filius Phinees, et ita consequenter usque ad Heli. Tunc enim posteri Phinees segniter administrabant Pontificatum, ideoque ille ex familia Eleazari translatus fuit ad familiam Ithamar, puta ad Heli, in eaque mansit per 120 annos, scilicet toto tempore Heli, Samuelis, Saulis et Davidis ad Salomonem, qui Abiatharo abnepoti Heli, eo quod conspirasset cum Adonia regni sui aemulo, Pontificatum ademit, illumque transtulit in Sadoc, qui erat ex familia Eleazari. Rursum Heli successit Samsoni, ac post eum fuit Judex Israelis: quare utrumque gessit magistratum sive principatum, scilicet Ecclesiasticum et saecularem. Gesta ejus fuere communia, et nil singulare continentia; unde a Scriptura aeque ac gesta Abesan, Ahialon et Abdon, Judicum cap. xii, omittuntur.

Porro Heli hebraice idem est quod super me, vel ascensio mea, vel folium meum. Apte, quia ipse nimis lenis et lentus permisit filios sibi dominari, et impune impieque vivere, ideoque ipse cum filiis ceu folium vento raptum, cito Pontificatu et vita privatus est. Unde Ophni hebraice idem est quod volans, vel avolans, aut tenebra mea; Phinees idem est quod os parcentis vel confidentis.


Versus 4: Partes sacrificii

4. Deditque Phenennae uxori suae et cunctis filiis ejus et filiabus partes. — Intellige non vestium, ut volunt Hebraei teste Angelomo, sed carnium Deo sacrificatarum. Ita Origenes, Angelomus, Lyranus, Abulensis, Vatablus et alii: licet enim in holocausto tota victimae caro cremaretur Deo, tamen in victima pacifica solus adeps cum renibus Deo adolebatur per ignem, reliqua caro cedebat offerenti, qui ex ea ante tabernaculum cum suis epulabatur, et ex ea quasi sacro epulo cuique suam dabat partem, ut patet Levit. cap. iii, Deut. cap. xii, vers. 27.

Nota hic et imitare religionem et pietatem Elcanae, qui ter in anno cum uxoribus et filiis omnibus ex Ramatha pergebat in Silo (a quo distabat septem milliaribus) ibique hostias Deo immolabat, indeque religiose cum suis vescebatur. Addit Abulensis, Quaest. X, eum saepius ventitasse, sed sine uxoribus, et alia de causa, scilicet ut quasi Levita per vices suas Levitarum ministerium obiret in tabernaculo.


Versus 5: Pars una Annae

5. Annae autem dedit unam partem tristis. — Pro tristis hebraice est אפים appaim, id est facies vel iras. Unde Septuaginta vertunt, secundum faciem; Chaldaeus, partem electam; R. David, honorabilem, quae scilicet speciosa erat, et pulchram habebat faciem, id est speciem. R. Joseph vertit, partem irarum et tristitiae; Pagninus, partem cum ira vel furore, eo quod, cum Annam diligeret, indignaretur plures et partes se dare non posse: quod secutus Noster vertit tristis. Hebraice enim appaim, et faciem, et iram tristitiamque significat; utraque enim passio maxime in facie ostenditur et elucet, atque una alteri conjuncta et affinis est: tristis enim irascitur malo quod ipsum contristat: ac vicissim iratus tristatur de malo cui irascitur. Sic II Reg. cap. vi, vers. 8, pro eo quod Noster vertit, contristatus est David, Hebraice est, iratus est David. Et hic vers. 18, facies sumitur pro tristitia in Hebraeo.

Addit Pagninus: Dabat Elcana partem super faciem prostratus, precans pro sua uxore sterili, ut Deus eam fecundaret et prole donaret, uti fecit Isaac pro Rebecca, Genes. cap. xxv, vers. 21.


Versus 7: Fletus et jejunium Annae

7. Porro illa flebat et non capiebat cibum. — Dicitur Anna comedisse, sed adeo parum, ut non comedisse videretur, ait Lyranus; aut potius initio ex moerore nil comedebat, postea tamen mariti hortatu aliquid gustavit. Ita S. Gregorius, lib. I, cap. ii: «Quae afflicta, inquit, comedere noluit, a viro cohortata manducavit.» Addit Philo, lib. De Ebrietate, Annam per omnem vitam vino et sicera abstinuisse, quasi Nazaraeam. Hac continentia et patientia meruit fieri mater Samuelis, Prophetae eximii. Nam Phenennae aemulae suae se calumnianti et irridenti nil respondit, sed flebat.

Unde S. Chrysostomus, hom. 62 ad Populum: «Tribulatio, ait, mater est philosophiae (moralis, puta virtutis et patientiae), Anna sua habens aemulam contumelia eam persecuta non est.» Praeclare S. Ambrosius in Psalm. xxxiii, vers. 13, citans illud Thren. cap. iii, vers. 29, de Christo patiente: «Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes,» pro eoque legens: «Dabit in sepulturam os suum: Ostendit, inquit, quamdam supra modum patientiae taciturnitatem, ut tanquam sepeliat os proprium, ne loquatur; et velut quoddam aggere virtutem obstruat, ne vocem doloris emittat: tantum pondus asserens patientiae, quam spes foveat; ut vocem ipsam velut busto quodam et tumulo sepeliat, ac includat, quam nulla extorquere nulla excitare possit injuria.»

