Cornelius a Lapide

IV Regum XXI


Index


Synopsis Capitis

Manasses impius regnat et idola restituit, ac prophetas occidit. Succedit ei, vers. 18, impius filius Amon, qui post biennium a suis occiditur, succedente sibi filio pio Josia.


Textus Vulgatae: IV Regum 21:1-26

1. Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba. 2. Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola Gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. 3. Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli, et coluit eam. 4. Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. 5. Et exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi Domini. 6. Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. 7. Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. 8. Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opera omnia quae praecepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. 9. Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super Gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. 10. Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, dicens: 11. Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis; 12. propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. 13. Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae; et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. 14. Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: 15. eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad hanc diem. 16. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. 17. Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda? 18. Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo. 19. Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. 20. Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. 21. Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater ejus: servivitque immunditiis, quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, 22. et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. 23. Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. 24. Percussit autem populus terrae omnes qui conjuraverant contra regem Amon: et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. 25. Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda? 26. Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Josias filius ejus pro eo.


Versus 7: Posuit Idolum Luci in Templo

7. Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, (idolum in luco ante a se constructo positum, puta luco sculptili circumdatum, posuit) in templo, — q. d. Manasses prius construxerat lucum, scilicet sylvam diis sacram, in eoque collocarat idolum, quod deinde ex luco transtulit in templum; sed quia lucum cum idolo transferre non poterat, hinc loco luci, fecit simulacrum sive similitudinem luci ex auro, argento vel aere, in eoque posuit idolum, illudque cum luco transtulit in templum, ut ibidem jam non Deus in templo, sed daemon in luco coleretur. Unde utrumque postea destruxit Josias Manassis nepos, cap. XXIII, vers. 6 et 7.


Versus 10: Locutus Est Dominus per Prophetas

10. Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, — scilicet per Osee, Amos, Joelem, Nahum, Jonam, Abdiam, ac maxime Isaiam Manassis socerum, qui proinde a Manasse serra lignea dissectus Christi in ligno crucifixi fuit typus, ut dixi prooemio in Isaiam, ac plures alios prophetas, adeo ut Josephus, lib. X, cap. 14, asserat, «ex eorum numero per singulos dies aliquem a Manasse fuisse punitum.»


Versus 13: Extendam Super Jerusalem Funiculum Samariae

13. Extendam super Jerusalem funiculum Samariae, — «Funiculus» mensorius metaphorice significat eamdem poenae mensuram, q. d. Qua mensura punivi, vastavi et abduxi e Samaria Israelitas in Assyrium, eadem puniam, vastabo et abducam Judaeos e Jerusalem in Babylonem: sicut enim fuerant pares in culpa et idololatria, sic pares erunt in poena et captivitate. Est metaphora a fabris, qui utuntur ferro sive funiculo, quem extendunt plumbi massa, ut juxta illud ad perpendiculum fabricam construant, vel constructam diruant et destruant, q. d. Ego Jerusalem destruam, et quasi funiculo ad solum coaequabo, sicut solet faber domos diruere, et per funiculum mensorium terrae coaequare et complanare; unde explicans idipsum per aliam similitudinem cerae declarat, dicens: «Delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae; et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem terrae,» q. d. Delebo Jerusalem sicut deleri solent litterae in tabula ex cera exaratae. Solebant enim olim, ante inventionem chartae, scribere in tabulis cera obductis, et in ea stylo quasi calamo litteras efformare. Quare stylus hic inferne acutus erat: superne vero obtusus, ut eodem litteras in cera scriptas cum vellent obducerent, et cera complanata alias in illa litteras pingerent; si ergo una vox vel littera duntaxat delenda foret, id faciebant uno alterove styli per ceram ductu; sin plures, pluribus ductibus; sin omnes, omnibus ductibus, donec erasis litteris para et complanata restitueretur cera. Ita fecit hic Deus in excidio Judaeae et Jerosolymae. Nam primo induxit in eam stylum hostilem regis Babylonis, cum ex ea Manassen, et primores regni in Babylonem captivos abduxit, II Paral. XXXIII, 11. Secundo, cum Pharao Nechao Josiam, qui tota erat Judaeorum spes, occidit, ejusque filium Joachaz in Aegyptum abripuit, cap. XXIII, 33. Tertio, cum Nabuchodonosor Joakim fratrem Joachaz cepit et vinxit. Quarto, cum idem Joachim filium Joakim cum magno nobilium et populi numero in Babylonem transmisit. Quinto et ultimo, cum idem Sedeciam ultimum regem cum reliquis abduxit, urbemque et templum concremavit.

Sensus ergo est: «Extendam super Jerusalem funiculum,» q. d. Non tantum urbem demoliar, sed fundamenta refodiam, eaque terrae quasi per funiculum admetiens coaequabo, ut nullum sit reliquum ejus vestigium, neque delineatio prima illius; non secus ac fieri solet, cum tabellae ceratae, lineae vel characteres delentur. Pro tabula Hebraice est צלחת tsallachat, quod passim vertunt scutella, frixorium, lebes, caldaria. Unde Vatablus sic vertit: Detergam Jerusalem, sicut quis patinam detergit et eam vertit. Sicque explicat, q. d. Repurgabo Jerusalem ab hominibus sceleratis, quos ubi fugavero, invertam illam, uti inverti solet a rusticis scutella expurgata. Noster vero Hieronymus Prado in Ezech. cap. v, vers. 11, sic vertit, et exponit: «Abstergam Jerusalem, ut mundari solet caldarium abstersione et verti super faciem suam.» Id est, ut solet, cum probe extersum est, converti dorsum in faciem, ut nil lustramenti fiat reliquum, sed ad ultimam guttam distillet in terram: sic mundabo Jerusalem abstergens ex ea omnes incolas et domos, eamque a fundamentis evertens.


