Cornelius a Lapide

II Regum XVIII


Index


Synopsis Capitis

David tres instruit acies, ac tres earum duces, quibus confligit cum copiis Absalomi, eusque prosternit. Fugit Absalom, vers 9, sed condensæ quercui capillis implicitus adhæsit, ibique suspensus a Joab tribus lanceis confoditur. Inde, vers. 17, in fossam cadaver projicitur, et lapidibus obruitur. Mox, vers. 21, Joab victoriæ nuntium mittit ad Davidem; ille audiens occisum Absalonem, inconsolabiliter lamentatur, et victoriam funestat.


Textus Vulgatae: II Regum 18:1-33

1. Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos, et centuriones, 2. et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth, dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. 3. Et respondit populus: Non exibis; sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt; quia tu unus pro decem millibus computaris; melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio. 4. Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas, centeni, et milleni. 5. Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom. 6. Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est prælium in saltu Ephraim. 7. Et cæsus est ibi populus Israel ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. 8. Fuit autem ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa. 9. Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui; et illo suspenso inter cœlum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit. 10. Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu. 11. Et ait Joab viro, qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? 12. Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. 13. Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso. 14. Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom; cumque adhuc palpitaret hærens in quercu, 15. cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum. 16. Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini. 17. Et tulerunt Absalom et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. 18. Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in valle Regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem. 19. Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. 20. Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare; filius enim regis est mortuus. 21. Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quæ vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. 22. Rursus autem Achimaas


Versus 5: Servate Mihi Puerum Absalom

Vers. 5. SERVATE MIHI PUERUM ABSALOM. — Certat hic Davidis pietas paterna cum impietate hostili Absalomi, in flagranti parricidali ejus scelere et prælio. Audi S. Chrysostomum, hom. De Absalom, tom. I: Inde dementia contra genitorem exsurgit, hinc clementia, ut parricidæ parcatur, exposcit. Inde furor, hinc pietas operatur. Inde insania, hinc misericordia interponitur. Inde crudelitas, hinc bonitas ostentatur. Parricida non læsus insanit, David læditur et mitescit, Debellatur ab impietate pietas, nec movetur pietas patris, nec gladio vincitur, nec terrore mutatur. Parricida nec ratione frangitur, nec imminenti interitu deterretur.


Versus 6: Praelium in Saltu Ephraim

Vers. 6. Et factum est prælium in saltu Ephraim. — Saltus hic non erat in tribu Ephraim, hæc enim habitabat cis Jordanem; exercitus autem uterque transierat Jordanem in Galaaditern, uti dictum est cap. præced. vers. 2, 4. Erat ergo hic saltus trans Jordanem, in tribu Gad juxta urbem Mahanaim, in quam se receperat David, non longe a mari Galilæe: vide Adrichomii tabulas geographicas. Dictus est «Ephraim» ab aliquo eventu, sive quod esset oppositus tribui Ephraim, sive quod tribus hæc eo pabulatum mitteret sua pecora, sive quod prælium aliquod in eo commisisset. Ita Abulensis, Vatablus et alii.


Versus 8: Saltus Plus Consumpsit Quam Gladius

Vers. 8. ET MULTO PLURES ERANT, QUOS SALTUS CONSUMPSERAT. — «Saltus,» id est feræ saltus: puta leones, lupi, tigrides in saltu latitantes, quod arguit divinam hanc fuisse vindictam, ait S. Hieronymus, Cajetanus, Angelomus. Rursum «saltus,» id est præcipitia et fossæ saltus occultæ, in quas corruerunt fugientes. Ita Abulensis, Vatablus et alii.


Versus 9: Absalom Captus in Quercu

Vers. 9. ADHÆSIT CAPUT EJUS QUERCUI. — Septuaginta, implicatum est caput ejus in arbore; Chaldæus, et apprehensum est caput ejus in quercu; Vatablus, detentum est caput ejus a quercu; Hebræus, adhæsit casaries ejus in ramis perplexis quercus. Densi ergo et promissi capilli Absalomi, densis et implexis ramis quercus impliciti adhæserunt. Per crines ergo, in quibus gloriatus erat Absalom, punitur et suspenditur. Ita Abulensis et Josephus. Addit Cajetanus caput ejus detentum fuisse inter duos ramos, nimirum capite plectitur, qui illud superbe contra patrem efferre voluerat. Audi S. Chrysostomum, hom. De Absalom, tom. I: Inscritur ramis, obligatur lignis, transfixo gutture colligatus. Pendens jam mortuus ab hominibus invenitur, quem jam nec cœlum potuit conspicere vivum, nec terra ulterius sustinere. O nefandum meritum parricidæ! Injuriam patris, non pugnantis gladius, non hostilis manus, non jaculantis ictus defendit, sed vindicant ligna, arbor ulciscitur, rami defendunt.

