Cornelius a Lapide

IV Regum XVIII


Index


Synopsis Capitis

Regnat Ezechias, idola subvertit, rebellat regi Sennacherib, qui vers. 17, mittit Rabsacen. Hic Deum blasphemat, et Ezechiae insultat, suadetque Judaeis ut se dedant Sennacherib.


Textus Vulgatae: IV Regum 18:1-37

1. Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. 2. Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset; et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariae. 3. Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater ejus. 4. Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum; vocavitque nomen ejus Nohestan. 5. In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt; 6. et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quae praeceperat Dominus Moysi. 7. Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. 8. Ipse percussit Philisthaeos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a Turre custodum usque ad Civitatem munitam. 9. Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam, 10. et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria: 11. et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum; 12. quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus: omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt. 13. Anno quartodecimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. 14. Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me; et omne quod imposueris mihi feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. 15. Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis; 16. in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri, quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. 17. Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen, de Lachis ad regem Ezechiam, cum manu valida, Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agrifullonis. 18. Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. 19. Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? 20. Forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare? 21. an speras in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. 22. Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam; nonne iste est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? 23. Nunc igitur transite ad Dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum? 24. Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? 25. Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. 26. Dixerunt autem Eliacim filius Helciae, et Sobna, et Joahe, Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis Syriace, siquidem intelligimus hanc linguam; et non loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum. 27. Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? 28. Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna Judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. 29. Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea. 30. Neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum. 31. Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me; et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris: 32. donec veniam, et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos. 33. Numquid liberaverunt dii Gentium terram suam de manu regis Assyriorum? 34. Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 35. Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea? 36. Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. 37. Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.


Versus 2: Viginti Quinque Annorum Erat

2. VIGINTI QUINQUE ANNORUM ERAT, CUM REGNARE COEPISSET. Dices: Ex capite praecedenti liquet quod Achaz vixerit duntaxat triginta sex annis; ergo Achaz genuit Ezechiam anno aetatis undecimo: nam cum ipse mortuus est anno aetatis trigesimo sexto, succedens ei Ezechias erat 25 annorum; tolle enim 25 a 36, remanent anni undecim. Consequentiam admittit Cajetanus, Sanchez et S. Hieronymus, epistola 132 ad Vitalem, ubi pluribus exemplis id fieri posse probat. Abulensis tamen censet Achaz fuisse quatuordecim annorum, cum genuit Ezechiam; quia, inquit, in Scriptura tacentur anni ejus incompleti. Erat enim Achaz, inquit Abulensis, cum coepit regnare, viginti annorum scilicet completorum, et unius incompleti, quem Scriptura non numerat. Rursum sedecim annis regnavit, scilicet completis, insuper decimo septimo incompleto: quare mortuus est anno aetatis trigesimo octavo. Ezechias quoque erat tantum 24 annorum completorum, cum regnare coepit; sed inchoarat annum 25.


Versus 4: Confregit Serpentem Aeneum

4. CONFREGITQUE SERPENTEM AENEUM QUEM FECERAT MOYSES (ad sanandum eos qui a serpentibus morsi erant, Numer. XXI, 8); SIQUIDEM USQUE AD ILLUD TEMPUS FILII ISRAEL ADOLEBANT EI INCENSUM tanquam numini benefico, utpote qui patres eorum curasset a morsu serpentum. Addit Philastrius Episcopus Brixiensis, coaevus S. Ambrosio, lib. De haeresibus, cap. xxi, Ezechiam jussisse deleri et ferro radi; penitusque exscindi impressiones sive

VOCAVITQUE NOMEN EJUS NOHESTAN, id est aenulum, scilicet ex parvo, vili et tinnulo aere conflatum. "Nohestan" enim est nomen diminutivum, quo utitur Ezechias ad simulacri contemptum, q. d. Quid putatis, o Judaei, parum aeris vilis sordidique habere divinitatem? Erratis, nil in eo est numinis, nil magni, nam non est aliud quam modica objecti nigrique aeris portio. Addit Anastasius Nicaenus ex Eusebio: "Libros, inquit, Salomonis qui scripti erant de Proverbiis, et odis in quibus tractabatur de natura plantarum et omni genere animalium, et de curatione omnium morborum, de medio sustulit Ezechias; propterea quod morborum medelas inde acciperet populus, et nihili faceret a Deo petere curationes."


