Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josias sancit foedus inter Deum et populum, ideoque abolet idola, fana, aruspices, equos solis, excelsa, vitulos aureos Jeroboam, ac vers. 21, solemne Pascha celebrat. Denique, vers. 29, occiditur in praelio a Pharaone Nechao, qui Joachaz filium, deinde eo abducto Joakim ejus fratrem regem substituit.
Textus Vulgatae: IV Regum 23:1-37
1. Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. 2. Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. 3. Stetitque rex super gradum: et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias, in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. 4. Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae coeli; et combussit ea foris Jerusalem in Convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel. 5. Et delevit aruspices, quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et Soli, et Lunae, et duodecim signis, et omni militiae coeli. 6. Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in Convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra vulgi. 7. Destruxit quoque aediculas effeminatorum, quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci. 8. Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda: et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee; et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis. 9. Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. 10. Contaminavit quoque Topheth, quod est in Convalle filii Ennom: ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. 11. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda, Soli, in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. 12. Altaria quoque, quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in Torrentem Cedron. 13. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dexteram partem Montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. 14. Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum. 15. Insuper et altare, quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabath, qui peccare fecit Israel: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum. 16. Et conversus Josias, vidit ibi sepulcra, quae erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulcris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec. 17. Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Bethel. 18. Et ait: Dimittite eum, nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius, cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria. 19. Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis, secundum omnia opera quae fecerat in Bethel. 20. Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria: et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem. 21. Et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus. 22. Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, 23. sicut in octavo decimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino in Jerusalem. 24. Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis, quae scripta sunt in Libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. 25. Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi. 26. Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam: propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. 27. Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel: et projiciam civitatem hanc, quam elegi, Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. 28. Reliqua autem sermonum Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? 29. In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Aegypti, contra regem Assyriorum, ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus: et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum. 30. Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. 31. Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Amital, filia Jeremiae de Lobna. 32. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus. 33. Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri. 34. Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Aegyptum, et mortuus est ibi. 35. Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret Pharaoni Nechao. 36. Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma. 37. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus.
Versus 3: Stetit Rex Super Gradum
3. Stetitque rex super gradus, — super quos erectum erat sedile regium quasi solium; unde II Paralip. xxxiv, 31, vocatur «tribunal,» in quo et Joas ante Josiam simile foedus inter Deum et populum pepigit, IV Reg. cap. xi, vers. 14, aeque ac Salomon, II Paral. cap. vi, vers. 12. Et hoc videtur esse «Musach sabbati;» ut dixi, cap. xvi, vers. 18. Porro Josias adjuravit populum, ut foedus hoc exacte servaret, ut dicitur II Paralip. cap. xxxiv, vers. 32. Simili modo primum populi cum Deo foedus sancivit Moyses, Exod. xxiv, cum variis ceremoniis quae illud populo magis inculcarent.
Versus 4: Praecepit Rex Helciae Pontifici
4. Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis. — id est minoribus, qui maximo sacerdoti, puta Helciae Pontifici suberant. Ita Abulensis, Vatablus, Sanchez et alii, licet alii per secundum ordinem intelligant secundam classem. Erant enim sacerdotes a Davide juxta familias in varias classes distributi.
Et tulit pulverem eorum (idolorum et vasorum eis dicatorum, ideoque a se combustorum) in Bethel, — ut scilicet nec pulvis tam impius remaneret in terra Juda, quae erat sancta: «Bethel» enim erat locus profanatus ab idololatria Jero-
Et suscitarent verba foederis. — «Suscitare» est a morte ad vitam excitare; verba autem legis et foederis divini jam per idola Manassis a multis erant oblivioni tradita, et quasi mortua; quare Josias ea populo praelegens et inculcans, videtur ea quasi a morte ad vitam, vel certe e somno quasi dormientia ad vigiliam suscitasse.
Versus 8: Contaminavit Excelsa
8. Et contaminavit excelsa, — scilicet templa et fana profana in locis excelsis erecta, profanando, destruendo, sordibus et ossibus mortuorum, ut dicitur versu 14, implendo; unde explicans subdit: Et destruxit aras. — Quae et qualia fuerint «excelsa» dixi lib. III, cap. III, vers. 2.
Versus 9: Non Ascendebant Sacerdotes Excelsorum
9. Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem, sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum, — q. d. Josias non permisit sacerdotes illos, qui impie vel illicite in excelsis sacrificaverant, ire in Jerusalem ac ministrare in templo, utpote impuris idolorum vel superstitionum victimis pollutos: sed tamen permisit eos ali azymis aliisque cibis quibus caeteri sacerdotes et Levitae sibi a populo oblatis vescebantur. Ita Abulensis et alii.