Idem Ambrosius, lib. II De Offic. cap. vii: «Quantas, inquit, a populo illatas Moyses absorbebat contumelias? quam miti sermone post injurias appellabat? quomodo consolabatur in laboribus, definibat oraculis, fovebat operibus? merito aestimatus est super homines, et ut vultui ejus non possent intendere.»

Appositam huic rei et loco similitudinem dat S. Chrysostomus hom. 11 in I ad Thess.: «Non vides, inquit, in aedibus quando ex adverso et directe steterint duae januae, sitque ventus vehemens; si alteram clauseris, nihil potest ventus, sed magna pars ejus virium praeciditur. Ita nunc quoque duae sunt januae, os tuum, et ejus qui te contumeliis afficit et conviciis. Si tuam clauseris, exstinguis totum spiritum; sin autem aperueris, non potest cohiberi.»

Aliam appositam dat Tertullianus lib. De Patientia, cap. viii: «Omnis, inquit, injuria seu lingua, seu manu incussa cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, qui telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. Concidet enim ibidem irrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum in eum qui emisit reciproco impetu saeviet, nempe idcirco quis te laedit, ut doleas: quia fructus laedentis in dolore laesi est; ergo cum fructum ejus everteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui.»


Versus 8: Consolatio Elcanae

8. Numquid non ego melior tibi sum quam decem (id est multi) filii. — Ego enim sum vir nobilis, opulentus, pacificus, tui amans, ut in me omnem consolationem omneque bonum habeas, quod ex multis filiis sperare potes. Tradunt Hebraei Phenennam genuisse decem filios, qui Elcana mensam circumdabant et ornabant, juxta illud: «Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae,» Psalm. cxxvii, vers. 3. Atque ad eos alludere hic Elcanam, ut soletur Annam sterilem ex aspectu tot filiorum Phenennae gementem, suamque sterilitatem lugentem. Sed hoc incertum est: decem enim hic sumitur pro multis.


Versus 9: Oratio Annae

9. Surrexit autem Anna postquam comederat, etc.


Versus 10: Votum Annae

Vers. 10. Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum flens largiter, et votum vovit. — Tempus meridianum erat, ait S. Chrysostomus, hom. De Anna, post prandium scilicet, quod omnes faciunt tempus recreationis, ipsa vero fecit orationis: quod imitantur Franciscani aliique Religiosi, qui mox a prandio orant et psallunt. Hinc et S. Hieronymus, epist. 7 ad Laetam: «Sic, ait, comedat, ut statim a cibo possit legere, orare, psallere.» Et S. Chrysostomus, hom. 24 in epist. ad Ephes.: «Vis, ait, discere vigiliam animae, vade ad Annam.» Et hom. 79 ad Populum: «Anna, ait, orare non potuisset, nisi circa mensam jejunantibus fuisset similis, etc. Opus est itaque nos et mensam petentes et desistentes Deo gratias agere. Ad hoc enim paratus nunquam in ebrietatem decidet aut insolentiam, nunquam crapula disrumpetur, sed orationis exspectationem pro freno sensibus habens impositam, cum debita modestia ex omnibus appositis sumet, et multa quidem animam, multa vero benedictione corporis implebit. Mensa namque ab oratione sumens initium, et in orationem desinens, nunquam deficiet, sed fonte largius omnia nobis afferet bona.»

Rursum Anna flens orabat, intimi cordis compunctione et profusis lacrymis preces armabat, uti observat S. Gregorius et Origenes.

Tertio, «votum vovit:» talis sit nostra oratio, sic Deum expugnabit, et ab eo obtinebit quaecumque petit, ut obtinuit Anna. Porro votum hoc Annae, erat se filium, si ei daretur, facturum Nazaraeum, id est Religiosum illius aevi, qui scilicet comam non tonderet, et vinum siceramque non biberet, idque per omnem vitam, uti de Samsone dictum est Judic. xiii, 3, quique omnibus diebus vitae Deo in tabernaculo ministraret, cum caeteri Levitae per vices tantum, quae tarde ob eorum multitudinem in orbem ibant et redibant, ministrarent. Erant enim Levitae aeque ac Sacerdotes in suas turnispiac, id est classes distributi.

Porro Anna, vovendo Samuelem facere Nazaraeum, vovit eum non iturum ad funera patris et matris, et reliquas caeremonias Nazaraeorum observaturum, ait Abulensis, licet id neget Cajetanus, qui putat eam vovisse Nazaraeatum Samuelis, quoad intonsum capillum et abstinentiam a vino et sicera duntaxat. Idem dixi de Samsone, Judic. cap. xiii, vers. 5.


