Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Recensentur ultima Davidis dicta ac, vers. 8, ejus heroes, nimirum tres ejus fortissimi milites, eorumque heroica facinora, ac vers. 24, cæteri ejus triginta Fortes numerantur. Confer hoc caput cum I Paral. XI, ubi alio ordine et methodo idem catalogus Fortium Davidis texitur.
Textus Vulgatae: II Regum 23:1-39
1. Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel: 2. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. 3. Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel, dominator hominum, justus dominator in timore Dei. 4. Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. 5. Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas; nec est quidquam ex ea quod non germinet. 6. Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus. 7. Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum. 8. Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. 9. Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philistiim, et congregati sunt illuc in prælium. 10. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philistæos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa; et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. 11. Et post hunc, Semma filius Age de Arari, et congregati sunt Philistiim in statione; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philistiim, 12. stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philistæos, et fecit Dominus salutem magnam. 13. Nec non et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam, castra autem Philistinorum erant posita in Valle gigantum. 14. Et David erat in præsidio; porro statio Philistinorum tunc erat in Bethlehem. 15. Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ, de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam! 16. Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David; at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, 17. dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc; num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere; hæc fecerunt tres robustissimi. 18. Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus; ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit nominatus in tribus, 19. et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. 20. Et Banaias filius Joiada viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel; ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. 21. Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. 22. Haec fecit Banaias filius Joiadae, et ipse nominatus inter tres robustos, 23. inter triginta nobilior; verumtamen usque ad tres non pervenerat; fecitque eum David auricularium a secreto suo. 24. Asael frater Joab inter triginta: Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, 25. Semma de Harodi, Elica de Harodi, 26. Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, 27. Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husathi, 28. Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, 29. Heleb filius Baana et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, 30. Banaias Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, 31. Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, 32. Eliaba de Salaboni; filii Jassen, Jonathas, 33. Semma de Orori, Ahiam filius Sarar de Arari, 34. Eliphelet filius Aasbai filii Machathi, Eliam filius Achitophel Gelonites, 35. Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, 36. Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, 37. Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae, 38. Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites. 39. Urias Hethaeus. Omnes triginta et septem.
Versus 1: Verba David Novissima
1. HAEC AUTEM SUNT VERBA DAVID NOVISSIMA, — quia, per hanc enim ad Deum in coelum conscendit, ut ait S. Hieronymus in Tradit., post psalterium et caetera metra hoc metrum composuisse dicitur. Addit Chaldaeus dici novissima, quia prophetiam continent de Christo in novissima et ultima mundi aetate nascituro, juxta illud S. Joannis, epist. I, cap. II, vers. 18: Filioli, novissima hora est; et illud Pauli: Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, Hebr. 1, 2. Addit tertio Lyranus dici novissima, quia memoriae maxime commendanda, uti sunt apud filios novissima parentum monita.
DIXIT VIR, CUI CONSTITUTUM EST DE CHRISTO DEI JACOB. — Primo, plane sic de Christo exponas, q. d. Dixit David, cui facta est promissio de Messia, sive «Christo» ex se nascituro, qui est «Christus Dei» veri quem coluit «Jacob» Patriarcha, quia unctus est a Deo in summum mundi regem et pontificem. Secundo, de ipso Davide, q. d. Dixit David qui constitutus est, ut esset «christus Dei,» id est rex a Deo unctus, qui regeret posteros «Jacob,» sive populum Israel. Unde Septuaginta vertunt, dixit vir, quem suscitavit Dominus in christum Dei; sic et Chaldaeus, Vatablus et alii. Tertio, Hebraei apud S. Hieronymum in Tradit. vertunt: Dixit vir, cui constituta est scala christo Dei Jacob, idque sic explicant, q. d. «Scala eidem christo Dei Jacob, id est Davidi, constituta est, per quam conscenderet ad Deum, eo quod idem scilicet confessus sit se peccasse Domino.» Unde additur vox Jacob, q. d. Scala Davidis similis est scalae Jacob, Genes. cap. xxviii, per quam nimirum ipse vidit ascendentes Angelos ad Deum scalae innixum, ut per eam repraesentaretur Filii Dei descensus in terram et carnem, per Jacob et Davidem, qui futuri erant ejus parentes, ut eos caeterosque homines peccato Adae aliisque propriis perditos redimeret, et per poenitentiam salvaret. Scala ergo peccatoris est poenitentia et confessio;
EGREGIUS PSALTES ISRAEL. — Egregius Hebraice נעים naim, id est pulcher, speciosus, suavis, jucundus. Tales enim sunt Psalmi quos David composuit, et cani jussit a Levitis in Israel; unde iidem canuntur in Ecclesia Christiana per omnia saecula, loca et templa, ipsique sunt exsultatio Ecclesiae et fidelium.
