Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David luget mortem Absalomi; mox, vers. 9, Israel et tribus Juda Davidem in regnum reducit; occurrit Semei, vers. 16, veniam maledicentiæ petens, eique parcit David; et Miphiboseth, vers. 24, excusans suam tarditatem, et Siba servum suum accusans. Denique, vers. 31, Berzellai invitatus a Davide se per servum excusat, et loco sui Chamaam filium substituit.
Textus Vulgatae: II Regum 19:1-43
1. Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, 2. et versa est victoria in luctum in die illa omni populo; audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. 3. Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio. 4. Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna: Fili mi Absalom; Absalom fili mi, fili mi. 5. Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum, et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. 6. Diligis odientes te, et odio habes diligentes te, et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. 7. Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis; juro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et pejus erit hoc tibi, quam omnia mala quæ venerunt super te, ab adolescentia tua usque in præsens. 8. Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege; Israel autem fugit in tabernacula sua. 9. Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom. 10. Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello; usquequo siletis, et non reducitis regem? 11. Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo ejus.) 12. Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? 13. Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab. 14. Et inclinavit cor omnium virorum Juda, quasi viri unius, miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui. 15. Et reversus est rex; et venit usque ad Jordanem, et omnis Juda venit usque in Galgalam, ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. 16. Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David,
Versus 3: Populus Furtim Ingrediebatur
3. Et declinavit populus, etc. — Hebræa et Chaldæa habent: Et furatus est sese populus in die illa ut intraret in urbem, sicut se furantur populi, qui pudefacti sunt, dum fugiunt in prælio, et terga vertunt hosti. Furatus est, hoc est furtim se subduxit, furtim ingressus est urbem; non cum triumpho, ut victores solent, sed ut illi qui fuga elapsi sunt et victi.
confecisset. Addunt Rabbini Davidem ducatu exercitus spoliasse Joab, eo quod ipse Absalomum contra jussum suum occidisset, uti dixi cap. XVIII, 14. Addit Theodoretus aitque: David audaciam Joab perpetuo odio habuit; tolerabat autem propter ejus ingenium et prudentiam, et suspectum eum habens ne quid novi in eum moliretur.
Versus 5: Joab Arguit Davidem
5. CONFUDISTI (Vatablus, pudefecisti) HODIE VULTUS OMNIUM SERVORUM TUORUM QUI SALVAM FECERUNT ANIMAM TUAM, — qui scilicet pugnando pro te salvarunt vitam tuam, quam tibi eripere satagebat hostis et proditor Absalom, cujus tu mortem hodie luges, quasi malles nos omnes victos occubuisse, ut ille foret superstes et victor.
Versus 11: David Convocat Tribum Juda
11. SERMO AUTEM OMNIS ISRAEL (qui præcessit de reconciliatione et reductione regis) PERVENERAT AD REGEM IN DOMO EJUS, — q. d. Ideo liberius David accersivit et per modum amicæ querelæ accusavit suos contribules et tribum Juda, quod tarde venirent ad se reducendum in regnum, essentque hac in re novissimi, eo quod sciret cæteras tribus Israel communi consensu decrevisse se reducere. Quare hæc verba cum Romanis parenthesi includenda sunt. Subdunt Complutenses, quia dixerat vero: Sic dicitis ad populum, sed hæc verba delenda sunt cum Hebræis, Chaldæis et Romanis.
12. Quare novissimi reducitis regem? — Tribus Juda, ac præsertim cives Hierosolymæ Davide fugiente Absalomum cum exercitu magno venientem acceptarant, eique orbem et arcem Sion tradiderant, quam ille firmo militum præsidio munierat; quare male sibi conscii, quod scilicet Davidem offendissent, ac metuentes præsidium Absalomi arcem Sionis occupans, non audebant Davidem revocare. David ergo omnes benigne ad se invitat, vocans eos suos consanguineos, et impunitatem pollicens, ut se in urbem et regnum reciperent.
Versus 13: Amasa Dux Constituitur
13. ET AMASÆ DICITE: NONNE OS MEUM ET CARO MEA ES? — Erat enim Amasa filius Abigail, quæ erat soror Davidis, uti dictum est cap. XVII, 25. HÆC FACIAT MIHI DEUS, ET HÆC ADDAT, SI NON MAGISTER MILITIÆ FUERIS CORAM ME OMNI TEMPORE PRO JOAB, — id est, loco et vice Joab, inquit Abulensis, Dionysius et alii. Perperam Lyranus, pro Joab interpretatur sub Joab, quasi Amasa Joabo fuerit subditus. Erat Amasa dux exercitus Absalomi: quare cum ad se revocare satagit David, promittens ei ducatum exercitus sui, loco Joab; sciebat enim ab Amasa pendere exercitum Absalomi, et præsertim milites qui erant in arce Sion, indeque urbem Hierosolymam omnesque ejus cives; quare cum sibi promisso honoris amplissimo præmio devincire sategit David, ut ipse ad se omnem Absalomi exercitum, Hierosolymam totamque tribum Juda reduceret; quod et reipsa Amasa præstitit. Amasa ergo finem rebellioni imposuit, omnesque Israelitas Davidi reconciliavit, quod sine eo David tarde et difficile, nec nisi periculoso bello
14. Et inclinavit (scilicet Amasa, vel, ut alii, Sadoc pontifex) cor omnium virorum Juda, quasi viri unius, — ut unanimiter et communi omnium consensu revocarent regem suum Davidem.