ET ILLO SUSPENSO INTER CŒLUM ET TERRAM, MULUS, CUI INSEDERAT, PERTRANSIVIT. — Septuaginta, et suspensus est in arbore inter cælum et terram, etc. Sic et Chaldæus. Adverte hic supplicium justa Dei vindicta sceleri Absalomi per omnia commensum: patris solium affectavit; thronus ei datur patibulum. Diademate coronari ambivit, en corona ejus fuit coma capitis arbori implexa. Sceptrum optavit, en sibi lanceæ tres pro triplici sceptro quibus confoditur. Satellitium regium concupivit, idipsum ei præstant armigeri Joab. Supplicium ergo ei versum est in sepulcrum et criminis epitaphium. Audi Chrysostomum, hom. in Psalm.: «Absalom Davidem aggressus est, occisus a Joab, et in alto ligno suspensus est, qui adversus patrem erigebatur; et ab arbore definebatur, qui cum radice pugnabat; et vinctus erat a ramo ramus, qui erat a paterna affectione abruptus, et capite tenebatur, qui genitoris caput auferre contendebat; et tanquam fructus pendebat ab arbore, qui naturæ agricolam volebat exscindere; et in corde jaculo confossus est, illic occisus, ubi cædem parabat.» Causam deinde cur suspensus sit Absalom, subjicit: «Poterat ergo videri Absalom suspensus in medio cœli et terræ. Cœlum eum non admittebat. Si enim primum insurrectorem ejecit diabolum, quomodo ipsum insurrectorem secundum admisisset? Terra eum adversabatur, non ferens pollui passibus parricidæ. Si enim Dathan devoravit, qui contra Mosen erat locutus, et os suum aperuit adversus eum qui os improbe aperuerat; quomodo potuisset ferre pedes currentes adversus genitorem?»


Versus 11: Quare Non Percussisti Eum?

11. QUARE NON CONFODISTI EUM CUM TERRA, — ut in terram decideret, ibique confossus exspiraret; patet ex Hebræo.


Versus 14: Tres Lanceae Joab

14. Tulit ergo tres lanceas (breviores, unde Septuaginta vertunt, tria jacula; Chaldæus, tria tela; Vatablus, tria spicula; hæc enim significat Hebræum CORDE scebatim), ET INFIXIT EAS IN CORDE ABSALOM, — ut cor fictum et duplex imo triplex, quo coram patre exterius simularat obedientiam, interius vero foverat regni ambitionem et rebellionem; cor, inquam, proditorium triplici telo confederet. Causam hanc dat S. Chrysostomus, loco jam citato, dicens: In cor excordis tres sagittas infixit, illic eum feriens, ubi erat receptaculum iniquitatis, et cum in arbore sublimis penderet, pulchrum epitaphium ei David cecinit: Vidi impium superexaltatum et elatum tanquam cedros Libani; et transivi, et ecce non erat. Idem Chrysostomus in Psal. VII, tom. I: «Et ut scias quod factum est, non fuisse humanæ industriæ, sed totum fuisse divini judicii, capilli et lignum eum alligarunt, et brutum eum animal tradidit, et pro fune quidem coma, pro ligno autem arbor exstitit. Pro milite autem eum adduxit mulus. Considera autem (id quod est admirabile), cum hæc passus est, nemo suorum ad eum accedere ausus est, cum tantum fuisset spatium. Hoc autem Deus providerat, ut neque detraheretur, nec vinctus ad patrem afferretur, quoniam paterna viscera ei parci velle ultra modum indicaverant; et quod est admirabilius, qui patrem ei reconciliavit,

