Cornelius a Lapide

I Regum II


Index


Synopsis Capitis

Anna ob natum Samuelem exultans Deo hymnum concinit, simulque prophetat de Christo. Mox, vers. 12, narrantur peccata filiorum Heli. Inde, vers. 18, Samuelis ministerium, et Annæ ab Heli benedictæ partus quinque prolium. Denique, vers. 22, Heli corripit filios, sed nimis leniter: unde, vers. 27, a Deo reprehenditur per Prophetam, qui idcirco obventuras, ei tam suas, quam filiorum et posterorum clades annuntiat.


Textus Vulgatae: I Regum II:1-36

1. Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos; quia laetata sum in salutari tuo. 2. Non est sanctus, ut est Dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. 3. Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes: recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes. 4. Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. 5. Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est. 6. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. 7. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. 8. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. 9. Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. 10. Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in caelis tonabit: Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. 11. Et abiit Elcana Ramatha in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. 12. Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, 13. neque officium sacerdotum ad populum; sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, 14. et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi; sic faciebant universo Israeli venientium in Silo. 15. Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. 16. Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi. 17. Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino; quia retrahebant homines a sacrificio Domini: 18. Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. 19. Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. 20. Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus; dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. 21. Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios et duas filias; et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. 22. Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli; et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi; 23. et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas ab omni populo? 24. Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. 26. Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. 27. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis? 28. Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. 29. Quare calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo; et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei. 30. Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. 31. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 32. Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. 33. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. 34. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. 35. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. 36. Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.


Versus 1: Canticum Annae

1. Exultavit cor meum in Domino. — Est hoc Annæ canticum, vel ut S. Augustinus vocat, "hymnus," quo de præteritis et præsentibus beneficiis gratias agit, ac de futuris in Christo prophetat vers. 5 et 10. Partim ergo est canticum Eucharisticum, partim prophetia, ait Theodoretus, Procopius, Abulensis, licet S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. IV, velit totum esse prophetiam de Christo et Ecclesia, quod in sensu allegorico verum est. Anna enim, inquit Theodoretus et Procopius, quia prophetam concepit, prophetiæ quoque gratiam participavit, sicut et Elizabeth et B. Virgo.

Unde canticum Zachariæ ob natum Joannem Baptistam, et canticum B. Virginis ob conceptum Christum, "Magnificat anima mea Dominum," etc., huic Annæ cantico persimilia sunt, ac subinde ad verbum cum eo consonant, ut patet ea inter se conferenti.

Audi quid de Cantico scribat S. Bernardus, serm. 4 in Cant.: "Non est strepitus oris, sed jubilus cordis, non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; voluntatum, non vocum consonantia, non auditur foris, nec enim in publico personat; sed sola quæ cantat audit, et cui cantatur, id est sponsus et sponsa."

Ex dictis constat canticum hoc inspiratum fuisse Annæ a Spiritu Sancto esseque partem Sanctæ Scripturæ.

Et exaltatum est cornu meum in Deo meo. — "Cornu," id est fortitudo et gloria mea; utriusque enim symbolum est cornu; boves enim, cervi et rhinocerotes in cornibus habent suum robur, decus et gloriam: hinc et coronæ regiæ earumque radii cornua vocantur, uti ostendit Pierius, Hierog. 7. Samuel enim coronam regiam dedit Sauli et Davidi. Sensus est, quasi dicat: Deus me imbecillam et abjectam, imo ob sterilitatem infamem et conviciis Phenennæ expositam fecit robustam et gloriosam, per miraculum me fecundando, dandoque filium Samuelem, qui erit robur et gloria tam mea quam totius Israelis. Ita Abulensis, Vatablus et alii. Unde S. Hieronymus in Quæst., per cornu accipit filium Samuelem, qui ex Anna prodierat, sicut cornu prodit ex capite rhinocerotis. Sicut enim rhinoceros suo cornu ventilat et configit feras, imo elephantes, sic Samuel ventilavit et dissipavit Philistæos hostes Israelis. Unde S. Gregorius: "Quæ ergo, inquit, exaltatione, cornu in Deo sustollitur, Deum suum singulariter fatetur; quia summa illa infusio divinæ dulcedinis exaltatum mentem et sui susceptibilem, et valde familiarem facit."

Dilatatum est os meum super inimicos meos, — quasi dicat: Nunc habeo quod ore meo respondeam Phenennæ, ejusque filiis et cognatis, qui mei sunt æmuli, mihique sterilitatem exprobrant; ostentans enim meum Samuelem eis silentium imponam.

Quia lætata sum in salutari tuo. — Hebraice, in salute tua, qua me salvasti et liberasti a malo et probro sterilitatis. Ita Chaldæus, Vatablus, Jansenius, Cajetanus. Mystice, in Christo; hic enim est salus nostra; unde Septuaginta vertunt σωτηρίῳ, Noster salutare vel salutarem, id est salvatorem mundi. Ita S. Augustinus, lib. XVII De Civitat. IV. Hinc patet non esse verum gaudium in mundo, nisi in Deo et Christo. Audi S. Chrysostomum, lib. III De Anna: "Non quoniam salvata sum, sed quoniam per te salvata sum, propterea lætor et exulto. Tales sanctorum animæ de Deo qui dedit, magis quam de donis gaudent; gratorum, hoc est, servorum, omnibus suis suum præponere Dominum; cum peccaverimus, non doleamus, quia punimur, sed quoniam Dominum exacerbavimus; et si quid boni fecerimus, non gaudeamus propter regna cælorum, sed quoniam rem cælorum Regi gratam gessimus; mentem enim habenti gehenna quoque formidolosius est Deum offendere, et omni regno desiderabilius Deo placere."

Et paulo post: "Talis erat et hæc mulier, ad Deum in omnibus confugiebat, et accepta gratia magis de Deo datore gaudebat." Sic et David: "Cor meum, inquit, et caro mea exultaverunt in Deum vivum," Psalm. LXXXIII, vers. 3.

Audi S. Bernardum, epist. 143: "Illud, inquit, verum et solum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur; et quod cum possederis nemo tollet a te; cui comparata omnis aliunde jucunditas, mœror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum fædum, omne postremo quodcumque aliud delectare posset, molestum."

Addit Origenes de Elcana: "Quoties in Deo gaudemus, toties diabolum flagellamus."


Versus 2: Sanctitas Domini

2. Non est sanctus ut est Dominus. — Celebrat Anna primo sanctitatem Dei, quia hæc est primum et nobilissimum attributum Dei, ob quod ipse adoratione, omnique veneratione, obsequio, victima et cultu dignissimus est. Secundo, quia Deus in Annæ partu suam sanctitatem declaravit: tum quia ejus innocentiam et probitatem contra Phenennam invidam defendit; tum quia fidem ei omnium tacite datam de prole per miraculum nascitura sancte præstitit; tum quia ei dedit Samuelem, quem facturus erat prophetam sanctissimum et sanctificatorem Israelis; quæ omnia a Dei sanctitate manarunt, ceu radii a sole, ejusque fuerunt dona et beneficia.

Neque enim est alius extra te, — Deus verus, per essentiam sanctus, ipsaque increata et immensa sanctitas, de qua in hymno S. Augustinus: "Tu solus sanctus." Septuaginta vertunt, non est justus sicut Dominus, ubi justus accipi potest sanctus, vel potius justus, quia juste meam innocentiam a calumniantibus defendit.

Et non est fortis sicut Deus noster. — Pro fortis hebraice est tsur, id est, petra, in qua contra tempestates et venatores securi tutique consistimus, juxta illud Psalm. CIV, vers. 18: "Petra refugium herinaciis." A tsur dicta est Tor, et Tyrus celeberrima urbs Phœniciæ et munitissima, quia undique mari circumdata, adeo ut a Nabuchodonosore fuerit obsessa per tredecim annos, et ab Alexandro Magno ægre expugnata. Tyrus enim hebraice dicitur tsur vel tsor, eo quod in petra fuerit exstructa, atque instar promontorii mari et tempestatibus maris fuerit opposita. Talis petra, talis tsur, talis Tyrus Annæ et piis est Deus, ut proinde illis nec homines, nec dæmones, nec leones, nec ignes, nec tormenta, nec mors metuenda sint.

Audi S. Bernardum, serm. 61 in Cant.: "Stat martyr tripudians et triumphans, toto licet lacero corpore, et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi tunc anima martyris? nempe in tuto; nempe in petra, nempe in visceribus Jesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum, profecto sentiret; nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petræ duruerit? neque mirum, si exul e corpore, dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur."


Versus 3: Contra jactantiam

3. Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. — Scilicet tu, o Phenenna, tuique filii et cognati, qui de vestra fecunditate et felicitate superbe gloriati estis, cum mei meorumque despectu et contemptu. Pro sublimia Hebraice est gebaha geboha; Chaldæus, magnalia magnalia; Regia, altum altum; Cajetanus, celsitudinem celsitudinem, hoc est, valde alta, celsa, magna et sublimia, quæ vestras vires transcendunt. Unde alii vertunt: "Nolite loqui excelsa eminentia;" Theodoretus, "ne loquamini sublimia ad factum;" Origenes, lib. I in Job: "Nolite loqui superba in superbia."

