Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Regnat Joakim, et post eum filius Joachin, vers. 6, quem Nabuchodonosor abduxit in Babylonem, eique substituit Sedeciam patruum, vers. 17.
Textus Vulgatae: IV Regum 24:1-20
1. In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. 2. Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam, ut disperderent eum, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas. 3. Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit, 4. et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. 5. Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda, et dormivit Joakim cum patribus suis: 6. et regnavit Joachin filius ejus pro eo. 7. Et ultra non addidit rex Aegypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti. 8. Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem. 9. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus. 10. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus. 11. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. 12. Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. 13. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae; et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini. 14. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia, in captivitatem; et omnem artificem, et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. 15. Transtulit quoque Joachin in Babylonem et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. 16. Et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. 17. Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam. 18. Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare caepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiae de Lobna. 19. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim. 20. Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.
Versus 1: Ascendit Nabuchodonosor Rex Babylonis
1. In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus (subjectus et tributarius) tribus annis, et rursum rebellavit, — anno quarto regni sui. Fusius haec narrat Josephus, lib. X, cap. vii et sequent., ubi recenset quomodo Aegyptii cum Babyloniis, devictis Assyriis, de imperio decertarint. Primo enim Aegyptii, occiso Josia, subjugarunt Syriam; deinde revertentes in Judaeam, amoto Joachaz, regem constituerunt Joakim, qui spe Aegyptii auxilii tributum, quod Babyloniis tribus annis dederat, quarto anno dare recusavit. Quare contra eum venit Nabuchodonosor eodem anno, eumque in Babylonem abduxit, ubi eumdem promittentem tributum in Jerusalem remisit. Stetit Joakim in fide septem annis; sed octavo anno, qui fuit regni sui undecimus, rursum rebellavit. Quare a militibus Nabuchodonosoris intercepta Jerusalem in ea captus et occisus est, suffecto ei filio Joachin. Verum cum Nabuchodonosor metueret ne Joachin filius patrem Joakim in rebellione imitaretur, ejusque necem ulcisceretur, eum cepit duxitque in Babylonem, eique in regnum substituit Sedeciam patruum, qui etiam nutavit in fide et subjectione Nabuchodonosori promissa, fretus inani spe auxilii Aegyptiaci; qua de causa saepius a Jeremia admonitus et increpitus fuit, tandemque rebellans a Nabuchodonosore in Jerusalem obsessus fuit; cumque Aegyptii ei vellent succurrere, a Nabuchodonosore prohibiti et fugati sunt. Cepit Nabuchodonosor ergo Jerusalem, et in ipsa Sedeciam, eumque excaecavit et filios ejus occidit, ac quinto post anno Aegyptum invasit et subegit, et Pharaonem ejus regem trucidavit. Vide etiam Jeremiam, cap. xxii, 13 et seq. et Auctorem De Mirab. S. Scripturae, apud S. Augustinum, tom. III, lib. II, cap. IX.
Porro hic quartus annus Joakim fuit primus regni Nabuchodonosoris, quo ipse Joakim cum Daniele et aliis nobilibus abduxit in Babylonem. Post octo deinde annos, puta anno regni Joakim undecimo et ultimo, eo occiso abduxit ejus filium Joachin cum omnibus principibus, militibus et civibus Jerosolymae, ut dicitur cap. xxiv, 14, unde ab hoc anno undecimo Joakim, qui fuit octavus Nabuchodonosoris, numerandi sunt anni 70 captivitatis Babylonicae; nam Nabuchodonosor post abductam Joachin regnavit annis 36, deinde ejus filius Evilmerodach, sive Baltasar, annis 34, qui simul juncti faciunt 70. Baltasari successit Cyrus rex Persidis, qui expletis jam 70 captivitatis annis, Babylonem capiens et Baltasarem occidens, Judaeos e Babylone liberavit. Vide dicta Jeremiae xxix, 10.
Versus 2: Immisit Dominus Latrunculos Chaldaeorum
2. Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum. — «Latrunculi» vocantur milites qui grassantur, et praedatum excurrunt quasi latrunculi. Hos misit Nabuchodonosor, ut cum Syris, Moabitis et Ammonitis juncti interciperent Jerusalem, ac Joakim rebellantem caperent et occiderent; quod et fecerunt, uti jam dixi.