Versus 2: Spiritus Domini Locutus Est per Me
2. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam, — supple, insonuit, q. d. Deus locutus est per me, ac per meam linguam, quasi organum et instrumentum, Psalmos dictavit, juxta illud: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis, Psalm. xliv, q. d. Ego non ex me meoque ingenio et sensu, sed afflatu numinis, Deo psallere, Deumque hymnis et psalmis laudare didici et docui.
Versus 3: Dominator Justus in Timore Dei
3. GOD SAID, ETC., A JUST RULER IN THE FEAR OF GOD. — God is the "ruler" of those who fear God, or of those whom He finds established "in the fear of God"; for He rules and governs them so providently, kindly, and lovingly that He seems almost forgetful of the rest. The Chaldean translates: He said that He would establish a king for me; He is the Messiah, who is to arise and rule in the fear of God.
Versus 4: Sicut Lux Aurorae
4. SICUT LUX AURORAE, ORIENTE SOLE, MANE ABSQUE NUBIBUS RUTILAT. — Primo, Lyranus, q. d. Sicut lux aurorae resplendet, sic Deus clare mihi Davidi locutus est et revelavit futura. Secundo et melius, Chaldaeus, Abulensis et alii, q. d. Sicut lux aurorae rutilat, subaudi, sic rutilabit regnum meum (Davidis) et, ut vers. 5, sequitur, domus mea et aliorum justorum, eritque splendida, fecunda et gloriosa instar solis.
ET SICUT PLUVIIS (irrigata) GERMINAT HERBA DE TERRA, — subaudi, sic germinabit et fecunda erit domus et posteritas mea, uti explicat versus sequens. Ex quo liquet ad litteram, Davidem hic de se suaque stirpe loqui; allegorice vero et praecipue de Christo ex stirpe sua nascituro; Christi enim ortus fuit ex coelesti gratia Spiritus Sancti, eoque irrorante B. Virgo concepit et peperit Christum, juxta illud: «Virtus Altissimi obumbrabit tibi.» Et: Visitavit nos Oriens ex alto, Luca 1.
Versus 5: Pactum Aeternum
5. NEC TANTA EST DOMUS MEA APUD DEUM, UT PACTUM AETERNUM INIRET MECUM, — q. d. Ego et domus mea non sumus tam magni, tantique meriti, ut ob illud Deus mecum iniret pactum, mihique promitteret domum, id est posteritatem et stirpem regiam perpetuandam usque ad Christum, indeque in aeternum; Christus enim omnium hominum dignitatem et merita longe transcendit. Hoc ergo pactum iniit mecum Deus ex mera sua misericordia, gratia et liberalitate, qua me unum e toto mundo eligere voluit, ut Christi generationi subservirem.
Versus 6: Praevaricatores Quasi Spinae Evulsi
6. PRAEVARICATORES AUTEM QUASI SPINAE EVELLENTUR UNIVERSI. — a Deo, vel in hac vita, vel in die judicii, ubi eos e terra ejiciet in abyssum gehennae.
7. QUAE NON TOLLUNTUR MANIBUS. ET SI QUIS TOLLERE VOLUERIT EAS, ARMABITUR FERRO ET LIGNO LANCEATO, IGNEQUE SUCCENSAE COMBURENTUR. — Significat impios quasi spinas, mollis correctionis esse incapaces, et contactum eorum esse aculeatum; ac proinde non blande, sed rigide, cum eis agendum ut ferro succidantur, vel igne comburantur: sicut qui spinas vult tollere, non manibus eas evellit, ne iis pungatur; sed manus armat ferro quo eas succidat, vel ligno lanceato; Vatablus, hastili lanceae, quo eas abigat et amoveat, ne ab iis laedatur: denique non tollet eas, sed igne comburet. Sic Deus succidet domos impiorum, easque igne gehennae succendet; me autem meamque et caeterorum justorum domum prosperabit et perpetuabit.
Versus 8: Nomina Fortium David
8. HAEC NOMINA FORTIUM DAVID. — Additur I Paralip. xi, 10: Qui adjuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel. Porro hi fortes habitabant in domo una quae, Nehem. III, 16, vocatur domus fortium, ubi etiam quasi in palaestra athletae et pugiles, exercitii causa, digladiationibus certabant, ait ex Lyrano Adrichomius, qui eam sitam ait in monte Sion juxta palatium Davidis, ibique eamdem graphice depingit. Texitur hic catalogus fortium militum sive heroum Davidis, primo, ad historiae integritatem, ut scilicet constet qui fuerint milites et duces, per quos David praelia tanta confecit, et tot victorias obtinuit; secundo, ut virtuti eorum haec laus detur, quae omnes ad fortitudinem eorum imitandam excitet. Allegorice, ut hi fortes Davidis repraesentent Christi Apostolos et viros Apostolicos per quorum heroica facta ipse suae fidei subegit totum orbem. Tropologice, ut eorum exemplo animentur fideles ad fortiter certandum contra carnem, mundum et daemones. Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, Matth. xi. Coelum enim sublime est et forte, quare a fidelibus mente sublimioribus et fortioribus expugnandum est. Igitur coelum est civitas fortium, in qua nemo imbellis et imbecillis admittitur, juxta illud Isaiae xxvi, 1: Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, in ea ponetur murus, et antemurale.