Recedant (Hebraice exeant) vetera de ore vestro, — scilicet veteres superbi sermones jam dicti, quibus consueveratis gloriari, mihique sterili insultare. Chaldæus pro vetera vertit blasphemias; Septuaginta, magniloquium; alii, verbum durum vel superbum, juxta illud Prudentii in Psychomachia: "Desine grande loqui, frangit Deus omne superbum. / Alta cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur."

Et illud Nazianzeni: "Utres vacuos ventus distendit, fatuos sui existimatio." Causam subdit dicens:

Quia Deus scientiarum Dominus est. — Quasi dicat: Nolite superbe vos jactare et gloriari, quia Deus scit et prævidet omnia, tam futura quam præterita et præsentia, illaque cum his connectit; quare ipse scit vestram gloriam in ignominiam, vestram felicitatem in infelicitatem, vestram copiam in inopiam, se decernente et puniente, convertendam.

Et ipsi præparantur cogitationes, — quasi dicat: Deo paratæ, id est apertæ, cognitæ et præsentes sunt vestræ insolentes ambitiosæque cogitationes, ut illas ipse contrariis suis cogitationibus, id est consiliis, judiciis et decretis deprimat, obruat et castiget. Sic Deus Nabuchodonosorem gloriantem in sua Babylone, convertit in bestiam, Daniel. cap. IV, ac Balthasarem ejus filium in suo epulo gloriantem, describens in pariete: Mane, tekel, phares, eadem nocte per Cyrum occidit, Daniel. cap. V.

Porro Deus dicitur græce ἐκ τὰ θεᾶσθαι, quod omnia videat; unde Ægyptii Deum appellabant oculum mundi. Audi S. Augustinum, epist. 37 ad Fortun.: "Deus totus oculus est, totus manus, et totus pes, quia omnes videt, omnia operatur et ubique est." Vide dicta Eccles. cap. XVI, vers. 16 et seq. et cap. XXIV, vers. 19.

Et ipsi præparantur cogitationes, — quasi dicat: Deo cogitationes omnes hominum et angelorum patent, ab eoque diriguntur, temperantur, adimplentur, vel rumpuntur et eliduntur. Deus est qui ea quæ cogitamus, cupimus, jactamus, dirigit atque perficit, vel discutit et evertit, uti mea fecunditatis desideria adimplevit, Phenennæ vero invidas et arrogantes cogitationes dissipavit et disperdidit. Hebraice pro præparentur est נתכנו nithkenu, id est ponderantur, numerantur, appenduntur, mensurantur, quasi dicat: Deus mensurat cogitationes nostras, ac videt an nimis magnæ vel parvæ, æquæ vel iniquæ, sapientes vel stultæ sint, ut sciat cujus cogitationes, quando et quomodo explere debeat, cujus non explere, v. g. Annæ desideria perficere, non Phenennæ, quasi dicat: Laudo Deum qui perficit ea quæ ego cogitavi et cupivi; in illo ergo glorior, non in me, quia sterilitatem, quam ego superare meis viribus non potui, ipse sua divina vi superavit et discussit.

Hoc est quod ait Salomon, Prov. cap. XVI, vers. 2: "Omnes viæ hominis patent oculis ejus: spirituum ponderator est Dominus;" ubi multa hac de re dixi.

Possunt secundo hic cogitationes non tantum hominum accipi, sed et ipsius Dei, uti vertunt Septuaginta. Deus, inquit, præparans adinventiones suas; et Chaldæus, Dominus, inquit, super omne factum suum extendens judicium, quasi dicat: Dei est perficere non tantum ea quæ nos cogitamus et cupimus, sed etiam quæ ipse de nobis cogitat et cupit; sæpe enim ipse alia cogitat et vult, quam nos cogitamus et velimus, tumque facit ea quæ ipse cogitat et vult, non quæ nos; sicut hic cogitavit fecundare et exaltare Annam, non Phenennam. Unde Chaldæus vertit: Ipse vobis retribuet culparum vestrarum ultionem; Theodotion, Deus præparans exercitationes suas, id est complens sua consilia; Symmachus, non sunt apud Deum prætextus et excusationes; Vatablus, conatus ejus perficiuntur; Pagninus, ipsi directa sunt opera, id est finem ad quem ab eo diriguntur attingunt. Deus enim suas cogitationes et voluntates mensurat sua omnipotentia, quæ tanta est quanta ejus voluntas et intellectus; quare omnia quæ cogitat et vult, perficere potest, et reipsa perficit; cum nos multa velimus quæ perficere nequimus.

Sensus ergo est, quasi dicat: "Scientiarum Dominus est," quia scit tam futura quam præsentia, imo ipse omnia recte justeque ordinat et disponit; ipse enim præparat cogitationes, ut scilicet insolentes et inflatos, qualis est Phenenna, deprimat; humiles vero et miseros, qualis ego fui, soletur et extollat, sicut extulit Saram sterilem depressa Agar insolenti; quare nemo superbus confidat rebus præsentibus secundis, nemo humilis et miser in adversis desperet; quia Deus utriusque vices et sortes commutabit, ut hos faciat felices, illos vero infelices.

Hinc nonnulli pro אל lo, id est el, legentes על lo per aleph vertunt, non sunt (hominibus vel angelis) mensurabiles cogitationes Dei, juxta illud Pauli, Rom. cap. XI, vers. 33: "O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?"

Tropologice Rupertus: "Scientiarum, inquit, Domino cogitationes præparantur pro munere. Si vis ab illo promereri vel impetrare scientiæ donum, non multæ oblationes arietum et taurorum, sed sanctæ cogitationes ejus rei præparatoriæ sunt."

Hinc vide quid cogites. Deus enim non solum actiones et sermones, sed et intimas cogitationes et intentiones pervidet, easque in die judicii toti mundo revelabit et judicabit, juxta illud Hebr. cap. IV, vers. 12: "Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis."

Denique aliqui sic exponunt: "Deus scientiarum Dominus est," hoc est, Deus est scientissimus, quia ipse scit omnium hominum cogitationes et conatus convertere ad id quod ipse fieri voluerit; quare cogitationes hominum illi præparantur, sicut præparatur materia artifici, ut ex illa faciat id quod ipse voluerit. Sic cogitationes fratrum de Josepho vendendo convertit in Josephi bonum, et exaltationem, ut scilicet fieret princeps in Ægypto; sic Phenennæ probra et maledicta convertit in laudem et decus patientis Annæ.


Versus 4: Arcus fortium fractus

4. Arcus fortium superatus est (Septuaginta, infirmatus est), et infirmi accincti sunt robore. — Huic versui antistrophus est ille B. Virginis: "Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles." Prædicat Anna omnipotentiam Dei ex eo quod sæpe fortes fortitudine sua dejecerit, ac vice versa infirmos fortes effecerit. Unde Chaldæus vertit: Et ii qui erant debiles facti sunt viriliter, q. d. Deus fortes quasi viros fecit debiles quasi feminas, et vice versa debiles quasi feminas fecit fortes quasi viros, uti jam Phenennam, quæ in pariendo tot filios videbatur fortis, fecit infirmam, ut amplius non pariat, et me Annam sterilem ad pariendum fecit validam, ut pepererim Samuelem, et quinque alias proles paritura sim; pendet enim hic versus a versu sequenti: "Donec sterilis peperit," etc. Arcum vocat robur, potentiam, fortitudinem, quia ante inventas bombardas pugnabant arcubus, uti etiamnum pugnant Indi et Tartari.

Proprie vero arcum vocat linguam mordacem Phenennæ, quæ scommata et sannas quasi sagittas in Annam jaculabatur, quas Anna quasi infirma et sterilis tacita audiebat. Sed Deus hanc linguam et has sannas infregit, dum Annam fecundavit, itaque Phenenna validiorem effecit. Ita Lyranus, Hugo, Abulensis et Glossa.

Porro sententia hæc generalis est; unde multis aptari potest. Primo ergo S. Gregorius eam adaptat S. Michaeli ejusque angelis, ac Lucifero ejusque asseclis dæmonibus, qui erant summi et potentissimi, præ quibus Michael et Angeli videbantur esse minores minusque potentes: "Quos Deus, inquit D. Gregorius, de cœlo præcipitavit, ut in lapsis angelis disceret homo quid timeret; nam quid de æreo vase fiet, si Deus nec aureis superbiæ fætore plenis ignoscit?"

Secundo, Origenes, hom. De Elcana, hanc gnomen accommodat dæmonibus, qui potentissimi sunt spiritus, et hominibus, qui carnei sunt, ideoque infirmissimi: "Et tamen tu, ait Origenes, si indutus sis armis Dei, si scuto fidei munitus, et galea salutis obtectus, et lorica charitatis, et gladio spiritus accinctus, arcus contra te potentium pro munimentis talibus infirmabitur."

