Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Regnant in Israel successive Joachaz, Joas et Jeroboam, vers. 14, moriens Eliseus victoriam triplicem contra Syros regi Joas promittit, ac vers. 21, jam mortuus mortuum contactu ossium suorum suscitat. Denique, vers. 24, moritur Hazael, cui succedit Benadad filius, quem tertio pugnando vincit Joas juxta oraculum Elisei.
Textus Vulgatae: IV Regum 13:1-25
1. Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israel in Samaria decem et septem annis. 2. Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab eis. 3. Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Hazael regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. 4. Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriæ: 5. et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est de manu regis Syriæ, habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. 6. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria. 7. Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ. 8. Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 9. Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo. 10. Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israel in Samaria sedecim annis, 11. et fecit quod malum est in conspectu Domini, non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulavit. 12. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 13. Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israel. 14. Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. 15. Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas, 16. dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, 17. Et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. 18. Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, 19. iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam. 20. Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. 21. Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. 22. Igitur Hazael rex Syriæ afflixit Israel cunctis diebus Joachaz, 23. et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus, usque in præsens tempus. 24. Mortuus est autem Hazael rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. 25. Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii, tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israel.
Versus 1: Regnavit Joachaz Filius Jehu Super Israel
1. Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israel. — Tempore Joas regis Juda, scilicet anno regni ejus decimo conditam esse Carthaginem Romæ æmulam a Didone, quæ ex Tyro, regnante Pygmalione, navigavit in Africam, eamque condidit, tradit Josephus ex Tyriorum annalibus libro I Contra Appionem, quem sequuntur Torniellus, Gordonus, Salianus, Scaliger, licet alii alio tempore conditam velint. Sunt enim ea de re variæ variorum sententiæ. Juxta hanc sententiam Carthago condita est centum et triginta annis ante Romam. Rursus anno decimo quarto Joas, Lycurgus leges dedit Spartanis, quæ Gentiles celebrant, sed Christianis legibus longe sunt inferiores; nam et mulieribus luxuriose vivere, et adulterari, atque pueris et adolescentibus furari permittunt, ut scilicet fiant callidi, utque quisque rem suam diligentius custodiat. Quare eas improbat, culpatque Aristoteles, lib. II De Repub. cap. ix. Eodem anno 14 Joas, cœperunt certamina Olympica, et ab iis dictæ et numeratæ sunt Olympiades.
Versus 5: Dedit Dominus Salvatorem Israeli
5. Et dedit Dominus salvatorem Israeli. — Quis hic salvator? Aliqui censent fuisse Angelum præsidem et tutelarem Israelis, qui pro eo contra Syros pugnarit et vicerit, uti pugnavit Angelus pro Ezechia contra Sennacherib, occidens 185 millia Assyriorum. Alii volunt fuisse hominem et ducem certum a Deo missum, sed in Scriptura innominatum, ideoque nobis incognitum et incertum. Melius alii censent fuisse Eliseum. Ita Cajetanus. Aut certe Joas regem Israel ab Eliseo confortatum, qui tertio Syros superavit, ut sequitur. Quare toto tempore Joachaz afflictus fuit Israel a Syris, ut dicitur vers. 22. Post Joachaz vero succedens Joas Syros depressit, et Israeli libertatem restituit. Unde Joachaz orans Deum pro salute Israelis, eam impetravit pro tempore regni, non sui sed filii sui Joas. Ita Abulensis.
Versus 7: Non Sunt Derelicti Nisi Quinquaginta Equites
7. Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites. — Hic versus confirmat id quod jam dixi: quare connectendus est cum vers. 3, et ponendus ante versum 4, ubi per hyperbaton interjicitur deprecatio Joachaz, ejusque exauditio, ac promissio liberationis faciendæ per Joas. Ita Sanchez. Et redegerat quasi pulverem in tritura areæ, — id est Hazael comminuit et contrivit Israelitas, sicut comminui et conteri solet gluma et pulvis in area. Ita Abulensis.
Versus 8: Fortitudo Ejus
8. Et fortitudo ejus, — Joachaz licet victus ab Hazaele, utpote potentiore, fortiter tamen in præliis se gessit, et defendit se quoad potuit.
