Cornelius a Lapide

IV Regum XIV


Index


Synopsis Capitis

Gesta Amasiæ filii Joas regis Juda, ac bellum ejus cum Joas rege Israel in quo Amasias victus captusque est, ac Jerusalem spoliata: qui tandem a suis occisus filium reliquit successorem Azariam, sicut Joas regi Israel successit filius Jeroboam, et huic filius Zacharias.


Textus Vulgatae: IV Regum 14:1-29

1. In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. 2. Viginti quinque annorum erat, cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. 3. Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quæ fecit Joas pater suus, fecit: 4. nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. 5. Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum. 6. Filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus; sed unusquisque in peccato suo morietur. 7. Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. 8. Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz, filii Jehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos. 9. Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10. Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria, et sede in domo tua; quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? 11. Et non acquievit Amasias: ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ. 12. Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua: 13. Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem; et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 14. Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam. 15. Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 16. Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel: et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. 17. Vixit autem Amasias, filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israel, quindecim annis. 18. Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda? 19. Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. 20. Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in Civitate David. 21. Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia. 22. Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis. 23. Anno quinto decimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno: 24. et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. 25. Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad mare Solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat in Geth, quæ est in Opher. 26. Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli. 27. Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub cœlo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. 28. Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath, Judæ in Israel, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 29. Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.


Versus 1: Regnavit Amasias Filius Joas

1. In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel regnavit Amasias. — Dices: Hoc videtur repugnare capiti præcedenti, versu 10, ubi dicitur Joas rex Israel regnare cœpisse anno 37 Joas regis Juda qui 40 annis regnavit, cui mortuo demum successit filius Amasias; ergo Amasias non secundo, sed quarto anno Joas regis Israel regnare cœpit. Respondeo, Joas rex Israel regnare cœpit anno 37 Joas regis Juda, sed cum patre suo Joachaz; ac post biennium mortuo patre solus regnare cœpit anno 39 Joas regis Juda, ab eoque anno hic anni ejus numerantur. Quare moriente Joas rege Juda anno sequente, puta 40 regni sui, qui erat annus secundus Joas regis Israel, quo solus post patrem Joachaz regnavit, Amasias patri Joas in Juda succedens ibidem regnare cœpit solus anno secundo Joas regis Israel.


Versus 2: Nomen Matris Ejus Joadan

2. Nomen matris ejus Joadan. — Multas rationes hic congerit Abulensis cur in lib. Regum regibus Juda semper addantur nomina matrum, nunquam autem regibus Israel; potissima est, quod regnum Juda potius erat, et celebrius templo veroque Dei cultu, et Messia ex eo nascituro. Adde regnum Israel fuisse schismaticum et idololatricum, Juda vero legitimum et divinum.


Versus 3: Fecit Rectum Coram Domino

3. Et fecit rectum coram Domino, — quia scilicet Amasias initio regni solum Deum verum coluit. Verumtamen non ut David pater ejus, — qui non tantum idola non coluit, sed nec ea subditos colere permisit; quod tamen fecit Amasias, permittens populum immolare in excelsis, quod libro II Paral. cap. xxv, vers. 2, dicitur: «Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.» Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit, — quia sicut Joas vivente Joiada Pontifice solum Deum coluit, eo vero mortuo deflexit ad idola; sic fecit et Amasias ejus filius, qui sub finem declinavit ad Deos Idumæorum, ut patet II Paralip. xxv, 14.


Versus 4: Excelsa Non Abstulit

4. Nisi tantum quod excelsa non abstulit, — hæc verba non ad proxime præcedentia: «Juxta omnia quæ fecit Joas pater ejus,» quia Joas quoque excelsa non abstulit; sed ad superiora: «Et fecit rectum coram Domino,» referenda sunt, q. d. Amasias recte Deum coluit, sed non recte permisit populum in excelsis immolare. Quare illa verba («juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit») parenthesin continent, ut advertit Sanchez et quasi parenthesi inclusa a sequentibus sejungenda sunt.