Versus 13: Oratio cordis

13. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. — Nimirum orabat corde fervido, ita ut verba ex corde in os resultarent, sed adeo silenter et demisse, ut vox non audiretur. Unde S. Chrysostomus, hom. 79, orationis Annae fervorem exaggerat, quod non fuerit resonans foris, sed attenta, quod ex mente temperanti et pene jejuna profecta, quod ante fores templi, quod contumeliam patienter tulerit, etc. Audi Cassianum, Collat. IX, cap. xxvi: «Nonnunquam vero tanto silentio mens intra secretum profundae taciturnitatis absconditur, ut omnem penitus sonum vocis stupor subitae illuminationis includat, universosque sensus attonitus spiritus vel contineat intrinsecus, vel emittat, ac desideria sua gemitibus inenarrabilibus effundat ad Deum. Interdum vero tanta compunctionis abundantia ac dolore suppletur, ut alias eam digerere nisi lacrymarum evaporatione non possit.»

Hinc S. Hieronymus ad S. Eustochium: «Esto, inquit, cicada noctium,» cicadae enim noctu non ore quo carent, sed corde et pectore canunt, eodemque cibum capiunt. Nam ut ait Plinius, lib. xi, cap. xxvi: «Unum hoc, ex his quae vivunt, sine ore est. Pro eo quiddam aculeatum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. Pectus ipsum fistulosum, hoc canunt.»

Audi rursum Chrysostomum, hom. 2 De Anna: «Illa, inquit, potissima est deprecatio cum ab intimis voces sursum feruntur, hoc praecipue mentis est exercitatae, non intentione vocis, sed animi fervore precationem absolvere. Sic oravit et Moses; cui cum nihil voce resonaret, Deus tamen, quid inquit, clamas ad me: Homines quidam externam hanc vocem tantum audiunt, at Deus et ante hanc intus inclamantes audit. Itaque fieri potest ut etiam qui non clamant audiantur, ut per forum ambulans oret accuratissime, ut in consessu amicorum aliorum quidvis aliud agens vehementi clamore invocet Deum.»

Audi denique S. Cyprianum, libro De Oratione Dominica: «Anna Ecclesiae typum portans Dominum non clamosa petitione, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. Loquebatur non voce, sed corde; quia sic Deum sciebat audire,» etc.

Aestimavit ergo Heli eam temulentam, — puta ebriam. Ita Scriptura, quia Anna ex ingenti moerore afflictionis, aeque ac fervore orationis labia ita motitabat ut instar ebriae os distorquere, nimiumque depravare videretur, ait S. Chrysostomus, hom. 79 ad Populum. Animus enim moerore et afflictione aestuans in gestus inconditos et indecoros, quales sunt ebriorum, erumpit. Heli vero nesciebat Annae afflictionem, sed post prandium videns eam tales gestus edere, suspicatus est eam in prandio largius bibisse. Ad haec Anna flebat: multi autem dum ebrii sunt flere solent, vel ex gaudio, vel ex recordatione suarum aerumnarum: vinum enim facile lacrymas ciet, ipsumque in vapores et lacrymas resolvitur.


Versus 14: Objurgatio Heli

14. Dixitque ei: Usquequo ebria eris? — Gravis fuit haec objurgatio, praesertim quia a Pontifice profecta, ad quam leniendam Septuaginta vertunt, Dixit ei puer Heli. Unde S. Chrysostomus, hom. 2 De Anna, et Philo, lib. De Ebrietate, censent Heli non per se, sed per servum haec Annae objecisse, tum ne eam nimis pudefaceret, tum quod Pontificis dignitate indignum putaret cum femina ebria colloqui.


Versus 15: Defensio Annae

15. Respondens Anna: Nequaquam, inquit, Domine mi, — temulenta vel ebria sum, uti tu putas, mihique audacter nimis objicis. Notat S. Chrysostomus reverentiam, humilitatem et modestiam Annae, quae convicium ebrietatis, quod in femina est grave et pudendum, sibi ab Heli objectum patienter tulit, et simplici negatione refellit, ac Heli Dominum vocat, eique ut sacerdoti afflictionem suam pandit, ideoque ab eo benedici, et voti filiique compos fieri meruit. Audi S. Gregorium: «Dominum sacerdotem vocans ebriam se esse abnegat, ut superiori ordini ex humilitate se subderet, et falsae objectioni cum veritate contrairet.»

Sed effudi animam meam in conspectu Domini, — animam, id est, animae meae angustias, moerores, afflictiones, item desideria, vota et spes concipiendi prolem; haec enim omnia, et consequenter totum quasi cor, totamque animam suam Anna orando Deo repraesentabat, et instar aquae sincere et candide effundebat, nihil sibi reservans, nil latens vel occultum tenens, sed omnia pandens et in sinum Dei effundens.

Unde S. Chrysostomus, hom. De fide Annae: «Nequaquam, ait, aberraverit, qui hanc mulierem pueri simul et matrem et patrem appellarit; quanquam enim et vir addiderat semen, hujus tamen deprecatio vim efficaciamque semini praebuit, effectque ut Samuel auspicatoribus exordiis nasceretur.»

