Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Posteri Saulis, ob occisos ab eo contra datam fidem Gabaonitas, jussu Dei crucifiguntur. Mox, vers. 15, quatuor Davidis contra Philistæos bella recensentur.
Textus Vulgatae: II Regum 21:1-22
1. Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos (Porro Gabaonitæ non erant de filiis Israel, sed reliquiæ Amorrhæorum; filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda). 3. Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hæreditati Domini? 4. Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? 5. Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. 6. Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. 7. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. 8. Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aia, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth, et quinque filios Michol filiæ Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, 9. et dedit eos in manus Gabaonitarum, qui crucifixerunt eos in monte coram Domino, et ceciderunt hi septem simul
Versus 1: Fames Triennalis
1. FACTA EST QUOQUE FAMES IN DIEBUS DAVID TRIBUS ANNIS. — Immisit Deus hanc famem toti Israeli, quia rex ejus Saul Gabaonitas inique occiderat. Rex autem est publica persona, et rempublicam repræsentat. Quod ergo rex peccat, hoc respublica peccat; ideoque publicum regis peccatum publica fame castigavit Deus.
ET CONSULUIT DAVID ORACULUM DOMINI, — per Sadoc, vel Abiathar Pontificem, indutum Rationali in quo erant Urim et Tummim quasi oraculum, ut dixi Exodi XXVIII, 30.
DIXITQUE DOMINUS: PROPTER SAUL ET DOMUM EJUS SANGUINUM; QUIA OCCIDIT GABAONITAS, — q. d. Fames hæc immissa est in pænam peccati, eo quod Saul ejusque familia multum sanguinem injuste effuderit. Hinc peccatum hoc sanguine expiandum erit, ac familia occidens erit occidenda.
Versus 2: Zelus Saulis Contra Gabaonitas
2. ET VOLUIT SAUL EOS PERCUTERE ZELO, QUASI PRO FILIIS ISRAEL ET JUDA. — Zelus hic Saulis fuit, quod vellet Gabaonitarum domos, vicos et prædia adjicere tribui Judæ cæterisque tribubus, quibus a Deo assignata erant, quasi Josue contra legem et jussum Dei Gabaonitis pepercisset, itaque Judæ et Judicis hæreditatem eis a Deo datam ademisset. Sed insipiens et stultus fuit hic zelus, tum quia erat contra fidem Gabaonitis a Josue et Hebræis datam; tum quia Gabaonitæ in coloniam æque ac religionem et fidem Hebræorum sponte transibant, quibus proinde Deus volebat parci; tum quia Gabaonitæ oppida et prædia sua cesserant Hebræis, eorumque erant servi, atque hac servitute vitam ab eis redemerant, ut dixi Josue cap. IX. Quare in hoc zelo Saulis verum fuit istud: «Summum jus, summa injuria.» Porro cum Saul occideret Gabaonitas, David eum fugiens latebat in sylvis et antris, et si forte id postea rescivit, sibi persuasit injuriæ huic morte Saulis et filiorum fuisse satisfactum; unde de ulteriore satisfactione non cogitavit, donec Deus pacato jam ejus regno illam ab eo hoc loco exegit. Quare minus recte Lyranus et Abulensis censent hanc famem in diebus Davidis contigisse, eo quod ipse injustitiam hanc Saulis non castigasset.
Versus 3: Oblatio Expiationis Davidis
Vers. 3. UT BENEDICATIS HÆREDITATI DOMINI, — ut scilicet bene precemini Israeli; itaque Deus ab eo avertat famem triennalem, quam eidem propter fores induxit.
