Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Achitophel vafrum utileque consilium dat Absalomo; sed illud dissipat Chusai, qui illud, vers. 15, curat renuntiari Davidi, ut sibi fuga consulat, transeatque Jordanem. Quare, vers. 22, transit eum David, sequitur Absalom. Mox, vers. 27, Sobi, Machir et Berzellai annonam castris Davidis inferunt.
Textus Vulgatae: II Regum 17:1-29
1. Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. 2. Et irruens super eum — quippe qui lassus est, et solutis manibus — percutiam eum; cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. 3. Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet; unum enim virum tu quaeris, et omnis populus erit in pace. 4. Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israel. 5. Ait autem Absalom: Vocate et Chusai Arachitem, et audiamus quid etiam ipse dicat. 6. Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel; facere debemus an non? quod das consilium? 7. Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. 8. Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat; sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. 9. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno quo voluerit loco; et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. 10. Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis populus Israel, fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. 11. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis; et tu eris in medio eorum. 12. Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit; et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram; et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. 13. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non inveniatur ne calculus quidem ex ea. 14. Dixitque Absalom, et omnis vir Israel: Melius est consilium Chusai Arachitae, consilio Achitophel; Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. 15. Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israel; et ego tale et tale dedi consilium. 16. Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moremini nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transite; ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. 17. Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis; et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant videri, aut introire civitatem. 18. Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom; illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. 19. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, et sic res non est cognita. 20. Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem, dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. 21. Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium; quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. 22. Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. 23. Porro Achitophel, videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque et abiit in domum suam et in civitatem suam; et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulcro patris sui. 24. David autem venit in Mahanaim; et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israel cum eo. 25. Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jethra de Jezraeli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab. 26. Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. 27. Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, 28. obtulerunt ei stratoria et tapetia et vasa fictilia, triticum et hordeum et farinam et polentam, et fabam et lentem et frixum cicer, 29. et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim erant, populum fame et siti deficere in deserto.
Versus 1: Consilium Achitophel de Persequendo Davide
1. PERSEQUAR DAVID. Erat hoc utile consilium. Si enim Achitophel fugientem Davidem e vestigio, cum lecto milite fuisset insecutus, utique eum inermem, desertum et imparatum oppressisset: at cum, suadente Chusai, interjecta fuit mora, David undique subditos ad se convocavit, armavit, in aciem disposuit, itaque confligens cum rudi populo Absalomi eum prostravit. Celeritas enim in bellis plurimum valet. Unde illud Julii Caesaris: «Veni, vidi, vici.»
Sic Chusai hic injiciens moras rebellioni Absalomi, eam dissipavit. Politice discant hic principes rebellionem et seditionem omni ratione et modo esse praecavendam, curandumque ne oriatur; si autem jam orta sit et conflata, injiciendas ei esse moras et remoras.
Versus 11: Contraconsilium Chusai
11. CONGREGETUR AD TE UNIVERSUS ISRAEL. Non hoc volebat Chusai, sed id suae sententiae praetexuit, ut daretur mora Davidi ad fugiendum et comparandum praelium.
Versus 14: Deus Dissipat Utile Consilium Achitophel
13. CIRCUMDABIT OMNIS ISRAEL CIVITATI ILLI FUNES. Est hyperbole significans magnitudinem virium et exercitus, q. d. Tantum populi numerum, tantas copias colligemus, ut possimus funibus civitatem circumdare et trahere in ruinam.
14. DOMINI AUTEM NUTU DISSIPATUM EST CONSILIUM ACHITOPHEL UTILE. Qua ratione id fecerit Deus, dixi cap. XIV, vers. 31.
Versus 15: Chusai Nuntiat Sacerdotibus
15. ET AIT CHUSAI SADOC ET ABIATHAR SACERDOTIBUS, scilicet summis, hoc est Pontificibus; erant ergo tunc duo Pontifices, scilicet Sadoc descendens ex Eleazar primogenito Aaronis filio, et Abiathar descendens ex Heli et Ithamar juniore Aaronis filio.
Versus 17: Exploratores Jonathas et Achimaas
17. NON ENIM POTERANT VIDERI, AUT INTROIRE CIVITATEM, q. d. Achimaas et Jonathas, exploratores Davidis, non audebant palam ingredi urbem, seque ostentare Jerosolymae, quia portae ejus arcte a vigilibus custodiebantur.
Versus 19: Mulier Abscondit Exploratores
19. QUASI SICCANS PTISANAS. Ptisana vox Graeca est, significans hordeum vel triticum decorticatum. Fit enim ptisana ex aliis frugibus, ait Dioscorus lib. II. Apud Columellam, ptisana est pultis genus ex farina hordeacea, cui maxima restaurandarum virium vis inest et nutriendi.
Versus 21: David Transit Jordanem
21. SURGITE ET TRANSITE CITO FLUVIUM, Jordanem. Hoc consilium Davidi dat Chusai, quia licet ipse evertisset consilium Achitophelis, tamen verebatur ne Absalom mutaret mentem, et illico milites post Davidem submitteret.