Versus 10: Contaminavit Topheth
10. Contaminavit quoque Topheth. — Locus erat in «Gehennom,» id est in valle filiorum Ennom, juxta Jerusalem, in quo parentes filios suos cremabant idolo Moloch, ac ne eorum vagitus audiretur, pulsabant toph, id est tympanum; unde locus dictus est Topheth. Vide dicta Isaiae xxx, 33, et Jerem. vii, 31. Hunc ergo locum cum idolo Moloch, cui sacer erat, Josias «contaminavit,» id est profanavit, destruxit et ossibus implevit fimoque.
Versus 11: Abstulit Equos Quos Dederant Soli
11. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. — Qui et quales erant hi Solis equi? Respondeo: Persae aliaeque gentes Solem ob eximium fulgorem, pulchritudinem et utilitatem colebant ut Deum, eumque vocabant Mithram et Apollinem, eique dicabant equos, partim pictos et sculptos, partim veros et vivos, eo quod equus animalium velocissimus repraesentet Solis motum velocissimum. Testis est Xenophon, lib. VIII Cyropaediae; Herodotus, libro I, in fine; Justinus, lib. I et alii. Unde Ovidius, I Fastor.: Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo. Hinc Poetae fabulantur Solem quadriga vehi, quam trahant quatuor equi celerrimi, nimirum, ut ait Ovidius, II Metamorph.: Pirois, Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon. Per quos Abulensis significari putat quatuor anni et diei partes. Solis simulacrum et idolum ita pingit Macrobius, lib. 1 Saturn. cap. xxx: «Nunc vero, inquit, eumdem Jovem Solemque esse, tum ex ipso sacrorum ritu, tum ex habitu dignoscitur. Simulacrum enim aureum specie imberbi instat dextra elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas. Quae cuncta Jovis Solisque potentiam consociatam demonstrant. Hujus templi religio etiam divinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque Sol est. Vehitur enim simulacrum Dei Heliopolitani ferculo veluti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulacra, et subeunt plerumque provinciae proceres, raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque divino spiritu non suo arbitrio, sed quo Deus propellit vehentes.»
Subdit Macrobius hinc Deum a Syris vocari «Adad» id est «unum,» quia unus est Sol aeque ac Deus in mundo. Idem, lib. I in Somn. Scipion.: «Cicero, inquit, asserit quod Sol sit dux, et princeps, et moderator luminum reliquorum, quem Heraclitus fontem coelestis lucis appellat. Dux ergo est, quia omnes luminis majestate praecedit. Princeps, quia ita eminet, ut propterea quod talis solus appareat, sol vocetur. Moderator reliquorum dicitur, quia ipse cursus eorum recursusque certa definitione spatii moderatur.» Et mox: «Mens mundi appellatur, ut Physici eum cor coeli vocaverunt, eo quod Sol diem et noctem, deinde veris clementem temperiem, torridum cancri ac leonis aestum, mollitiem autumnalis aurae, vim frigoris inter utramque temperiem, omnia haec Solis cursus et ratio dispensat. Jure ergo cor coeli dicitur, per quem fiunt omnia quae divina ratione fieri videmus.»
Quaeres secundo, quo ritu colebant Solem per equos? Primo, Historici Scholastici censent Judaeos hisce equis et curru repraesentasse currum et equos igneos, quibus Elias quasi thus, id est Sol, raptus est in coelum, ut audivimus, cap. ii. Sic Eucherius et Angelomus, qui et addunt: «Audientes Graeci ab Israelitis quod Elias curru igneo, et equis sit igneis ad coelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes crediderunt, vicinia decepti nominis, Solis hic transitum per coelos esse designatum; et miraculum divinitus factum Dei, mutarunt in argumentum erroris, humana stultitia commentatum. Quos imitati ipsi Judaei sategerunt, ne in aliquo gentilium stultissimis minus stulti apparerent.» Secundo, melius Rabbi Salomon: Summo mane, inquit, orienti Soli obviam ducebant equos, ut eum salutarent, eique reverentiam exhiberent. Carpit hoc Abulensis, sed immerito; nam equos Cyri ante Solis ortum ei ad pompam sacrificii obviam prodiisse testatur Xenophon, cujus verba mox recitabo. Sic et Romani Solem orientem salutabant, quos redarguit S. Leo, serm. De Epiphan., et idipsum facere solitum Socratem testatur Plato et Plutarchus, qui inde natum proverbium asserit: «Plures adorant Solem orientem quam occidentem.» Unde nonnulli putant equos hos Solis fuisse illos, quibus vehebantur ii qui Solem orientem salutabant et colebant.
