Cornelius a Lapide

IV Regum XVI


Index


Synopsis Capitis

Regnat Achaz filius Joatham: contra eum conspirant reges Syriae et Israel. Ille invocat Theglathphalasar ipsique ingens pondus auri et argenti mittit: qui invocatus Syriam et Israelem vastat. Interim Achaz idola colit, et templum profanat.


Textus Vulgatae: IV Regum 16:1-20

1. Anno decimo septimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. 2. Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset; et sedecim annis regnavit in Jerusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus. 3. Sed ambulavit in via regum Israel; insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola Gentium: quae dissipavit Dominus coram filiis Israel. 4. Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. 5. Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. 6. In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila; et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. 7. Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum; ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. 8. Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9. Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen, Rasin autem interfecit. 10. Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regi Assyriorum in Damascum, cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus. 11. Exstruxitque Urias sacerdos altare: juxta omnia quae praeceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias, donec veniret rex Achaz de Damasco. 12. Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum; 13. et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare. 14. Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini; posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem. 15. Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes; altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam. 16. Fecit igitur Urias sacerdos, juxta omnia quae praeceperat rex Achaz. 17. Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem qui erat desuper; et mare deposuit de bobus aereis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. 18. Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templum Domini, propter regem Assyriorum. 19. Reliqua autem verborum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda? 20. Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.


Versus 3: Filium Suum Consecravit, Transferens per Ignem

3. FILIUM SUUM CONSECRAVIT (idolo Moloch) TRANSFERENS PER IGNEM. Nota dupliciter: Ammonitae et Hebraei filios suos consecrabant idolo Moloch, primo, eos igne comburendo: ritum modumque recensui Levit. cap. xviii, vers. 21; secundo, traducendo eos per ignem, tum ut eos igne expiarent a peccatis et immunditiis, tum ut hoc ritu eos idolo Moloch initiarent et dedicarent. Ritum describit Theodoretus: "Vidi, inquit, in aliquibus civitatibus semel in anno accendi rogos, et trans eos saltare aliquos, non solum pueros, sed etiam viros; infantes autem per flammam ferri a matribus. Videbatur autem istud quaedam esse expiatio, et purgatio. Existimo autem hoc quoque fuisse Achazi peccatum." Quare Theodoretus et ex eo Salianus censent Achaz filium non combussisse, sed traduxisse tantum per ignem, itaque eum lustrasse, et dicasse idolo. Unde II Paralip. cap. xxviii, vers. 3, dicitur: "Et lustravit filios suos in igne." Ex quo loco liquet Achaz non unum, sed plures, et forte omnes filios hoc ritu lustrasse; nec enim verisimile est eum plures vel omnes combussisse; successit enim ei in regno filius Ezechias.

Josephus tamen et ex eo Abulensis et Adrichomius censent eum filium suum immolasse et cremasse idolo Moloch. Lyranus censet eum utrumque fecisse, scilicet unum e filiis cremasse, alios traducendo per ignem lustrasse. Porro non dubium est plures Judaeos hoc exemplo Achaz regis sui excitatos filios suos consecrasse Moloch.


Versus 7: Misit Achaz Nuntios ad Theglathphalasar

7. MISIT AUTEM ACHAZ NUNTIOS AD THEGLATHPHALASAR, ut se adjuvaret contra Rasin regem Syriae, et Phacee regem Israel, ideoque misit omne aurum et argentum tam templi, quam palatii sui. Peccavit hac in re Achaz, eo quod Deus per Isaiam, cap. vii, vers. 4, ipsi opem promisisset contra Rasin et Phacee; sed ipse diffisus Deo, fisus est regi Theglathphalasar, ideoque ab eodem spoliatus et oppressus est. Audi II Paralip. cap. xxviii, vers. 19: "Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum. Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. Igitur Achaz, spoliata domo Domini et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. Insuper et tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz, immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei, et universo Israel."


Versus 9: Transtulit Habitatores Damasci Cyrenen

9. Transtulit habitatores ejus (Damasci) CYRENEN, non illam quae est in Aethiopia, nec illam quae est in Africa, sed in Cyrenen quae est in Media. Unde Josephus ait Damascenos translatos in Mediam.