Mystice Glossa: Arbor Absalomi, ait, significat patibulum gehennæ; tres lanceæ triplicem damnatorum pænam, scilicet ignis, vermis, et carentia visionis beatificæ. Porro peccavit Joab occidendo Absalom, quia eum occidit contra præceptum regis jubentis eum servari; quare non habebat auctoritatem et jus eum occidendi, ait Abulensis, qui opinatur hac de causa Davidem ei abstulisse ducatum et regimen exercitus, cap. XIX, vers. 43. Excusat tamen Joab Cajetanus, quod ipse dictum Davidis de servando Absalomo acceperit, non ut præceptum, sed ut monitum et desiderium aut pietatis paternæ indicium. Rursum, quod eum occiderit ardore prælii ex zelo vindictæ tanti sceleris et parricidii. Denique quod metueret, si ei parceretur, eum redintegraturum bellum, vel alias patri suo insidias moliturum: timebat etiam Joab sibi, ne ab Absalomo occideretur.


Versus 16: Joab Parcit Multitudini

16. RETINUIT POPULUM NE PERSEQUERETUR FUGIENTEM ISRAEL. — Politicum enim præceptum est, ut in rebellione universali capita plectantur; parcatur vero multitudini, ne princeps suis subditis destituatur, ac rex sit sine regno. Ita Moyses principes, qui populo fuerant duces ad cultum Beelphegor, suspendit, populo vero pepercit, Numer. XXV, 4. Idem fecit Joab in seditione Sebæ, ut audiemus cap. XX. Sic et Elias occidit sacerdotes Baal, qui populum fovebant in idololatria, III Reg. XVIII, 40.


Versus 17: Corpus Absalomi in Fovea

17. PROJECERUNT EUM IN FOVEAM GRANDEM, ET COMPORTAVERUNT SUPER EUM ACERVUM LAPIDUM; — ut hoc acervo cum ejusque scelus, nomen et memoriam obruerent, et æterna oblivione æque ac infamiæ nota sepelirent: quippe qui, ut ait S. Hieronymus, sceleratissimus erat et geminæ neci obnoxius; scilicet qui et patrem contra legis præceptum valde dehonorârit, et turpitudinem ejus revelârit, violando publice ejus concubinas.


Versus 18: Titulus Absalomi

18. DIXERAT ENIM: NON HABEO FILIUM, ET HOC ERIT MONIMENTUM NOMINIS MEI. — Audivimus cap. XIV, vers. 27, Absalomum tres habuisse filios, et unam filiam. Ergo hi filii jam mortui erant, vel certe Absalom hoc monumentum erexit antequam eos genuisset. Ita Abulensis, Cajetanus, Dionysius. Unde Chaldæus vertit, non habebat filium superstitem. Aliter Rabbini et Lyranus, qui censent Absalomum reliquisse filios post se, sed ineptos ad regnandum, vel mox morituros ob patris rebellionem. Audi eorum historiam, vel potius fabellam, quam refert S. Hieronymus in Tradit.: «Tradunt Hebræi, quod depositus de quercu, petierit sibi inducias, antequam perimeretur, ut faceret sibi titulum ob memoriam sui, eo quod non haberet filium talem, qui regno dignus esset; putabat enim filios suos non solum regno indignos, verum etiam ob peccatum suum, quod in patrem

ET HOC ERIT MONIMENTUM NOMINIS MEI. — Exstat etiamnum hic Absalomi titulus, sive monumentum, «in valle Regis,» vers. 18, id est in valle Josaphat, cum nomine sepulcri ejusdem, quod floribus in summo sculptis exornatur, uti scribit testis oculatus Zuallardus, lib. III, peregrinationis suæ die secunda. Audi Adrichomium in Descript. Hierusalem, num. 227. Monumentum sive manus Absalom, columna erat et statua marmorea cum inscriptione, duobus ab Hierosolyma stadiis distans, quam Absalom vivus sibi in monumentum in valle regia erexerat. Ubi etiamnum turris et magnus lapidum exstat acervus qui quotidie magis ac magis augetur. Nam pagani et peregrini illac transeuntes pro more habent, ut quisque lapidem in eum projiciat, et quasi juxta legem vindicantes ipsius adversus David patrem suum rebellionem, hujusmodi maledictione illum exsecrentur: «Maledictus sit parricida Absalom; et quicumque injuste parentes suos persequuntur, maledicti sint in æternum.» Hinc patet titulum sive monumentum Absalomi fuisse columnam marmoream, cui insistebat statua ejusdem; unde Josephus ait fuisse statuam. Alii vocant ædificium. Vatablus nuncupat arcum triumphalem vel pyramidem, exque colligit Absalomum fuisse superbum et ambitiosum, nimisque avidum laudis et gloriæ, ideoque pro monumento hoc superbo repensum ei fuisse vilem rudemque acervum lapidum.