Tertio, Abulensis vult equos hos pictos vel sculptos cum curru ante Solis statuam suspensos fuisse, vel eam currui impositam ab equis tractam fuisse. Quarto, ipsos equos vivos Soli mactabant et sacrificabant. Causam dat Herodotus, lib. I, quod Deorum pernicissimo vellent mortalium etiam omnium pernicissimum immolare. Audi Xenophontem, lib. VIII, ubi Cyri e Babylone capta triumphantem egressum describit: «Cum palatii portae apertae fuissent, primo agebantur ipsi Jovi tauri pulcherrimi quaterni, et aliis quibusdam diis, quos Magi delegissent. Post boves vero equi, ut Soli sacrificium existerent. Post hos autem currus educebatur candidus jugum habens aureum, coronatus Jovi sacer. Post hunc educebatur Solis currus, candidus et coronatus similiter uti superior. Post hunc etiam alius tertius currus educebatur, cujus equi strati erant puniceis amictibus, et post eum viri sequebantur, qui in magno quodam foco ignem portarent.» Hinc Cyrus Persice idem est quod Sol, ait Plutarchus in Artaxerxe Mnemone. Sic Philostratus in Heroicis scribit Palamedem Graecis jussisse, ut orienti Soli equum candidum mactarent.
Hunc ergo Solis quasi Dei cultum a gentibus vicinis hausere Judaei. Porro equos hos vivos fuisse liquet ex eo quod Josias dicitur eos abstulisse non combussisse; currum vero Solis combussisse, non abstulisse; si enim equi ex ligno, aere vel auro picti sculptique fuissent, utique eos cum curru combussisset. Porro hi Solis equi erant «juxta exedram Nathanmelech Eunuchi.» «Nathanmelech» Hebraice idem est quod donum regis. Sic ergo vocabatur hic Eunuchus, ut significaretur quanti ab illis fieret esse Solis cultorem et aurigam. Cum enim ipse esset horum equorum stabularius duntaxat et stabuli praefectus, vocabatur tamen augusto nomine: Nathan melech, id est donum regis. Septuaginta vertunt, juxta gazophylacium Nathan Eunuchi regis. Alii vertunt: De exedra Nathan melech Eunuchi; sicque explicant, q. d. De exedra sive curru Solis, qui dicitur Mathan melech, id est donans rex; Sol enim est rex qui omnia donat; idem est Eunuchus, qui imberbis, utpote juvenis semper fortis et agilis. Hinc et custodem hujus simulacri Solis voluerunt esse Eunuchum, id est imberbem; quia talis est Sol. Ita Vilalpandus, lib. III, cap. xxxii, in cap. xl Ezech. pag. 221. Porro «exedra» erat locus, versus 3, cubiculum in quo sunt sedes, ut fiat hominum consessus, qualia multa erant juxta templum pro sacerdotibus, levitis et aliis.
Tropologice, docet nos Josias, quod idola et equos Solis, id est effrenos impetus animi, domare et destruere debeamus. Allegorice et anagogice, Josias repraesentat Christum, qui in die judicii omnem impietatem destruct; nil enim coinquinatum sinet ingredi in coelum. Ita Angelomus.
Versus 13: Ad Dexteram Partem Montis Offensionis
13. Ad dexteram partem montis offensionis, — id est montis Oliveti, qui ab idolis et fanis in eo a Salomone erectis, dictus est «offensionis;» idola enim et idolorum cultus sunt summa Dei injuria et offensio. Unde mox additur: Et Chamos offensioni (id est idolo Deum offendenti) Moab. — Hinc idolum in Scriptura vocatur «offensio.» Ita Eucherius et Angelomus.
Versus 14: Replevit Loca Eorum Ossibus Mortuorum
14. Replevitque loca ossibus mortuorum. — Hisce enim locus idolis sacer profanabatur, contaminabatur, fiebatque vilis, immundus et horridus, praesertim apud Judaeos, qui ex ossium et cadaverum contactu immunditiam legalem contrahebant. Sic et Gentiles ossa et cadavera insepulta horrebant. Audi Virgilium, VI Aeneid.: Praeterea jacet exanimum tibi corpus amici, Heu! nescis, totamque incestat funere classem.