Nonnulli apud Abulensem sic exponunt: effudi animam, id est bilem et iram animae meae in conspectu Domini, repraesentans ei motus irae, quos conceperam contra Phenennam me subsannantem, eorumque remedium et solatium ab eo postulans, ut effusa tota coram Deo cordis mei ira, cor hoc felle liberarem, ne quid in eo remaneret, quod in Phenennam aemulam meam per os et verba iracunda effunderem. Atque hoc praesens irae et indignationis remedium esse, ut scilicet quis eam totam coram Deo per orationem effundat, docet Abulensis et alii.


Versus 16: Filiae Belial

16. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, — puta ebriam, sceleratam et impiam. Vide quae de Belial dixi II Corinth. vi. Nota, inquit S. Hieronymus in Quaest., quod omnes qui ebrietatem sectantur filii Belial vocantur. Ita S. Hieronymus et ex eo Angelomus.


Versus 17: Benedictio Heli

17. Tunc Heli ait ei: Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem tuam. — Ecce, fructus reverentiae et humilitatis est Pontificis benedictio et fausta precatio, quae Annam voti compotem fecundamque effecit: «Mulier, ait S. Chrysostomus, ex accusatore fecit patronum, nacta est intercessorem quem habuerat objurgatorem.» Notat Theodoretus conjugibus ambiendam esse sacerdotis benedictionem, ut prolem suscipiant probam et sanctam, uti contigit hic Annae; Samuel enim non tam Annae, quam Dei filius, Annae ab eo per benedictionem Heli datus censeri debuit.


Versus 18: Serenitas Annae

18. Et illa ait: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis! — Primo, S. Chrysostomus sic exponit: Utinam ex rei eventu discas me non ex ebrietate, sed afflictione et devotione orasse! Secundo et melius quasi dicat: Inveniam apud te hanc gratiam ut pro me orare velis, ut Deus hac afflictione me liberet, soletur, et matrem efficiat. Ita Hebraei, Vatablus, Cajetanus et alii; nam invenire gratiam Hebraeis idem est quod placere, gratum esse.

Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. — Hebraice, et non fuerunt ei amplius facies, scilicet variae et diversae, ut nunc maesta, nunc laeta appareret, sed eadem semper facie, gravi, modesta, serena laetaque apparuit. Aliqui vertunt, et non fuit ei amplius facies, scilicet maesta; vel facies, id est tristitia faciei; quia scilicet per orationem se totam Deo resignans, ab eo donata fuit animi serenitate et confidentia, ut in Deo, Deique providentia et voluntate conquiesceret. Deus enim tunc certam illi indidit fiduciam, quod oratio ejus esset ab eo exaudita, quodque filium con-

ciperet. Unde spei plena, ait R. Joseph et ex eo Serarius, abiit primo in suum Silontinum hospitium; postero deinde die Ramatham, cibumque jam laetabunda sumpsit, nec tristi dejectoque vultu amplius fuit, sed aequali et constanti. «Vides, inquit Chrysostomus, mulieris fidem? priusquam acciperet quod postularat, perinde confisa est quasi jam accepisset; in causa erat, quod oraret mulier cum fervore,» etc.

Porro vultus serenus et constans, animi sereni et constantis est index, ab eo enim promanat; nam ut ait Ambrosius, libro I De Officiis, cap. xviii: «Habitus mentis in corporis statu cernitur; vox quaedam est animi corporis motus.» Et lib. De Helia, cap. x: «Vultus, ait, quidam cogitationis arbiter, et tacitus cordis interpres. Facies index plerumque est conscientiae et tacitus sermo mentis.»

Utrumque autem est fructus orationis. Audi S. Chrysostomum in Ps. cxxix, loquentem de oratione: «Qui, inquit, ita precatur, etiam antequam consequatur, quod postulat, ex oratione magna bona percipit, omnes animi perturbationes reprimens, iram sedans, invidiam expellens, cupiditatem exstinguens, rerum ad vitam pertinentium amorem diminuens et exsiccans, animum in magnam tranquillitatem redigens, in ipsum deinde caelum ascendens.»

Symbolice Rupertus et S. Gregorius, lib. XXXIII Moral. xxi. Anna non mutavit vultum, quia oculos mentis semel per orationem in Deo defixos ab eo deinceps non avertit, sed constanter in eo tenuit, et in oratione perstitit, ut semper Deum haberet in mente.


Versus 19: Adoratio matutina et reditus

Vers. 19. Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Deo, — id est coram arca, Deum super arcam in propitiatorio residentem adoraverunt. Tropologice disce hic mane Deum invocare, antequam itineri, vel operi te accingas, ut Deus illud secundet et prosperet: «Egredientes de hospitio, ait S. Hieronymus, epist. 22, armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat antequam sessio.»

Exaudita igitur est Anna, et magno miraculo natus ei filius. Tertullianus, lib. De Jejunio, vii: «Anna impetat facile a Deo inanem cibo ventrem implere, et quidem propheta.» Vide quae de mane orando dixi, Deut. vi, 7.


