Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pius Josias pie regnat, ac repertum Deuteronomium studiose perlegit, auditque ab Holda prophetissa supplicia, quae in eo Deus impiis comminatur non sibi, sed filiis suis obventura.
Textus Vulgatae: IV Regum 22:1-20
1. Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, triginta et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida, filia Hadaia de Besecath. 2. Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. 3. Anno autem octavo decimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Aslia, filii Messulam, scribam templi Domini, dicens ei: 4. Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quae illata est in templo Domini, quam collegerunt janitores templi a populo, 5. deturque fabris per praepositos domus Domini; qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi, 6. tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini. 7. Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide. 8. Dixit autem Helcias Pontifex ad Saphan scribam: Librum Legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. 9. Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo Domini: et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini. 10. Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, 11. et audisset rex verba Libri Legis Domini, scidit vestimenta sua. 12. Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens: 13. Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos: quia non audierunt patres nostri verba Libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. 14. Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Saphan, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum, filii Thecuae, filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. 15. Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: 16. Haec dicit Dominus: Ecce, ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba Legis, quae legit rex Juda: 17. quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non exstinguetur. 18. Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, 19. et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: 20. Idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum.
Versus 1: Octo Annorum Erat Josias
1. Octo annorum erat Josias, cum regnare coepisset. — Hoc nomen ei impositum fuit a Deo praedictumque ante 327 annos; tot enim fluxere a Roboam et Jeroboam usque ad Josiam, III Reg. xiii, 2. Josias enim Hebraice dicitur quasi יה שי ia seai, id est Dei munus vel oblatio, aut quasi אש יה ia es, id est Dei ignis, ob ejus zelum et ignita sacrificia, et quia idololatras igne combussit. Audi Auctorem operis imperfecti apud Chrysostomum, hom. 1 in Matth.: «Josias interpretatur hostia Domino, vel salus Domino. Providentia autem Dei, secundum quod futurus fuerat Josias, dispensavit ei nomen imponi, ubi est hostia Domino, aut salus Domini: quoniam vere in illo fuit hostia Domini. Tale enim sacrificium obtulit Domino Deo, quale nec ante eum aliquis regum, nec post eum. Et ipse fuit hostia Deo secundum quod mandat Apostolus: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Et ipse fuit populi sui in tempore suo a Deo salus.» Et inferius: «Tertius enim Josias est, cujus nomen prophetatum est priusquam nasceretur. Hi tres sunt: Samson, Josias, Joannes.»
Versus 5: Ad Instauranda Sartatecta Templi
5. Ad instauranda sartatecta templi. — Josias in templi instauratione imitatus est suum proavum Joas regem Juda, ejusque methodum in instauratione secutus est.
Versus 7: Non Supputetur Eis Argentum
7. Non supputetur eis argentum, — id est non exigatur ab eis ratio et computus, sed fidei eorum omnis pecunia et sumptus credatur, quod Joas alia phrasi jusserat cap. xii, vers. 15, dicens: Non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.
Versus 8: Librum Legis Reperi in Domo Domini
8. Librum legis reperi in templo Domini, — puta Deuteronomium, ut ait Chrysostomus, homil. 9 in cap. ii Matth., S. Athanasius, epist. ad Marcel., et Abulensis; vel totum Pentateuchum, ut ait Josephus, qui adjungit illud repertum in gazophylacio, dum ex eo acciperent aurum pro sartis templi tectis. Nimirum tempore impii Manassis, qui 55 annis regnavit, per tot annorum spatia adeo neglecta fuit lex, et profanatus Dei cultus, ut «liber legis,» tanquam res noviter inventa, scribatur, ait Cajetanus. Addit Lyranus ex R. Salomone impium Achaz, qui Manassis erat avus, combussisse libros legis, ne ab eis violatae legis et idololatriae argueretur. Quare sacerdotes clam librum legis abscondisse in muro templi a se perfosso et occluso: caementarios autem, dum jussu Josiae sartatecta templi instaurarent, invenisse librum, eumque detulisse ad Pontificem, et hunc ad regem Josiam.
Versus 1: Octo Annorum Erat Josias4: Ierunt ad Holdam Prophetidem
14. Ierunt itaque Helcias sacerdos, etc., ad Holdam prophetidem, uxorem (Septuaginta Sixtini habent, matrem) Sellum. — Hunc «Sellum» Hebraei tradunt fuisse avunculum patris Jeremiae. Cur non ierunt ad Jeremiam, qui tum prophetabat? Forte quia ab urbe aberat. Addit S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagianos, in eo quod consulitur mulier, occultam regis, sacerdotum et omnium virorum reprehensionem esse, quod nullus virorum sanctus potuerit reperiri, qui posset futura praedicere. Denique «Holda» haec et senio, et prudentia, et sanctitate, et oraculis apud omnes erat celebris et venerabilis, aeque ac Debbora, Judic. cap. IV, et Anna mater Samuelis, I Reg. cap. II.
Quae habitabat in Jerusalem in Secunda, — scilicet in ea urbis parte quae vocabatur «Secunda civitas,» juxta secundum (erant enim universim tres muri) urbis murum, ac juxta portam secundam, sive mediam, quae vocabatur «a piscium,» per quam ibatur in templum, unde per eam Chaldaei invaserunt Jerosolymam et templum. Ita S. Hieronymus, loco jam citato, Vilalpandus, Ribera, Salianus, Serarius et alii. Vide Adrichomium in Descript. Jerusalem. Chaldaeus pro «Secunda» vertit, domum doctrinae, id est scholam; Vatablus, locum dignitatis secundae a templo, quo loco dabatur opera eruditioni et doctrinae. In eo enim habitabant prophetae et doctores, ac inter eos Rechabitae. Hinc et Thalmud dividitur in Misnam et Gemaram. Misna enim secundam significat, quasi prima sit lex Moysis, secunda sit legis Thalmudica repetitio et explicatio.