Versus 14: Eliseus Ægrotabat Infirmitate Qua Mortuus Est
14. Eliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est: descenditque ad eum rex Israel (Joas), et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, currus Israel et auriga ejus: q. d. Tu, o Elisee, meus et Israelis es pater, utpote qui me meumque regnum magis defendebas, quam magna equitum et curruum multitudo; tu ergo vivens quasi auriga, aurigabas et regebas regnum Israel; nunc te moriente, quis me meosque contra Hazael et Syros defendet? Idem succlamabat Eliseus Eliæ dum in cœlum raperetur, cap. ii, vers. 12; vide ibi dicta.
Versus 16: Pone Manum Tuam Super Arcum
16. Dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit (perperam Regia legunt supposuit) Eliseus manus suas manibus regis, — ut significaret suum illi auxilium affuturum, etiamsi absentis, imo vita functi; Deum enim propter merita sua ei daturum victoriam; ac se in limbo pro ea Deum oraturum certoque impetraturum. Post mortem ergo viva erat vis et virtus Elisei, ac mira quæ solebat dum viveret, etiam mortuus operabatur. Ita Abulensis, Cajetanus et alii. Unde discant hæretici Sanctos, præsertim post Christum in cœlo regnantes per Deum esse potentes, ut nobis eos invocantibus opitulari possint et velint. Discant hic principes et cæteri hominum, quantum sanctorum virorum oratio et lacrima prosint, ac nisi ipsi manus suas manibus et operibus nostris apponant, frustra nos laborare. Tropologice, Doctor ori prædicationis admoveat manum operationis bonæ, ut quod docet verbo, doceat primus exemplo. Sic efficax erit prædicatio, et auditoribus persuadebit quod prædicat. Ita Angelomus et Eucherius.
Versus 17: Aperi Fenestram Orientalem
17. Aperi fenestram orientalem (ut jacias sagittam victricem contra Syros, qui Israeli sunt ad Orientem). Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam; et jecit, et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam, — q. d. Oro Deum ut tuas tuorumque militum sagittas (quas hac mea sagitta ejusque jactu repræsento) et arma, pugna et prælia secundet, dirigat et roboret, ut Syros feriant, mactent et subjiciant; nec tantum id oro, sed idipsum ut propheta ex ore Dei tibi prænuntio, et de Syris victoriam promitto, unde subdit: Percutiesque Syriam in Aphec. — Alludit ad veterum ritum, qui bellum hostibus denuntiabant, et prælium inchoabant jacta in terram hostilem sagitta vel telo, uti fecerunt Romani, teste Servio in illud Turni apud Virgilium, IX Eneidos: En, ait, et jaculum intorquens emittit in auras Principium pugnæ. Idem fecere Græci; unde mox ut Persidem attigit «primus Alexander (Magnus), jaculum velut in terram hostilem jecit,» ait Justinus, lib. II. Vide Gellium, lib. XVI, cap. xiv, et Alexandrum ab Alexandria, lib. IV Genial. cap. iii.
Tropologice Angelomus: «Cum exemplis suis, inquit, Dominus actiones Doctorum dirigit et confortat, orientalem fenestram aperire mandat, et jacere sagittam, quia lumine scientiæ et veræ doctrinæ, suos hortatur primum illustrari, et sicut jacula verborum mittere.» Et paulo post: «Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam; percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. Sagitta ergo salutis Domini, est prædicatio sancta, cum decenter exhibetur et spiritualium hostium certissima interfectio, si perseveranter agitur. Nec fas est ut aliquando dispensator verbi Dei segniter torpeat, cui jussum est ut gregis Domini curam habeat; quia multum obest devotis auditoribus, si inertia prævalet Doctoribus. Dicit enim Propheta: Clama, ne cesses.» Sic et Eucherius. In Aphec. — Aphec urbs erat in tribu Issachar hostium clade celebris; nam regem Aphec Josue occidit: «In hac Philisthæi posuerunt castra, pugnaturi contra Israel, postea contra Saul, ibidem etiam Syri pugnaverunt contra Achab regem Israel, quando dixerunt: Dii montium sunt dii eorum, pugnemus contra eos in vallibus et campestribus, et obtinebimus eos; ubi et Benadad rex Syriæ victus est,» ait Adrichomius.
Donec consumas eam, — subaudi nisi tu impedias, uti factum est. Nam Joas, ter tantum percutiens terram, ter tantum percussit Syros, qui utique sæpius et ad consumptionem eos delevisset, si sæpius terram percussisset, ut patet versu 19.