8. SEDENS IN CATHEDRA SAPIENTISSIMUS PRINCEPS INTER TRES. — Quis hic? David rex, inquiunt Hebraei apud S. Hieronymum, Chaldaeus, Eucherius, Lyranus, Rupertus, Dionysius, Vatablus. Alii putant esse Joab ducem exercitus. Verum dico: Hic sedens non est David, sed Jesbaam, primus fortium Davidis. Id ita esse clare liquet tam ex Septuaginta qui hic vertunt, Jesbaab filius Techmani, primus trium hic; tum ex I Paral. xi, 41, ubi clare dicitur: «Iste numerus robustorum David; Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta;» tum ex Josepho qui eum vocat Issemum, vel ut mendose legit Abulensis Eusebium filium Achimac. Recensentur enim hic fortes Davidis, quorum princeps fuit Jesbaam. Ita Beda, Angelomus, Abulensis, Quaest. X, Hugo, Glossa, Cajetanus, Arias, Serarius, Sanchez, Salianus.
Allegorically, Hear Rupert, book 2, chapter 38: "In Christ was the spirit of humility like the most tender worm of wood, under whose guidance He allowed Himself to be crushed: for dying once He despoiled the underworld, and now sitting in the chair He is to judge all, the living and the dead."
Versus 9: Eleazar Filius Dodo
The first of the mighty men was Jesbaam, the second Eleazar, the third Shammah. And this was the first trio of mighty men.
PERCUSSIT PHILISTHAEOS, DONEC DEFICERET MANUS EJUS, ET OBRIGESCERET CUM GLADIO. — «Obrigesceret,» stupore et spasmo, ait Vatablus. Experimur enim nimio labore et fatigatione manus contrahi ac stupere, ut explicari nequeant: stupor ergo manum Eleazar astrinxit gladio, ut ab eo amoveri non posset. Minus recte Josephus, lib. VII, cap. x, ait manus ejus adhaesisse capulo ob sanguinem ab eo confusum in gladio concrescentem, manumque Eleazari sibi astringentem. Nec enim cruor ita concrescit, ut manum gladio astringat.
Versus 11: Semma et Ager Lentium
11. ET POST HUNC SEMMA. — Tertius hic est in primo ternione fortium.
Versus 13: Tres Principes et Cisterna Bethlehem
15. O SI QUIS MIHI DARET POTUM AQUAE, DE CISTERNA QUAE EST IN BETHLEHEM. — Audi Josephum: Dixit ad suos David: O quam bonam aquam habemus in patria mea, maxime in cisterna portae vicina! O si quis eam mihi afferret! id certe mallem quam multum argenti accipere. Omnes enim amant fontes et bona patriae suae: patria autem Davidis erat Bethlehem. Verum Davidis, utpote cordati regis desiderium, magis ferebatur in ipsam Bethlehem, quam in aquam ejus; nimirum optabat ipse patriam suam e manibus Philistinorum extorqueri, et sibi ac Israeli reddi. Porro tres fortes audito hoc Davidis desiderio, ut suam in eum fidem et promptitudinem ostenderent, ipso inscio, et, ut mox patuit, invito, per medios hostes hanc aquam ei attulerunt.
AT ILLE NOLUIT BIBERE: SED LIBAVIT EAM DOMINO, — ne aquam bibens videretur sudorem et sanguinem suorum heroum, quo comparata erat, bibere et haurire. Ut ait S. Gregorius, lib. IX Registri, epist. 39: «Bibere ei licuit, si voluisset; sed quia illicita se fecisse meminit, laudabiliter etiam a licitis abstinuit.» Et ut ait Eucherius: «Naturam vicit, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo totus exercitus sitim tolerare disceret.» Idem fecit Julius Caesar et Alexander Magnus, teste Curtio, lib. VII, qui in aquae penuria, et communi militum siti, oblatam sibi aquam noluit bibere. «Tunc, ait Curtius, poculo pleno, sicut oblatum est, reddito. Nec solus, inquit, bibere sustineo, nec tam exiguum dividere possum omnibus.»
Allegorice, S. Ambrosius ait: «David non aquam de piscina quæ est in Bethlehem sitiebat, sed spiritu Christum ex Virgine nasciturum prævidebat. Optabat ergo non fluminis aquam bibere, sed gratiæ spiritualis haustum.» Unde Methodius, in orat. De Præsentatione, Deiparam sic alloquitur: «Tu es illa cisterna Bethlehem, quam David desideravit ad vitæ refectionem, ex qua cunctis immortalitatis poculum profluxit!»