Tertio, Beda et Origenes eam attribuunt Philosophis gentilibus et fidelibus plebeiis ac simplicibus, de quibus ait Apostolus, epist. I ad Corinth. 1: "Stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes."

Quarto, S. Hieronymus in Quæst., refert ad Pharaonem et Ægyptios, ac Mosen et Hebræos: Pharao enim potens in equis et curribus insequens Hebræos per mare Rubrum eo mersus est, cum Hebræi salvi validique exirent. Simili modo attribuas Chananæis, quos licet gigantes et bellipotentes, imbelles Hebræi duce Josue profligarunt.

Quinto, S. Augustinus, lib. XVII Civit. IV, S. Gregorius, Theodoretus, Angelomus et Beda referunt ad Judæos et Gentiles. Judæi enim in lege validi, per Christum infirmati sunt: Gentiles vero per eumdem erecti, et Judæis validiores effecti.

Sexto, Lyranus refert ad Pharisæos et Apostolos; illos enim nobiles, doctos et potentes per gratiam Dei dejecerunt rudes, pauperes et infirmi Apostoli: "Qui olim, ait S. Gregorius, mulierum verba timuerunt, postea auctoritatem principum libertate frangebant."

Denique Euthymius, Cajetanus et Dionysius illam adaptant superbis et humilibus; potentes enim et fortes in sua fortitudine superbiunt, infirmi vero in sua infirmitate se humiliant, Deique potentis opem invocant; unde hi a Domino, cujus ope et robore se indigere sentiunt, roborantur; illi vero robore suo privantur, quia non agnoscunt illud se a Deo accepisse, et ab eo pendere: "Ut non glorietur coram Deo omnis caro," sed omnem roboris gloriam Deo a quo datur, attribuat. Atque hæc est causa, cur Deus per infirmos majora sæpe quam per fortes operetur, ut "qui gloriatur, in Domino glorietur," ait Apostolus, "Virtus enim Dei in nostra infirmitate perficitur," II Corinth. XII, 9. Vide ibi dicta.


Versus 5: Famelici saturati

5. Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. — Huic antistrophon est illud B. Virginis: "Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes," Luc. 1. Vide ibi dicta. Ad litteram Deus sæpe impios opibus et cibis repletos depauperat et fame affligit, ut cogantur operas suas pro panibus lucrandis elocare, et vires suas laborando exhaurire: unde Aquila vertit, attriverunt se; uti fecit filio Prodigo, qui præ fame coactus fuit pascere porcos eorumque siliquas comedere, Lucæ cap. XV. Sic Deus ob peccata sæpe sterilitatem et famem populis immittit, ut immisit Ægyptiis totique orbi tempore Abrahæ, Genes. cap. XII, vers. 10, et tempore Joseph, Genes. XLI, et tempore Mosis, Exod. X, 14, et tempore Ruth, cap. 1, pios vero famelicos Deus saturavit, imo alios per eosdem pavit, ut patet de Joseph pascente Ægyptum totumque orbem, de Abraham, Genes. XII, de Hebræis quos per quadraginta annos aluit manna in deserto. Sic Judæos a Tito obsessos fame confecit, adeo ut matres suos filios vorarent, cum Christiani urbe egressi cibis abundarent. Sic Anna hic ob mœrorem sterilitatis non comedens, cap. 1, vers. 7, erat famelica, sed jam mœrore per generationem depulso comedens, saturata et exhilarata est; Phenenna vero prius læta et saturata, nunc mærens, cæpit cibum fastidire, forte etiam ipsa cum filiis ad tantam egestatem redacta est, ut cogerentur se suasque operas pro panibus congerendis elocare; hoc enim hic innuit Anna.

Mystice: Deus fideles pios satiat sapientia, prædicatione et doctrina verbi Dei, Eucharistia et Sacramentis, cum Judæos aliosque impios iis privat. Ita S. Ambrosius, serm. 12 in Psal. CXVIII: "Divites, inquit, eguerunt et esurierunt, quia qui antea abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere cœperunt; qui autem pauperes erant populi nationum, jam per fidem Christi satiantur et abundant; sicut scriptum est: Edent pauperes et satiabuntur."

Anagogice, Sanctos Deus hic jejunantes satiat deliciis æternis in cælo, improbos hic se ingurgitantes torquet fame perenni in gehenna, juxta illud Isaiæ LXV, 13: "Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini." Audi Tertullianum, lib. De Spectac. XXVIII: "Vicibus res disposita est; nunc illi lætantur, nos conflictamur." Et paulo post: "Lugeamus ergo, dum Ethnici gaudent, ut, cum lugere cœperint, gaudeamus."

Idem, lib. De Idolis cap. XIII: "Sæculo, ait, gaudente lugeamus, et sæculo postea lugente gaudebimus. Sic et Lazarus in sinu Abrahæ refrigerium consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices æmula retributione compensant."

Et S. Augustinus, serm. 227 De Tempore: "Pauper, ait, beatitatem emit mendicitate, et dives supplicium facultate."

Donec sterilis peperit plurimos. — Pendet hæc sententia a vers. 4; celebrat enim nunc Dei fortes infirmantis et infirmos fortificantis potentiam, ejusque quid eximium et quasi summum assignat. Idque significat to donec; pro eo enim Hebr. est עד ad, pro quo Septuaginta vertunt, quia; Chaldæus, etiam; Vatablus, adeo ut. Sensus ergo est, quasi dicat: Deus potentissimus sæpe fortes infirmat, et infirmos corroborat, donec, id est usque adeo, ut faciat sterilem, qualis ego eram, parere septem, id est multos filios; fecundæ vero et filiis abundanti, qualis erat Phenenna, deinceps partus sistat, ut fiat sterilis, imo proles jam genitas sensim auferat, aut pauperes miserasque et infirmas efficiat. Ita S. Hieronymus in Quæst., Abulensis, Vatablus, Jansenius.

Tradunt Hebræi quod Phenennæ tot moriebantur filii, quot nascebantur Annæ, ita ut nato Annæ Samuele primogenito moreretur primogenitus Phenennæ, et ita deinceps; sed hoc refutat S. Hieronymus et alii. Sic to donec significat rei extremum et summum, lib. I Reg. cap. XXX, 4: "Planxerunt, donec deficerent eis lacrymæ." Et II Reg. XXIII, 10, de Eleazaro: "Percussit Philistæos, donec deficeret manus ejus." Et lib. III Reg. cap. XVIII, vers. 28, de sacerdotibus Baal: "Incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine." Sap. X, 13, de Joseph: "Non dereliquit eum, donec afferret illi sceptrum regni."

Pro plurimos hebraice est septem. Unde Josephus ait Annam peperisse septem filios; verum vers. 21, tantum numerantur quinque, ut addito Samuele sint sex. Rabbini nonnulli pro Samuele substituunt duos ejus filios, ut fiant septem proles Annæ. Rursum Rabbi Salomon duos Phenennæ filios Annæ assignat, ut septem habeat, idque quia quoties ipsa pareret, toties duo semper Phenennæ filii morerentur. Cumque duo tantum superessent, hos illa rogata suis precibus conservavit: at hæ sunt illorum fabulæ, ut in homil. vocat Origenes.

Dico ergo ad litteram: Anna peperit septem, id est multos filios. Septenarius enim est symbolum multitudinis. Prophetat Anna instinctu a Spiritu Sancto de filiis quos paritura erat vers. 21.

Allegorice, Phenenna significat Synagogam Judæorum, quæ jam parere Deo filios desiit; Anna Ecclesiam Christianorum, quæ plurimos ex omnibus gentibus filios Deo gignit. Unde Chaldæus vertit, sterilis implebitur prole, scilicet plurima. Ita Origenes, Theodoretus, Procopius et S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. IV.

Symbolice Cabalistæ: Anna, inquiunt, peperit septem, quia Samuel et שבע scheba, id est septem, suis characteribus eumdem exprimunt numerum, scilicet 377. Sublimius Philo, lib. Quod Deus sit immutabilis: Septenarius, ait, est perfectissimæ quietis et sabbati symbolum; unde significat animum in Deo recumbentem et quiescentem, qualis erat Samuelis: "Samuel enim, ait, in solius Dei ministrorum ordinem adscitus nemini præterea serviens, ab uno et ente honestatur; quia status est septenarii animæ in Deo requiescentis, et nullis mortalibus occupatæ negotiis."

Tropologice Eucherius: "Vir sanctus, ait, qualis erat Samuel, est instar multorum, quia pluris est apud Deum, pluraque ab eo impetrat quam multi cæterorum," juxta illud Eccli. XVI, 3: "Melior est unus timens Deum, quam mille filii impii." Vide ibi dicta. Audi S. Chrysostomum, homil. 40 ad Popul.: "Helias, inquit, unus erat; sed totus mundus non erat dignus qui rependeretur ei. Et mundus quidem innumera millia sunt, sed non sunt millia, cum nec ad unius mensuram perveniant."