Versus 7: Percussit Edom in Valle Salinarum

7. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. — Idumæi enim rebellarant Judæis ante sexaginta annos, scilicet a sexto anno Joram regis Juda, usque ad duodecimum Amasiæ (aiunt Hebræi in Seder Olam), qui eos rursum debellavit et Judæ servire coegit. Vide II Paral. xxi, 8 et cap. xxv, 11. Porro post hanc victoriam Amasias lapsus est in idololatriam, coluitque Deos Idumæorum, ideoque cæsus captusque est a Joas rege Israel, ut dicitur II Paral. xxv, 20. Et apprehendit petram in prælio, — id est cepit rupem hostium celsam et munitam, ex qua præcipitavit alia decem millia Idumæorum, ut dicitur II Paral. xxv, 12. Ita Cajetanus. Sic Gabaitæ cæsi fugerunt ad petram Remmon, Judic. cap. xx, vers. 4. Alii per «petram» accipiunt «Petram,» Arabiæ urbem, quæ postea a Ptolemæo Philadelpho restaurata dicta est «Philadelphia.» Vocavitque nomen ejus Jectehel, — id est «obedientia» vel «exspectatio Dei,» ut Noster vertit, Genes. xlix, 10, ut nossent omnes quod Amasias ex Dei mandato æque ac auxilio vicerat et punierat rebelles Idumæos. Ita Cajetanus. Aliter Vatablus. Vocavit eam Jectehel, inquit, quia sic vocabatur is qui eam expugnavit. Pagninus Jectehel vertit, congregatio Dei.


Versus 8: Misit Amasias Nuntios ad Joas

8. Tunc (cum gestiens et exultans, imo se exaltans de victoria Idumæorum putaret se pari modo domiturum Israelitas) misit Amasias nuntios ad Joas (regem Israel) dicens: Veni et videamus nos, — in prælio, id est duellemus et præliemur ut videamus uter sit fortior: ita Chaldæus, Veni, inquit, excipiamus ad invicem facies in bello, id est veni et statuto die confligamus. Vatablus, age, spectemus nos mutuo coram. Hebræi, teste Vatablo, censent causam belli fuisse, quod, ut narratur II Paralip. xxv, Amasias conductos a se milites ex Israel contra Idumæos jussa prophetæ dimiserit; illi dimissi, indignantes spoliarunt regnum Judæ; spolia ergo hæc a Joas et Israelitis bello repetere voluisse Amasiam. Verum nil tale indicat Scriptura; quin potius Joas Amasiæ objicit, quod victoria de Idumæis elatus, ex fastu se provocet ad prælium. Audi Josephum, lib. IX, cap. x: «Amasias felicitatem suam, cujus tamen auctorem Deum non agnoscebat, non capiens, sed fastu inflatus, scripsit Joæ regi Israelitarum, ut ipsius imperata faceret cum populo suo, sicut antehac idem populus majoribus ejus Davidi et Salomoni paruit; quod si nolit ultro facere officium, bello esse decernendum de Imperii juribus.» Sic et Abulensis, Histor. Scholast., Salianus et alii. Sperabat Amasias se victorem fore, eo quod propheta sibi dixisset, II Paral. xxv, Deum non esse cum Israele: sed idem cogitare debebat de se, utpote jam apostata et colente Deos Idumæorum, præsertim quia Deus voluerat regnum Israel dividi a regno Juda, ut audivimus lib. III, cap. xii et seq. Quare Amasias, volens rursum illud sibi unire et subjicere, faciebat contra voluntatem Dei, ideoque in bello succubuit.


Versus 9: Carduus Libani Misit ad Cedrum

9. Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. — Hoc apologo Joas retundit fastum Amasiæ provocantis se ad bellum. Contemptim enim Amasiam vocat «carduum» humilem, vilem et aculeatum. «Libani» tamen, quia ipse ex Judæa et semine regio erat oriundus; se vero vocat «cedrum» excelsam, nobilem et pretiosam, quam humilis «carduus,» id est Amasias, vix queat aspicere, multo minus ei se viribus æquare, ut dicere audeat: «Da filiam tuam filio meo uxorem,» q. d. Regnum tuum Israel junge et subde regno meo Juda, uti olim sub Davide ei junctum et quasi conjugio copulatum fuit. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano (Ita vocat milites suos Israelitas; per «Libanum» enim intelligit totam Palæstinam, scilicet tam Israel quam Judam, fortes et feroces quasi leones), et conculcaverunt carduum, — scilicet conculcabunt te, o Amasia, capient et spoliabunt. Ita factum est, uti hic minatus et ominatus est Joas; quia Deus per eum volebat castigare superbiam, æque ac idololatriam Amasiæ, ut dicitur II Paral. xxv, 12. Unde apologo huic hoc epimythium addit Josephus, lib. IX, cap. x: «Hoc exemplum, ait, te


Versus 13: Cepit Joas Amasiam Regem Juda

13. Amasiam vero regem Juda, etc., cepit Joas rex Israel. — Ecce hic impletur apologus Joas: sic enim merentur puniri, qui alios bello lacessunt. Sic videmus non raro eos, qui alios provocant ad duellum, in eo succumbere et occidi, Deo eorum audaciam et superbiam castigante.


