Cornelius a Lapide

IV Regum XV


Index


Synopsis Capitis

Regnat Azarias in Juda, succedit ei filius Joathan. In Israel regnant successive Jeroboam, Zacharias, Sellum, Manahem, Phaceia, Phacee, et ultimus Osee. Nam Phul et Theglathphalasar reges Assyriorum invadunt Israelem, et partem ejus transferunt in Assyriam.


Textus Vulgatae: IV Regum 15:1-38

1. Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. 2. Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. 3. Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus. 4. Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 5. Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabat populum terrae. 6. Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? 7. Et dormivit Azarias cum patribus suis; sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. 8. Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel in Samaria sex mensibus; 9. et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. 10. Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo. 11. Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 12. Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. 13. Sellum filius Jabes regnavit trigesimo nono anno Azariae regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria. 14. Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum regnavitque pro eo. 15. Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 16. Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa; noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas. 17. Anno trigesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. 18. Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus. 19. Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus. 20. Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. 21. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 22. Et dormivit Manahem cum patribus suis, regnavitque Phaceia filius ejus pro eo. 23. Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio; 24. et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. 25. Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob, et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 26. Reliqua autem sermonum Phaceiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 27. Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. 28. Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. 29. In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum Maacha et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephtali: et transtulit eos in Assyrios. 30. Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziae. 31. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 32. Anno secundo Phacee, filii Romeliae regis Israel, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda. 33. Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc. 34. Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. 35. Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam. 36. Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? 37. In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam, Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. 38. Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius ejus pro eo.


Versus 1: Regnavit Azarias Filius Amasiae

1. Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israel, REGNAVIT (regnare coepit) Azarias Amasiae filius REGIS JUDA. Azarias hic alio nomine dictus est Ozias. Azarias enim hebraice idem est quod auxilium Dei; Ozias, idem quod fortitudo Dei; ubi autem est auxilium Dei, ibi est fortitudo. Deus enim est fortissimus et potentissimus. Unde II Paralip. cap. xxvi, vers. 7, de eo dicitur: "Et adjuvit eum Deus contra Philistiim, et contra Arabes, et contra Ammonitas," etc. Ex hoc loco Franciscus Ribera in Amos, cap. 1, vers. 1, censet interregnum fuisse tredecim annorum inter Amasiam et Azariam, eo quod Azarias trimulus esset moriente patre Amazia. Id probat, quod anno decimo quinto Amasiae, uti dictum est cap. praec. vers. 23, coepit regnare Jeroboam, cujus anno vigesimo septimo, uti hic dicitur, coepit regnare Azarias. Amazias autem regnavit annis viginti novem. Ergo 29 ejus annus fuit decimus quartus Jeroboami. Ergo vacavit regnum Juda ab anno 14 Jeroboami usque ad 27 ejusdem, puta per spatium tredecim annorum. Verum respondeo annum hunc 27 Jeroboam esse annum 27 ab eo tempore quo Jeroboam simul cum patre Joas regnare coepit; nam regni, quo ipse post patrem solus regnavit, erat hic annus decimus quartus duntaxat, quo Amazias moriens anno regni sui vigesimo nono, successorem reliquit Azariam filium. Id ita esse liquet ex II Paral. cap. xxv, vers. 25, ubi Amasias, post mortem Joas, dicitur vixisse quindecim annis. Mortuus est ergo anno 14 finiente, et 15 inchoante Jeroboami, qui Joas patri immediate successit. Ita Salianus, Cajetanus et alii. Fugienda enim hic sunt interregna, ne chronologiae series continua turbetur, et incerta dubiaque reddatur. Unde Eusebius, Josephus et alii passim regno et annis Amasiae immediate subjiciunt, et connectunt regnum et annos Azariae.