Versus 15: Altare Quod Erat in Bethel
15. Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam (scilicet fanum in quo collocarat idola sua, puta vitulos aureos, ut a toto Israele colerentur) destruxit. — Licet enim Bethel esset in Israel, non in Juda ubi regnabat Josias, tamen Israelitis jam a Salmanasar ex Israele in Assyriam abductis, regeque et regno eorum everso videbatur terra Israel ad pristinum dominum, puta ad Davidis familiam et Josiam regem Juda redire; praesertim quia Deus id Josiam in Bethel facturum ante trecentos annos praedixerat et promiserat, lib. III, cap. xiii, vers. 2, atque hoc ipso jus et potestatem id faciendi Josiae dederat, imo ordinaverat et jusserat, ut id faceret.
Versus 17: Quis Est Titulus Ille
17. Quis est titulus ille, quem video? — «Titulus» erat sepulcrum prophetae contra Jeroboam et vitulos aureos in Bethel collocatos vaticinantis, et eorum hoc excidium per Josiam futurum praedicentis. Vocatur «titulus,» quia erat aliquo signo insignitum, ut Josias sciret ibi sepultum esse prophetam veri Dei cultorem, ideoque illi parceret. Quale hoc signum fuerit Scriptura non explicat. Fabulatur Rabbi Salomon ex ossibus prophetae succrevisse herbas visu elegantes, odore fragrantes, usu salubres, ex quibus Josias collegerit illa ossa esse viri sancti et prophetae. Melius alii suspicantur fuisse signum crucis, aut nomen Jehova, aut quid simile.
Versus 20: Occidit Sacerdotes Excelsorum
20. Et occidit sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria. — Abeuntibus enim Assyriis Samariam vastantibus, multi Israelitae profugi et exules ad suas sedes redierunt, ibique, ut ante, sua idola in excelsis coluerunt; ideoque sacerdotes ad iis sacrificandum constituerunt, quos proinde Josias zelator honoris divini occidit, et quasi victimas in illis ipsis altaribus justitiae divinae mactavit et consecravit.
Et combussit ossa humana super ea. — Ossa tum sacerdotum a se occisorum, tum priorum, quae e sepulcris extraxit, et in altari combussit, sicque altare contaminavit et polluit. Hoc enim praedictum erat a propheta illo, qui a leone occisus est, lib. III, cap. xiii, vers. 10: «Exclamavit, inquit, vir Dei contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet.» Hinc patet mortuos ob scelera posse plecti cadaverum exustione, publica infamia et ignominia. Unde cum in quinta Synodo universali quaesitum esset an liceret olim defunctos anathemate ferire? Eutychius Episcopi Amaseni a responsis, neque concilio, neque deliberatione ulla suam rem egere dixit: propterea quod et Josias rex non tantum viventes daemonum sacerdotes olim jugularit, sed et eorum, qui longo ante tempore sepulti fuerant, sepulcra effoderit. Ita Nicephorus, lib. XVII Histor. cap. XXVII.
Versus 21: Facite Phase Domino
21. Facite Phase, — id est immolate agnum Paschalem, caeterasque victimas Paschales, quae per septem dies azymorum in lege offerri jubentur, Num. xxviii, 16 et seq. Allegorice, Josias instituens «Phase,» solemnissimum, typus fuit Jesu Christi, qui instituit Eucharistiam, imo seipsum fecit «Phase,» id est agnum Paschalem, juxta illud Pauli, I Corinth. v: «Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.»
Versus 25: Similis Illi Non Fuit Ante Eum Rex
25. Similis illi non fuit ante eum rex, — nimirum quoad omnimodam idololatriae tam in Israele quam in Juda excisionem, ac religionis reformationem, qua in re Josias omnes antecessores suos, etiam Ezechiam, superavit; nam alioqui absolute Josia melior et sanctior videtur fuisse David, ait Abulensis.
Versus 29: Ascendit Pharao Nechao Rex Aegypti
29. In diebus ejus ascendit Pharao Nechao (id est claudus) rex Aegypti contra regem Assyriorum, — ut ulcisceretur injurias Aegypto a Sennacherib illatas, et spolia ab eo ablata repeteret, praesertim quia videbat a clade castris Sennacherib ab Angelo in Judaea illata, res Assyriorum in pejus ire, eisque rebellasse Medos et Babylonios. Perrexit ergo Pharao cum castris ad Euphratem et Niniven, spe illius potiundae; sed quia transeundum erat per Judaeam, occurrit illi Josias, metuens ne Judaeam invaderet et spoliaret; ac licet Pharao assereret se nil contra Josiam et Judaeam moliri, tamen Josias ei non credens, instruxit contra eum aciem, in qua dum audacius et incautius proeliatur, a sagittariis confixus occubuit. Porro Abulensis omnino a culpa excusat Josiam, quod vereretur Pharaonem, si ingrederetur Judaeam, aliquid contra eam machinaturum, imo eam occupaturum, ut expelli non posset. Scriptura tamen, II Paral. xxxv, 22, mandat eum aliquatenus peccasse: licet enim non teneretur Pharaoni dicenti verum, scilicet se a Deo alio mitti, credere, tamen prius debebat Deum consulere, antequam bellum tam anceps et periculosum aggrederetur; ita Cajetanus, ideoque permisit Deus eum succumbere et occidi.
