Cornelius a Lapide

IV Regum XX


Index


Synopsis Capitis

Ezechias aeger invocans Deum per Isaiam ficus sanatur, signumque accipit, reversionem umbrae in horologio: mox, vers. 12, Merodach rex Babylonis mittit legatos ad Ezechiam, quibus ipse omnes suos thesauros ostendit, ideoque ab Isaia audit illos omnes a Babyloniis diripiendos.


Textus Vulgatae: IV Regum 20:1-21

1. In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae: morieris enim tu, et non vives. 2. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: 3. Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram Te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram Te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. 4. Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: 5. Revertere, et dic Ezechiae duci populi Mei: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: et ecce sanavi te, die tertio ascendes templum Domini. 6. Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter Me, et propter David servum Meum. 7. Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est. 8. Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? 9. Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? 10. Et ait Ezechias: Facile est, umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. 11. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus. 12. In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias. 13. Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. 14. Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. 15. At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quaecumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. 16. Dixit itaque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini; 17. Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. 18. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. 19. Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. 20. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda? 21. Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.

Hoc caput pariter transcriptum est ex Isaiae cap. xxxviii et xxxix, ubi illud explicui. Multa de pietate et studio religionis Ezechiae adduntur II Paralip. cap. xxix, xxx et xxxi. Unde meruit a Deo obtinere victoriam contra Sennacherib, et miraculosam sanitatem, in qua Deus quindecim annos vitae ejus addidit.


Versus 12: Misit Berodach Baladan Litteras et Munera

12. IN TEMPORE ILLO MISIT BERODACH BALADAN, FILIUS BALADAN. "Baladan" fuit primus princeps Babyloniorum: eorum enim nomen hucusque non audivimus, sed Assyriorum duntaxat. Quare videtur quod Baladan praefectus Babyloniae, vel potius filius ejus Merodach Baladan videns Sennacherib (cui ipse erat subditus et vectigalis) et Assyriorum copias ab Angelo caesas in Judaea, ejusque vires attritas, jugum excusserit, seque principem absolutum et regem Babyloniorum effecerit, imo Asarhaddonem regno et vita privarit sub annum Ezechiae vigesimum sextum, ut vult Salianus; tuncque defecit regnum Assyriorum: unde deinceps in Scriptura nulli reges Assyriorum nominantur, sed omnes Babyloniorum, quorum primus fuit Baladan. Unde "Baladan" Hebraice idem est quod sine Domino, ait Pagninus. Porro Baladan patrem non esse Salmanasar regem Assyriorum, ut vult Genebrardus, sed Nabonassar, qui a Ptolemaeo in Almagesto ponitur primus princeps Babyloniorum, censent ex Eusebio, Beroso, Josepho, Scaliger, Serarius, Bellarminus, Torniellus, Salianus in Chronol. unde ab eo constituta fuit aera Nabonassarea, a qua Babylonii caeterique annos suos computant deinceps, sicut Persae a Cyro, Graeci ab Alexandro, Romani ab Augusto. Hinc Chaldaice dictus est Baladan a Bal et Haddon. Bal enim sive Bel et Baal, erat Nemrod sive Jupiter, Belus, primus post diluvium turris Babel conditor. Rursum filius Baladan, sive Nabonassar fuit hic "Merodach" sive Berodach, qui primus se regem Babylonis nuncupavit misitque legatos ad Ezechiam. Merodacho successit filius Ben Merodach; qui Baladan tribuunt 27 annos, Merodach 52, Ben Merodach 44, qui in unum conflati faciunt 123.