Versus 5: Postulatio Gabaoniatarum
Vers. 5. VIRUM (Saulem) QUI ATTRIVIT NOS ET OPPRESSIT INIQUE, ITA DELERE DEBEMUS, UT NE UNUS QUIDEM RESIDUUS SIT DE STIRPE EJUS. — Novem supererant e stirpe Saulis, scilicet Miphiboseth ejusque filius, quinque filii Michol ex Hadriele, et duo filii Saulis
Quæres, an æqua et justa fuerit hæc eorum postulatio? Respondeo partim fuisse justam, eo quod nonnulli ex posteris Saulis cooperati fuissent ei in cæde Gabaonitarum; hoc enim significatur vers. 1, ubi familia Saulis vocatur «domus sanguinum:» partim iniquam, quia verisimile est aliquos ex posteris Saulis fuisse a cæde Gabaonitarum immunes et innocentes, qui proinde pro peccato patris vel cognatorum jure humano non poterant occidi. Nam, ut ait Ezechiel, cap. XVIII: «Filius non portabit iniquitatem patris, sed anima quæ peccaverit, ipsa morietur.» Nullus enim princeps vel rex potest filium condemnare ad mortem propter peccatum patris solius; unde in nullo fidelium tribunali filius pro patre occiditur. Dico fidelium; nam apud infideles et barbaros, uti apud Japones, patre peccante non solum ipse, sed et filii ejus plectuntur. Quare postulatio hæc Gabaonitarum aliquid habet rancoris, vindictæ et furoris insolentis, barbari et Turcici: nisi dicas ipsos non ex se, sed ex Dei instinctu, id postulasse, idque innuitur versu 9, cum dicitur: «Qui crucifixerunt eos in monte coram Domino,» et vers. 6, ubi ipsi aiunt: «Ut crucifigamus eos Domino,» Septuaginta, et placabimus in illis Dominum; Chaldæus, et suspendemus illos ante Dominum, quasi anathemata, catharmata et piacula Israelis. Nam ex parte Dei justa et sancta fuit hæc postulatio. Deus enim idcirco famem hanc immiserat Israeli, ut pro peccati Saulis piaculo occiderentur ejusdem posteri; cum ipse Saul jam utpote mortuus plecti et occidi non posset. Deus enim omnium tam nocentum quam innocentum vitæ et mortis est Dominus; quare potest patres nocentes punire in filiis innocentibus, juxta illud Deut. V, 9: «Ego sum Dominus Deus tuus, Deus æmulator (Septuaginta, zelotes) reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem.» Vide ibi dicta.
Versus 8: Filii Resphae et Michol
Vers. 8. TULIT ITAQUE REX DUOS FILIOS RESPHA. — Non peccavit David tradendo filios Saulis, etiam innocentes, Gabaonitis ad crucem, quia videbat hanc esse Dei voluntatem, qui idcirco famem Israeli immiserat. Conformabat igitur se voluntati divinæ, quæ justissima et sanctissima erat ob causas datas vers. 5. Fecit ergo hoc David monitu Dei, et, ut videtur, habito oraculo per pontificem et Urim, de quo vers. 1; fecit, inquam, tanquam executor justitiæ Dei, qui peccata punit in tertiam et quartam generationem. Saul enim mortuus non poterat puniri nisi in filiis; ac proinde hic justitiæ Dei satisfieri non poterat, nisi occidendo ejus filios. Sed hæc principibus, magistratibus, et justitiæ humanæ imitari non licet, quia ipsum caput nocens plectere debent, non vero ejus filios et posteros. Ita Abulensis, Cajetanus et alii.
ET QUINQUE FILIOS MICHOL FILIÆ SAUL, QUOS GENUERAT HADRIELI. — Erant hi filii non Michol, sed Merob sororis Michol, quos Michol, utpote carens prolibus, in filios adoptârat; Merob enim fuit uxor Hadrielis, Michol vero Davidis. Quare cum dicitur: «Quos genuerat Hadrieli,» intellige ejus soror Merob, in cujus locum Michol eos adoptans successerat. Alii censent Merob alio nomine vocatam fuisse Michol. Cajetanus vero putat esse mendum, et pro Michol substituendum, Merob. Verum omnes codices Hebræi, Græci, Latini, habent Michol, non Merob. Chaldæus tamen habet, et quinque filios Merob, quos educaverat Michol filia Saul; quia eos adoptârat, ut dixi.