Et occisus est in Mageddo. — Licet enim Mageddo esset in sorte Manasse et Israel, non Juda, cui praeerat Josias, tamen Josias illam quoque terram habuit sibi subjectam, ob causam quam dedi, versu 15. Cui aliam adjungit Abulensis, scilicet quod Israelitae reliqui a captivitate Salmanasar junxerint se regno Judae, ac Josiam pro rege suo acceptarint, ut juncti Judaeis fortiores essent, ac facilius Syris, Aegyptiis aliisque hostibus circumjacentibus resisterent. Cum vidisset eum, — scilicet in praelio, hoc est cum eum proeliando cepisset. Sic videre per catachresin sumitur pro proeliari, Sap. xiv, 8: «Veni et videamus nos,» id est veni et pugnemus.
Porro mirabile fuit judicium Dei, quod permiserit regem tam pium in justa piaque Israelis defensione occidi: nam occiso Josia interiit tota Israelis spes, ac regnum Davidis et Judae excisum est. Nimirum «Judicia Dei abyssus multa.» Voluit Deus tollere Josiam, ne videret mala gentis suae, scilicet excidium regni et templi ob peccata Judaeorum jam a Deo decretum. Causam aliam affert S. Justinus, Quaest. LXXIX ad Orthod., nimirum, quod Josias jusso prophetae non paruerit, qui ei ex mandato Dei dixerat, ut ne progrederetur ad obviandum regi Aegypti in bellum, sicut ait Jeremias. Quapropter ut eum purum a peccatis ex hac vita reciperet Dominus Deus, ideo permisit illum inobedientiae ejus ferro Aegyptio poenas exsolvere: ad posterorum hominum documentum, ut prophetis immorigeri non essent, tum autem ut illud discerent: Si justus vix salvatur, impius et peccator ubi comparebit?» Hucusque Justinus. Verum haec prophetia Jeremiae nusquam exstat, quod sciam. Allegorice Josias in flore aetatis pro suis pugnans, fuit typus Jesu Christi pro hominum salute a Judaeis occisi anno aetatis suae 34. Plura de pietate et zelo Josiae audiemus II Paral. xxxiv et seq. Elogium Josiae habet Eccli. cap. xlix, 1 et seq. Simili modo permisit Deus S. Ludovicum conantem terram sanctam Saracenis eripere, ab eis capi, ac secundo redeuntem peste mori, ut discamus regna terrae parvi pendere, ac ambire regnum coeleste, gloriosum et aeternum, uti aiebat S. Ludovicus, in omni sua infelicitate Deum laudans, eique gratias agens; unde moriens, in coelum suspiciens canebat illud Psalm. v: «Introibo in domum tuam, Domine, adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.» Ita habet ejus Vita apud Surium, die 25 Augusti.
Versus 30: Tulit Populus Terrae Joachaz
30. Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae: et unxerunt eum. — Joachaz licet aetate junior, erat enim 23 annorum, et tribus tantum mensibus regnavit, cum mox successit ei frater senior Joakim, qui 25 erat annorum, praelatus tamen in regno est seniori Joakim, sive quod animosior et bellicosior foret; unde Pharao timens eum deposuit et substituit Joakim; sive quod Joakim
Versus 34: Vertit Nomen Ejus Joakim
34. Vertitque nomen ejus Joakim. — Moris erat regibus et principibus bello subactis nomen mutare, novumque indere in signum subjectionis, ut patet Daniel. 1. Adde Joakim idem esse quod Eliakim, utrumque enim Hebraice significat Deus firmabit: Dei enim nomen tam est El, id est fortis, quam ia, quod est abbreviatum Jehova. 37. Et fecit malum coram Domino, id est coluit idola, insuper avare expilavit subditos, fuitque superbus et ambitiosus, ideoque occisus a Chaldaeis, «sepultura asini sepultus est;» hoc est insepultus est, in sterquilinium projectus est instar asini, uti docet Jeremias, cap. xxii, 13 et seq. Vide ibi dicta.