Versus 19: Si Percussisses Quinquies aut Sexies aut Septies
19. Si percussisses quinquies, aut sexies, aut septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem. — Illa erat voluntas et decretum Dei qui ita libere disposuerat et decreverat, ut Joas toties percuteret Syriam, quoties percussisset terram; quod decretum Dei sciebat Eliseus, sed jussu Dei noluit indicare regi Joas, ut illius permitteretur arbitrio toties percutere quoties vellet, terram. Si enim Joas scivisset decretum Dei, utique sæpius terram sagitta percussisset. Simili modo victoriam Josue contra Amalec Deus allegavit extensioni manuum et orationi Moysis, Exodi xvii, 11; et ejusdem Josue victoriam contra Chananæos allegavit elevationi clypei Josue, cap. viii, 18. Porro quod Joas ter tantum percusserit terram, ideoque ter tantum Syros percusserit, ejus peccatis et culturæ vitulorum attribuit Abulensis. Mirum enim fuit et indignum regem, toties monitum ab Eliseo, ejusque miracula cernentem, imo victorias contra Syros Dei ope nanciscentem, non reliquisse cultum vitulorum, ac ad veri Dei sibi tam benefici venerationem se totum transtulisse. Verisimile est eum coluisse Deum verum, quem per Eliseum agnoverat, et simul Deos patrios, scilicet vitulos aureos Jeroboam. Utrosque enim coluit pater ejus Joachaz, ut patet vers. 4 et 6. Hinc in eum eique similes reges Israel detonans Deus per Osee cap. x, 2, ait: «Divisum est cor eorum, nunc interibunt.»
Versus 20: Mortuus Est Eliseus, et Sepelierunt Eum
20. Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. — Morienti affuisse Joas regem, ac filios prophetarum discipulos suos jam per totum Israelem propagatos, ultimaque ab eo sanctitatis et religiosæ vitæ monita accepisse non est dubium. Affuisse quoque Amos prophetam, Amasiæ regis fratrem et Isaiæ patrem, asserunt Hebræi in Seder Olam. Prophetavit Eliseus circiter 66 annos sub sex regibus Israel, scilicet sub Achab, Ochozia, Joram, Jehu, Joachaz et Joas. Vixit centum annis et amplius, in religiosa disciplina octoginta, mortuusque est anno mundi 3204, ait Salianus, Amasiæ regis Juda anno octavo, Joas regis Israel anno decimo, ante Christum anno 849. Ascriptus est catalogo Sanctorum in Martyrologio Romano die 14 junii, ubi sic legimus: «Samariæ in Palæstina S. Elisei prophetæ, cujus sepulcrum dæmones perhorrescere scribit S. Hieronymus.» Audi S. Hieronymum scribentem in principio Abdiæ prophetæ: «Abdiæ sepulcrum cum Mausolæo Elisei, et Joannis Baptistæ in Sebaste venerationi habetur, quæ olim Samaria.» Idem in epitaphio Paulæ addit; illic variis dæmones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum ululare homines more luporum, fremere more leonum, sibilare instar serpentum, mugire boatu taurorum. Refert Cedrenus in Leone magno Imperatore Elisei reliquias Alexandriam translatas fuisse. Hinc Julianus apostata, ossa Elisei et Baptistæ cum brutorum ossibus commiscens, exurere voluit, ut habet S. Artemii vita apud Lipomanum.
Elogia Elisei vide Eccli. xlviii, 13: «In Eliseo, ait, completus est spiritus ejus (Eliæ), in diebus suis non pertimuit principem, et in potentia nemo vicit illum;» vide ibi dicta. Denique Eliseo in prophetia mox successit Osee, qui sub Ozia filio Amasiæ regis Juda prophetavit, Isaias, Amos, Jonas, cæterique prophetæ majores et minores.
Versus 21: Cum Tetigisset Ossa Elisei, Revixit Homo
21. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo: — Mira Elisei virtus et sanctitas quod mortuus mortuum ad vitam suscitarit. Fuit ipse hac in re typus Christi, cujus in cruce mortui gratia et meritorum contactu omnes resurgemus. Ita Angelomus, Eucherius et alii. Hinc Eliseo Ecclesiasticus hoc dat elogium, cap. xlviii, 14: «Et mortuum prophetavit corpus ejus. Prophetavit,» id est miraculum fecit suscitando mortuum. Miracula enim erant opera Prophetarum, id est, virorum et Doctorum sanctorum Israelis.