Cornelius a Lapide

IV Regum XVII


Index


Synopsis Capitis

Osee ultimus regnat in Israel: illo enim negante tributum Salmanasar reliquas quinque tribus Israel transfert in Assyriam, ac Assyrios colonos mittit in Samariam, qui in ea tam Deo Israelis, quam suis diis et idolis serviunt.


Textus Vulgatae: IV Regum 17:1-41

1. Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. 2. Fecitque malum coram Domino; sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. 3. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. 4. Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti, ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. 5. Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. 6. Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala, et in Habor, juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. 7. Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos. 8. Et ambulaverunt juxta ritum Gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel, quia similiter fecerant. 9. Et irritaverunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a Turre custodum usque ad Civitatem munitam. 10. Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum: 11. et adolebant ibi incensum super aras in morem Gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum; feceruntque verba pessima irritantes Dominum. 12. Et coluerunt immunditias, de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc. 13. Et testificatus est Dominus in Israel et in Juda, per manum omnium Prophetarum et Videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Prophetarum. 14. Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo. 15. Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt; et secuti sunt Gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et illae faciebant. 16. Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos, et adoraverunt universam militiam coeli; servieruntque Baal, 17. et consecraverunt filios suos, et filias suas, per ignem: et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum. 18. Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. 19. Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. 20. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: 21. ex eo jam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabath: separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. 22. Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: et non recesserunt ab eis, 23. usquequo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum Prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc. 24. Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. 25. Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos. 26. Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae. 27. Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis; et doceat eos legitima Dei terrae. 28. Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum. 29. Et unaquaeque Gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, Gens et Gens in urbibus suis, in quibus habitabat. 30. Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthei fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima. 31. Porro Hevei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim, 32. et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus. 33. Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem Gentium, de quibus translati fuerant Samariam; 34. usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum; neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel. 35. Et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis; 36. sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. 37. Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus, et non timeatis deos alienos. 38. Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, 39. Sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. 40. Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. 41. Fuerunt igitur Gentes istae timentes quidem Dominum; sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.


Versus 1: Regnavit Osee Filius Ela in Samaria

1. ANNO DUODECIMO ACHAZ REGIS JUDA REGNAVIT OSEE FILIUS ELA IN SAMARIA. Hic annus 12 Achaz erat octavus post mortem Phacee; Phacee enim regnavit 20 annis, et mortuus est anno quarto Achaz, ut patet ex dictis cap. xvi, vers. 1. Quare fuit hic interregnum 8 annorum in Israel, scilicet ab anno quarto Achaz, quo mortuus est Phacee, usque ad annum duodecimum Achaz, quo Phacee successit Osee. Videtur ergo regnum Osee in Israel interruptum armis vel Syrorum, vel aemulae familiae Phacee, ait Abulensis, Quaest. XVII, per octo annos, donec octavo anno Osee iterum viribus resumptis coepit regnare anno 12 Achaz. Ita Richardus de S. Victore in concordia annorum regum Israel et Juda, Cajetanus et alii. Vide dicta cap. xv, 30.


Versus 2: Fecit Malum Coram Domino

2. FECITQUE MALUM (Israeli solitum, scilicet colendo vitulos aureos a Jeroboam ibidem erectos, quasi deos penates sive Israeli proprios et patrios) CORAM DOMINO, SED NON SICUT REGES QUI ANTE

EUM FUERANT; quia, ut tradunt Hebraei in Seder Olam cap. xxii, Osee licet ipse coleret vitulos aureos, permisit tamen suis qui vellent ire in Jerusalem, ibique adorare Deum Judaeorum in templo, quod caeteri reges Israel non permiserant, imo per dispositos a se custodes, euntes intercipiebant. Hinc Osee permisit Israelitas ab Ezechia invitatos Jerosolymam ad celebrandum Pascha, eodem pergere, ut patet II Paralip. xxx, 11 et 18.