ET APPELLATUR MANUS ABSALOM. — «Manus,» id est monumentum manu operaque Absalomi excitatum. Est metonymia. Tropologice ambitiosi, uti erat Absalom, erigunt sibi titulos et pyramides, ut nomen suum æternent, illosque vocant «manus» suas, dicentes: «Manus nostra excelsa fecit hoc.» Ita Dionysius.


Versus 25: Nuntius Cursoris

25. Si solus est, bonus est nuntius. — Signum enim est meos esse victores, ac victos hostes persequi; si enim mei cæsi victique essent, utique iste non solus veniret, sed multi cum eo fugientes se reciperent in urbem, ut vitam salvarent.


Versus 33: Planctus Davidis Super Absalom

33. FILI MI ABSALOM. — Flebat David mortem non tam præsentem, quam æternam Absalomi, quod in flagranti delicto parricidii occisus foret; unde metuebat, imo credebat eum esse damnatum.

Porro S. Chrysostomus, hom. De Absalom, Davidi respondet ejusque lamenta inhibet dicendo: Quid plangis, gloriose pater? quid lamentaris, quasi Absalom quod ausus est, comprobares? Quid fles scelestum, quasi eum parricidium perpetrare volueris: plangis gloriam victoris exercitus, si fletur hostis interitus, nec lætitia esse poterit in victoria, si parricidæ plangitur pæna. Ille tuus non fuit filius, qui sic violavit paternos affectus. Ille tuus dici non meruit, qui jus patris sanctissimi violavit. Te non contempserunt exercitus, non duces, quibus parci scelesto mandasti, sed illa arbor, illa te primum ulta est; illa defendit, illa læsi patris injuriam, quæ te non audierat, vindicavit. Et paulo post, causam subjicit dicens: Novo enim supplicio debuit interire, qui sæculo novum scelus per patris exitium voluit inferre.

Denique paternus affectus in filium licet sceleratum urgebat Davidem. Nam, ut ait Quintilianus, Declam. 322: Pater erat; nunquam hi affectus in tantum vincuntur, ut non ad naturam suam tandem revertantur.


An Absalom sit damnatus?

Quæres, an Absalom sit damnatus? Nonnulli negant; nam lanceis confossus non statim exspiravit; habuit ergo tempus pœnitendi. Verum in flagranti delicto confossus, nec animum, nec consilium, nec rationem de Deo et sua salute cogitandi videtur habuisse; sed vulneribus oppressus sopita sepultaque mente videtur infelicem animam exhalasse, esseque damnatus. Ita censent S. Augustinus, lib. III De Doctrin. Christ. cap. XXI, et lib. XXII Contra Faustum, cap. LXVI; Silvianus, lib. II De Provid.; S. Chrysostomus, hom. 69 et 70 ad Popul.; S. Bernardus, serm. 26 in Cant.; Theodoretus, Procopius et alii hic. Nam, ut ait S. Augustinus: Justum est hoc Dei judicium, ut peccator qui in vita oblitus est Dei, in morte obliviscatur et sui. Simile prorsus scelus fuit Chramni filii Clotharii regis Franciæ, qui patri rebellans simili vindicta occubuit; de quo audi Gregorium Turonensem, lib. IV Histor. Franc. cap. XX: «Ibat Clotharius tanquam novus David contra Absalomum filium pugnaturus, plangens atque dicens: Respice, Domine, de cœlo, et judica causam meam, quia injuste a filio injurias patior; respice et judica juste; illudque impone judicium quod quondam inter Absalomum et patrem ejus David posuisti. Confligentibus igitur pariter; Britannorum comes terga vertit, ibique et cecidit: denique Chramnus fugam iniit, naves in mari paratas habens; sed dum uxorem et filias suas liberare voluit, ab exercitu patris oppressus, captus atque ligatus est. Quod cum Clothario regi nuntiatum