Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Narrat clades a Samuele praedictas reipsa evenisse tam Heli et filiis, quam toti Israeli, scilicet a Philistiim caesa fuisse 34 millia, captam arcam, Ophni et Phinees trucidatos: unde Heli, haec audiens, e sella corruens expiravit; et uxor Phinees partu ex dolore accelerato peperit Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israel.
Textus Vulgatae: I Regum 4:1-22
1. Et factum est in diebus illis, convenerunt Philistiim in pugnam; et egressus est Israel obviam Philistiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem adjutorii. Porro Philistiim venerunt in Aphec, 2. et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philistiis; et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. 3. Et reversus est populus ad castra; dixeruntque majores natu de Israel: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philistiim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. 4. Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super Cherubim: erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. 5. Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. 6. Et audierunt Philistiim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7. Timueruntque Philistiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt dicentes: 8. Vae nobis! non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius; vae nobis! Quis nos salvabit de manu Deorum sublimium istorum? Hi sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto. 9. Confortamini, et estote viri, Philistiim: ne serviatis Hebraeis sicut et illi servierunt vobis; confortamini, et bellate. 10. Pugnaverunt ergo Philistiim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis; et ceciderunt de Israel triginta millia peditum, 11. et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. 12. Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. 13. Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. 14. Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. 15. Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. 16. Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? 17. Respondens autem ille, qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israel coram Philistiim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees; et arca Dei capta est. 18. Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus; et ipse judicavit Israel quadraginta annis. 19. Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui; et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. 20. In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quae stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit. 21. Et vocavit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei, et pro socero suo, et pro viro suo. 22. Et ait: Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset arca Dei.
Versus 1: Prophetia Samuelis impletur
1. Et factum est in diebus illis. — Ecce hic expletur prophetia Samuelis ac minae Dei, et clades ab eo intentatae Heli et filiis, totique Israeli. Quantum temporis intercessit a prophetia Samuelis, ad hanc ejus expletionem, incertum est. Serarius et Abulensis putant eodem anno expletam.
Versus 3: Arca ex Silo affertur
3. Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini. — Dei enim super arcam residentis, et ex propitiatorio responsa dantis praesentiam et opem crebro experti erant Hebraei, ut in transitu Jordanis, in expugnatione Jerichuntis, etc., multo majorem fiduciam habent Christiani in sacramento Eucharistiae et reliquiis Sanctorum, quas proinde in periculo belli, famis, pestis cum Litaniis in supplicationibus solemni pompa circumferunt, ac saepe miram exinde opem experiantur.
Versus 7: Timor Philistinorum
7. Venit Deus in castra, — quia arca erat quasi solium Dei. Adde Philistiim, idolorum et simulacrorum adoratione et cultu assuetos, putasse arcam esse Deum, sive idolum Hebraeorum; vel certe sapientiores ex eis existimasse Dei virtutem, ac divinum quid arcae esse inclusum.
Versus 11: Arca capta
11. Et arca Dei capta est. — Cur permisit id Deus? Procopius duas dat causas: Prior est, ut doceret Hebraeos recte viventes Dei providentiae confidere: peccantes vero neque arcae, nec ipsi Deo fidere. Posterior, ut Philistiim arcam capientes ejus vim et potestatem agnoscerent ex plagis ab ea immissis, quas audiemus capite sequenti, itaque Deum Hebraeorum timerent et colerent. Tertiam causam adde, ut Deus castigaret impietatem filiorum Heli, qui arca et altari ad suas rapinas et scelera abutebantur.
Tropologice, arca ab alienigenis capta indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes, ait Eucherius et S. Gregorius. Allegorice, arca foederis est humanitas Christi, praesertim in Eucharistia.
Versus 18: Mors Heli
18. Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. — Hinc notant Abulensis, Cajetanus et alii virum pium fuisse Heli, utpote quem non filiorum, nec populi, ita tangeret cura, ut arcae et sacrorum religio.
Quaeres, an Heli sit damnatus? Affirmat S. Gregorius. Contrarium censent Theodoretus, Lyranus, Dionysius, Abulensis, Cajetanus, Serarius, Sanchez, Mendoza. Idque probatur primo, quia Heli fuit vir probus et pius; secundo, quia licet peccarit nimia lenitate et indulgentia erga filios, tamen ex parte eum excusat, quod prae senio non ita poterat eos severe corrigere; tertio, quia esto demus eum lethaliter peccasse, tamen videtur poenituisse; quarto, quia Deus ideo tam dure eum punivit in hac vita, ut ei parceret in futura.
Versus 21: Ichabod — translata est gloria
21. Et vocavit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israel. — Ichabod hebraice dicitur quasi אי כבוד e chabod, id est ubi gloria? scilicet evanuit. Josephus vertit ἀδοξία, id est ingloria, ignobilitas, vilitas.