Versus 3: Ascendit Salmanasar Rex Assyriorum

3. CONTRA HUNC ASCENDIT SALMANASAR filius Theglathphalasar filii Phulensis. Genebrardus putat Salmanasar esse eum qui a Ptolemaeo Nabonassar vocatur. Verum Salmanasar fuit Assyrius, Nabonassar vero Chaldaeus, ut nomina ipsa indicant. Ita Serarius. Quare Nabonassar fuit Baladan, de quo cap. xx, 12.

ET FACTUS EST EI OSEE SERVUS, REDDEBATQUE ILLI TRIBUTA per quinque vel sex annos, quibus exactis negavit tributum, fretus ope regis Aegypti. Quare Salmanasar invasit Israelem, ac Osee vinxit, et Samariam per tres annos obsedit, ac anno tertio cepit; qui fuit annus nonus et ultimus Osee, quo Salmanasar reliquas quinque tribus Israelis abduxit in Assyriam et Mediam, sicut Theglathphalasar pater ejus ante quatuordecim annos quinque viciniores tribus eodem abduxerat. Fuit haec secunda plenaque captivitas Israelis, sive decem tribuum, ex qua nunquam redierunt, facta anno sexto Ezechiae regis Juda, idque ut testimonium esset Christum exspectatum esse Messiam sibi jam olim ex libris veteris Testamenti, ait Cajetanus; nulla enim spes eis restat restituendi regni terreni, cum plane sint dissipati et dispersi, sed tantum spes regni spiritualis, et salutis aeternae quam attulit Christus omnibus gentibus quae in eum credere volunt. Porro tunc ex Israel in Assyriam abductus fuit Tobias; erat enim ipse ex tribu Nephtali: quare ejus historia hic subnectenda est; hoc enim tempore sub Salmanasar contigit.


Versus 6: Posuit Eos in Hala et in Habor

6. Posuitque eos in Hala et Habor juxta FLUVIUM GOZAN, IN CIVITATIBUS MEDORUM. Josephus ait abductos in Mediam et Persidem. Scaliger censet translatos ad Colchos et Iberos. Ego vero, ait Genebrardus, puto veterem Tartariam esse ad desertum Belgiam in Orientis Septentrionalis angulo, e qua illi sub annum Christi 1200, duce Cingis erumpentes, cum antea ignoti essent, et loco et nomine, imperium Cham Tartarorum, quod hodie memoratur, constituerunt. Nam in Hebraeorum annalibus apud R. Salomonem in xxvii Isaiae, decem tribus in Oriente fuerunt perditae, ibique facile amplexae sunt Mahometismum: quod jam ab aevo circumciderentur, et corrupta quadam Mosaicae religionis specie tinctae essent. Confirmat id Genebrardus, ex eo quod hordae quaedam apud Tartaros nomina Dan, et Nephtalim et Zabulon retinuisse dicuntur, aliaque apud eos exstare legis et rerum Hebraicarum monumenta: ut non mirum sit Russiam, Sarmatiam,

Livoniam et Moscoviam Judaeis abundare, qui etiam nunc, sicut et in Europa, patriae superstitionis retinentissimi sunt. Addit Genebrardus plurosque in Americam penetrasse; nam ibi sepulcra subterranea cum litterarum Hebraicarum inscriptionibus esse reperta, et eam profectionem indicari IV Esdrae xiii, 40: "Hae sunt decem tribus, inquit, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Osee regis, quem captivum duxit Salmanasar rex Assyriorum, et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram aliam, etc."

Denique censet Genebrardus hanc Israelitarum per Orientem et Septentrionem dispersionem et quasi infusionem Judaeorum, fabulae quod Caspiis montibus clausi teneantur, occasionem dedisse.

Hic ergo finitur regnum Israel sive decem tribuum, quod a primo eorum rege Jeroboam, qui fecit schisma a Roboam rege Juda, stetit per annos 236, haecque est Assyriaca captivitas, quae Babylonicam in qua abducta est tribus Juda, et excisa Jerusalem sub Sedecia rege, praecessit annis 134.