Et Philo, lib. De Decalogo, quærens cur Deus in singulari dicat: "Non occides; non mœchaberis," respondet: "Quia quicumque Deo paret ac legibus, æquatur frequentissimo populo, vel potius omnibus gentibus, imo mundo universo." Rursum: "Apud homines, ait, injusta multitudo pluris quam unus justus æstimatur; apud Deum vero bonitas rara præfertur iniquis innumeris."

Insuper anima peccatrix, ideoque bonorum operum sterilis parit plurimos, cum pænitens multos fidei, spei, pœnitentiæ, eleemosynæ, charitatis aliarumque virtutum actus producit: ac vice versa anima sancta, quæ bonis operibus abundabat, dum in peccatum mortale prolabitur, sterilescit adeo, ut non tantum nulla bona opera et merita pariat, sed et præterita dissipet et disperdat.

Audi S. Basilium in cap. 1 Isaiæ ad illa: "Regionem vestram alieni comedunt." "Vide, ait, juvenem quempiam a puero intra ædes educatum; alacriter et studiose ad orationem prodeuntem, nullum transmittentem beneficentiæ officium, æterni illius judicii memorem, jugiter acquiescentem sermoni doctrinæ: talem denique mihi considera in fornicationem prolapsum. Quonam pacto miserabilem illum e proximo consequitur omnimoda conversio priorum laborum. Conscientia commissi facinoris non jam eum comitatur, ut se conferat ad orationis locum: non idem in cœtu consistit eorum qui in arcano secessu defient. Fit hinc ad orationem cunctantior. Denique sensim illius menti se inserit meditatio ut a proposito deficiat. Denique ad omnimodam perditionem per varios errorum anfractus adducitur."

Ad hæc Origenes, homil. De Elcana: "Sterilis, ait, erat in me anima mea, non afferebat fructus justitiæ; nunc autem ubi per fidem Christi meruit gratiam Spiritus Sancti, et implevit eam spiritus timoris Domini, certum est quod sterilis peperit septem." Et nonnullis interjectis: "Fecunda, ait, in propagine erat caro mea habens plurimos carnis fructus, fornicationem, immunditiam, impudicitiam, idololatriam." "Hæc erat carnis nostræ numerosa progenies: sed cum venimus ad fidem crucis Christi, et mortificationem Jesu cœpimus circumferre in corpore nostro, et mortificare membra nostra quæ sunt super terram, et exhibere ea servire justitiæ et sobrietati; tunc fecunditas probrosæ hujus generationis exclusa est, et hoc modo fecunda in filiis infirmata est."

Denique, "Sterilis, ait S. Franciscus, est pauperculus, humilis sanctusque religiosus, qui generandi in Ecclesia filios non habet officium. Hic pariet in judicio multos, quia quos nunc privatis orationibus et bonæ vitæ exemplo convertit ad Christum, illius gloriæ tunc judex adscribet. Quæ multos habet filios infirmabitur; quia prædicator vanus et loquax, qui multis nunc quasi sua virtute genitis gaudet, cognoscit tunc se nihil proprii habere in eis." Ita Annales Waddingi anno Christi 1220, num. 30, et S. Bonaventura in Vita S. Francisci.


Versus 6: Dominus mortificat et vivificat

6. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. — Primo, cum mortuos ad vitam resuscitat: item cum animas patrum ex inferis, id est ex limbo per Christum resurgentem eduxit, ait Theodoretus, ac dum animas plene purgatas e purgatorio ad cœlum traducit: unde Chaldæus vertit, ab inferis deducit ad vitam æternitatis. Rursum cum sanis morbum lethalem immittit, ac deinde iis pænitentibus et supplicantibus sanitatem vitamque restituit, ut fecit Ezechiæ regi, Isaiæ cap. XXXVIII. Secundo, dum quem tot ærumnis affligi permittit, ut pene mori cogatur, ac deinde humiliatum iis liberat et prosperat. Tertio, cum sterilem, qualis Anna erat, fecundat et in prolibus quasi vivificat. Sterilis enim est quasi lignum aridum et emortuum, juxta illud Isaiæ LVI, 3: "Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum."

Et Apostolus, Rom. IV, 19, loquens de Abraham sene et Sara sterili: "Non, inquit, infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ." Et Ezech. cap. XVII, vers. 24: "Siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum." Sic enim Deus arbores in hyeme defrondans et siccans mortificare videtur, in vere vero easdem frondere faciens rursus vivificare.

Allegorice, Deus mortificat Synagogam Judæorum, vivificat Ecclesiam Christianorum, ait S. Gregorius, Beda, Angelomus.

Tropologice S. Augustinus, lib. XVII Civit. cap. IV, Dominus, cum in nobis carnales affectus mortificat, spirituales spiritumque vivificat: mortificatio enim carnis est vivificatio spiritus, uti docet S. Paulus. Unde Origenes: "Deus, ait, occidit Paulum persecutorem eumque vivificavit ut fieret Apostolus Christi." Audi S. Ambrosium, serm. De Obitu Theodosii: "Occidit Deus primum in nobis hominem per baptismum; et sic nos tanquam novos homines æternitatis immortalitate vivificat. Morimur ergo peccatis per lavacrum, regeneramur autem vitæ per spiritum." Et paulo post: "Occidimur, ait, quodammodo, cum desinimus esse quod fuimus; novo enim pietatis genere in uno eodemque homine impius et adulter occiditur, ut misericors renascatur et castus. Interimitur idololatria, ut religio propagetur. Fornicator et ebriosus exstinguitur, ut continens et sobrius procreetur. Sic ergo mortificat Dominus ut vivificare faciat: sic occidit ut prosit: sic verberat ut emendet. Hæc est igitur circa homines suos tota ejus severitas, ut in his peccata puniantur, anima conservetur, auferantur detestanda vitia, virtutes optimæ nutriantur."

Audi S. Gregorium hic: "Deum, inquit, ad inferos ducere, est peccatorum corda æternorum cruciatuum consideratione terrere; reducere est territas pœnitentium mentes spe vitæ indeficientis attollere. Tunc quippe peccare desinimus, cum futura tormenta formidamus."


Versus 7: Dominus pauperem facit et ditat

7. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. — Deus enim hunc pauperem facit, illum divitem; hunc humilem et abjectum, illum sublimem et elevatum, imo unum eumdemque pauperem et abjectum, mox divitem et sublimem effecit, præsertim cum superbum humiliat, et humiliatum exaltat.


Versus 8: De pulvere erigit egenum

8. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem. — Pagninus: Exaltat mendicum, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Sic Job bonis omnibus ipsaque sanitate spoliatum, ac sedentem in sterquilinio elevavit, et ad pristinam regni gloriam reduxit, imo eamdem duplicavit. Sic Saulem ab asinis evexit ad sceptrum; sic David ab ovibus earumque fimo extulit ad gloriam regni Israelis. Sic Joseph e carcere evexit ad principatum Ægypti.

Mystice S. Gregorius: Deus peccatorem suscitat e pulvere, cum e veniali culpa, e stercore, cum e mortali eum per pœnitentiam elevat ad gratiam.

Celebrat hic Anna Dei potentiam per quinque antitheses, ut ostendat Deum posse quemlibet ex imo elevare ad summum, et vicissim ex summo in imum dejicere, ac proinde nec sublimi ac felici vane gloriandum esse in sua sorte, nec humili et misero in sua infelici fortuna desperandum: Deum enim posse utriusque vices commutare, ac reipsa sæpe commutare, cum superbos deprimit et humiles extollit, uti hic Annam extulit et Phenennam depressit.

Domini enim sunt cardines (Vatablus, columnæ) terræ, et posuit super eos orbem, — q. d. Deus mundi cardines in sua habet manu et potestate: quanto magis ea quæ jam dixi efficere potest. Per cardines terræ Angelomus, Hugo, Abulensis, Dionysius et Jansenius accipiunt quatuor terræ extremas partes sive climata, scilicet Orientem, Occidentem, Aquilonem et Meridiem. Secundo, noster Sanchez accipit duos cœli polos; super hos enim gyrantur cœli, omnesque orbes planetarum et elementorum circa terram, quasi dicat: Sicut Deus duos polos mundi Arcticum et Antarcticum constituit, quasi duos cardines cœli et terræ, ut circa eos assidue moveantur et gyrentur omnes cœli et elementa, quo fit ut nunc eleventur, nunc deprimantur; sic pariter Deus gyrat omnes homines omnesque creaturas, ut eas nunc elevet et beet, nunc deprimat et affligat.

