Cornelius a Lapide

IV Regum XII


Index


Synopsis Capitis

Joas rex restaurat templum, mox, vers. 18, redimit bellum et excidium Jerosolymæ auro tam sacro quam profano misso ad Hazael bellum molientem. Denique, vers. 20, a servis suis occiditur.


Textus Vulgatae: IV Regum 12:1-21

1. Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2. Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Joiada sacerdos. 3. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. 4. Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: 5. accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. 6. Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. 7. Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. 8. Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus. 9. Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quæ deferebatur ad templum Domini. 10. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque, et numerabant pecuniam, quæ inveniebatur in domo Domini: 11. et dabant eam juxta numerum atque mensuram, in manu eorum qui præerant cæmentariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum, et in cæmentariis iis, qui operabantur in domo Domini, 12. et sartatecta faciebant: et in iis, qui cædebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini, in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum. 13. Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini, 14. iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini: 15. et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. 16. Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. 17. Tunc ascendit Hazael rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. 18. Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Hazaeli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem. 19. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? 20. Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella. 21. Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer, servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David, regnavitque Amasias filius ejus pro eo.


Versus 3: Excelsa Non Abstulit

3. Verumtamen excelsa non abstulit, — timore populi in illa propensi, ne ille seditionem moveret. Vide quæ de excelsis dixi superius, III Reg. iii, 2.


Versus 4: Omnem Pecuniam Sanctorum

4. Omnem pecuniam sanctorum, — id est sanctificatorum, sive consecratorum; q. d. omnem pecuniam Deo oblatam et consecratam accipiant sacerdotes, etc. A prætereuntibus. — Hebraice, a transeunte, scilicet in numerum et censum, id est ab omni qui numeratur, solvitque censum. Ad hunc enim tenebantur soli illi qui attigerant vel excesserant annum vigesimum, Exodi xxx, 14. Quæ offertur pro pretio animæ, — id est pro censu suo. Jusserat enim Deus, ut quisque Hebræus in censu pro capite suo solveret dimidium siclum, id est duos Julios sive duos regales. Hoc «pretium» vocatur «animæ,» id est vitæ sive hominis viventis, tum quia Hebræi qui toti erant Deo dicati, hoc pretio quasi vitam ab eo redimebant; tum quia solvendo hoc pretium, a Deo tacite postulabant et impetrabant, ut Deus eis vitam prorogaret, eamque faceret longam, sanam et prosperam, uti dixi Exodi xxx, 12.


Versus 5: Instaurent Sartatecta Domus

5. Et instaurent sartatecta domus. — Dei, scilicet templi, ut scilicet restaurent quæ longitudine temporis vetustate consumpta, corrosa et ruinosa sunt, quæque Athalia demolita est et abstulit. Nam ut dicitur II Paral. xxiv, 7: «Athalia impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Dei ornaverunt fanum Baalim.»


Versus 7: Quare Sartatecta Non Instauratis Templi

7. Quare sartatecta non instauratis templi? — Dupliciter peccabant sacerdotes: primo, quod negligentes essent in exigenda pecunia pro censu debita templo ex lege Exodi xxx, 12; secundo, quod eam non in sartatecta templi, sed in alios ac subinde in privatos et proprios usus expenderent. Quare jure cum eis expostulavit rex Joas, eisque hoc colligendæ et servandæ pecuniæ pro templi fabrica officium abstulit, eosque pecuniam in gazophylacium inferre præcepit, vers. 9.


Versus 8: Prohibiti Sunt Sacerdotes

8. Prohibitique sunt sacerdotes, — non inviti sed volentes et consentientes. Unde pro «prohibiti sunt» Hebraice est יאתו ieatu, id est consenserunt, voluerunt, annuerunt. Chaldaice, contenti fuerunt, quia, ut ait Josephus, sciebant multos e populo esse difficiles ad solvendum censum, ac neminem libenter argentum erogare.


Versus 13: Non Fiebant ex Eadem Pecunia Hydriæ Templi

13. Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, etc., — quamdiu scilicet durabat restauratio templi: hæc enim utpote magis necessaria præire debebat; qua peracta reliquum pecuniæ expensum est in hydrias, aliaque vasa templi, ut patet II Paral. xxiv. Ita Abulensis, Cajetanus et alii.


Versus 15: Non Exigebatur ab Eis Ratio

15. Et non fiebat ratio, etc. (q. d. non exigebatur ratio et computus a receptoribus pecuniæ, quia sciebant omnes quod) in fide tractabant eam, — quod scilicet omnia expenderent in fabricam templi, et nihil in proprios usus decerperent. Ita Chaldæus, Vatablus et alii.


Versus 16: Pecunia Pro Delictis Sacerdotum Erat

16. Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. — Vatablus, pecunia quæ supererat empta victima pro delicto vel peccatis, non inferebatur in ædem Domini, quod sacerdotum esset. Qui enim longe a templo habitabant, non victimam, sed pecuniam mittebant ad unum e sacerdotibus, qui victimam emebat, et quod reliquum erat pecuniæ empta victima, id cedebat in utilitatem sacerdotum. Ita Vatablus. Abulensis vero sic explicat, quasi hic agatur de delicto et peccato contra sacerdotem admisso, ut si quis abstulisset id quod de victimis ad sacerdotem pertineret; tunc enim præter illatum damnum, et victimam pro illo peccato, quintam etiam partem insuper in pecunia debuit offerre sacerdoti. Audi legem Levit. v, 15: «Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: ipsumque quod intulit damnum restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti.» Idem de delicto sancitur Num. v, 6. Quid intersit inter «delictum» et «peccatum» dixi Levit. vii, 1.


Versus 17: Ascendit Hazael Rex Syriæ

17. Tunc ascendit Hazael rex Syriæ, etc., et direxit faciem suam, ut ascenderet in Jerusalem. — Quia Deus per Hazael castigare volebat Joas regem, qui post mortem Joiadæ depravatus a consiliariis Athaliæ, deflexit ad idola, ideoque occidit Zachariam filium Joiadæ, eo quod eum de idololatria argueret. Atque ob hanc cædem sacrilegam Joas ipse cæsus est a famulis suis, et regia sepultura caruit; quæ omnia fuse narrantur II Paral. xxiv. Porro ad hanc idololatrarum castigationem peragendam, jusserat Deus Eliæ, ut Hazael ungeret in regem Syriæ, III Reg. cap. xix, vers. 16.


Versus 18: Tulit Joas Omnia Sanctificata

18. Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quæ consecraverant Josaphat, etc. Et universum aurum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Hazaeli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem. — Ab hoc exemplo colligi ait Cajetanus, quod pecunia et thesauri Ecclesiarum licite impenduntur pro redimenda vexatione populi, qualis erat hic obsidio Jerusalem; simul tamen cum toto thesauro regio. Iniquum enim esset incohare lytrum ab expilatione Ecclesiarum: sed ubi publicus regiusque thesaurus non sufficit, Ecclesiarum opes subvenire et supplere debent. Hæc Cajetanus. Audi S. Ambrosium, lib. II Offic. cap. xxviii, tres casus recensentem, in quibus licet vasa sacra in laicos usus convertere: «Sane si quis in sua derivat emolumenta, crimen est; sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim potest dicere, cur pauper vivit? nemo potest queri, quia captivi redempti sunt; nemo potest accusare, quia templum Dei ædificatum est; nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt; nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus vasa Ecclesiæ etiam initiata confringere, conflare, vendere licet.» Quæ S. Ambrosii verba transcripta sunt in jus Canonicum, exstantque XII, Quæst. II, cap. aurum, § nemo potest.