Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Deus rursum per Samuelem praedicit exitium Heli; idque Samuel Heli, ab eodem adjuratus, vers. 16, candide edicit.
Textus Vulgatae: I Regum III:1-21
1. Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta. 2. Et factum est in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre; 3. lucerna Dei antequam exstingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4. Et vocavit Dominus Samuelem. Qui respondens, ait: Ecce ego. 5. Et cucurrit ad Heli et dixit: Ecce ego, vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi; revertere et dormi. Et abiit et dormivit. 6. Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi; revertere et dormi. 7. Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. 8. Et adjecit Dominus et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, 9. et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum; et ait ad Samuelem: Vade et dormi; et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. 10. Et venit Dominus, et stetit, et vocavit sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. 11. Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel; quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. 12. In die illa suscitabo adversus Heli omnia quae locutus sum super domum ejus: incipiam et complebo. 13. Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. 14. Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. 15. Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. 16. Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens, ait: Praesto sum. 17. Et interrogavit eum: Quis est sermo quem locutus est Dominus ad te? Oro te ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi. 18. Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est; quod bonum est in oculis suis faciat. 19. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. 20. Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. 21. Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.
Versus 1: Ministerium Samuelis et raritas prophetiae
1. Puer autem Samuel. — Josephus, libro V, cap. XI, ait eum explevisse annum duodecimum. Coram Heli, — id est instruente et dirigente eum Heli, cui Samuel ad nutum obediebat. Chaldaeus, vivente Heli. Et sermo Domini erat pretiosus, — id est rarus; quae enim rara, sunt cara et pretiosa. Non erat visio (prophetia) manifesta. — Hebraice nipherats, id est rupta, id est, late diffusa vel sparsa.
Versus 2: Heli jacebat in loco suo
2. Heli jacebat in loco suo, — hoc est dormiebat in illa atrii parte, quae vicina erat tabernaculo: cum in remotiore atrii parte dormiret Samuel caeterique Levitae; ita Chaldaeus. 3. Lucerna Dei antequam exstingueretur, Samuel dormiebat. — Sic lege cum Romana, Hebraea, Chaldaea, Septuaginta, Aquila et Symmacho. Est periphrasis noctis. Sensus est quasi dicat: Cum adhuc lucernae tabernaculi arderent, id est cum adhuc esset nox, vel certe aurora incipiens et obscura, ideoque Samuel adhuc dormiret, apparuit ei Dominus.
Versus 5: Samuel currit ad Heli
5. Et cucurrit ad Heli. — Hinc videtur quod Samuel, solitus mane a somno excitari ab Heli, putaverit se vocatum ab Heli, non a Deo, utpote cujus vocem huc usque non audierat. Videtur autem haec Dei, sive angeli vox fuisse similis voci Heli. Vide hic prophetae Samuelis obedientiam, ob quam meruit a Deo eligi in prophetam et principem populi.
Rursum disce hic Deum loquentem Samueli remittere eum ad Heli, tum ut Heli oraculum hoc Dei diligentius consideraret et crederet; tum ut doceret oracula Dei examinanda et dirigenda esse a superioribus, ut servetur debitus ordo et subditorum subordinatio, ac ne locus sit illusioni diabolicae. Ita Cassianus, Collat. II, cap. XIV.
Versus 7: Samuel necdum sciebat Dominum
7. Porro Samuel necdum sciebat Dominum, — id est, necdum expertus erat Dei vocem, necdum assuetus erat audire Dominum loquentem, ut ejus vocem a voce Heli distingueret, Deumque ex sua voce agnosceret. Ita S. Hieronymus in Quaest.
Versus 9: Heli intelligit Dominum vocare
9. Intellexit ergo Heli (vel instinctu Dei, ut vult Salianus, vel ratiocinatione humana; quia scilicet nemo alius eo loci erat, qui Samuelem vocaret; et quia Samuel Deo erat gratissimus ob suam virtutem et pietatem), quia Dominus vocaret puerum. Loquere, Domine, quia audit servus tuus, — ut jussa tua excipiat et exsequatur. Hoc cuilibet fideli dicendum, cum Deum quid interius menti suggerentem vel inspirantem audit.
Versus 10: Dominus venit et stetit
10. Et venit Dominus, et stetit. — Hinc patet Deum, id est angelum Dei vicarium hic non tantum menti Samuelis haec inspirasse, sed in corpore assumpto, corporali voce illi esse locutum. Samuel, Samuel. — Audi S. Gregorium: Nomen iteratur, cum in magnam familiaritatem internae majestatis, mens videntis excipitur et ferventibus desideriis ad amorem se vocantis elevatur.
Versus 11: Aures tinnient
11. Facio verbum (id est, rem et supplicium Heli comminatum, adeo dirum et horrendum) quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. Metaphora est, ducta ab eo qui repente audit cymbalum tinniens, vel boatum bombardae magnae, vel tonitrui ingentis.
Versus 13: Filii Heli indigne agentes
13. Praedixi enim ei quod judicaturus (id est, juste puniturus) essem domum (familiam et posteritatem) ejus, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. — Corripuerat eos Heli, sed nimis lenitate paterna, non auctoritate et severitate Pontificia, ait Angelomus. Idcirco morte punitur: luit ergo filiorum scelus sua nece.
Versus 14: Juramentum contra domum Heli
14. Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. — Hinc multi putant Heli esse damnatum. Verum id locus hic non evincit. Agit enim de domo Heli, non de ipso Heli.
Versus 17: Heli adjurat Samuelem
17. Haec faciat. — Est formula adjurandi hebraice, quasi dicat: Puniat te Deus, vel male tibi cedat, si haec me celaveris. 18. Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat. — Vide hic responsum Heli dignum Pontifice poenitente, aequanimi, et resignato ad omnem Dei voluntatem.
Moraliter, hinc discamus adversitates et afflictiones quaslibet a Deo immissas, vel permissas ad nostrum bonum aequanimiter tolerare, ac Deo flagellanti dorsum humiliter subjicere. Ita fecit David fugiens Absalonem et Saulem: Justus es, inquit, Domine, et rectum judicium tuum, Psal. CXVIII, vers. 137.
Versus 19: Incrementum Samuelis
19. Crevit autem Samuel. — Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. — Primo, quasi dicat: Nihil a Samuele dictum fuit irritum, sed omnia ab eo dicta et praedicta, reipsa fuere impleta. Secundo, quasi dicat: Sermo Samuelis non erat contemptibilis, sed apud omnes in magno honore et pretio.
Versus 20: Samuel propheta agnoscitur
20. Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, — id est per totam Judaeam, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
Versus 21: Dominus apparere pergit in Silo
21. Et addidit Dominus ut appareret in Silo. — Deus enim est constans, ideoque constanter sua coepta promovet et prosequitur: quare unius beneficii a Deo collatio, est ratio et stimulus alterius conferendi. Tropologice Philo, lib. De Migratione Abrahae: Fons, ait, unde bona promanant est, cum benigno Deo familiaritas; ideo quasi obsignans sua beneficia dicit: Ero tecum.