Verum hi proprie sunt poli cœli, non cardines terræ, unde super eos positi sunt cœli, non terra. Tertio, alii per cardines accipiunt centrum terræ; huic enim quasi basi incumbit terra totusque orbis. Quarto, alii accipiunt mare, dicentes cum Thalete terram quasi ratem innatare aquis, juxta illud Psalm. XXIII: "Ipse super maria fundavit eam." Verum hoc refellit Aristoteles et Philosophi, lib. III De Cælo, cap. 1. Quinto, ergo genuine pro cardines hebraice est מצוקי metsuke, id est fundamenta sive bases et columnæ terræ; quare per catachresim simpliciter per illa accipias ipsam terræ firmitatem et soliditatem, ipsi a Deo in creatione mundi inditam, et semper conservatam ac conservandam; in hac enim quasi in firmis cardinibus basibusque suffulta terra, stabilis, firma et immota consistat, ut non tantum se, sed et orbes omnes cœlestes et elementares quasi basis et columna solidissima fulciat et sustentet. Terra enim nullos habet cardines vel bases, sed immutabilis Dei voluntas et potestas, quæ eam semper fulsit et firmat, unica est ejus basis, columna et cardo, ait S. Basilius, hom. 1 Hexam., et Nazianzenus, orat. 34. Terra enim in aere est pendula, ibique Dei voluntate quasi cardine firma consistit.

Symbolice, cardines terræ sunt principes et prælati; hi enim sunt quasi bases et columnæ Reipublicæ: ita S. Hieronymus in Quæst. Unde Cardinales sunt dicti, quod ipsi sua prudentia et sanctitate debeant esse cardines Ecclesiæ, et columnæ basesque fidelium. Ac hebraice Adon, id est Dominus, dicitur ab אדן eden, id est basis, æque ac græce βασιλεύς, id est rex, a βάσις, quod rex sit regni basis et fulcrum. Ita S. Gregorius, Beda, Angelomus, Jansenius et alii.

Rursum cardines Ecclesiæ imo mundi sunt viri justi et sancti, ait S. Hieronymus. Nam, ut ait Ruffinus, Præfat. in Vitas Patr.: "Quis dubitat mundum precibus stare sanctorum?" unde pro cardines terræ, S. Hieronymus in Quæst. vertit, afflicti (radix enim tsuc significat arctare, angustiare, affligere) terræ, id est humiles et pauperes spiritu, super quos aiunt Hebræi Deum posuisse orbem, quia eorum sanctitate et precibus stat et conservatur, ne sicut Sodoma igne cœlesti ob scelera exuratur, vel aquis mergatur, uti mersus est in diluvio tempore Noe. Ita ex Hieronymo Rupertus, lib. I De Sapientia, cap. XXVIII, quem audi: "Et afflicti terræ, qui sunt nisi humiles et contriti corde? super illos plane qui hujusmodi sunt, Dominus orbem posuit: quia super eos qui præteritam infirmitatem memoriter tenentes, humilis apud se conscientiæ sunt, Dominus Ecclesiam suam collocavit; qui videlicet tanto clementius, tanto compatientius eumdem orbem portare possunt, quanto amplius clementis atque compatientis gratia se indiguisse meminerunt."

Idem Rupertus, lib. III in Matth. cap. IV: "Afflictio hæc, ait, humilitas est, quæ ad portandum orbem constantes eos facit et fortes." Unde R. Jonathan apud Lyranum pro afflicti terræ, vertit fortes terræ; vir enim, dum se suaque membra coarctat, fit fortior, sic et humilis. Talis erat Abraham, de quo S. Ambrosius, lib. De Abraham, cap. VI: "Unde discimus, inquit Ambrosius, quantus murus patriæ sit vir justus, et quemadmodum non debeamus invidere Sanctis nec temere derogare. Illorum etenim fides nos servat: illorum justitia ab excidio defendit. Sodoma quoque, si habuisset viros decem justos, potuit non perire."

Et Philo, De Migratione Abrahæ: "Nonne vera, ait, fulcrum generis humani justus est, suas dotes communicans et in publicum usum conferens?" Et paulo post: "Oremus, ait, ut ceu columna in domo, in humano genere homo justus permaneat ad calamitatum remedium. Nam hoc incolumi de publica salute desperandum non est."

Sic Deus ob S. Paulum in naufragio salvavit omnes qui cum eo erant in navi, numero 270, Actor. cap. XXVII, 24. Sic Innocentius III Pontifex, cum S. Franciscum petentem ordinis sui confirmationem repulisset, per visionem vidit ecclesiam Lateranensem, quæ est sedes Pontificis, et mater matrixque omnium totius orbis ecclesiarum, labantem et ruentem inniti et fulciri humeris pauperis S. Francisci: quare illico eum quæri et advocari jussit, ejusque regulam et ordinem confirmavit. Ita habent Chronica S. Francisci. Sicut ergo Atlas rex (et ab eo mons) Mauritaniæ, ob inventam Astrologiam dicitur humeris sustinere cœlum: sic et Franciscus et sancti sunt Atlantes orbis.

Anagogice, Chaldæus pro cardines orbis accipit cælum, quod Deus piis, et gehennam, quam impiis præparavit. Sic enim vertit: Ante Dominum revelata sunt filiorum hominis opera; ab inferiori parte apparavit gehennam improbis verborum suorum transgressoribus, et in justis voluntatem suam facientibus fundavit orbem.

Porro Septuaginta et ex eis S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. IV, hic addunt: "Deus votum voventi dat," id quod per votum petit, ut hic Annæ dedit Samuelem.


Versus 9: Pedes Sanctorum servat

9. Pedes Sanctorum suorum servabit. — Hæc est posterior pars cantici, qua Anna prophetat de futuris, sicut priori hucusque de præteritis Dei beneficiis, Deum celebravit. Prophetat autem promitque septem miracula. Primum est hoc: "Pedes Sanctorum suorum servabit," ne scilicet in culpam, indeque in gehennam corruant; ita S. Gregorius. Unde Chaldæus, corpus servorum justorum custodivit Deus a gehenna. Per "pedes" significantur gressus, motus, actiones justorum, quas Deus dirigit, necubi offendant, cespitent, corruant. Unde eum Psalmo cuique fideli jugiter orandum, præsertim dum domo vel cubiculo egreditur: "Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea," Psalm. XVI, 13. Nam ut idem ait Psalm. XC, 11: "Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum;" quia ut ait hic Abulensis: "Nulla est pars in toto corpore humano, quæ magis lædi possit quam pedes;" et quia super eos tota moles corporis sustentatur.

Mystice, pedes animæ sunt ejus affectus, quos ut dirigat fulciatque Deus, ne ad terrena labantur, jugiter invocandus est. Nam ut ait S. Augustinus in Psalm. CXLIV: "Adimus Deum animo, non vehiculo, affectionibus, non pedibus," passibus non corporis. Idem, Præfat. in Psal. CXXI: "Ad Deum, ait, ascendit volando qui ascendit amando." Porro duo animæ pedes, quibus ad Deum imus, sunt humilitas et fortitudo, ait S. Gregorius. Denique S. Bonaventura, in Psalm. CXVIII, vers. 105: "Dictis pedibus, inquit, providere debemus, ne inquinentur, ne illaqueantur, ne subvertantur, sed puri, liberi et firmi serventur. Inquinantur autem per luxuriam; illaqueantur per avaritiam; subvertuntur per superbiam, sed servantur per sanctimoniam. De primo: Lavi pedes meos, scilicet per pœnitentiam. Quomodo inquinabo illos, scilicet per luxuriam? Ecce pedum inquinatio. De secundo: Laqueos absconderunt pedibus meis. Ecce pedum illaqueatio. De tertio: Calamitates meæ illico surrexerunt, pedes meos subverterunt. Ecce pedum subversio. De quarto: Pedes Sanctorum suorum servabit. Ecce pedum servatio."

Nota: Septuaginta pro pedes vertunt annos: Benedixit, inquiunt, annis, vel ut habent Sixtina, annos justi, dum eorum dies, menses et annos dirigit, prosperat, bonis donisque suis cumulat ac promovet, ut ad annos beatæ æternitatis perveniant. Et ut explicat S. Augustinus, lib. XVII De Civit. IV: 'Ut cum illo sine fine vivat, cui dictum et anni tui non deficient.' Psalm. CI, vers. 28: 'Ibi enim stant anni: hic autem transeunt,' imo pereunt; antequam enim veniant, non sunt; cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt.

Et impii in tenebris (tum corporis, uti Sodomitæ, Gen. XIX, 11, et Ægyptii, Exod. X, 21; tum potius mentis, scilicet imprudentiæ, cæcæ concupiscentiæ peccatorum, ac tandem utrisque in gehenna) conticescent, — ex vehementi horrore, pavore et consternatione, ut se mutuo alloqui solarique nequeant. Audi S. Gregorium, I part. Pastor. cap. XI: "Cæcus, inquit, est qui supernæ contemplationis lumen ignorat; qui præsentis vitæ tenebris pressus, dum veram lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna, dicitur: Impii in tenebris conticescent."