Versus 17: Vixit Amasias Quindecim Annis Post Mortem Joas

17. Vixit autem Amasias, etc., postquam mortuus est Joas viginti quinque annis. — Corrige cum Romanis, Chaldæo et Septuaginta 15 annis, uti habetur II Paral. xxv, 25.


Versus 19: Interfecerunt Eum

19. Et interfecerunt eum. — Justum hoc fuit Dei judicium, ut sicut Joas pater deflectens ad idola occisus fuit a suis, sic et Amasias filius ejus ad eadem declinans a suis conjuratis necaretur, ut patet II Paral. cap. xxv, vers. 27. Probabiliter tamen Salianus et alii opinantur eum ante mortem pœnituisse, et pie in unius veri Dei cultu obiisse.


Versus 25: Restituit Terminos Israel

25. Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi. — Hinc patet Jonam prædixisse Jeroboam regi, quod ipse restituturus esset Israeli urbes illas, quas Syri ei ademerant ab Emath usque ad mare Mortuum, etsi hoc oraculum in prophetia Jonæ non exstet. Est autem «Emath» in tribu Nephtalim, contigua Syris, non longe a Damasco, quæ Syriæ erat caput. «Emath» erat ingressus et quasi porta in terram sanctam. Eadem postea ab Antiocho Epiphane in ea regnante dicta est «Epiphania,» vide dicta Amos vi, 2. Audi nunc Josephum, lib. IX, cap. xi: «Jeroboamo propheta Jonas prædixit, quod devictis Syris ditionem suam esset amplificaturus, prolatis ejus terminis ad Septentrionem usque ad Amatham urbem: ad Meridiem vero usque ad Asphaltitem lacum; his enim olim terminis Chananæa terra finiebatur, juxta Josue imperatoris definitionem. Quo oraculo excitatus Jeroboamus totos eos tractus ademptos Syris ad suum regnum addidit, nihil fallente Jonæ vaticinio.» Hinc patet Jonam prophetam prophetasse sub Jeroboam rege Israel, et Azaria, sive Ozia rege Juda, ac proinde coævum fuisse Isaiæ (quem Hebræi Amasiæ regis fratrem, vel fratris filium fuisse tradunt, teste S. Hieronymo) Oseæ, Joeli, Amos et Nahum. Quare non recte Abulensis censet Jonam hunc esse diversum a Jona qui est quartus inter minores Prophetas.


Versus 28: Restituit Damascum et Emath

28. Quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israel. — Quomodo erant hæ civitates Judæ in Israel? aliud enim erat regnum Judæ, aliud Israel. Omissis Abulensis et aliorum sententiis, dico breviter Davidem has urbes cepisse et attribuisse suæ tribui Judæ; quia ipse ex ea erat oriundus, indeque hæ urbes, licet extra sortem Judæ sitæ, vocabantur tamen Judæ. Diviso autem regno Israel a regno Judæ, urbes hæ utpote vicinæ cesserunt Israeli; sensus ergo est, q. d. Jeroboam fecit ut Damascus et Emath a Davide subjugatæ, et tribui Judæ attributæ, sed deinde a Syris occupatæ restituerentur Israeli, cujus ipse erat rex, ac aliis civitatibus Judæ, quæ erant in ditione Israelis, rursum annumerarentur, uti a Davide annumeratæ fuerant, q. d. Jeroboam fecit ut Damascus et Emath olim subactæ et tributariæ Davidi, jam sibi et Israeli forent tributariæ. Ita Salianus et Sanchez.


Versus 29: Dormivit Jeroboam Cum Patribus Suis

29. Dormivitque (naturali morte defunctus est) Jeroboam cum patribus suis. — Dices: Amos cap. vii, vers. 11, dicitur: «In gladio morietur Jeroboam.» Respondeo hæc verba non esse Amos, sed Amasiæ pseudoprophetæ qui, ut Amos prophetam traduceret apud Jeroboam, mentitur et fingit Amos id dixisse. Non enim dixerat Amos: «In gladio morietur Jeroboam,» sed, «consurgam super domum Jeroboam in gladio,» scilicet occidendo non ipsum Jeroboam, sed filium ejus Zachariam.