Porro primum annum Nabonassar multi cum Ptolemaeo assignant anno primo vel secundo octavae Olympiadis, sive anno trigesimo ab initio Olympiadum, quem Torniellus contendit esse annum regis Achaz 13; conditae vero Romae sextum, Scaliger et Serarius volunt esse annum Achaz nonum, Salianus Achaz decimum quartum; alii malunt esse annum Joatham nonum. Nil enim certi in re tam incerta statui potest. Rursum Ptolemaeus ab anno primo Nabonassar numerat annos 123, usque ad annum primum Nabopolassar, quem Eusebius, Berosus, Josephus, Scaliger, Salianus et alii censent esse Nabuchodonosorem seniorem. Alii vero censent esse juniorem, qui cognominatus est Magnus, et Judaeos in Babylonem abduxit. Nec enim monarcham tam potentem videtur omisisse Ptolemaeus. Difficile enim est et subinde impossibile historicos profanos adaptare, et per omnia adaequare historiae sacrae Scripturae, mox tamen eam illi adaequabo.

Porro Merodach inchoans regnum Babylonis misit legatos ad Ezechiam, quia audierat eum idem jugum regis Assyriorum excussisse, quod ipse excusserat, ut cum eo foedus iniret, junctisque viribus Assyrio resisterent.

Ad extremum hos chronologiae limites, et quasi canones ex Ptolemaeo et aliis statuunt, figuntque Scaliger, Serarius, Salianus et alii. Primo, Nabonassari annus primus incidit in annum primum octavae Olympiadis, sive in annum vigesimum nonum ab initio Olympiadum. Id patet ex eo quod Ptolemaeus asserat Alexandrum Magnum mortuum esse anno 424 Nabonassaris. Constat autem Alexandrum mortuum esse anno primo Olympiadis 114, a quo anno ad superiora regrediendo, primus Nabonassaris in primum octavae Olympiadis necessario incidit. Nam 113 Olympiades faciunt annos 452, a quibus si demas septem Olympiades jam devolutas, id est annos 28, reliqui erunt 424, qui a primo Nabonassaris usque ad mortem Alexandri fluxere.

Secundo, hinc sequitur annum primum Nabonassari esse sextum a Roma condita: haec enim condita est in fine Olympiadis sextae, sive anno 23 ab initio Olympiadum; ab hoc autem initio annus primus Nabonassari est 29; jam 29 annus posterior est 23 sex annis, ut liquet.

Tertio, annus 151 ab initio Olympiadum est annus primus Nabopolassar, hoc est Nabuchodonosoris senioris, qui fuit pater Nabuchodonosoris Magni, sive primi monarchae Chaldaeorum. Quarto, Annus Nabonassar 122 est annus primus Nabopolassar; ita Scaliger et Serarius; negant tamen hoc Salianus et Torniellus, qui annum primum Nabonassaris consignant anno 13 vel 14 Achaz, annum vero primum Nabopolassar anno 13 Josiae; jam a 14 Achaz ad 13 Josiae fluxere anni centum et unus duntaxat, non centum viginti duo.

Juxta hos canones ita horum omnium anni annis regum Juda assignandi et combinandi videntur, ut initium Olympiadum assignemus anno 40 Azariae; Romae conditionem, anno 10 vel 11 Joatham, annum primum Nabonassaris, anno 15 Joatham, annum primum Nabopolassaris sive Nabuchodonosoris senioris, anno 18 Josiae. Nam ab anno 40 Oziae usque ad decimum Joatham sunt 23 anni. Inde ad 15 Joatham sunt anni sex, inde ad 18 Josiae fluxere anni 122, inde ad annum quintum a captivitate Joachim, sunt anni triginta, quando coepit prophetare Ezechiel, ut ipse ait cap. 1, vers. 1. Videtur enim Nabuchodonosor senior coepisse quidem regnum in Babylone moliri anno 13 Josiae, sed anno 18 Josiae absolute regnasse, tumque cum Cyaxare rege Medorum obsedisse Niniven, ad evertendam monarchiam Assyriorum, quam paulo post reipsa cepit et evertit Nabuchodonosor junior senioris filius, itaque monarchiam ab Assyriis ad se et Chaldaeos transtulit, uti ostendi Nahum II, 1.