Porro "conticescent," hoc est primo, obscuri erunt: sic enim lunam non lucentem et obscuram per catachresin vocamus silentem, juxta illud Virgilii, lib. II Æneid.: "Tacitæ per amica silentia lunæ." Secundo, "conticescent," id est immobiles erunt præ stupore, sicut Ægyptii in plaga tenebrarum pavidi et stupidi non audebant se loco movere, quasi "vinculis tenebrarum compediti," Sapient. cap. XVII, vers. 2. Nam ut ibidem dicitur vers. 17: "Una catena tenebrarum omnes erant colligati." Tertio, "conticescent," quia non habebunt quidquam excusationis, quod culpæ et gehennæ suæ obtendant (sed maledicent sibi, parentibus, omnibusque creaturis; quæ sibi peccati et damnationis fuere causa), hoc est, "convincentur et convicti silebunt." Unde Chaldæus vertit: Improbi transgressores dicti sui in gehennam in tenebris judicabuntur, ad ostendendum quod non quisquam sit in quo sit fortitudo puritatis ad diem judicii.

Hinc gehenna vocatur hebraice דומה duma, id est silentium et locus silentii. Hinc et Virgilius, lib. VI Æneid.: "Et chaos et Phlegethon loca nocte silentia late." Et Ovidius, lib. V Fastor.: "Mox etiam Lemures, animas dixere silentum." Et Seneca in Hippolyto: "Adiit silentem nocte perpetua domum."

Est hoc secundum Annæ oraculum. "Impii ergo in tenebris conticescent," id est damnabuntur ad æternas gehennæ tenebras, qui hic se et sua superbe jactabant, et ubique gloriose se magnificantes personabant.

Quia non in fortitudine sua roborabitur vir. — ut Deo fortissimo prævaleat, vel resistere valeat. Refert hæc ad id quod præcessit, quasi dicat: Ideo Deus pedes Sanctorum suorum servabit, quia ipsi cognoscentes infirmitatem suam confisi sunt in fortitudine non sua, sed Dei, eumque suppliciter invocarunt; impios vero permisit labi in peccatum et ruere in gehennam, quia ipsi in fortitudine sua confisi opem Dei invocare neglexerunt.

Audi S. Augustinum in Soliloq. cap. XXIII: "Sperabam aliquando in virtute mea, quæ tamen non erat virtus. Et cum sic volui currere, ubi magis stare credebam, ibi magis cecidi. Quod magis credidi posse per me minus semper potui. Dicebam enim: Hoc faciam, illud perficiam, nec hoc, nec illud faciebam. Aderat voluntas, non erat facultas. Aderat facultas, non erat voluntas, quam de meis viribus confidebam. Nunc autem confiteor tibi, Domine Deus meus, quia non in fortitudine sua roborabitur vir. Non est enim hominis velle quod possit, aut posse quod velit, vel scire quod velit et possit, sed potius a te gressus hominis diriguntur."

Causam dat idem S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. IV: "Cum enim, inquit, Dominus possidere nos cœperit; profecto adversarius qui noster fuerat, ipsius fit et vincitur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir."


Versus 10: Dominus judicat terram

10. Dominum formidabunt adversarii ejus, — tum tempore proximo, quo Philistæi a Deo per meum Samuelem tonitruis et fulguribus exterriti diffugient, uti audiemus cap. VII, vers. 10; tum quolibet alio, præsertim tempore Christi, qui tum in hac vita dæmones, Pharisæos, infideles omnes vi spiritus sui percellet et prosternet; tum maxime in die judicii, quo eos adiget in tartara: tunc enim adeo formidabilis eis apparebit, ut dicant "montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus iræ ipsorum, et quis poterit stare?" Apoc. cap. VI, vers. 17. Ita S. Augustinus, S. Gregorius, Lyranus, Abulensis et alii. Est hoc tertium Annæ vaticinium, sequitur quartum:

Et super ipsos in cœlis tonabit. — Hoc fecit Deus primo, cum per Samuelem oratione sua elicientem e cœlo fulgura et tonitrua Philistæos perculit, ut dicetur cap. VII, vers. 10, et cap. XII, vers. 18; secundo, cum super Christum intonuit in baptismo, transfiguratione, et alias, Joan. cap. XII, vers. 28: "Hic est Filius meus dilectus," etc., ac rursum cum in Pentecoste per tonitru et linguas igneas misit Spiritum Sanctum in Apostolos (unde Septuaginta vertunt: Ipse ascendit in cœlos et tonuit, ut ipsi pariter voce tonarent, et vita fulgurarent, itaque Judæos et gentes percellerent, eosque Christo subjicerent. Unde S. Hieronymus S. Paulum vocat "tonitru gentium," et Christus Jacobum et Joannem vocavit "Boanerges," id est, filios tonitrui.

Denique in die judicii sententiam damnationis in impios detonabit et fulminabit, dicens: "Ite, maledicti, in ignem æternum." Mystice, tonat in anima peccatrice Deus, cum ei injicit minas metusque gehennæ, ut ex terrestri fiat cœlestis, imo ex terra fiat cœlum. Nam ut ait S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 12: "Cœlum dicitur, qui vitam Angelorum custodia integritatis exercet, et corpus suum continenti sobrietate moderatur." Audi S. Hieronymum in Psalm. CXXXIII, vers. 3: "Multi de terra cœli fiunt, et multi de cœlo terra. Infelix Judas cœlum fuit, et factus est terra. Paulus Apostolus, eo tempore quo persequebatur Ecclesiam, terra erat; confessus est, et cœlum factus est."

Audi S. Bernardum, serm. 27 in Cant.: "Habet, inquit, Ecclesia cœlos suos, homines spirituales vita et opinione conspicuos, fide puros, spe firmos, latos charitate, contemplatione suspensos. Et hi pluentes pluviam verbi salutarem, tonant increpationibus, coruscant miraculis."

Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. — Hebræa et Chaldæa, Messiæ suo. Est hoc quintum, sextum et septimum Annæ oraculum de Christo post mille et trecentos annos nascituro, quo illi eminus quasi applaudit et gratulatur; ubi adverte Annam esse primam in Scriptura quæ hic exprimit nomen Messiæ sive Christi. Hucusque enim in Pentateucho, Josue et Judicibus nomen Christi non audivimus.

Nota hæc tria proxime referri posse ad tempus Annæ et Samuelis, ac Saulis et Davidis, quos Samuel reges constituit et consecravit; unde Septuaginta pro מלכו malcho, id est regi suo, legentes in plurali מלכנו melachenu, id est regibus nostris, vertunt, ipse dabit fortitudinem regibus nostris; sed sub his omnibus præcipue intelligit Christum, eorum antitypum: Christus enim solus judicabit fines totius terræ.

Sensus ergo est quasi dicat: Deus per meum Samuelem "judicabit fines terræ," scilicet Sanctæ, sive Palæstinæ. Samuel enim judex Israel obibat celebriores urbes judicando, et lites quaslibet totius populi dirimendo; itaque totum Israelem in pace et religione conservabat, ut patebit cap. VII, vers. 10. Rursum Dominus per meum Samuelem "dabit imperium (Hebr. עז oz, id est, fortitudinem) regi suo," primo, puta Sauli (Samuel enim unxit Saulem in regem, qui proinde unctus ab eo fortiter propugnavit Israelem, ac Philistæos aliosque ejus hostes prostravit). Denique Dominus per Samuelem sublimabit "cornu," id est regnum, fortitudinem et gloriam "Christi sui," puta Davidis, ut Sauli succedens eum superet, ac Israelis regnum longe lateque propaget. David ergo fuit Christus, id est unctus Domini, ac ab eo mire dilectus et electus, ut ex eo nasceretur Christus.

Quocirca hæc omnia magis spectant ad Christum. Deus enim per Christum judicavit fines terræ, non tantum Sanctæ, sed totius mundi, cum omnes gentes per prædicationem Apostolorum Christi fidei et legi Evangelicæ subjecit, ut Christus omnium gentium sit princeps, rex et legislator, juxta illud Psalm. II: "Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ." Et Psalm. LXXI, vers. 1: "Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio:" quod maxime de Salomone Davidis filio, sed præcipue de Christo utriusque filio et antitypo dictum est. "Deus" ergo dedit fortitudinem et "imperium regi suo," quando Christum omnium gentium regem et dominum constituit, illasque omnes per Apostolos illi subjecit: quare tunc pariter "sublimabit cornu," id est robur, regnum et gloriam "Christi sui."

Rursum et magis id faciet Deus in die judicii. Tunc enim per Christum Judicem judicabit omnes omnium terrarum temporumque gentes et homines, ac fideles sibi obedientes cœlo, infideles sibi rebelles inferno adjudicabit. Quare tunc ut rex cœli et terræ absolutus, omnibus omnino angelis et hominibus imperabit, ac tunc Deus cornu regni et gloriæ ejus sublimabit usque in cœlum empyreum, ut ibi cum sanctis suis in omni felicitate regnet et triumphet in æternum.

Unde Chaldæus hæc referens ad tempora Antichristi, Gog et Magog sic vertit: Faciet ultimum de Gog et Magog, et exercitu gentium raptorum qui venerunt ex finibus terræ, et dabit fortitudinem regi suo, et multiplicabit regnum Messiæ sui.

