Cornelius a Lapide

II Regum XX


Index


Synopsis Capitis

Seba seditionem movet contra Davidem, qui ei opponit Amasam, quem Joab dolo occidit. Seba, vers. 14, Abelam occupat, obsidet eam Joab, cives caput Sebæ præscindunt, traduntque Joab: quare ille per cædem Sebæ sopita seditione victor ad Davidem redit.


Textus Vulgatae: II Regum 20:1-26

1. Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus, et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israel. 2. Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri; viri autem Juda adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem. 3. Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes. 4. Dixit autem rex Amasæ: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto præsens. 5. Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. 6. Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. 7. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi, et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri. 8. Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. 9. Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ quasi osculans eum. 10. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est: Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. 11. Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David. 12. Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. 13. Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. 14. Porro ille transierat per omnes tribus Israel in Abelam, et Bethmaacha; omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. 15. Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs; omnis autem turba, quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. 16. Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite, dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. 17. Qui cum accessisset ad eam,


Versus 1: Rebellio Sebae

Vers. 1. Seba filius Bochri, vir Jemineus, — scilicet de tribu Benjamin, qui ægre ferebat regnum a Saule et tribu sua Benjamin translatum ad Davidem et tribum Juda; unde videtur hic Seba fuisse unus e ducibus Absalomi contra Davidem, ac forte primus post Amasam (1).

Non est nobis pars in David, — q. d. Tribus Juda, in fine capitis præcedentis, et dictis et factis luculenter ostendit Davidem, quasi contribulem, ad se, non ad nos qui sumus Israel, sive decem tribus, pertinere, nullaque parte esse nostrum, sed totum esse suum. Abeamus ergo singuli in nostra tabernacula et domos, ac Davidem tanquam alienum, ad nos non pertinentem, abjiciamus. Sexta fuit hæc pæna Davidis, scilicet rebellio decem tribuum, concitata per Sebam, cujus initium et occasio fuit tum rebellio Absalomi, cum quo paulo ante conspirarant decem tribus, necdum plane exstincta; tum jurgium decem tribuum cum tribu Juda, eo quod ipsa sola cæteris non vocatis Davidem Hierosolymam in regnum reduxisset. Contendebant enim de primatu, quia Juda prætendebat se esse principem tribuum omnium, præsertim quia David rex oriundus erat ex Juda; cæteræ vero tribus decem sese Judæ præferebant, eo quod numero essent potiores, et decuplo plures. Ac pupugit illas, quod David cap. præced. vers. 11 Sadoc et Abiathar misisset ad solam tribum Juda, ut se in regnum reduceret, non vero ad cæteras tribus; unde ipse eis videbatur in tribum Judæ esse plus æquo propensior, illamque cæteris omnibus anteferre.

Politice hinc discant principes et reges cavere et sopire æmulationem nationum diversarum quas regunt, ut omnibus similem affectum, curam et providentiam demonstrent, nec unam alteri præferant, sed eas pari benevolentia prosequantur, itaque eas et sibi et invicem uniant. Aristoteles in Politicis, hæc duo principia rectæ gubernationis tradit: primum, ut princeps omnium sibi subditorum diligenter habeat curam, omnibusque provideat, et neminem negligat; secundum, ut sit omnibus par et æquabilis, nec unam gentem alteri, aut principem unum alteri anteponat; sed se singulis indifferentem et æquum exhibeat. Si enim majorem affectum uni quam alteri ostendat, alteri iram et invidiam movebit, imo schismata, seditiones et rebelliones concitabit. Exemplum quod imitetur, est Deus, de quo Plutarchus in Moral.: «Ut Deus, inquit, in cœlo pulcherrimum ac jucundissimum sui simulacrum constituit solem; sic in republica principem qui prudentia, justitia, benignitate se erga omnes repræsentet.» Sicut igitur sol non est alius pauperi, alius diviti, sed omnibus communis, ita princeps personam spectare non debet, sed omnibus se communem exhibere. Cyrus apud Xenophontem ait similia esse boni pastoris et boni regis officia: sicut ergo pastor æqualem omnium ovium habet curam, sic et rex eamdem habeat omnium subditorum.


Versus 5: Mora Amasae

5. ABIIT ERGO AMASA, UT CONVOCARET JUDAM, — ut scilicet ipse quasi dux exercitus pro Joab a Davide constitutus, per milites e tribu Juda Davidi et sibi adhærentes rebellionem Sebæ in suo ortu comprimeret et suffocaret, ne, si ei daretur tempus, adeo cresceret, ut superari non posset. Vidi ego in Belgio viginti duas militum regiorum rebelliones ob tardatam stipendii solutionem, quarum nonnullæ statim suppressæ sunt misso contra paucos rebellantes exercitu, et capitibus earum plexis, cæteræ vero pleræque data temporis mora ita crevere, ut urbem aliquam occupantes et munientes, factæ sint inexpugnabiles, et hostibus ipsis nocentiores et formidabiliores; adeo ut princeps integrum stipendium illico eis exhibere, et omnia eorum postulata concedere coactus fuerit, cum magno Belgii damno.

Simili modo crevere hæreses: nam, ut ait S. Hieronymus, Arius Alexandriæ scintilla fuit, quæ quia non statim exstincta est, in flammam erupit, quæ totum orbem populata est. Unde ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est, ait idem contra Luciferum.


Versus 6: Abisai Missus ad Persequendum

6. AIT AUTEM DAVID AD ABISAI, — quia Amasa, qui abierat convocaturus ex Juda exercitum, ultra triduum sibi a Davide præscriptum morabatur, nec redibat, timens David ne Seba se roboraret contra eum, illico præmisit Abisai fratrem Joab cum parte copiarum, quæ ad manum erat, ut illum persequeretur.