Versus 16: Sanguinem Innoxium Fudit Manasses

16. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, — praesertim eorum qui suae impietati resistebant, illumque de ea arguebant, uti erant Isaias caeterique Prophetae; ita ut quotidie aliquem e Prophetis occideret, ait Josephus. Hinc apposite vocatus est «Manasses,» id est «ab insurgente vel ex oblivione,» ait Auctor Imperf. hom. 4 in Matth.: «Providentia enim Dei sic eum dispensavit vocari, quia obliturus fuerat omnem conversationem patris sui sanctam, et omnia beneficia Dei pro merito ejus collata in ipsum, et stimulatus ab insurgente diabolo, qui solet insurgere super genus humanum ad evertendum, gesturus omnia quae Deum ad iracundiam provocarent.» Addit idem Auctor de Manasse quid novi et miri, aitque: «Denique cum aegrotasset Ezechias in tempore quodam, et venisset ad eum Isaias Propheta visitandum, vocavit Ezechias filium suum Manassen, et coepit ei mandare, quod debeat Deum timere, quomodo regere regnum, et alia multa. Et dixit ad eum Isaias: Vere quia non descendant verba tua in cor ejus, sed et meipsum oportet per manum ejus interfici. Quod audiens Ezechias volebat filium suum interficere, dicens: Quia melius est me sine filio mori, quam talem filium relinquere, qui et Deum exasperet, et sanctos ejus persequatur. Tenuit autem eum vix Isaias propheta, dicens: Irritum faciat Deus consilium tuum hoc, videns Ezechiae religionem, quia plus amabat Deum, quam filium suum.» Verum haec videtur Rabbinorum fabella. Nam aegrotante Ezechia necdum natus erat Manasses, quia post morbum Ezechias supervixit 15 annos, eique deinde morienti succedens Manasses erat duodecim annorum. Natus est ergo Manasses tertio a morbo et sanitate recuperata Ezechiae patris sui anno.


Versus 18: Dormivit Cum Patribus Suis

18. Dormivitque (somno mortis) cum patribus suis. — Nota II Paral. xxxiii, 11, narratur poena a Deo inflicta Manassi, scilicet captivitas in Babylone, indeque seria ejus poenitentia et conversio ad Deum. Porro Manasses in Babylonem abductus videtur a Merodach Baladan: hic enim tunc in Babylone regnabat: unde huic Ezechias pater Manassis opes suas ostenderat, ideoque eum illexerat ad eas abripiendas; quod et futurum ei praedixit Deus, cap. xx, 17, atque idipsum paulo post praestitit, dum effecit ut Manasses ob sua scelera, per eumdem Baladan cum gaza regia in Babylonem vinctus abduceretur. Ita Bellarminus, Salianus et alii. Dicitur tamen Manasses captus a rege Assyriorum, vel quia Babylonii vocantur Assyrii, vel quia Merodach vectigalis fuit Asarhaddon regi Assyriorum, cujus postea jugum excussit.

Et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza, — ubi scilicet Oza occisus est a Deo, eo quod temere tetigisset arcam titubantem, II Reg. vi, 8. Hic hortus erat prope Jerusalem, et regiis hortis copulatus, in quo Manasses Babylone rediens regium sibi mausolaeum construxit, atque in eo ipse et filius ejus Amon sepulti sunt.


Versus 20: Fecit Malum

20. Fecitque malum. — Ita Scriptura vocat idololatriam, quasi malum malorum summum; nam ut ait Sapiens, cap. xiv, vers. 27: «Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium, et finis.» Imitatus est Amon patrem Manassen peccantem, sed non poenitentem. Addit Glycas eum dixisse: «Pater meus a puero multa scelera fecit, ac in senecta poenitentiam egit; quare et ego in hac aetate pro animi libidine me geram, et deinceps ad Dominum me convertam.» Quocirca Deus hanc ejus praefidentiam cita morte punivit: nam post biennium a suis servis occisus est. Audi S. Clementem, libro II Constit. Apost. cap. xxiii: «Talis, inquit, exstitit Amon filius Manassis de quo ait Scriptura: Decepit se Amon mala cogitatione transgressionis, et dixit: Pater meus multa peccata ab adolescentia commisit, et cum senex esset, commisisse paenituit; et nunc ego ambulabo, ut expetit anima mea, et postea convertam me ad Dominum: et egit improbe coram Domino super omnes natos ante se, et delevit eum Deus celeriter ex terra ejus bona, et servi impetum in eum fecerunt, et domi ejus interfecerunt, et regnavit duobus tantum annis.»

Notent hoc juvenes, qui in juventute voluptuantur et luxuriantur, eamque dicant diabolo, promittentes se senectam dicaturos Deo: nam plerique talium variis humanae vitae casibus intercipiuntur et moriuntur, justoque Dei judicio ad senectam indeque ad vitae emendationem et salutem aeternam non pertingunt.