Versus 20: Nomen Samuelis

Vers. 20. Vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Deo postulasset eum. — Hinc patet Samuel hebraice idem esse quod Saul meel, id est postulatus a Deo. Ita Josephus, Eusebius, Serarius et alii: postulatus, inquam, et postulatione matris impetratus: Hebraei enim in compositione nominum non servant ordinem Grammaticae, sed quasdam litteras trajiciunt vel abjiciunt; vocatus est ergo Samuel hoc fine, ut quoties puer hoc suum nomen audiret, recordaretur se a Deo per miraculum matri voventi donatum, ideoque se totum quod esset et viveret, debere Deo quasi peculiarem Dei Filium, ac proinde totum se ei traderet, imo redderet, ac Nazaraeatus onera, quae mater voverat, libens capesseret; hujus enim voti reddebatur memor, dum a matre compellaretur Samuel, Samuel.

Secundo, nonnulli apud Abulensem censent Samuel idem esse quod Ismael, ut Samuel dicatur quasi Scama el, id est exaudivit Deus Annae matris orationem.

Tertio, S. Gregorius et Angelomus: «Samuel,» inquiunt, idem est quod scemo el, id est nomen ejus Deus, ut «Samuel» sit fere idem, quod «Emmanuel,» id est «nobiscum Deus.» Huc alludit nomen «Samuel,» licet haec non sit ratio et etymon nominis. Sicut Moses a Deo constitutus fuit Deus Pharaonis, Exodi vii, 1; sic et Samuel Saulis et Israelis.

Quarto, Franciscus Georgius, tom. I, Problem. 442: Samuel, ait, idem quod scamo el, id est posuit eum Deus. Accedit Philo, qui lib. Quod Deus, etc., et lib. De Ebrietate: Samuel, ait, idem est quod τεταγμένος Θεῷ, id est positus vel ordinatus Deo, quia scilicet Deus eum creavit, ut sibi esset dicatus et consecratus. Aliud Samuelis etymon postea addidit mater, de quo versu ultimo.

Prima ratio maxime est propria et genuina, proinde sequuntur Josephus, Theodoretus, Procopius et alii passim. Sic Theodorus, et inverse Dorotheus, graece idem est quod Θεοῦ δῶρον, id est Dei donum: unde Theodoretus scribit in Philotheo, cap. xiii, sibi hoc nomen esse impositum, eo quod mater precibus Macedonii Anachoretae eum a Deo impetrasset. Theodorus ergo graece idem est quod latine: A Deo datus, quo nomine S. Augustinus filium suum nuncupavit, vel Deo datus, quo nomine appellatus est Philippus II, rex Franciae, eo quod pater Ludovicus jam senior, desperata pene generatione, eum precibus a Deo impetrasset. Sic Demaratus dictus est filius Aristonis regis Spartae, eo quod omnis populus supplicasset, ut Aristoni regi optimo filius similis nasceretur, teste Herodoto, lib. VI. Demaratus enim dicitur quasi δήμου ἀρά, id est populi imprecatio, devotio, votum.


Versus 21: Sacrificium annuum Elcanae

21. Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus (familia) ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem (quam in tribus anni solemnitatibus, puta Paschae, Pentecostes et Tabernaculorum offerre solebat; unde Hebraice est, hostiam dierum, id est annuam) et votum suum. — Hinc patet quod vovente Anna uxore votum etiam Elcana vir ejus votum proprium Deo pro Annae fecunditate et Samuele nascituro nuncuparit, quod nunc eo obtento et nato persolvere velit. Nam mater, repugnante patre, non potest filium vovere Deo, quia filius magis pendet a patre quam a matre, et maritus est caput uxoris totiusque familiae. Ita docent Abulensis hic, Quaest. XXII, et Sylvester, verbo Relig. 1, Quaest. XIII. Sic S. Gregorius Nazianzenus in carm. De Vita sua, asserit se per votum natum, et a Deo datum matri, adeoque ei gravidae objectam fuisse physionomiam et nomen filii nascituri ideoque se jam natum illico a matre fuisse Deo

oblatum. Sic S. Nicolaus Tolentinus natus est per votum parentum, nuncupatum S. Nicolao Myrensi Episcopo, ab eoque Nicolai nomen accepit. Sic S. Franciscus Assisias, parentibus voventibus, obtinuit filium S. Franciscum de Paula, fundatorem Ordinis Minimorum, aliique plures similes.


Versus 22: Ablactatio infantis

22. Non vadam donec ablactetur infans. — Dices: Anna hic videtur non servasse legem purificationis puerpere, implendam quadragesimo die a partu, Levit. xii, quando parentes primogenitum offerebant Deo et redimebant quinque siclis, Exodi xiii.

Respondet Abulensis, Quaest. XXXVII et seqq., Levitas (qualis erat Anna et Elcana) hac lege non fuisse obligatos, eo quod ipsi jam Deo erant dicati et consecrati, ac quod in ipsorum utilitatem sacrificia illa purificationis cederent; unde primogenitos suos non redimebant quinque siclis, nec hostias caeteris praescriptas offerebant.