Et regnavit Joachin filius ejus pro eo. — Nota: Differunt Joakim pater, et Joachin filius, sive Jeconias et Jechonias, Matth. 1. Pater enim Joakim scribitur Hebraice per litteram Coph et Mem; filius vero Joachin scribitur per Caph et Nun. Joakim Hebraice idem est quod Deus firmabit; Joachin vero, quod Deus praeparabit vel diriget. Joachin sive Jechonias a Jeremia, cap. xxii, vers. 24, in Hebraeo decurtatur, vocatur Conias, id est praeparatus, scilicet ad interitum.
Versus 8: Decem et Octo Annorum Erat Joachin
8. Decem et octo annorum erat Joachin, cum regnare coepisset. — Dices: II Paralip. cap. ult., vers. 9, dicitur anno octavo regnasse. Respondeo: Anno 18 solus post patrem regnavit, anno vero octavo coepit cum patre Joakim regnare. Videtur enim Joachin anno tertio vel quarto Joakim patris sui declaratus Rex, cum scilicet Nabuchodonosor patrem cepit, et abduxit in Babylonem. Ita Abulensis. Et tribus mensibus regnavit. — Quomodo ergo II Paral. cap. ult., vers. 10, dicitur post annum abductus a Nabuchodonosore? Respondet Cajetanus fluxisse aliquot menses interregni inter Joakim et Joachin antequam Joachin assumeret regnum. Aliam responsionem afferam II Paralip. cap. ult., vers. 10.
Versus 12: Egressus Est Joachin ad Regem Babylonis
12. Egressusque est Joachin, — suadente Jeremia, ut se traderet Nabuchodonosori, ut patet Jerem. xxxviii, 2 et seq., ideoque ductus est quidem in Babylonem, sed post Nabuchodonosoris mortem ab ejus filio Evilmerodach e carcere liberatus fuit, et summo honore affectus anno post hunc trigesimo septimo, ut habetur cap. sequent., vers. 27.
Versus 14: Transtulit Omnem Jerusalem
14. Et transtulit omnem Jerusalem, — id est omnes cives et incolas Jerusalem. Fuit haec secunda captivitas. Prima enim facta est ante octo annos, anno quarto Joakim, cum ipse rebellans abductus est cum primoribus in Babylonem, uti dixi vers. 1; secunda fuit haec, qua Joachin cum suis principibus et militibus, ac cum Ezechiele Propheta abductus fuit; tertia et extrema facta est post undecim annos, scilicet ultimo anno Sede-
Et omnem artificem et clusorem, — id est «inclusorem,» ut vertit Noster, Jerem. xxiv, 1, per quem S. Hieronymus ibidem accipit eum qui gemmas pretiosis metallis includit, et palis annulorum aureorum illigat. Melius alii intelligunt eos qui castra metandi sunt periti, noruntque ea vallis quasi claustris suis includere, aeque ac urbes vallare et munire. Ita Vatablus, Sanchez et alii. Unde Chaldaeus vertit janitores, id est urbium custodes et clausores portarum. Agitur enim hic de militibus et fortibus, quos Chaldaei abstulerunt Judaeis, ne iterum rebellarent, aeque ac fecere Philisthaei, 1 Reg. cap. xiii, 19. Ita Angelomus. Sic per «artificem» intellige «fabrum» uti vertit Noster, Jerem. cap. xxiv, vers. 1, eum scilicet qui enses aliaque arma fabricat. Eadem arte utitur diabolus, dum viros zelosos a Republica amovere satagit, ut eam praesidio destitutam pessumdet.
Versus 17: Constituit Matthaniam Patruum Ejus Regem
17. Et constituit Matthaniam patruum ejus (scilicet Joachin, ideoque fratrem Joakim), imposuitque ei nomen Sedeciam, — ut scilicet ipse nomine suo semper admoneretur fidem et subjectionem quam promiserat Nabuchodonosori servare; «Sedecias» enim Hebraice idem est quod justitia mea Deus. Ita Cajetanus. Josias pius rex filiis suis pia nomina imposuit, quae eos admonerent pietatis in Deum. Unde unum appellavit «Joachaz,» id est Dei apprehensio vel possessio, ut quoties audiret se nominari, cogitaret se a Deo apprehendi et possideri; alterum vocavit «Eliakim,» id est Dei firmitas, ut cogitaret se non nisi a Deo firmari; tertium vocavit «Matthaniam,» id est donum Dei, vel juxta Syrum exspectatio, ut in omnibus adversis ad Dominum quasi ad asylum confugeret; sed omnes obliti Dei aeque ac nominis sui, ad idola confugerunt, ideoque Deo vindicante perierunt.