Cumque vidisset altare Damasci -- egregia forma, materia et arte elaboratum, placuit ei; unde jussit Uriae Pontifici, ut ad ejus ideam simile fieri curaret Hierosolymis in templo, loco altaris a Salomone fabricati. An altare hoc idolis (uti Damasceni) erexerit, iisque sacrificarit Achaz, an vero Deo vero, Scriptura non exprimit; verisimile tamen est cum idolis illud erexisse; quia illa colebat ipse aeque ac Damasceni, eisque ubique aras erigi jubebat, ut iniret gratiam Theglathphalasar, eumque sibi devinciret colendo ejus deos et idola, sed frustra: idcirco enim ab eo expilatus et subactus est, uti dixi. Ita Abulensis et alii.


Versus 11: Exstruxit Urias Sacerdos Altare

11. Exstruxitque Urias sacerdos altare. Peccavit Urias Pontifex, impium hoc altare erigens, malens placere regi Achaz quam Deo: secus fecit S. Ambrosius; nam ut ipse refert lib. V, epist. 32: "Cum esset impositum ut Ecclesiae vasa jam traderemus Imperatori, hoc responsi reddidi: me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum; id quod mei juris esset, libenter offerre, templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim. Deinde consulere me etiam Imperatoris saluti, quia nec mihi expedit tradere, nec illi accipere. Accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria, et absit a me ut tradam Christi haereditatem, et haereditatem Dionysii, qui in exilio, fidei causa, defunctus est, haereditatem Eustorgii confessoris, haereditatem Miroclis atque omnium retro fidelium Episcoporum."


Versus 14: Altare Aereum Transtulit

14. Porro altare aereum (a Salomone fabricatum) QUOD ERAT CORAM DOMINO (id est coram Sancto, et Sancto sanctorum, in quo residebat Deus dans oracula) TRANSTULIT per contemptum, ut dicitur II Paralip. xxviii, 19 et 22; quia Achaz fuit impiissimus, ideoque contemptor Dei, ejusque altaris et templi. Idcirco enim altare Dei suo loco movit, illique suum Damascenum substituit, ac altare Dei ad latus sui altaris, quasi vicarium et precarium in angulo collocavit.


Versus 15: Super Altare Majus Offer Holocaustum

15. Super altare majus (quod ego amoto Salomonico, instar altaris Damasceni erigi curavi) OFFER HOLOCAUSTUM.


Versus 17: Posuit Super Pavimentum Stratum Lapide

17. ET POSUIT SUPER PAVIMENTUM. Fecit Achaz haec omnia ad contemptum, ut dixi, altaris (huic enim luteres et mare aeneum subserviebant), utque illud ad usus suos, puta ad sacrificia foret inutile; itaque Judaei non in eo, Deo vero, sed in idolis sacrificare cogerentur.


Versus 18: Musach Sabbati

18. MUSACH QUOQUE SABBATI QUOD AEDIFICAVERAT IN TEMPLO. Repete ex vers. praecedenti "tulit," et

"deposuit," hoc est sustulit et defecit. Quid fuerit "Musach" variae sunt sententiae; sed duae probabiliores; prior, Musach hebraice idem est quod opertorium sive tectum; significat ergo vel solium opertum, in quo sabbato aliisque festis diebus sedebant reges, ut sacrificiis interessent ac legem Dei audirent; unde cap. xxiii, vers. 3, "gradus" vocatur, ut vult R. Salomon. Hinc Septuaginta vertunt, fundamentum cathedrae sabbatorum, per quod videntur accipere basin cui imponebatur cathedra regis, cum veniret sabbato ad templum oraturus et legem auditurus, Ezech. xlvi, 1: "Musach sabbati" ergo hebraice significat tentorium sabbatinum conopeo splendido coopertum, quod erat juxta atrium sacerdotum, sed extra illud, in quo rex sabbato et festis sedebat spectans sacrificia. Et hoc est tribunal in quo sedit Joas, cum creatus est rex a Joiada Pontifice, IV Regum cap. xi, vers. 14; aut certe, "Musach" significat pulpitum, ut vertit Vatablus, sive suggestum opertum et tectum, in quo sedebant Levitae et sacerdotes, dum legem et prophetas populo interpretabantur, ut vult Vilalpandus, uti fecit Esdras, Nehem. cap. viii, vers. 4. Posterior sententia est, quod "Musach" erat tegmen, puta velum vel tabulatum paratum pro Levitis aliisque templi custodibus, qui singulis sabbatis per vices munia sacra obibant in templo, ait Vatablus. Aut "Musach" erat locus contectus in atrio populi, ut sub illo tuti ab aestu, pluvia et ventis degerent homines, qui ad templum oraturi vel legem audituri confluebant. Unde Marinus in Lexico "Musach" vertit porticum. Omnes hi sensus probabiles sunt; impius enim Achaz videtur haec sustulisse. Unde II Paralip. cap. xxix, vers. 24, dicitur clausisse templum Domini. Verum, quia "Musach sabbati" pertinere videtur ad "egressum regis," qui hoc eodem versu continetur; hinc alius sensus quem mox subjiciam videtur probabilior.