Versus 8: Gladius Occultus Joab

8. QUI FABRICATUS LEVI MOTU EGREDI POTERAT ET PERCUTERE. — Hebræus, qui egrediebatur et cadebat, hoc est, qui ita fabricatus erat, ut levi motu e vagina educi posset, et quasi ex ea excidebat, ut scilicet Joab dextra apprehendens mentum Amasæ, quasi eum osculaturus, sinistra gladium breviorem sive pugionem levi motu e vagina educeret, eoque Amasam inscium dolose confoderet.

Hebræi varie hæc vertunt et explicant; sed sensum clare reddidit Noster. Causa cædis fuit, quod Joab indigne ferret Amasam sibi a Davide prælatum, ac se amoto, creatum exercitus ducem: quam ipse magnam æstimabat ignominiam, æque ac injuriam; ideoque Amasam licet consobrinum suum occidit. Discant hic principes caute duces suos loco movere, nec nisi specie honoris, quasi altius eos evecturi. Peccavit graviter Joab occidendo Amasam, ideoque David moriens jussit Salomoni, ut eum occideret. Amasa tamen justas quoque perfidiæ suæ pænas dedit, quod in Davidem avunculum suum rebellasset, et rebellantium dux exstitisset.


Versus 9: Osculum Proditorum

9. ET TENUIT MANU DEXTERA MENTUM AMASÆ, QUASI OSCULANS EUM. — Hic enim priscus erat mos salutandi. Audi Plinium, lib. XI, cap. V: Antiquis Græcis in supplicando mentum attingere mos erat. Hinc de Thetide quæ supplicabat Jovi, ait Homerus, Iliade I: Dextra apprehendit mentum, et supplex allocuta est Jovem. Mentum enim mentis indicium, hinc mentum ab eminendo dicitur, quod gulæ colloque emineat: hinc et mentum soli homini datum, nulli alteri animali, teste Plinio, lib. XI, cap. XXXVII.


Versus 11: Socius Davidis

Vers. 11. Ecce qui esse voluit pro Joab comes David, — scilicet Davidis in bello vicarius et Capitaneus generalis. Aliter ex Hebræo vertit Vatablus et alii, nimirum: qui favet ipsi Joab, quique Davidi, sequatur ipsum Joab, et cum eo persequatur rebellem Sebam.


Versus 15: Obsidio Abel

Vers. 15. OPPUGNABANT EUM IN ABELA, ET IN BETHMAACHA. — Et, significat, id est; nam Abela alio nomine vocabatur Beth, id est domus, Maacha: nec enim Seba erat in duabus urbibus, sed in una quam obsedit Joab. Audi Adrichomium, pag. 101, num. 2: Abela, quæ et Abel Bethmaacha, sive Abel Domus Maacha, Josepho Abelmuchea, Hieronymo Bethmacha; aliis vero Abelmaacha et Machanedam vocatur: insignis ac munita, superioris Galilææ urbs est, ac Israelitarum metropolis, sita in tribu Nephtalim, in planitie regionis Berim, non procul a Cæsarea Philippi, a Jordane autem sexaginta stadiis distans. Ad quam usque Davidici exercitus dux Joab persecutus est perduellem Sebam.


Versus 18: Proverbium Abel

Vers. 18. SERMO, INQUIT, DICEBATUR IN VETERI PROVERBIO: QUI INTERROGANT, INTERROGENT IN ABELA, ET SIC PERFICIEBANT. — Ita Romana, licet Regia legant, proficiebant. Hebræa hic concisa sunt et obscura, ideoque varie a variis vertuntur.


Versus 19: Mater in Israel

Vers. 19. NONNE EGO SUM QUÆ RESPONDEO VERITATEM IN ISRAEL? — Septuaginta, Hebræa, ego pacificans fideles Israel, vel, ut vertunt Septuaginta, ego sum pacifica de firmamentis Israel. Loquitur mulier in persona suæ urbis et patriæ, scilicet Abelæ, q. d. Ego Abela sum quæ Israelitarum dubia et lites omnes decido, itaque litigantes pacifico, dum eis veritatem veramque dubii resolutionem respondeo, q. d. Ego Abela abundo viris sapientibus

ET TU QUÆRIS, etc., EVERTERE MATREM IN ISRAEL, — matrem scilicet et altricem sapientiæ, religionis et virtutis. Tales enim sunt Academiæ orthodoxæ, qualis erat Abela, et qualis ante Davidem tempore Josue fuit urbs Dabir, id est oraculum, et Cariath Sepher, id est, urbs litterarum, Josue cap. XV, vers. 15.


Versus 22: Consilium Mulieris Sapientis

Vers. 22. Et locuta est eis sapienter — dicendo, ut ait Josephus: Vultis, mali, male perire cum liberis ac conjugibus propter hominem malum et ignotum, eumque pro Davide, cujus tanta in vos exstant beneficia, regnare? Speratis unam urbem tam valido exercitui resistere posse?


Versus 26: Ira Jairites Sacerdos Davidis

26. IRA AUTEM JAIRITES ERAT SACERDOS DAVID. — «Sacerdos,» scilicet proprie dictus, per quem David sua sacrificia Deo offerebat. Sicut hodie reges suos habent sacellanos, qui pro eis et coram eis Missas celebrent. Ita Theodoretus et Abulensis, q. d. Sacellanorum Davidis primus et præcipuus erat «Ira;» aut «sacerdos,» id est, intimus cubicularius, et primus consiliarius Davidis, quomodo filii Davidis dicuntur fuisse «sacerdotes,» lib. II Reg. VIII, 47. Ita Vatablus et Lyranus. Unde Chaldæus pro sacerdos vertit, princeps, scilicet familiaris et peculiaris amicus Davidis.