Tropologice S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. IV, hæc attribuit cuilibet fideli, sancto et beato: hic enim est Christus, id est unctus, scilicet chrismate Christi in Baptismo et Confirmatione; ideoque quasi athleta, victor, rex et triumphator mundi, carnis, et diaboli, cum Christo regnabit in cœlo per omnia sæcula.

Porro hæc aliter exponit R. Jonathan filius Uziel in translatione sua Chaldaica, eumque sequentes Rabbini posteriores, qui negant Christum venisse; unde hæc a Christo detorquent ad Levitarum successum, potentiam, et victorias quas habituri erant sub Samuele, et deinde sub Machabæis, quasi illas Deo revelante Anna præsciverit, et hic prædixerit. Vide Abulensem hic Quæst. ult. et Lyranum.


Versus 11: Ministerium Samuelis

11. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis, — nimirum discebat legis rudimenta, ac canere (hoc enim erat officium Levitarum: unde filii Samuelis fuere cantores, imo chorum præfecti, I Paral. cap. VI et XXV), custodire tabernaculum, lucernas accendere, et cætera quæ ad officium Levitarum spectabant obire, ait Abulensis; ac, ut ait S. Gregorius: "Erat fratribus utilis, Deo devotus."

Unde S. Chrysostomus, homil. De Samuele: "Quanquam, ait, in puero ætas erat immatura, virtus tamen erat matura; omnibus enim in templum ascendentibus multæ pietatis ac religionis magister factus est." Audi S. Augustinum in Psalm. XCVIII: "Samuel quid fecit infans ad templum datus? omnes ætates suas inter sancta Sacramenta Dei peregit, ab ineunte ætate famulus Dei. Ipsius coma promittebatur, et potus aqua erat, ait Josephus, et quidem usque ad ejus mortem," inquit Philo, De Nazaræis, cap. 1, vers. 57.

Audi S. Hieronymum, epist. ad Lætam de instit. filiæ: "Anna filium quem Deo voverat, postquam obtulit in tabernaculo, nunquam recepit; indecens arbitrata ut futurus propheta in ejus domo cresceret, quæ adhuc alios filios habere cupiebat. Denique postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere, et vacua apparere coram Domino, nisi prius redderet quod debebat: talique immolato sacrificio reversa domum, quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo pepererat. Miraris felicitatem sanctæ mulieris? imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me, et nutricium spondeo: gestabo humeris, balbutientia senex verba formabo, multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis cœlestibus offerendam."

Nota vi ante faciem Heli. Magnus enim ad virtutem stimulus est, si quis videat se in conspectu viri magni, ut Pontificis vel Principis versari, ab eoque videri et notari. Audi Senecam, lib. I ad Lucilium, epist. 10: "Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat: sic vive cum Deo, tanquam homines audiant." Et eodem lib., epist. 11: "Aliquis vir bonus nobis eligendus est, ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante vivamus, et omnia tanquam illo vidente faciamus. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistat. Aliquem habeat animus quem veneretur, cujus auctoritate secretum suum etiam sanctius faciat. O felicem qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque ejus se componat atque ordinet! Elige itaque Catonem."


Versus 12: Peccata filiorum Heli

12. Porro filii Heli filii Belial, — id est erant improbissimi et impiissimi, ideoque Deus per Samuelem Heli cum filiis castigavit, et morte punivit, ut sequitur: 13. Nescientes Dominum, — practice, id est Domino non servientes, legi ejus inobedientes, sacra profanantes, sacrificia sacrilege violantes, carnes victimarum Deo eripientes et sibi arrogantes.

Neque officium sacerdotum ad populum. — Hoc est primum filiorum Heli peccatum, quod scilicet nescientes Dominum, nescientes pariter officium suum, tum practice, tum speculative, quia enim non curabant Deum Deique legem et officium suum observare: hinc nec curabant eam legere et scire, ne hæc scientia pareret eis conscientiam et remorsum peccati; atque hæc est causa cur multi suis libidinibus addicti fiant athei, ut scilicet eis libere indulgeant sine metu numinis et vindictæ: hic enim metus eorum cupiditates vel frenaret, vel morderet, ac sensum voluptatis eorum magno pavoris dolorisque sensu mixtum dilueret et infringeret; nolunt ergo scientiam et conscientiam suis cupediis oblatrantem et occlamantem.

Taxantur hic quatuor scelera filiorum Heli ex gula manantia. Primum, ignorantia officii sui jam dicta; secundum, rapina victimarum, nimirum quod cum ex victima tantum pectusculum et armus dexter sacerdoti deberetur Levit. VII, 32, ipsi quaslibet victimæ partes, præsertim pinguiores et delicatiores sibi usurparent; tertium, quod id facerent vi, rapientes eas invitis offerentibus; denique quartum, quod id facerent antequam victima Deo per cremationem ab ipsis esset immolata, et caro cocta lixaque.


Versus 17: Peccatum grande

17. Erat ergo peccatum puerorum grande nimis, coram Domino, quia retrahebant homines a sacrificio Domini. — Vide hic quam grave sit peccatum Sacerdotum, ob scandalum quod datur laicis. Audi S. Gregorium, hom. 17 in Evangelia: "Nullum, fratres charissimi, ab aliis majus præjudicium quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit: quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus."


Versus 18: Ephod lineum Samuelis

18. Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. — Ephod polymitum et gemmatum continens Rationale cum duodecim gemmis, in quibus insculpta erant nomina duodecim tribuum Israel, erat proprium Pontifici: at Ephod lineum erat vestis Levitarum, qualis erat Samuel, eratque simile superpelliceo, quali vestiuntur pueri choraules canentes in templo. Ita duplex hoc Ephod distinguunt S. Augustinus, Quæstione XLI, in lib. Judicum, et S. Hieronymus, lib. Contra Jovinian.

Tropologice B. Petrus Damianus, lib. II, epist. 10: "Linum, ait, laboriose pervenit ad candorem, et clerici modo litterarum studiis insudando, modo quibusdam gradibus ascendendo, difficile promoventur ad sacri ordinis dignitates." Et S. Gregorius hic: "Bene, inquit, Samuelis vestis linea fuisse perhibetur, ut novi sacerdotis gloria aperte ostenderet, quod novæ pudicitiæ moribus splenderet."


Versus 20: Benedictio Heli

20. Reddat tibi Dominus semen (prolem) de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino, — id est pro commodato vel dono quod obtulisti et dedisti Deo, puta pro tuo Samuele, quem mihi quasi Dei Pontifici obtulisti.


Versus 21: Quinque filii Annae

21. Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. — Ecce hic fuit fructus partim benedictionis Heli Pontificis, partim oblationis Annæ, quæ suum Samuelem Deo obtulerat: nam pro uno Samuele quinque proles ei reddidit Deus. Discant hic parentes aliquos filiorum dicare Deo; hi enim eis benedictionem in bonis tam spiritualibus quam temporalibus impetrabunt.

Et magnificatus est puer Samuel apud Dominum, — hoc est crevit ætate, sapientia et gratia, non tantum apud homines, sed et apud Deum, uti explicat vers. 26. Unde Samuel fuit typus Christi, de quo ait Lucas cap. II, vers. ult.: "Jesus proficiebat sapientia, et ætate et gratia apud Deum et homines."


Versus 22: Peccatum filiorum Heli cum mulieribus

22. Dormiebant cum mulieribus, quæ observabant ad ostium tabernaculi. — Chaldæus, quæ veniebant ad orandum in tabernaculi porta. Erant enim hæ feminæ piæ, quæ se Deo ad ei in tabernaculo serviendum dicarant, inter quas educata fuit B. Virgo, uti sunt nostræ moniales. Est hoc tertium filiorum Heli scelus, scilicet luxuria, puta adulterium et sacrilegium, quod scilicet feminas Deo dicatas violarent, idque in loco sacro et tabernaculo: gulæ enim comes est luxuria, et venter vino æstuans despumat in libidines, ait S. Hieronymus, etiam sacrilegas.


Versus 24: Objurgatio Heli

24. Nolite, filii mei. — Reprehendit Heli filios, sed semel duntaxat, et nimis leniter. Peccavit ergo primo, quia ob tanta flagitia debebat eos acriter et crebro objurgare; secundo, objurgatos, si se non emendarent, a sacrificiis amovere, et sacerdotio privare; et maxime peccavit, quod eos a puero non magis ad meliora flexerit, castigarit et correxerit: puerorum enim animi ad quidlibet flexiles sunt; grandevorum vero inflexiles, utpote in prava consuetudine radicati et obdurati. Tritum est illud: "Blanda patrum segnes facit indulgentia natos."


Versus 25: Peccans in Dominum

25. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? — "In Deum," non tantum ejus legem transgrediendo (sic enim omnis qui peccat, in Deum peccat), sed ejus sacerdotium, sacra et sacrificia, itaque Dei sanctitatem violando et polluendo. Significat hoc peccatum non esse irremissibile, ut voluere Novatiani, sed difficulter remitti. Quis enim pro publico Dei ministro tam scelerato orare audeat?