Versus 17: Festinatio Sibae
Vers. 17. ET SIBA PUER DE DOMO SAUL, — id est, Siba, servus Miphiboseth, qui ex Jonatha erat nepos Saulis. Prævenit Siba suum herum Miphiboseth, ut Davidis gratiam conservaret, ac ut David eum sibi fideliorem quam Miphiboseth existimaret, itaque donationem bonorum Miphiboseth sibi ab eo factam confirmaret.
Versus 20: Semei Primus de Domo Joseph
Vers. 20. IDCIRCO HODIE PRIMUS VENI DE DOMO JOSEPH, — id est, de decem tribubus Israelis, quarum caput erat tribus Ephraim, qui erat filius Joseph: nam alioqui Semei oriundus erat ex tribu Benjamin, non ex Ephraim vel Joseph, uti dixi cap. XVI, vers. 5. Opponit ergo domum Joseph domui Juda, hoc est Israel, sive decem tribus opponit tribui Juda. Rursum domus Joseph potest accipi domus Ephraim, Benjamin et Manasse: hæc enim unum habebant vexillum, unamque aciem in castris duodecim tribuum, ut patet Num. VII, 18 et 22.
Versus 22: Cur Mihi Estis in Satanas?
Vers. 22. CUR EFFICIMINI MIHI HODIE IN SATAN? — q. d. Cur mihi meæque clementiæ et commodis et gloriæ adversamini? Satan enim Hebraice idem est quod adversarius. Unde Christus Petro ait Matthæi cap. XVI, vers. 23: Vade post me, Satana, id est, noli mihi adversari, sed sequere me euntem ad mortem et crucem. Inde diabolus vocatus est Satanas, quia summus et juratus est fidelium hostis.
Versus 23: David Parcit Semei
Vers. 23. ET AIT REX SEMEI: NON MORIERIS, — id est, non occideris a me hodie, nec quamdiu ego vivam, ne lætum hunc reditus mei diem tua cæde funestem; utque hac clementiæ specie omnes Israelitas perduellionis reos, ideoque sibi pariter necem a me metuentes, ad me revocem. Respicit enim David ad Abisai, qui illico volebat occidere maledicum Semei: unde illum retuens ait: «Ergone hodie interficietur vir in Israel?» quare fidem Semei datam non fefellit David, cum moriens jussit Salomoni ut eum commodo aliquo prætextu occideret, III Reg. II. Potuit enim David, gratiam veniamque dans Semei, illam limitare ad libitum suum: nam gratiam magnam ei præstitit, quod non illico, ut urgebat Abisai, eum occiderit, imo per omnem vitam eum intactum reliquerit. Ergo quod in vita pepercerit Semei, opus fuit magnæ clementiæ: quod vero in morte jusserit eum occidi, opus fuit justitiæ et justæ castigationis. Rex scelestos punire debet: nec enim tam effrons ejus maledicentia, tamque atrox in regiam majestatem injuria relinqui debuit impunita ad aliorum exemplum; ne scilicet quis auderet deinceps tale quid
Porro Hebræi apud S. Hieronymum et ex eisdem Angelomus et Glossa censent in pænam hujus injustitiæ Davidis, Deum regnum ipsius paulo post divisisse in Roboam et Jeroboam, ei dando decem tribus, Roboam vero relinquendo solam tribum Judæ; adeoque tradunt quod, cum David dixit: «Tu et Siba, dividite possessiones,» audita sit vox e cœlo: «Roboam et Jeroboam regnum divident.» Verum alia hujus divisionis et schismatis fuit causa, nimirum idololatria Salomonis, ut audiemus lib. III, cap. XI. Imo ob merita Davidis Deus reliquit Roboamo tribum Juda, alioqui eam cum cæteris illi ablaturus, ut patet III Reg. XI, 32.
Versus 24: Pedes Illoti Miphiboseth
Vers. 24. MIPHIBOSETH QUOQUE FILIUS SAUL DESCENDIT IN OCCURSUM REGIS, ILLOTIS PEDIBUS. — Sic et Chaldæus; Septuaginta vero, non curavit pedes suos; Hebraice est, non fecit pedes suos; Pagninus, non aptaverat pedes suos. Solebant enim Judæi, quia ex complexione olent æque ac Arabes instar hircorum (unde Judæi a Poetis et vulgo fætentes vocabantur), corpus et præsertim pedes utpote pejus olentes crebro lavare, maxime quia multi in Judæa, quasi regione calida, incedebant nudis pedibus, aut non nisi solea tectis, uti incessit Christus et Apostoli; pedes ergo, incedendo per lutum et pulverem, sordidabant, quare eos sæpe abluere oportebat.