Versus 23: Verbum Domini impletum

23. Precorque ut impleat Dominus verbum suum. — Hinc videtur quod praecesserit aliqua revelatio de Samuele, quae hic non sit expressa, uti dixi de voto Elcanae. Solet enim Scriptura multa tacere, quae postea suggerit et supplet. Ita Cajetanus. R. Nehemias asserit vocem in Silo auditam: «Puer nascetur nomine Samuel, qui liberabit Israel de manibus Philistiim;» quare omnes matres tunc filios suos vocasse Samueles; cum autem Anna filium suum quoque nominasset Samuelem, dixisse Elcanam: «Impleat Dominus votum suum,» scilicet ut per Samuelem meum liberet Israel a Philistinis. Verum haec fabellam olent Rabbinicam, uti fuse hic ostendit Abulensis. Nec enim Anna filium vocavit Samuelem, ex vocis oraculo, sed quia illum per votum et lacrymas postularat et impetraverat a Deo.

Lactavit filium suum. — S. Chrysostomus, hom. De Samuele: «Ex eo tempore, ait, aspiciebat puerum non tantum ut mater, sed ut rem Deo consecratam, eumque reverebatur. Si enim qui phialas poculaque aurea Deo dicaturi sunt, posteaquam ea jam confecta acceperint, domique reposuerint, nequaquam ea quasi profana vasa inquinent, sed tanquam Deo sacra, nec audent ea temere citraque causam attingere quemadmodum alia; multo magis haec mulier,» etc. Praesertim quia Samuel erat typus Christi, imo a nonnullis Patribus nuncupatur «Novus Israelis Moses.»

Porro matres debere filios non nutricum, sed suo lacte lactare, exemplo Sarae et Annae docent S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. vii; S. Chrysostomus, hom. 1 in Psalm. xx; Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag. cap. iv; sic enim pueri fiunt validiores, matribus similiores, eorumque dotes et virtutes sugendo imbibunt.


Versus 24: Oblatio in Silo

24. Et adduxit eum, — jam recens a lacte amotum, quod apud Hebraeos fiebat anno aetatis tertio, ut colligitur II Machab. xxvii, 27. Ita S. Gregorius, Chrysostomus, Procopius, Theodoretus, Abulensis, Cajetanus, Hugo, Dionysius. Porro tempus triennii aptum esse lactandis pueris docet Galenus, et ex eo Franciscus Valesius, Sacra Philosoph. cap. lxxxiii.

Tunc igitur Samuel infantulus, ut vocatur versu 24, fuit Deo in templo oblatus. Perperam ergo Lyranus anno aetatis decimo, alii septimo, alii duodecimo Samuelem Deo oblatum censent. Sic B. Virgo trimula fuit Deo in templo praesentata, uti docent Patres quos citat noster Canisius, lib. I Marial. cap. xii, et Christophorus a Castro in Histor. Deiparae, cap. iii.

Audi S. Chrysostomum, hom. De Samuele: «A mamma, inquit, divulsus.» Et inferius: «Prima statim pueritia a mamma matris venit ad mammam spiritualem.» Et S. Hieronymum ad Ruth: «Quid tam pium quam sanctae matri sanctum filium custodire? Anna Samuelem non sibi, sed tabernaculo genuit.» S. Augustinum in Psalm. xcviii: «Natus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur in Spiritu, ibi Deo serviret.»

Hinc S. Gregorius Nazianzenus, orat. 40, exemplo Annae docet matres debere suos filios ab infantia Deo consecrare. Audi S. Hieronymum, epist. 7 ad Laetam De Instit. filiae: «Samuel nutritur in templo, Joannes in solitudine praeparatur, ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit; adhuc parvulus cum Domino sermocinatur. Hic fugit urbes; zona pellicea cingitur, locustis alitur et melle sylvestri, et in typum paenitentiae praedicandae tortuosissimi animalis vestitur exuviis. Sic erudienda est anima quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intelligat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus imbuatur.» Et pluribus interjectis: «Nutriatur in monasterio, sit inter Virginum choros: jurare non discat, mentiri sacrilegium putet; nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne; omne hominum genus sui simile putet.»

Sic S. Maurus, S. Placidus, aliique Senatorum et Principum filii a parentibus traditi sunt S. Benedicto, ut ab eo in pietate et timore Dei educarentur. In monasterio S. Pachomii (ut habet ejus Vita) alebantur pueri adeo simplices, ut ne quidem suam dextram vel sinistram nossent. S. Thomas Aquinas educatus fuit a monachis in monte Cassino, sic et plurimi alii principum filii.

Denique S. Paulinus, epist. 10, Melaniam comparat Annae. Eidem Dorotheus aptius comparat S. Annam matrem Beatae Virginis, quae non Samuelem, sed Christum ipsum genuit.

Et adduxit eum, etc., in vitulis tribus. — Ita Hebraeus, Chaldaeus et alii. Mirum ergo Septuaginta vertisse in singulari, in vitulo trimo sive trienni. Jam in, id est cum vitulis tribus, quos scilicet cum Samuele suo offerret Deo.

Et tribus modiis farinae. — Hebraice, in Epha farinae, id est tribus in modiis farinae. Epha enim erat decima pars gomer sive cori, qui triginta modios continebat. Erat ergo Epha magnus modius, tres minores modios continens. Id responsum sit auctori Quaest. in lib. Regum apud S. Hieronymum et Angelomo, qui putant hunc locum esse corruptum, leguntque, et uno modio; causam hujus oblationis dat B. Petrus Damianus, lib. VI, epist. 37, quae in ordine omnium est 105: «Samuel, inquit, puerulus tanquam tener agniculus cum tribus farinae modiis et amphora vini mensae Domini, ut ita loquar, apponitur, dum Heli sacerdoti et templo Dei a parentibus dedicatur.»