Versus 2: Quinquaginta Duobus Annis Regnavit

2. ET QUINQUAGINTA DUOBUS ANNIS REGNAVIT. Tempore Azariae vixit Sardanapalus, quem Gentiles Historici ultimum collocant regem Assyriorum, aiuntque eum utpote effeminatum ab Arbace Mediae praefecto obsessum in Ninive, ibi seipsum cum gaza regia concremasse. Quare Arbacem se fecisse regem Mediae sub annum Azariae decimum, regnante apud Latinos Proca Sylvio, apud Corinthios Agemone, apud Spartanos legislatore Lycurgo. Ita Eusebius, Diodorus, Justinus, Ptolemaeus, Strabo, et ex eis Torniellus, Salianus, Gordonus, Samerius et alii.

Verum paulo post restituta est Ninive, ejusque regnum; nam, ut mox audiemus, paulo post sub eodem Azaria regnavit Phul rex Assyriorum, cui successit Theglathphalasar, huic Salmanasar, huic Sennacherib, huic Asarhaddon, sub quo ob caesos paulo ante Assyrios, Ezechiam et Jerusalem obsidentes, ab Angelo, Ben Merodach Babylonius caput erexit, seque regem Babylonis effecit, qui fuit avus Nabuchodonosoris primi monarchae Babyloniorum. Omnes enim hi reges jam nominati vocantur reges Assyriorum, non Babyloniorum, nec ante Baladan quispiam in Scriptura rex Babylonis nuncupatur.

Videtur ergo Phul Assyrius cum Arbace praefecto divisisse Sardanapali imperium, ut Arbaces Mediae et Persidi, Phul vero Assyriae et Babyloniae dominaretur: ita ex Metasthene Annii Genebrardus, Torniellus, Samerius, Gordonus, Salianus et alii.

Huic chronologiae consentit tempus prophetiae Jonae, qui, ut audivimus cap. praecedenti vers. 25, prophetavit sub Jeroboam, cui coaevus fuit Azarias. Jonas ergo missus a Deo Sardanapali et Ninivitarum luxum et luxuriam castigavit. Poenituit Sardanapalus cum Ninivitis, sed non multo post in solita vitia relapsi, ab Arbace Medo obsessi et vastati fuere, ut dixi in Jona.


Versus 5: Percussit Dominus Regem, et Fuit Leprosus

5. Percussit autem Dominus regem (Azariam) et FUIT LEPROSUS, quia scilicet ipse usurpabat munus Pontificis, adolendo incensum super altare thymiamatis, quod erat in Sancto, ut dicitur II Paral. cap. xxvi, vers. 16, de quo ibidem plura.


Versus 8: Regnavit Zacharias Filius Jeroboam

8. ANNO TRIGESIMO OCTAVO AZARIAE REGIS JUDA REGNAVIT ZACHARIAS FILIUS JEROBOAM SUPER ISRAEL. Hic fuit abnepos Jehu; unde Jehu stirps regia finita fuit in Zacharia, quasi in quarta generatione, uti ei promiserat Deus, cap. x, vers. 30: "Anno trigesimo octavo Azariae," scilicet ex eo tempore quo ipse regnare coepit cum patre Amasia; nam ex eo tempore quo post patrem solus regnavit Azarias, erat hic annus 26 vel 27. Si ergo annos 38 Azariae numeres ab anno 18 Amasiae patris ejus, quo ipse eum in regnum socium ascivit, annus hic Azariae 38 erit 41 Jeroboami regis Israel, quippe qui anno 15 Amasiae patris Azariae solus regnare coeperit. Hic enim annus quadragesimus primus fuit ultimus Jeroboam: unde, eo moriente, successit ei filius Zacharias per sex menses. Verum quia Azarias post patrem Amasium solus regnavit 52 annis qui hic sigillatim consignantur: nam vers. 37, numeratur annus Azariae 39, et vers. 23,

Nota: Sub Azaria coeperunt computari Olympiades, sed quoto ejus anno id factum variant Chronologi. Eusebius, lib. III De Praeparat. et in chronico initium Olympiadum collocat anno 50 Azariae ac consequenter urbis Romae initium, cum eam Romulus condidit anno Achaz quarto vel quinto: nam initium Olympiadum antecedit initium Romae 23 annis, uti omnes Historici et Chronologi consentiunt. Jam adde duos annos Azariae (regnavit enim 52 annis) et sedecim filii ejus Joatham, ac quinque Achaz habebis annos 23 quos quaerimus.