Versus 9: Crucifixio in Monte
Vers. 9. QUI CRUCIFIXERUNT EOS IN MONTE CORAM DOMINO, — nimirum ad placandum Dominum, vel in honorem Domini, ut ejus justitiæ vindicativæ, et offensæ a Saule et familia ejus factæ per hanc familiæ ejus crucifixionem, quasi per publicum piaculum, et hostiam pro peccato satisfieret. Ubi nota honorari et glorificari Deum executione justitiæ. Dum enim sontes plectuntur, elucet Dei plectentis justitia et sanctitas, utpote qui peccata et peccatores odit, et impunitos esse non sinit. Hinc Deut. cap. XIII, vers. 46, jubet Deus idololatras sibi comburi cum tota urbe. «Consumes, inquit, omnia Domino Deo tuo.»
INCIPIENTE MESSIONE HORDEI, — id est sub initium veris in Paschate, ut indicetur eos in cruce quasi piaculum mansisse per plures menses, ut patebit ex sequenti.
Versus 10: Vigilia Resphae
Vers. 10. Tollens autem Respha (duorum crucifixorum mater, et cæterorum cognata) cilicium, SUBSTRAVIT SIBI SUPRA PETRAM, AB INITIO MESSIS, DONEC STILLARET AQUA SUPER EOS DE CŒLO, — ut scilicet ipsa manens cubansque in cilicio, jugiter custodiret filiorum cadavera, ne ab avibus, canibus et feris laniarentur. Intellige ipsam non solam mansisse, sed cum famulis et famulabus, ait Cajetanus.
Mystice, Respha est pia sollicitudo sanctorum Pastorum et Patrum spiritualium, qui filios quos Christo genuerunt, mundo crucifixos custodiunt, eisque succurrunt rigore jejunii et instantia precum, donec misericordiam Dei impetrent super eos de cœlo, compescendo pravos homines, nec non malignos spiritus, ne pravis suggestionibus eos de cruce rapiant, lacerent et devorent. Ita Angelomus. Hinc Respha Hebraice idem est quod pruna, vel carbo ignitus, qui ardentis amoris est symbolum; aut pavimentum in quo ipsa se affligens pro filiis cilicio incubabat.
Versus 12: David Colligit Ossa Saulis
12. ET ABIIT DAVID, ET TULIT OSSA SAUL. — David excitatus exemplo pietatis Resphæ, quæ tam sedulo corpora filiorum suorum custodivit, curavit eorum æque ac Saulis et Jonathæ ossa colligi, et honorifice sepeliri in sepulcro Cis patris ejus; ut ostenderet se injuriarum sibi a Saule illatarum esse immemorem, ac illi pro tantis maleficiis eximia beneficia rependere; qui est actus heroicæ charitatis.
Versus 15: Quatuor Praelia Contra Philisthaeos
15. FACTUM EST AUTEM RURSUM PRÆLIUM. — Deinceps recensentur quatuor Davidis contra Philistæos prælia, quæ eo ordine, quo hic narrantur, contigisse videantur. Hoc enim exigit simplex historiæ narratio, licet alii putent hic non servari ordinem temporis, sed quædam anterius, quædam posterius accidisse; sed quod dixi verius est, itaque censent Josephus, Severus Sulpitius, Sigonius, Lyranus, Abulensis, Cajetanus, Serarius, Vatablus, Dionysius, Adrichomius, Salianus.