Puer autem erat adhuc infantulus. — Hebraice, et puer erat adhuc puer, id est, erat parvulus infantulus, scilicet triennis.


Versus 25: Puer Heli oblatus

25. Et obtulerunt puerum Heli, — ut juxta votum suum eum quasi a sua domo abdicantes dedicarent Deo, ut ei jugiter serviret in tabernaculo.

Audi S. Chrysostomum, hom. 1 De Anna, dubitantem an Annae, an Samuelis virtutem magis mirari debeat: «Cum soleant, inquit, indignari pueri, quoties a lacte depelluntur; nec ipse puer aegre tulit a matre divulsus, sed ad Dominum respexit, qui matrem creaverat; nec ipsa mater doluit a puero sejuncta, propterea quod naturalem affectum vicit interveniens gratia, et uterque se alteri convivere existimabat.»

Idipsum deinde apposita similitudine illustrat: «Sicut, ait, eodem in loco fixo fixa vitis in longum produxit palmites, et uva multo intervallo pendens cum radice habet commercium. Itidem et in hac accidit femina, quae in urbe manens usque ad templum extendit suum palmitem, atque illic uvam suspendit maturam; nec intervallum illud ullum attulit impedimentum; cum charitas quae secundum Deum est, puerum matri copularet.»

Addit Chrysostomus, cap. iii, Annam seipsam quoque cum Samuele Deo obtulisse: ubi enim erat Samuel ibi erat et Anna; Samuel enim secum viscera trahebat materna: «Dum talia, inquit, loquitur, seipsam quoque dedicavit cum puero, quasi solido quodam naturae affectu seipsam templo alligans. Etenim si ubi est thesaurus hominis, illic est et cor ejus; multo magis ubi puer mulieris, ibi et mens illius erit.»

Denique urget hoc Annae exemplum S. Chrysostomus, lib. III Contra Vituperatores vitae Monasticae, docetque debere parentes permittere ut filii sui in caelesti ministerio famulentur, non in templum eos introducentes, ut Anna Samuelem; sed in ipsum caelum cum angelis divino ministerio dedicandos, religiosos enim una cum angelis Deo ministrare; ex quo etiam illud sequatur, ut multo magis ad parentum suorum gloriam ac felicitatem conferant, quam si in saeculo permanserint.


Versus 26: Juramentum Annae

Vers. 26. Vivit anima tua, — id est, juro per animam et vitam tuam: vel tam verum est quod loquor quam verum te vivere, vel me vitam tuam optare.


Versus 28: Samuel Domino commodatus

28. Idcirco et ego commodavi (minus recte S. Gregorius legit «commendavi») eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus (erit) Domino. — Commodavi, id est tradidi, ut vertit Chaldaeus, donavi, ut eum mihi Deus donavit, quasi dicat: Deus mihi eum dedit; quare ego illum Deo reddo et dedico, ut perpetim ministret illi in tabernaculo; Hebraice enim scaal, in Hiphil hischil, significat non tantum rogare et postulare, sed etiam rogatum postulatumque commodare, dare, donare per catachresim; verba enim Hebraeorum actionem nunc inchoatam, nunc perfectam significant praesertim in Hiphil. Scaal ergo significat et postulare, et postulationem exaudire, sive rem postulatam dare et donare. Unde Samuel hic in Hebraeo vocatur quasi Saul leel, id est, datus vel commodatus traditusque Deo. Saul quoque dictus est primus rex Israelis, quasi datus a Deo, vel postulatus a populo et vocatus a Deo. Unde a Saule, qui erat ex tribu Benjamin, dictus est Saulus Paulus Apostolus ex eadem tribu Benjamin oriundus; hinc ipse, initio epistolae, hunc sibi dat titulum «Paulus vocatus Apostolus,» etc.

In Hebraeo est pulchra paronomasia. Ait enim Anna: Ego scaalti, id est, postulavi Samuelem Deo et impetravi; idcirco ego vicissim hischilti, id est, commodavi et tradidi eum Deo, ut sit Saul, id est commodatus, datus et dicatus Deo per omnem vitam. Alludit enim ad nomen Samuel, illique aliud dat etymon, quasi dicat: Samuel meus initio dictus est quasi Saul meel, id est postulatus a Deo; jam vero dicitur Samuel, quasi Saul leel, id est donatus et oblatus, imo redditus Domino.

«Cunctis diebus quibus fuerit commodatus (supple, erit) Domino,» quasi quamdiu fuerit superstes, erit commodatus, datus, dicatusque Deo, ut is ipse eo utatur ad libitum. Unde Septuaginta vertunt χρῆσιν κυρίου, id est usum Domini, quasi dicat: Tradidit eum Domino utendum ad quemlibet ejus usum. Vatablus: Ego quoque mancipavi eum Domino cunctis diebus, quibus ipse mancipatus erat Domino, quasi dicat: Ego eum dedi Domino, ut per omnem vitam sit mancipatus et addictus Domino.