Alii Olympiades coepisse censent anno quarto vel quinto Azariae; Serarius anno 47 ejusdem. Pererius, libro XI in Danielem, quasi anno octavo Achaz. Torniellus, Salianus et alii anno 52 Azariae, vel potius anno primo Joatham, quia Azariae patri successit. Exigua enim est haec paucorum annorum in tanta temporum priscorum intercapedine differentia. Juxta tabulam chronologicam quam praefixi Pentateucho, caeperunt Olympiades anno quadragesimo Azariae; Roma vero condita est anno decimo vel undecimo Joatham, de quo vers. 33.

Porro ante Olympiades nihil apud Historicos profanos Graecos et Latinos est certum, sed omnia incerta et confusa: unde hoc saeculum ipsi vocant μυθικό, id est fabulosum: post eas vero, aeque ac post conditam Romam, omnia suis annis inde deductis assignari coeperunt, uti testatur Eusebius, lib. X De Praepar. cap. III, et Censorinus, lib. X De die natali, cap. xxi. Olympias autem spatium erat quatuor annorum, quod intercederat inter duos ludos Olympicos, qui Jovi Olympio totius Graeciae concursu, quarto quolibet anno, apud Pisam et Elidem ob memoriam diei intercalaris celebrabantur sub initium aestatis sive solstitii aestivi, a luna undecima usque ad decimam sextam, teste Livio, Censorino et aliis.

Audi Solynum Polyhistoricum, cap. 11: "Certamen Olympicum (quod olim Hercules in honorem atavi sui materni Pelopis ediderat, in omni genere certaminum victor) jam pridem intermissum Iphitus Elidensis instauravit post excidium Trojae anno 408. Roma deinde condita, incipiente Olympiade 7 post excidium Trojae anno 433." Idem scribunt Diodorus Siculus, Dionysius Halicarnasseus, Eratosthenes apud Clementem Alexandrinum, et ex his alii.

ET ASCENDIT MANAHEM DE THERSA, quam nomine regis sui Zachariae obsidebat, ait Josephus, et occiso in Samaria Sellum, qui occiderat Zachariam regem, rapuit imperium, cumque Thersam rediisset, nec Thersenses eum ut regem admitterent, in eos saeviit, et maxime in Thapsenses discindendo praegnantes in ea, ut dicitur vers. 16.


Versus 1: Regnavit Azarias Filius Amasiae6: Percussit Manahem Thapsam

16. ET TERMINOS EJUS DE THERSA, nam ager urbis Thapsae pertingebat usque ad Thersam, ait Vatablus.

ET SCIDIT EAS, hoc est, dissecuit praegnantes, ut foetum educeret, ait Abulensis. Magna fuit haec crudelitas et barbaries.