DEFICIENTE AUTEM DAVID, — cum scilicet David jam senescens, pugnans in prælio, labore, æstu, fame et siti fatigatus deficeret viribus, nec posset vim hostium ingruentium sustinere amplius; tunc irruit in eum Jesbibenob gigas de stirpe Rapha, sive Raphaim, id est gigantum, prognatorum ex primo gigante Rapha (Arapha enim idem est quod Rapha). Hebraice enim הרפה Harapha, ubi prima littera ה he non est radicalis, sed servilis, gerens vicem articuli sive pronominis demonstrativi, sed Davidi succurrit Abisai, et gigantem occidit. Audi Theodoretum in manuscripto: «Qui factum est ut David deficeret in acie? Senex erat, vincebat autem animi alacritate corpus. Cum autem in conflictu multum sustinuisset laborem, erat enim primus in acie pugnans, defessus est, ac defecit non ferens laborem. Cum autem in periculum venisset, ne occideretur ab eo qui primus pugnabat inter alienigenas, præter opinionem servatus est, cum eum protexisset Abisai, et maximum illum hostem interemisset.»
Versus 17: Lucerna Israel
Vers. 17. NE EXSTINGUAS LUCERNAM ISRAEL, — id est, ne exstinguatur per tuam mortem splendor et gloria Israelis, qualis erat rex David: Chaldæus, ne pereat tecum regnum Israel.
Versus 19: Elhanan Occidit Fratrem Goliath
Vers. 19. IN QUO PERCUSSIT ADEODATUS FILIUS SALTUS POLYMITARIUS BETHLEHEMITES GOLIATH GETHÆUM. — Per Adeodatum multi cum Chaldæo intelligunt Davidem, qui a Deo est datus Israeli ad ejus salutem (Sic S. Augustinus filium suum vocavit Adeodatum). David enim fuit Bethlehemites, et occidit Goliath. Ita Hebræi apud S. Hieronymum, Angelomus, Lyranus, Glossa, Rabanus, Rupertus, Hugo, Dionysius et alii. Audi S. Hieronymum: «Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regnum. Filius Saltus, quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethlehemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversæ sunt in Bethlehem.»
Versus 22: Quatuor Gigantes Geth
Vers. 22. HI QUATUOR NATI SUNT DE ARAPHA IN GETH. — Multi censent Arapham esse Orpham, socrum Noemi et cognatam Ruth, ideoque Goliath quem occidit David, fuisse filium Orphæ. Ita Hebræi, Philo Biblicus et Prudentius in Hamartigenia; verum id refutavi, Ruth cap. I, vers. 4, quibus adde «Arapha» non esse feminam, ut innuit Serarius et Sanchez, sed virum, nimirum «Rapha,» a quo orti dictique sunt «Raphaim,» gigantes, q. d. Hi quatuor gigantes jam dicti nati sunt ex primo illo potenteque gigante Rapha, qui proinde per antonomasiam præposito articulo He dictus est Harapha, q. d. Ille gigas, ille Titan. Id ita esse patet, primo ex aliis Scripturæ locis ubi «Raphaim» dicuntur nati ex Rapha gigante, ut Genes. cap. XIV, vers. 5; Josue cap. XII, vers. 4, et cap. XIII, vers. 12. Secundo, quia Scriptura in assignanda stirpe et familia filiorum assignat eorum patres, non matres; et hoc significat to de genere Arapha. Tertio, quia Septuaginta Romana vertunt, qui erat de posteris τοῦ Ῥαφά, id est viri Rapha: τοῦ enim est masculinum, et virum significat. Regia habent τῶν γιγάντων, id est gigantum, et Τιτάνων, id est Titanum. Ita quoque Josephus, Chaldæus et alii. Denique, qui hic vocatur «Arapha,» I Paralip. cap. XX, vers. 4, 6 et 7, vocatur «Rapha,» a quo «Raphaim» sunt prognati.
THESE FOUR FELL BY THE HAND OF DAVID AND OF HIS SERVANTS — for although David killed none of these himself, he killed them all through his servants and soldiers. For what the soldier does, the commander does. Add that David had trained these soldiers and gone before them by his example in killing Goliath the giant. So Eucherius and others.