Audi S. Chrysostomum, hom. 2 De Anna: «Vide quam sit modesta; ne putes, inquit, magnam rem aut admirandam facere quod infantem dedico; non ego hujus benefacti sum auctor, sed persolvo debitum; depositum accepi, et hoc ei restituo qui dedit.»

Idem, homil. 21 in epist. ad Ephes.: «Quoniam, inquit, primitias (filiorum, scilicet Samuelem) obtulit, alvus ejus facta est fecunda, et alios etiam fratres illi acquisivit.» Imitentur hoc parentes, ut filios ad Religionem aspirantes non avocent, sed potius incitent; sic enim a Deo et filiis et opibus ditabuntur.

Audi et S. Ambrosium, Exhort. ad Virgines, laudantem Julianam nobilissimam Romae matronam, eo quod filium unicum dicasset exemplo Annae nostrae: «Tu, inquit, fili, impetratus meus et votivus meus, agnosce a quo donatus sis mihi; ille tua ora plasmavit; ille tua membra distinxit, ille mea orata suscepit, cujus templo, cujus obsequio te antequam nascereris, sacravi. Non parentibus, non tibi, sed Deo natus es, cujus antequam de vulva matris exires, esse coepisti. Et omnes quidem illius sumus; sed tamen tu specialiter promissus Domino, redderis, ego quasi Anna promisi ut omnibus vitae tuae diebus ac noctibus a conspectu Domini non recedas. Tu exequere.» Concludit D. Ambrosius: «Egregia, ait, semina, quae sibi nihil reliquit, totum quod habuit Deo obtulit; cujus vita, institutio disciplinae est, et quaedam formula castitatis, bono proposito et meliore magisterio.»

Audi et S. Bernardum, epist. 110, parentes alloquentem: «Si filium vestrum Deus facit et suum, quid vos perditis? aut ipse quid perdit? fit de divite ditior, de nobili generosior, clarior de illustri; et quod his omnibus majus est, sanctus de peccatore; sed vos non perditis eum; quin potius multos per eum acquiritis vobis filios; quotquot sumus in Claravalle, ipsum in fratrem, vos in parentes recipimus.»

Cunctis diebus. — Lyranus censet Samuelem in templo ministrasse Deo usque ad annum aetatis quinquagesimum duntaxat; illo enim Levitae quasi emeriti libertate donabantur, nec amplius in tabernaculo servire tenebantur, ut patet Num. cap. viii, vers. 25. Verum id repugnat huic loco; unde alii passim censent eum in templo servisse Deo per omnem vitam. Ita Philo, lib. De Somniis, in fine, S. Augustinus in Psalm. xcviii, S. Hieronymus, in cap. xxiv Ezech., B. Petrus Damianus, lib. V, epist. 9, Chrysostomus, hom. 4 in Acta, quem audi: «Considera Samuelem, qui post quadraginta annos cum populi rem administrasset, tamen adhuc nutriebatur in templo.»

Hinc Patres docent summam curam parentibus adhibendam esse in educatione puerorum, ipsosque pueros a teneris se virtuti Deoque dicare debere. Audi inter alios S. Chrysostomum in Pent. xiv, quaerentem cur is et alii inscribantur in finem, ac respondentem: «Quoniam, inquit, docet de justitia ac reliquis virtutibus; qui autem de his docet, non debet in finem vitae suadere haec, sed ab initio et ab ipsis incunabulis.» Et paulo post: «Si, inquit, nullus vestrum vult possidere servum senem, quanto magis Deus vult adolescentiam, et tanquam intactam virginem eam sibi jungit; ut ejus vitae primitias ambiat, neque cum juventutem peccato exhauserit, languidam et enervatam senectutem virtuti reservet, et vitae faecem temperet sapientia.»

Et Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag. cap. v: «Quemadmodum, inquit, patres et matres labentius vident equorum quidem pullos, boum vitulos, leonum catulos, cervorum hinnulos, hominis puellum; ita et universorum Pater eos recipit, diligit ac defendit.»

Plura in hanc rem congerit hic noster Mendoza. Denique quod dixit Plato, eos qui arte aliqua vel scientia eximii evadere volunt, a puero eam exercere debere, id verius est in studio virtutis et sanctitatis. Unde Sancti eximii a puero sanctitati se dederunt, ut Samuel, S. Joannes Baptista, S. Nicolaus et alii.

Porro votum hoc matris non arctabat Samuelem, quin grandior factus libere posset e templo discedere, locumque alium et statum vitae deligere, uti docet Lessius, tract. De Voto, dub. 10. Voluit tamen Samuel matris votum servare, et ratum facere per omnem vitam.

Et oravit, — gratias Deo agendo, et canticum sequens, cap. II, canendo; pars enim prima orationis debet esse Dei laus et gratiarum actio, ut docet Paulus. Hinc laus subinde sumitur pro oratione, ut Thren. cap. ii, vers. 19: «Consurge, lauda in nocte.» Et Jeremiae cap. vii: «Tu ergo noli orare pro populo hoc, neque assumas pro eo laudem.»