Versus 1: Regnavit Azarias Filius Amasiae9: Venit Phul Rex Assyriorum

19. VENIEBAT PHUL REX ASSYRIORUM. Hic est "Phul," qui alio nomine "Belochus" dicitur, qui cum Arbace Medo Sardanapalum in Ninive per biennium obsedit, coegitque ut exstructa in regia pyra altissima, in eam se cum uxoribus et filiis ac mille myriadibus auri et decem mille myriadibus argenti injiceret et concremaret. Duravit incendium ad quindecim dies. In eo desiit monarchia Assyriorum, quae a Belo usque ad Sardanapalum stetit annis mille trecentis. Porro Phul cum Arbace divisit monarchiam, ac sibi servavit Assyriam et Babyloniam; Arbaci concessit Mediam et Persiam. Porro Phul hebraice idem est quod faba, ait Pagninus, sicut Romae a faba cognominati sunt Fabii, inter quos eminuit Fabius Maximus Romae liberator, et Hannibalis domitor. Notat Scaliger regum Assyriorum et Babyloniorum nomina alia esse simplicia, ut Phul, Asar, Theglath; alia composita, ut Theglathphalasar componitur ex tribus; scilicet ex Theglath, Phul et Asar. Salmanasar componitur ex Salman et Asar, et Asarhaddon conflatur ex Asar et Haddon. Nabuchodonosor ex Nabo, qui erat Deus Babyloniorum, Chad, et Netser. Vide ibi dicta Isaiae XLVI, 1.

ET DABAT MANAHEM PHUL MILLE TALENTA ARGENTI, UT ESSET EI IN AUXILIUM, contra rebelles Thersae, Thapsae, etc., ut dictum est versu 14. Haec fuit occasio cur Theglathphalasar successor Phulis invaserit Israelem, eumque abduxerit in Assyriam, ut dicetur vers. 29. Phul ergo vocatus in auxilium


Versus 2: Quinquaginta Duobus Annis Regnavit9: Venit Theglathphalasar Rex Assur

29. IN DIEBUS PHACEE VENIT THEGLATHPHALASAR REX ASSUR. Qui fuit filius Phulis de quo vers. 19, ideoque dictus est Phul, Assar, vel Theglath Phul-Assar. Hic ecce vastavit Israelem, ac ex eo quinque tribus in Assyriam abduxit, nimirum incolas "Galaad," scilicet Rubenitas, Gadditas, et dimidiam tribum Manasse; et "Galilaeae," puta Zabulonitas et Nephtalitas, de quibus Isaias, cap. ix, vers. 1, cum paulo ante vocatus in auxilium ab Achaz rege Juda, contra Rasin regem Syriae, et Phacee regem Israel, venisset Damascum, et occisis illis regibus, ut dicitur cap. seq. 6 et 7, ipsum quoque Achaz, a quo vocatus fuerat, oppressit, ejusque ditionem expilavit, II Paral. xxviii, 8.

Hoc ipsum paulo ante Isaias, vii, 17, ipsi Achaz praedixerat. Haec ergo fuit prima Israelis, id est decem tribuum captivitas. Hinc apposite Theglathphalasar Hebraice (cui affinis est lingua Assyriaca et Chaldaica) idem est quod captivitas mirabilis ligationis, ait Pagninus in Nomin. Hebr.


Versus 30: Regnavit Osee Pro Eo

30. REGNAVITQUE PRO EO (puta Osee pro Phacee) VIGESIMO ANNO JOATHAM FILII OZIAE. Dices: Joatham tantum sedecim annis regnavit, ut dicitur vers. 33; quis est ergo hic annus ejus vicesimus? Respondeo: Fuit vicesimus ab eo tempore quo Joatham regnare coepit cum patre Azaria: hic enim a Deo percussus lepra, ideoque a contubernio hominum separatus, regni regimen permisit Joatham filio suo, ut dictum est versu 5. Ita Cajetanus et alii. Dices: Osee non potuit regnare cum Joatham; nam Phacee cui successit Osee fuit superstes Joathamo per tres annos, ut patet hic versu 27 collato cum versu 1. cap. seq. Respondeo, Osee coepisse regnare et invadere regnum Phacee, vivente Joatham, tandemque eo mortuo, post aliquot annos eum omnino superasse, et occidisse anno quarto Achaz regis Juda, tumque solum plene regnasse. Ita Cajetanus. Secundo, melius Hebraei in Seder Olam, Abulensis, Genebrardus, Torniellus, Salianus sic exponunt: "vigesimo anno Joatham," id est qui vicesimus futurus erat Joatham solius post patrem regnantis, si ipse adhuc vixisset, qui ante quadriennium erat mortuus. Erat ergo hic annus vigesimus ex quo Joatham regnare coepit; sed quia ipse sedecim tantum annis regnavit, hinc revera hic erat annus quartus Achaz, qui successit Joatham; sed maluit Scriptura nominare Joatham quam Achaz, quia necdum Achazi mentionem fecerat. Porro Scriptura annos Osee bifariam numerat; primo, ab hoc anno quarto Achaz, uti hic fit; secundo, ab hoc anno Achaz duodecimo; uti fit IV Reg. cap. xvii, versu 1. Ratio est, quod prioribus octo annis Osee non fuerit rex pacificus, sed cum familia Phacee adhuc luctans, aut Assyriorum potius servus quam rex, aut aliis de causis a regno impeditus. Itaque ab anno quarto Achaz precario magis quam pleno jure regnabat. Ita Abulensis, Serarius, Salianus