Porro multi hanc captivitatem praevidentes fugerant in alias provincias, multi etiam veri Dei cultores migrarunt in tribum Juda, eique se junxerunt, ut patet ex sequenti.


Versus 9: Irritaverunt Filii Israel Dominum

9. ET IRRITAVERUNT FILII ISRAEL VERBIS NON RECTIS DOMINUM. "Verbis," id est, rebus et operibus, puta idololatriis et superstitionibus. "Verbum" enim saepe in Scriptura significat rem verbo significatam per metonymiam, uti hic vers. 11. A TURRE CUSTODUM USQUE AD CIVITATEM MUNITAM. "Turrim custodum," vocat turrim rusticanam, quae erigitur in agris et vineis, ut in ea degant custodes, qui uvas, fructus et segetes custodiant, q. d. Israelitae statuerunt idola in locis et municipiis tam parvis quam magnis, scilicet tam in pagis et villis, quam in oppidis et urbibus munitis. Ita Vatablus.


Versus 11: Fecerunt Verba Pessima Irritantes Dominum

11. Feceruntque verba (id est opera) pessima, uti jam dixi.


Versus 13: Testificatus Est Dominus in Israel et in Juda

13. ET TESTIFICATUS (protestatus) EST DOMINUS IN ISRAEL ET IN JUDA PER MANUM OMNIUM PROPHETARUM; tunc enim Deus misit prophetas, scilicet Osee, Isaiam, Joelem, Amos, Abdiam et Michaeam, ut patet ex eorum prooemio. Nam sub Azaria, sive Ozia rege coepit prophetare Osee et Isaias, qui ex parte Dei protestati sunt Israeli et Judae de injuria et impietate in Deum commissa, quod scilicet relicto Deo colerent idola, ac de ejus castigatione, quod scilicet Deus eos per Assyrios vastaret, et captivos abduceret; hanc enim eis comminati et vaticinati sunt.


Versus 15: Secuti Sunt Gentes per Circuitum

13. ET SECUTI SUNT GENTES QUAE ERANT PER CIR-


Versus 16: Adoraverunt Universam Militiam Coeli

16. ET ADORAVERUNT UNIVERSAM MILITIAM COELI, puta solem, lunam, luciferum ceteraque astra, quae sunt quasi "militia" et ordinata acies Dei, quae semper circumit, et stationes suas obit, militatque Deo ac ejus jussu in infideles et impios vibrat procellas, tonitrua et fulmina.


Versus 20: Projecit Dominus Omne Semen Israel

20. PROJECITQUE DOMINUS OMNE SEMEN ISRAEL (scilicet tam decem tribuum, quam tribus Juda, de qua sermo praecessit), DONEC PROJICERET EOS A FACIE SUA, id est donec plene et irrevocabiliter eos a se abjiceret. Notent hic Judaei, scilicet se plane a Deo abjectos et projectos esse, ut suae gentis e captivitate, quam per 1600 annos patientur, liberationem, et Synagogae restitutionem sperare non debeant, sed ceteris gentibus immixti et permixti, cum eis in Christum credere debeant, si a servitute tam temporali quam aeterna liberari velint.


Versus 24: Rex Assyriorum Adduxit Viros de Babylone

24. ADDUXIT AUTEM REX ASSYRIORUM VIROS DE BABYLONE. Hinc patet Salmanasar dominatum fuisse non tantum Assyriae, sed et Babyloni: nam inde colonos transtulit in Samariam. ET DE CUTHA. Hinc coloni hi translati in Samariam dicti sunt Cuthaei, sicut a Samaria dicti sunt Samaritani. Quare ipsi fuere Babylonii et Assyrii, non vero Judaei vel Israelitae.


Versus 26: Ignorant Legitima Dei Terrae

26. IGNORANT LEGITIMA DEI TERRAE, id est ignorant ritum et caeremonias, quibus legitime coli vult Deus Samariae: idcirco enim ipse iratus immisit in eos leones, ut praecessit.