ET ABSALOM TRANSIVIT JORDANEM, non statim, sed post aliquot dies, ut suaserat Chusai, quibus David paravit copias ad ei resistendum; unde tres validas acies instruxit, quibus debellavit Absalomum, ut audiemus cap. XVIII, vers. 1 et seq.
Tropologice, discant a Davide hic Duces in periculis et praeliis niti Angelorum tutelarium et praesidum ope, eamque invocare; ipsi enim victoriam conciliant, uti hic conciliarunt Davidi.
Versus 23: Suspendium Achitophel
23. PORRO ACHITOPHEL VIDENS QUOD NON FUISSET FACTUM CONSILIUM SUUM, etc., SUSPENDIO INTERIIT, ne scilicet a Davide caperetur, et quasi proditor suspenderetur; praevenit ergo et redemit suspendium infame et violentum suspendio spontaneo et voluntario. Ipse enim, ut erat prudens et sagax, praevidebat Davidem bellicosum ex mora sibi data collecturum validas copias ac rebellem Absalomum debellaturum. Ita Procopius, Theodoretus et alii. Vide hic quam verum istud: «Malum consilium consultori pessimum.»
Symbolice Achitophel, proditor Davidis, fuit typus Judae proditoris, qui pariter laqueo se suspendit, ait Angelomus et Rupertus.
Porro Elias in Thisbi Hebraice vertit, suffocatus est; unde putat catarrho fuisse suffocatum. Verum Septuaginta, Josephus, Noster et alii constanter vertunt, asseruntque eum se suspendisse.
Versus 24: David Venit in Mahanaim
24. DAVID AUTEM VENIT IN CASTRA. Hebraea et Septuaginta, venit in Mahanaim, id est in urbem quae dicta est Mahanaim, id est castra, eo quod Jacob fugiens fratrem Esau ibidem vidisset duas acies, et quasi duo castra Angelorum pro se contra fratrem dimicantium, Genes. XXXII, 1. Ideoque David fugiens Absalomum filium in eamdem urbem secessit, sperans Deum ibidem sibi affore, sicut affuerat avo suo Jacobo.
Versus 25: Amasa Filius Jethra
25. AMASA AUTEM ERAT FILIUS VIRI, QUI VOCABATUR JETRA (vel Jether) DE JESRAELI. I Paral. II, 17, vocatur hic «Jether Ismaelites.» Dico ergo Jether origine et genere fuisse Ismaelitem, sed migrasse in Judaeam, nimirum in Jesrael, ibique factum proselytum et circumcisum.
Id patet ex versione Vulgata, quae hoc loco eum vocat Jetra de Jesraeli. Ergo domus ejus erat in Jesrael vel Jesraeli.
QUI (Jetra vel Jether) INGRESSUS EST (quasi maritus vel concubinus) AD ABIGAIL FILIAM NAAS (ex eaque genuit Amasam) SOROREM SARVIAE, QUAE FUIT MATER JOAB. Sarvia et Abigail erant sorores Davidis, Sarvia fuit mater Joab, Abigail mater Amasae: quare David erat avunculus tam Joab quam Amasae: ipsi vero inter se erant consobrini, ut patet I Paral. II, 13. Atque idcirco eorum matres hic nominantur, non patres, ut significetur eos per matres fuisse nepotes Davidis.
Abigail ergo vocatur hic filia Naas, id est Jesse sive Isai, qui fuit pater Davidis: hic enim alio nomine vocatus est Naas, cujus nominis causam symbolicam dant Hebraei apud S. Hieronymum in Tradit.: hic Jesse, inquiunt, vocatus est Naas, Hebraice nachas, id est coluber, eo quod nullum admisisse mortiferum perhibetur peccatum, nisi id quod originaliter de serpente antiquo contraxit. Talis ergo meruit esse pater Davidis regis, indeque Christi.
Alia est ergo haec Jezrael a Jezrael, urbe regali et metropoli decem tribuum, quae erat terminus tribus Manasse et Issachar, sita in pede montis Gelboe ad Occidentem, in qua Jezabel uxor Achab curavit lapidari Naboth, ut ejus vineam occuparet, ideoque ibidem ipsa a Jehu occisa projecta est canibus devoranda, IV Reg. IV, 8, 9 et seq.
Versus 27: Commeatus a Sobi, Machir et Berzellai
27. CUMQUE VENISSET DAVID IN CASTRA (Hebraei et Septuaginta, in Mahanaim) SOBI FILIUS NAAS DE RABBATH FILIORUM AMMON. Audi S. Hieronymum in Tradit.: «Iste Sobi fuit filius Naas regis, cum quo pugnavit Saul. Ipse etiam Naas fecit misericordiam cum David, quando fugit a facie Saul; quo mortuo dixit David: Faciam misericordiam cum Hanon sicut fecit pater ejus Naas mecum. Interempto vero a David Hanon, qui ei in decalvandis servis suis injuriam fecerat, constitutus est ab eodem David in loco fratris, iste Sobi, qui ad David legitur cum ceteris venisse, et stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, et cetera, quae dicuntur, ei obtulisse.»