Versus 5: In Domino Deo Israel Speravit

5. In Domino Deo Israel speravit, ideoque dicitur vers. 7: "Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, sapienter se agebat." Unde et apposite vocatus est "Ezechias" hebraice חיקיהו Chizkiahu, id est fortitudo mea

Non fuit similis ei, Ezechiae, quoad hoc scilicet, quod abstulerit excelsa et serpentem aeneum confregerit, quae alii reges omnes ante eum permiserant. Nam alioqui David videtur religiosior et sanctior fuisse Ezechia: David enim vir fuit secundum cor Dei, cui proinde a Deo facta est promissio de Christo ex se nascituro; adeoque David a Deo statutus est in exemplar quod imitarentur, regibus omnibus ex eo nascituris. Ita Abulensis. Vel certe est hyperbole, q. d. Adeo pius et zelosus in Dei cultu tuendo fuit Ezechias, ut vix videatur habuisse parem vel similem. Idem dicitur de Abraham, Eccli. xliv, 20: "Non est, inquit, inventus similis illi in gloria, qui conservavit legem Excelsi." Vide ibi dicta.


Versus 7: Rebellavit Contra Regem Assyriorum

7. REBELLAVIT QUOQUE CONTRA REGEM ASSYRIORUM, cui se pater ejus Achaz subjecerat pendebatque tributum, quod negavit Ezechias, indignum reputans regem Juda fidelem servire regi infideli, confidensque in Deo, quod ipse se ab hac servitute liberaret, uti et fecit, per miraculosam victoriam.


Versus 8: A Turre Custodum Usque ad Civitatem Munitam

8. A TURRE CUSTODUM rusticana, ut dixi cap. XVII, vers. 9.


Versus 11: Collocavit Eos in Hala et in Habor

11. COLLOCAVITQUE EOS IN HALA ET IN HABOR FLUVIIS GOZAN IN CIVITATIBUS MEDORUM Pro fluviis, Serarius et alii censent legendum fluvii. Unde Vatablus vertit, juxta fluvium Gozan, et sic vertit Noster, cap. xvii, 6. Hebraice enim est נהר nehar, id est fluvii, in singulari; aut certe fluvii vocantur urbes adjacentes fluviis per metonymiam, nam in urbibus habitant homines, non in fluviis, nisi apud Sinas, ubi tanta est hominum copia, ut terra eos non capiat: quare multi in pontibus et navibus fluminum habitare coguntur, teste nostro Nicolao Trigaultio in historia Chinensi.


Versus 13: Ascendit Sennacherib Rex Assyriorum

13. Anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit SENNACHERIB, qui jam Salmanasar patri vita functo, in regno Assyriorum successerat. Ascendit autem contra Judam, eo quod Ezechias rebellasset et tributum negasset, vers. 7. Id factum est ex Dei providentia, qui, non obstante pietate Ezechiae, volebat punire tribum Juda, ob idololatriam et scelera ab ea commissa.


Versus 17: Misit Rex Assyriorum Rabsacen

17. MISIT AUTEM REX ASSYRIORUM. Nota hic perfidiam Sennacherib qui, acceptis ab Ezechia trecentis argenti talentis, et triginta auri, nihilominus mittit contra eum exercitum, qui proinde ab Angelo caesus est, ac dum aliena invasit, sua domi amisit.

QUAE EST IN VIA AGRIFULLONIS. Ita dictus est ager, quod in eo fullones aqua piscinae pannos abluerent.


Versus 25: Dominus Dixit Mihi: Ascende ad Terram Hanc

25. DOMINUS DIXIT MIHI: ASCENDE AD TERRAM HANC ET DEMOLIRE EAM. Mentitur Rabsaces se Dei jussu invadere Judaeos, ut eos terreat, et ad deditionem compellat. Ita Abulensis.

Reliqua hujus capitis transcripta sunt ex Isaiae cap. xxxvi, ubi ea explicui: Isaias enim fuit internuntius inter Deum et Ezechiam, eique victoriam contra Sennacherib praedixit et promisit.


Versus 36: Praeceptum Regis Acceperant Ne Responderent

36. PRAECEPTUM REGIS (Ezechiae) ACCEPERANT, UT NON RESPONDERENT EI. Cur? Respondet primo S. Cyrillus Alexandrinus in cap. Isaiae citatum: "Quia, inquit, imperitis sermonibus, et fastui barbarico, linguaeque contra Deum petulanti illacrimari potius, quam reclamare oportuit." Respondet secundo Procopius ad locum citatum Regum: "Nihil, inquit, ad blasphemias istas responderi passus est pius rex, ne ad majores provocaret." Respondet tertio Abulensis, ibidem Quaest. XLIV: "Quia ad honorem, inquit, regis pertinebat, quod negotia fierent prudenter, ordinate, et cum maturatione; si autem quilibet de populo posset respondere Rabsaci, sicut vellet, esset quaedam deordinatio magna, et posset irridere Rabsaces deordinationem quam habebat Ezechias in subditis et negotiis suis."