VESTESQUE SUAS NON LAVERAT; — interiores intellige, puta lineas, quæ carni adhærent, uti sunt camisiæ: hæ enim lavari solent, non vero extimæ et laneæ.
Versus 27: Sicut Angelus Dei
Vers. 27. TU AUTEM DOMINE MI REX, SICUT ANGELUS DEI ES, — q. d. Tu sapientissimus es, et prudentissime judicas et statuis; quare fac de me quod «placitum est tibi:» quidquid enim statueris, accipiam quasi de manu angeli ut sapientissime et optime factum.
Versus 29: Tu et Siba Dividite Possessiones
Vers. 29. TU ET SIBA DIVIDITE POSSESSIONES. — Nonnulli censent Davidem, ob speciosas rationes Sibæ, dubitasse an illi, an Miphiboseth credere deberet, ideoque sententiam dimidiasse; sed videtur David cognovisse innocentiam Miphiboseth, tum ex ejus sordibus et illuvie, quæ nullam habebant speciem affectati regni, quod ipsi impegerat servus Siba; tum quia Siba accusator qui erat præsens, ut patet versu 17, nil ad objecta sibi a Miphiboseth respondit. Unde multi putant Davidem hic peccasse injustitia, quod innocenti Miphiboseth abstulerit dimidium bonorum, illudque dederit Sibæ ejus criminatori: nimis enim facile et temere ei suum herum accusanti crediderat, ejusque donis illectus bona heri sui tradiderat cap. XVI, vers. 4. Quare ex verecundia, ne videretur errasse, noluit in totum revocare primam sententiam a se latam; sed eam æque ac bona dimidiavit, dimidium scilicet relinquendo Miphiboseth, dimidium vero dando Sibæ. Ita Abulensis, Cajetanus et alii. Qua in re amicitiam et fidem datam Jonathæ patri Miphiboseth videtur violasse. Probabile tamen est, quod suspicatur Abulensis, Quæst. XXX, damnum hoc Miphiboseth Davidem alia donatione vel beneficio compensasse.
ETIAM CUNCTA ACCIPIAT. — Dixit hoc Miphiboseth suboffenso in Davidem animo; unde S. Hieronymus et Angelomus: Dixit hoc, inquiunt, non gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Dominum murmuranti, quod Dominus Davidem in pace reduxisset; ideoque Miphiboseth, I Paral. IX, 40, vocatur «Meribbaal,» id est litigans cum Domino: verum non videtur Miphiboseth voluisse insultare Davidi, et murmurare contra Deum, sed amariori corde hæc dixisse.
Versus 35: Senectus Berzellai
35. OCTOGENARIUS SUM HODIE, NUMQUID VIGENT SENSUS MEI? — In senio enim, ut ait Ecclesiastes, cap. XII, vers. 3: Tenebrescent videntes per foramina, puta oculi, et obsurdescent omnes filiæ carminis, scilicet aures, et dissipabitur capparis, nimirum appetitus, in cujus locum succedit ciborum, voluptatum et rerum omnium fastidium; unde Solon «senectutem» aiebat esse «vitæ hiemem,» sicut ejusdem ver est juventus. Diogenes rogatus: «Quid est senectus? Est, inquit, vita brumalis, tempestatibus obnoxia.» Alexis poeta senex, rogatus quid ageret? respondit: «Pedetentim morior,» significans senes non tam vivere, quam lente mori. Vide dicta Eccles. XII.
Versus 37: Chamaam Vicarius
37. EST AUTEM SERVUS TUUS CHAMAAM, — scilicet filius meus, q. d. Meus filius Chamaam pro me senio confecto comitabitur te, et quæ mihi beneficia rependere cogitabas, in illum confer. Quod illi feceris, mihi feceris. Ita Abulensis, Cajetanus et alii. Mystice S. Hieronymus, et ex eo Angelomus: «Chamaam, inquit, interpretatur suspirans: quamdiu enim cum patre permansit, suspirans vocatus est; postquam vero in doctrinam David regis transiit, non Chamaam sed Chamaan, quod interpretatur fidelis, appellatus est.»
Versus 43: Jurgia Israel et Juda
43. DECEM PARTIBUS EGO MAJOR SUM, — quia in Israele erant decem tribus; in Juda vero una duntaxat, dando Judæ tribum Benjamin, ait Theodoretus et S. Hieronymus. Ecce ex hoc jurgio capit dissensio inter Juda et Israel, quæ sub Roboam in apertum schisma erupit, imo capite sequenti seditionem Sebæ concitavit. Unde hæc narratio sternit viam ad bellum, quod per Israel Seba movit contra Judam et Davidem. Moraliter, disce in hac superba Judæ cum Israel rixa, quam verum sit istud Proverb. cap. XV, vers. 1: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.