Versus 30: Viri Babylonii Fecerunt Sochothbenoth

30. VIRI ENIM BABYLONII FECERUNT SOCHOTH BENOTH quasi suum simulacrum et idolum. Notat Vatablus voces has esse Syriacas et Chaldaicas, atque haec significare: Sochoth Benoth idem est quod gallinae cum pullis suis. Nergel est gallus gallinaceus. Asima est hircus sylvestris. Nebahaz est canis, eo quod latrare soleat, aut iratus exerat dentes. Tharthac est asinus. Adramelech et Anamelech est mulus et asinus. Vide et mirare hic stoliditatem Cutheorum sive Samaritarum, qui stolidissima animalia, uti sunt mulus, equus et asinus, pro diis coluerunt: permisit hoc Deus, ut ostenderet in quae absurda numina incidunt illi qui verum Dei numen deserunt.


Versus 33: Dominum Colentes, Diis Suis Serviebant

33. ET CUM DOMINUM COLERENT, DIIS QUOQUE SUIS SERVIEBANT. Nova fuit haec Cutheorum stultitia, quod Deum cum idolis suis colerent, quasi Deus esset Dominus terrae Israel, quam ipsi incolebant; idola vero essent dii patrii suarum terrarum, ex quibus abducti erant in Samariam.


Versus 41: Gentes Istae Timuerunt Dominum

41. FUERUNT IGITUR GENTES ISTAE TIMENTES (adorantes, sacrificantes, colentes) QUIDEM DOMINUM. NIHILOMINUS ET IDOLIS SUIS SERVIENTES. NAM FILII EORUM ET NEPOTES, SICUT FECERUNT PATRES EORUM, ITA FACIUNT USQUE IN PRAESENTEM DIEM. Hi ergo sunt Cuthaei sive Samaritae vel Samaritani, qui simul colebant Deum Israel cum idolis gentium, ideoque Judaeis Deum solum colentibus fuere exosi quasi anathemata, ut patet ex Samaritana cum Christo colloquente, Joannis IV. Ex tota enim gentium deorum et religionum colluvie et permixtione, religionem quamdam ex multis compactam, quasi centonem monstrosum effecere. Quare errores varios habuere, quos recenset S. Epiphanius, Philastrius et alii in eorum haeresi.

A Judaeis mutuati sunt circumcisionem, sabbati cultum, caeremonias a Moyse praescriptas. Solum enim Moysis Pentateuchum admittebant, ceteros vero prophetas et hagiographas spernebant. Ab aliis gentibus mutuati sunt eorum idola, ritus gentilitios, superstitiones, etc. Addit Philastrius, et ex eo Gabriel Prateolus in haeresi Samaritanorum, eos primo, judicium futurum non exspectare; secundo, resurrectionem mortuorum negare; tertio, animae immortalitatem inficiari; quarto, Jesum esse Christum Dei Filium a prophetis promissum non credere; quinto, S. Epiphanius, haeresi 9 sub medium: "Habent, inquit, alias quasdam dementiae consuetudines antiquas, quod videlicet urina se proluunt, ubi ab externis venerint, polluti nimirum. Et quod in aquam se una cum vestibus immergunt, ubi contigerint alium ex alia gente." De aliis Samaritanorum erroribus vide Epiphanium, haeresi 10, 11, 12, 13. Porro Samaritae, cum Judaeis omnia prospere succederent, volebant esse Judaei, cum sinistre eos aversabantur, instar vespertilionis Aesopici, qui cum avibus volebat esse avis propter alas quas habet, cum muribus mus; corpore enim est mus, sed alis avis. Unde Josephus, lib. XI Antiq. cap. viii, et lib. XII., cap. vii, scribit Samaritas, cum viderent Alexandrum Magnum Judaeis amicum, jactasse se esse Judaeos, et eamdem cum eis religionem colere: cum vero Antiochum Epiphanem eis infensum et infestum conspicerent, negasse se esse Judaeos, eosque aversatos esse.