Et non audierunt vocem patris sui. — Quartum est hoc filiorum Heli scelus, scilicet contumacia et obstinatio. Causam subdit: Quia voluit Dominus occidere eos. — Nota: Prima causa, eaque directa et propria, cur filii Heli non audierint patrem monentem, fuit eorum prava et perversa voluntas in malo obstinata, ob quam noluerunt audire patris monita: sacra tamen Scriptura hic more suo causam aliam indirectam assignat, scilicet in altissimam Dei providentiam et judicium id refert: nimirum, quod Deus noluerit eorum ob tanta scelera toties iterata misereri, eisque dare gratiam efficacem, quæ pæniterent et mortem evaderent, sed permiserit eos in suis criminibus volutari et obfirmari, ut eos justissime toties merita morte puniret, ad reparandum scandalum toti populo ab eis datum, et ad exemplum terroremque aliorum sacerdotum.


Versus 27: Prophetia viri Dei

27. Venit autem vir Dei (Propheta) ad Heli. — Quis hic vir? Abulensis, Quæst. XXII, putat fuisse Angelum specie viri indutum: R. Salomon et Rabbini recentiores censent fuisse Elcanam patrem Samuelis. Rabbini antiquiores apud S. Hieronymum in Quæst., arbitrantur fuisse Phinees Pontificem, qui vixit tempore Josue et Othonielis. Incertum est ergo quis fuerit hic Propheta, eo quod Scriptura ejus nomen, genus aut stirpem non exprimat.

Porro hæc prophetia continet primo, refricatque Dei beneficia in Heli collata; deinde vers. 29, ejus et filiorum peccata exprobrat, demum vers. 31, quintuplicem iis pœnam infligit.


Versus 29: Calcitrare in sacrificium Dei

29. Quare calce abjecistis (Hebraice, quare calcitrastis, non tam tu quam filii tui, ac tu per filios tuos) victimam meam? — q. d. Quare contempsistis mea sacra, proinde ac si calcibus ea abjecissetis? Et magis honorasti filios tuos quam me, — quia non ausus fuisti eos reprehendere et castigare, ne eos offenderes; itaque permisisti ut ipsi me offenderent, ideoque tu pariter offendisti me.


Versus 30: Translatio sacerdotii

30. Loquens locutus sum (certe locutus sum, quasi dicat: Firmiter decreveram) ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo. — Hinc patet Pontificatum a Deo datum fuisse Heli, ac ex familia Eleazar translatum fuisse ad familiam Ithamar, ex qua erat Heli. Porro hæc fuit series et successio Pontificum per filios: Aaroni successit Eleazar, huic Phinees, huic Abisue, huic Bocci, huic Ozi, ut patet I Paral. cap. VI, vers. 4, et ex Josepho, lib. V Antiq. cap. ult. Ab Ozi translatus est Pontificatus ad Heli, qui erat ex Ithamar fratre Eleazari.


Versus 31: Poenae praedictae

31. Præcidam brachium tuum, — id est dignitatem et auctoritatem tuam pontificiam; id est auferam a te Pontificatum. Ita S. Gregorius, Angelomus, Rupertus, Lyranus et Vatablus. Porro Septuaginta vertunt, disperdam semen tuum; Chaldæus, extirpabo fortitudinem seminis tui, q. d. Filios et nepotes tuos faciam imbecilles, invalidos, infirmos, ut non diu vivant, nec ad senium perveniant, ut sequitur, ac tandem delebo omnem posteritatem tuam. Est hæc prima pæna a Deo inflicta Heli.

Ut non sit senex in domo tua. — "Senex," id est Pontifex, ait S. Hieronymus, Angelomus et S. Augustinus. Simplicius accipe to senex ut sonat. Sic enim se explicat vers. 33, dicens: "Morietur cum ad virilem ætatem venerit." Pæna ergo impiorum præsertim parentibus rebellium (uti fuere hi filii Heli), congrua est vitæ brevitas, ut ante senium moriantur, juxta illud: "Antequam dies ejus impleantur, peribit; et manus ejus arescent," Job cap. XV, 32. Unde David: "Viri, inquit, sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos," Psalm. LIV, vers. 24. Et Salomon: "Noli, inquit, esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo," Eccles. VII, 18. Vere Seneca, lib. De Brevit. vitæ, cap. VI: "Non accepimus, ait, brevem vitam, sed facimus: non inopes temporis, sed prodigi sumus."


Versus 33: Conservatio partialis

33. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, — quasi dicat: Auferam quidem a tuis posteris Pontificatum, permittam tamen ut sint minores Sacerdotes vel Levitæ, sed in augmentum pænæ tuæ et ipsorum; ut scilicet ipsi videntes se Pontificatu, tantisque ejus opibus et emolumentis spoliatos, ingemiscant, ac præ amaritudine et dolore deficiant et tabescant. Hæc enim dicuntur Heli, non in persona sua, sed posterorum. Hæc est tertia pæna; sequitur quarta:

Et pars magna domus (familiæ, puta posterorum) tuæ morietur, cum ad virilem ætatem venerit, — quasi dicat: Morientur juvenes, non senes, idque violenta morte, scilicet "romphæa sive framea," id est gladio, ut addunt Septuaginta. Id factum audiemus cap. XXII, 42 et seq., ubi Saul occidit Abimelech Pontificem, ac nepotem Heli cum tota sua familia, eo quod panes Davidi. Porro to omnis multitudo, ut habent Hebræa et Chaldæa, idem est quod plerique, multi: nam aliquos servatos fuisse et mortem evasisse patet ex sequenti.


Versus 34: Signum Ophni et Phinees

34. Hoc autem erit tibi signum, — has clades posteris tuis obventuras, illas enim non vidit Heli, utpote jam mortuus; unde earum signum et certitudinem dat ei Deus, cædem Ophni et Phinees; hanc enim ipse vivens audivit et ingemuit. Hæc est quarta Heli pæna; sequitur quinta:


Versus 35: Sacerdos fidelis

35. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem. — Quis hic? Nonnulli putant esse Samuelem. Verum contrarium videtur longe verius, scilicet Samuelem non fuisse Pontificem. Ratio est, quia Pontificatus a Deo addictus erat Aaroni ejusque posteris, ex quibus non erat Samuel. Cum ergo hic dicitur: "Suscitabo mihi sacerdotem fidelem," intelligitur Sadoc, quem Salomon loco Abiathar creavit Pontificem, qui fideliter Deo in templo, et Christo, id est Davidi et Salomoni regi a se uncto ministravit.

Allegorice significatur hic translatio sacerdotii ab Heli et Aarone ad Christum: hic enim est sacerdos fidelis Deo. Ita S. Gregorius, Theodoretus, Angelomus, Procopius et S. Augustinus, lib. XVII Civit. cap. IV. Porro Christus non tantum est Sacerdos et Pontifex, sed et Christianos quoslibet efficit sacerdotes et reges mysticos, juxta illud Apocal. I, 11: "Fecit nos regnum et sacerdotes." Unde S. Leo, serm. 3 in die anniversario assumptionis suæ ad Pontificatum: "Omnes, inquit, in Christo regeneratos crucis signum efficit reges; Sancti vero Spiritus unctio consecrat sacerdotes."

Et ædificabo ei domum (familiam, posteritatem) fidelem, — quæ scilicet fideliter mihi ministrans in Pontificatu, fideliter, id est firmiter et constantem in eo perduret. Hoc de Samuele dici nequit: ejus enim filii æque ac Heli fuere degeneres et improbi, ut patet cap. VIII, vers. 3: "Declinaverunt, ait, post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium." Posteri vero Sadoc fideles firmique perstiterunt in Pontificatu usque ad captivitatem Babylonicam et eversum templum.


Versus 36: Buccella panis mendicata

36. Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo. — Minores enim Sacerdotes ac Levitæ, cum quid peccassent, ex lege debebant, ut laici, offerre victimas pro peccato, et Pontifex debebat orare pro illis.

Et offerat nummum argenteum, et tortam panis. — Sacerdoti sive Pontifici ut gratiam ejus captet, hoc fine ut ab eo ad partem sacerdotalem admittatur. Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem (tum victimæ a me oblatæ, tum quarumlibet aliarum victimarum a populo sacerdotibus oblatarum), ut comedam buccellam panis. — Magna fuit hæc abjectio, vilitas et mendicitas posterorum Heli.

Allegorice, buccella panis significat sacrificium Eucharistiæ, quod e pane fit. Ita S. Gregorius, Eucherius, Theodoretus, Procopius. Audi S. Augustinum, lib. XVII De Civitate Dei cap. V: "Quod ergo addidit manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis quem ego dedero, caro mea est pro sæculi vita: ipsum est sacrificium non secundum ordinem Melchisedech; qui legit intelligat."