ET INGRESSUM REGIS EXTERIUS CONVERTIT IN TEMPLUM DOMINI PROPTER REGEM ASSYRIORUM. Primo, nonnulli sic explicant, q. d. Achaz profanavit templum, cum illud fecit esse quasi vestibulum regii sui palatii, ut in illud non pateret aditus nisi per templum, ut scilicet ipse esset tutior a rege Assyriorum, qui templum prius expugnare debuisset, antequam pergeret ad expugnationem palatii. Verum alia ex parte quae templo non adjacebat, poterat oppugnari palatium, et facilius expugnari quam templum.

Secundo, Theodoretus et Lyranus censent Achaz obstruxisse iter quo e palatio ibatur ad templum, ne rex Assyriorum intelligeret ipsum plane deseruisse Deum verum Deique cultum, ut ejus deos sequeretur et coleret. Favet Chaldaeus qui pro convertit, vertit, avertit (convertere enim est alio vel in contrariam partem vertere). Hebraice est הסב heseb, id est circuire fecit, ut, nimirum si quis e regia in templum ire vellet, magno circuitu descendere cogeretur ex monte Sion,

Denique, hic videtur maxime obvius et congruus totius hujus versiculi esse sensus, ut per "Musach sabbati" accipiamus tentorium et conopeum in quo rex sedebat in sabbatis et festis in atrio laicorum, sed primo loco vicinissimus atrio sacerdotum, ut proxime spectaret sacrificia et audiret hymnos quos canebant sacerdotes et Levitae in suo atrio, ut patet Ezechiel, xlvi, 1. Nemini enim laico, ne regi quidem, atrium sacerdotum ingredi fas erat, sed solis sacerdotibus et Levitis. Achaz vero in gratiam regis Assyriorum, qui vile et indecorum sibi esse existimabat foris stare cum vili plebe, "Musach" hoc, sive tentorium, "convertit in templum Domini," id est diruto muro intermedio, junxit atrio sacerdotum, ut vicinum esset Sancto et Sancto sanctorum, ut jam non inter laicos et plebem, sed inter sacerdotes rex uterque consistere vel considere posset, quasi separatus a vulgo et sacerdotibus annumeratus, ut proxime omnia sacra quae sacerdotes peragebant tam in atrio, quam in Sancto, cerneret et audiret.

Porro, quia ad hoc regis "Musach," sive tentorium et tribunal ingressus patebat ex ipsa domo regia, per intermedia atria, hinc Achaz hunc quoque ingressum qui domus suae regiae pars erat, qua rex e regia ad "Musach" descendebat, quae idcirco hic vocatur "ingressus regis," templo conjunxit, ut quae quasi domus laica antea erat extra atrium sacerdotum, jam dejecto septo intermedio intra ipsum atrium sacerdotum concluderetur, eoque pertingeret usque ad Sanctum et Sanctum sanctorum. Hunc sensum exigit "convertit in templum Domini," quod tam ad ingressum regis, quam ad Musach sabbati pertinet. Ita Gaspar Sanchez ex Rabbino Salomone, Lyranus et alii; nec improbat Abulensis qui tamen aliam expositionem adjicit, dicens duas fuisse e regia vias ad templum, unam patentem et publicam, per quam spectante populo rex ibat ad templum, alteram occultam et clausam, per quam rex secreto, cum videri nollet, adibat templum: publicam viam clausit Achaz, ut regi Assyriorum (cujus gratiam ambiebat) videretur patriae religionis

Minus vere quoque Glossa, quem sequuntur Dionysius et Hugo, censet "Musach sabbati" fuisse aedificium in templi vestibulo, in quod reges sabbatis ad templum venientes eleemosynas conjicerent: "Musach" ergo fuisse gazophylacium regum, sicut "Corbona" erat gazophylacium laicorum.