Versus 18: Secundum Triumviratum — Abisai, Banaias, Jonathas
18. ABISAI QUOQUE FRATER JOAB, FILIUS SARVIAE, PRINCEPS ERAT DE TRIBUS FORTIBUS, — Secundi gradus et ordinis. Nam in primo ordine et ternione, primique tres fortissimi erant Jesbaam, Eleazar et Semma. Ad quos nemo alius pervenit, ut sequitur. Hic ergo describuntur tres fortes secundi ordinis, et primis jam dictis proximi; secundum ergo hunc fortium ternionem constituebant Abisai, Banaias et Jonathan: de Abisai constat hoc loco: de Banaia vero vers. 20 et 23, et clare I Paral. xi, 24. Banaias enim pollebat robore, aeque ac consilio, unde praeerat legionibus Cerethi et Phelethi, eratque secretarius Davidis, ut patet
SED USQUE AD TRES PRIMOS NON PERVENERAT. — q. d. Abisai non erat ex primo ternione fortium, sed ex secundo, in eoque erat primus.
Versus 20: Banaias et Leones Moab
20. IPSE (Banaias) PERCUSSIT DUOS LEONES MOAB, — leones enim Moabitici fortiores et ferociores sunt Indicis, aeque ac sunt Punici, uti ex Alberto et Avicenna docet Gesnerus, tract. De leone, lib. I. Unde in Hebraeo hi leones vocantur Ariel, id est leones Dei, id est magni, vasti et saevi; quae enim Dei sunt, magna sunt.
ET PERCUSSIT LEONEM IN MEDIA CISTERNA IN DIEBUS NIVIS. — Rem gestam ita narrat Josephus: Cum ningeret, leo in quemdam puteum illapsus est, cujus os quod angustum esset, videbat brevi fore, ut id nivibus oppleretur. Atque ideo deplorato exitu et salute, rugire coepit. Banaias autem forte fortuna iter faciens accurrit ad rugitum bestiae, et cum descendisset in puteum, repugnantem ictu baculi, quem gerebat, exanimavit.
Versus 24: Triginta Fortes
24. ASAEL FRATER JOAB INTER TRIGINTA. — Praeter duos terniones fortium jam recensitos, hic subjungit tertium, sed decuplo majorem, continentem scilicet caeteros triginta fortes, qui tamen cum sex jam dictis non erant comparandi, quorum primus erat Asael. «Triginta» praecise sunt triginta duo, ut patet numeranti; sed Scriptura numeros integros assignat, quales sunt denarii vel simplices, vel duplicati, aut triplicati, uti sunt triginta.
34. Eliam filius Achitophel. — Hic «Eliam» fuit pater Bethsabee uxoris Uriae, et postea Davidis, uti tradunt Hebraei.
Versus 39: Urias Hethaeus — Omnes Triginta Septem
39. URIAS HETHAEUS. — Audi Rupertum, lib. II, cap. xxxix: Triginta fortium ultimus positus erat Urias Ethaeus, videlicet propter id quod sequitur: et addidit furor Domini irasci contra Israel. Jam enim ultio facta fuit in David, et in domo ejus: in populo vero, qui noluit resistere David in perimendo Uria Ethaeo, necdum ultio divina facta fuerat. Ex S. Hieronymo hausit id Rupertus, aeque ac Angelomus, Hugo ac Abulensis. Verum aliam pestis causam afferam cap. seq.
OMNES TRIGINTA SEPTEM. — Sunt enim triginta duo fortes, deinde quinque (nam sextus non nominatur) fortissimi, in primis duobus ternionibus jam recensitis, quibus additis fiunt universim triginta septem. Josephus numerat 38, quia insuper addit Joab. Porro I Paral. xi, plures numerantur: nam post 37 hic recensitos, et ultimum Uriam, alios sedecim adjungit, quia liber Paral. supplet ea quae in libris Regum subticentur. Praecipui ergo fortes Davidis fuere 37 qui hic recensentur; sed praeter illos fuere alii fortitudine quoque praestantes, qui in Paral. adduntur. Hi enim socii fuere Davidis fidelissimi, ac venerunt ad eum a Saule profugum, eumque «adjuverunt, ut fieret rex super totum Israel,» ut ibi dicitur cap. xi, vers. 10, unde expleto horum 37 fortium numero dicitur ibidem, vers. 42: «Adina filius Siza Rubenites, princeps Rubenitarum, et cum eo triginta,» q. d. «Adina» princeps erat Rubenitarum, non omnium, sed illorum triginta quos secum ducebat, esto illi non essent e numero triginta fortium.