Versus 32: Regnavit Joatham Filius Oziae

32. Anno secundo Phacee, etc., REGNAVIT JOATHAM FILIUS OZIAE REGIS JUDA; Phacee enim coepit regnare anno 52 et ultimo Oziae: quare hic primus fuit regni Phacee annus; secundus fuit quo mortuo Ozia successit ei Joatham, qui sedecim annis regnavit: quare 17 anno Phacee, mortuo Joatham, successit ei filius Achaz, ut dicitur cap. seq. 1; quia nimirum ultimus annus Joatham non fuit integer, sed dimidiatus, ita ut 17 Phacee fuerit simul ultimus Joathami morientis, et Achazi ei succedentis. Quocirca unus annus additus vel demptus in chronologia nullam facit differentiam; quia anni dimidiati nunc numerantur, nunc non numerantur.

Porro, "Joatham," ait Auctor Imperfecti, hom. 1 in Matth., interpretatur perfectus vel dominus, immaculatus. Et vere perfectus fuit hic Joatham, et quantum ad reges se praecedentes dominus immaculatus; quia fecit quod placitum erat Deo, et nulla reprehensio ejus legitur in scriptura regnorum. Sedecim annis regnavit -- probe et pie; unde prae aliis laudatur a Scriptura et a Josepho. Tempore Joatham prophetavit Isaias et Michaeas, ut patet ex ejus titulo. Anno undecimo Joatham, Romulus agens annum aetatis 18 urbis Romae fundamenta jecit 21 die aprilis (unde hic dies deinceps quasi Romae natalis quotannis celebratus est) ipsis scilicet Palilibus, hoc est, festo Palis Deae pastorum, quae pro felici pecorum partu illa die ab eis colebatur. Hinc enim vocatum est Palilia vel Parilia. Factum id est Olympiadis sextae anno tertio, ut vult Varro; vel quarto, ut vult Cato, et cum eo secuti Cicero, Plinius, Tacitus, Gellius, Censorinus, Eusebius, S. Augustinus, Orosius, et Cardinalis Baronius. Quare Olympiades antecedunt Romam 23 annis, ut dixi: tot enim annos conficiunt sex Olympiades jam dictae; quaelibet enim quatuor continet annos. Hoc computu Olympiadum initium assignandum est anno 40 Azariae, uti dixi, et juxta eumdem Roma condita est anno 731 ante nativitatem Christi.

Alii, quia paulo tardius vel serius hoc initium Olympiadum assignant, hinc consequenter tardius vel serius assignant fabricam Romae. Unde Torniellus et Salianus, quia initium Olympiadum combinant cum primo anno Joatham, hinc Romae initium combinant cum anno octavo vel nono Achaz. Sed in re tam antiqua post tot saecula exigua est haec temporis differentia.

Hic illud Propertii: Urbi festus erat, dixere Palilia patres. Hic primus coepit moenibus esse dies.

Hinc quoque S. Hieronymus in cap. 1 Isaiae,